CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-13+02:00. Nodus FACCINO.libe-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/FACCINO.libe-01.xml.

Documentum FACCINO.libe-01.xml in db pdill0


dedicatio Pubens, perlege. Ponticus dicavit. <A>t tu tam breve cingulumque carmen <Si> custodierisque cluserisque, <Ce>latu tener exolescet ut flos. <Se>d nec commodites precariove Concedas; facile est perire parvo. 1. C. Ponticus Facinus Marco Longo Ille hominum moremque potest legesque tueri, Qui tenet in propria conditione modum. Vota deo casti vates, foelicia mittit Regibus ac dominis munera quisque suis. Votane concipiam quom tu me, Marce, bearis, Victorem voti reddiderisque mei? Nunquid opes aurumve, quibus tu semper habundas, Semper ego indigeo, tradere coner inops? Quidnam igitur dandum est? Hae nugae. Quor ita nugae? His nugis tibi nil gratius esse potest. Hae tibi enim cordisque mei penetrale recludunt, Ipsius efficiunt participemque mei. Insidet his nostri non debile pignus amoris, Sed solidum, reliquis nobiliusque bonis. Per te ego sum foelixque fui foelixque futurus, Tu dominus vitae rexque deusque meae. Accipe quod nec tu potius cupis esse, tibique Nec tradens potius quod dare possit habet. 2. eidem Quonam te aut quali discrimine, Marce, futuris Mandabo, Longae gloria summa domus? Quandoquidem in Venetis isto praenomine fastis Multi de vestra gente loquuntur avi. Quae nota te nobis numero distinguet ab illo, Ipsum te pingens quem modo concipimus? Tu tamen hoc studium noli contemnere, noster Dulcis et immensus quod tibi praestat amor. Non nihil est digito signari posse, iuvatque Quamlubet absentis posteritatis honor. Neu dubita; vives semper, noscere seorsum. Hoc tibi dant mentis munera certa tuae; Insolitae hoc dotes, hoc impromiscua virtus, Natus et ad magnas non nisi res animus; Hoc probitas, mores, gravitasque pudorque senexque In perquam tenero pectore consilium. Addo duas laudes quae te diducere vulgo Gentili et coelo constituisse queunt. Non est in Veneta iuvenis te doctior urbe, Nec quoi foecundum sit magis ingenium. Non est qui melius cunctas percalleat artes, Nec quoi Parnasi sint iuga trita magis; Id quod candidulo collecta epigrammata libro Demonstrant, noster quae probat Hermoleos. Ob quae te tantum laudant, quibus asserit orbis Te longe aequales destituisse tuos. Praeterea non est te magnificentior alter; Quae tua sunt, non sunt, Marce benigne, tua. Indonatus abit nemo, nudumque poetam Cernere, ubi tu sis, non licet aut lacerum. Hoc tibi testabor semper numquamque silebo, Hoc tibi praecipuum est, hoc quoque, Marce, tuum. Stemmata sunt nostri, sunt haec discrimina Marci, Quae nulli e Longa contigit esse domo. Nec tua sunt, quod sis Leonardo patre creatus Quodque ille in patria clareat usque sua. Haec tua sunt quae te reliquo discludere coetu Et magnis possunt consociare viris. Nil metus est nobis quin cognoscare, periclum est Maiorum obscures facta decusque tuum. Quam vereor posthac celebrandum nomine Marci Ne quem habeat praeter te tua posteritas. Ergo vale, et virtus qua per compendia ducit Nominis aeterni grande capesse decus. 