CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus FEDELE.epig-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/FEDELE.epig-01.xml.
ad Cassandram Fidelem poetissam epigramma
Quanta tua est probitas, quanta et praestantia linguae Quamque tuum prisco diferat ingenium Vidimus et nobis monstravit epistola quam tu Misisti nuper nostro achademico. O quam foelices nimium, Cassandra, parentes Natalique fuit grata Lucina tuo. Illo nempe die non recordatus amorem Phetontis cinxit purpura clara deum. Riserunt faciles undis Nereides et quae Siqua colunt sacrum numina Castalium Nam Lybiae tu sola vales mulcere pericla Sola canum Scyllae vincere duritiem Tollere sola tui poenas haec, Sysiphe, saxi Posset, tantalea summere poma manu, Sola puellarum venetum tu gloria prolis, Sola potes duris mentibus esse quies, Peligni doctam sileat modo carta Corinnam Cedat et Aurelii Cynthia culta modis.