CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus FERRABO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FERRABO.carm-01.xml.

Documentum FERRABO.carm-01.xml in db pdill0


1. ad eundem Principem Ferabos: Carmelita Felicitatem Felices multos audivimus, inclite Princeps, Atque id non una nec ratione pari. Est alius generis celso qui ducat Olympo Principium, summus nobilitate sua; Est alius patria primus, qui gaudeat urbe Roma, vel si qua est maior in Hesperia. Possidet hic pingues agros, hic aurea tecta, Sidonias vestes, ditia regna Midae. Est coniunx alii, qua non formosior ulla, Et cui non laesa labe pudicitiae. Et placidi mores et sancta in pectore virtus Est aliis et cum religione fides. Hos tulit ad caelum gestarum gloria rerum Gadibus ad Gangem bellaque nota viris. Est qui doctrinam sectetur, et omnibus horis Exornet magnis ingenium studiis. Diversis igitur causis felix homo; quisque Laetatur rebus tempus in omne suis, Sed non una tibi causa est: sunt mille: quis ergo Felix esse magis te, Federice, potest? Et genus et patria et uxor castissima pulchra, Divitiae mores religio atque decus. Cana fides, magna nulli virtute secundus, Bellica nec cuiquam gloria tanta fuit. Doctior es doctis praestans invictus ubique: Felix ergo magis non, Federice, alius. 2. Non tam laeta suum spectavit Roma Camillum Quum victis Gallis venerat in patriam; Non sic ipsa ducem, versa Carthagine, magnum, Non alium qui vis auxerit imperium, Parthenope Calabrum nostro non tempore regem, Quum Gallos iterum iecit ab Italia, Quam tuus, o princeps, populus te conspicit omnis: Laetitiam monstrant urbs domus et paries. 3. Pallens Picena turdis donatur oliva Et pingues alias rusticus addit aves; Tubera vimineo mittit velata canistro Et poma Herculeo digna labore peti; Castaneas et quales olim Amaryllis amavit Alter et a Tusco stipite missa pira Et saturas Umbro iam dudum lacte mariscas Malaque quis nomen Punica terra dedit: Quum sibi non sit avis, teneat nec rustica dona, Cor Ferabos animum ingeniumque tradit. Phillyrides curat Phoenicis lumina Chiron, Alter quod telo vulnus ab Herculeo: Urbinas Princeps, quo non humanior ullus, Sanavit vatis munere pauperiem, Quod rapit hora sequens; ast tu, Federice, dedisti: Aeternum Ferabos perpetuumque dabit, Quum tua victuris committet nomina chartis: Non minuent laudes saecula longa tuas. 4. O Urbini decus, o splendida gloria Regni, Castaliis dux pater et viris, Non credas animum vivere, supplico, Torpentem mihi: iam nulla diu legis Nostris edita quod carmina fontibus, Non vatem leviter sic tua numina Tangunt quae Clarii sunt tibi numinis Instar, non adeo vel ducis immemor Ducit nostra suos Calliope dies, Feltrani generis delitiae sui. Nam nec nos elegis ludimus amplius, Nec versu tenero mascula scribere Regum gesta decet: maius opus quoque Aetas nostra petit; et magis ubere Vena iam historiae firmata spargimus Longa et per titulos vela damus tuos. Hic curas animum magna vel ocia Ponam quae facies, Dux placidissime. 5. Iam ducis splendor Ligurum, potentis, Praesulis summi decus atque virtus, Appuli regis Federicus alti Induperator; Quem putant aula supera remissum, Quo pater caelo nihilum deorum Cernat ex illo nisi iam subactas Principe terras; Cuius exoptant Itali favorem Hostis et cuius trepidat furorem Victor ad primam remeat triumphans Imperii urbem. Ergo festantes iuvenum catervae Myrtheas iactant plateis corollas, Unidique et tecti superat cacumen Delphica laurus; Cernimus (passim vigeant corymbi), Cernimus florum varios colores; Feltri ad magnos comitis paratus Undique sparsos; Tendit et palmas puer et puella, Aureum quaerit pluvium per auras Terra iam magnis resonatque caelum Vocibus omne. Signa nosco purpureis equorum Insita in loris capiti, lapillos Coccinum nobis rutilante ripa Quos mare donat. Fulget et lauro religatus ipse: <> Civitas gaudens, io Federice, Caesar et alter. Hic dies felix io, Federice, Detrahet curas, io Federice, Vivimus tuti, timor omnis esto, Te duce, longe Ante iam cedit niveis lacernis Ordoque et sacros humeros sequetur Ut frequens lato populus prematur Tramite laetus. Non Acarnanus magica vel arte Herculis vitans furibundus ictus, Gloriam tanti cecinit triumphi Tempore ab illo; Telemus numquam truce puniendum Ante Cyclopem digitis Ulyssis; Sicut et frontem feriendus hasta, Dixeris, acris Filias non helleboro Melampus Mente qui Proeti medicat benigna Spiritu Phoebi magis et repletus Non adides. Augur haud dixit magicusve quisquam Ast ego, dum regem animo feroci Feltrium forti videam, dedissem Sub pede monstra. Barbaros statim placuit per hostes Castra ducturum et facile in catenas Perfidos omnes rabidumque secum Vertere Turcum. Turba nunc ardens igitur sequatur Imperatorem celebri superbum Classe quo Martis modo cumque mavult Flectere signa; Seu plagas quaerat gelidis pruinis Horridas seu per mediam feratur Solis exustam nimio calore, Puppe vel alta Cicladum littus veniat secando Seu minas ponti metuens furentis Bosphori cernat fremitum sonantis Milite multo; Longius flectat Libyes ad oras Torridae currens oculos vel ipse Caucasi frigus videat nivalis Acer et audens. Nunc Iovi centum dabimus iuvencos Firmet ut recte cecinit poeta. Tollet a nobis meritos honores Pulcher Apollo. Candido lucem celebret capillo Omnis ac aris pia tura sacris Reddat Urbinas populus per urbem Dignaque vota. Hic dies festus redeat quotannis Semper et cuncti decorent minores, Quo datus nostris Federicus oris Axe secundo. Tum manu quassa celeri sonora Tympana haud ullae taceant tubaeque Principis laudes pariter canantur Vocibus altis. Concutat letis pedibus solumque Turba maiorum, iuvenes, puellae Gaudeant cives celebri triumpho Omne per aevum; Videat longos Federicus annos; Ille Tithonis videat senectam, Vivat et rerum dominus paterque Salus in orbem.