3. ad Iovem Iupiter, indignum est, tua sunt haec quae omnia mergis. Prospice; nam officiet quod struis ipse tibi. Mortales miseram meruerunt forte ruinam. Vivere quoi poena est, morte perire bonum. Quodsi diluvio terras absumere mavis, Est opus ut coelum corruat imbre tuum. Est opus ipse pluas, sed non est, crede poetae, Fas, aurum fuerit qui prius, esse mare. Ipsa Iovem pluvium propellet ferrea turris, Contrahet et gremium cauta puella suum. 4. Marco Longo Desine mirari quidnam malus ille sacerdos Tam probet insani dulce Maronis opus. Hinc illi laus est, illi non ulla supellex Gracior; hinc vivit. Tollito, nullus erit. Mentula in hoc canitur; Martinus mentula quom sit, Quor non huic carus debeat esse liber? 5. Marco Longo Quod tibi non redeat donis honeratus amicis Servus, ais, vitium non leve, Longe, meum. Hoc mihi non turpe est, verum est miserabile quando Haec mala nascenti sors inimica dedit, Scilicet ut tantum nos acciperemus ob id quod Nil praeter grates reddere pauper habet. 6. Roberto Urso oratori Ariminensi Si mane occurris, si vespere, debita poscis Carmina, idem repetis si mediante die. Desine mirari quod non do. Carmina possum Mittere, quem totum lisque forumque tenent? Conquiro testes, tabulas, decreta, citorque Atque cito, huc illuc trudor agorque diu. Nocte eadem somnus praesentat tedia, vexat Par animum et corpus nocte dieque labor. Has si non recipis causas, elinguis et infans Sum factus; credi nolo poeta; tace. 7. Marco Longo Propter holus pisces si reddis, Longe, Facinis, Munus ob hoc pisces raetiaque ipsa dato. Si vero rogites quid sit quod demus amico, Hortulus est pomis consitus atque holere. Si pisces dat planta, dabunt mihi poma coquinam, Et quod habes ficus, hinc mihi panis erit. Da panem; decet hoc; si dant mihi talia piscem, Vitis culta tibi est; tu mihi redde merum. Copia iam quoiusque tibi est; maiora remitte Munera; sic optat qui tibi magna dedit. 8. Iacobo Mirabar Conti iam concessisse Iacobum. Qui totiens victus vincere posse putas? Quin gentilicios porcos agis atque capellas Atque in Fertinis pectis oves gregibus, Si modo quid superest pecoris quod pectere possis, Quod tibi non turpis ambitus abstulerit? Si tamen hinc abeas, nil perdes; namque etiamnum Istic, sed pecoris, Barde, magister eris. 9. Hieronymo Donato Salve nec minimo canende plectro, Sed qui tempore tam carente vatum Dignus vivere nec tuba carere Possis Pindaricaque Homericaque, Quae te maxima gesta factitantem Per multum mare plurimasque terras, Per ventos sequeretur et per ignes, Quae te per spatium novem globorum Aut septemgeminos agat planetas Aut per mille alios poli meatus, Aut si sint quoque milies ducenti. Sic Parcae voluere; nam libellos Fatorum tibi multa pollicentes, Donate optime, non semel redegi. Qui, seu divitias et optimarum Terrarum regimen vel expolitum Naturae ingenium tibi reposcis, Nil contra statuunt. Sed inter omnes Consensus fuit esse te beatum, Amplum, magnificum, pium, potentem Clarum pectine, voce clarum et arte, Quae nos saltibus aptat expeditis, Nec non et dialecticum et sophistam Inque omnis logicae matheseosque Praestantem egregiumque disciplina. Quem civilia iura consulentem Et ius pontificale dictitantem, Naturaeque aditus et implicatas Causas atque elementa ruminantem Et quicquid superest scientiarum, Aetas funditus omnis obstupescet. Quod si praeteritis tibi diebus Nullos hendecasyllabos dicavi, Concedas veniam meo pudori. 10. Marco Longo Seu nos, Marce, forum retinet sive umbra domusve, Caedo ego; tu semper, Sum tibi servus, ais. Hoc ego servitium culpo nec ferre potis sum. Aut igitur caedas, aut male missus abi. 11. ad hospitem Fortunam Patavi si te cognoscere tangit, Hospes, ab exiguo carmine doctus eris. Hoc uno indicio foelix sit necne videbis, Quom quanto fuerit praesule tuta scies. Phoscharus hic ille est; homines qui et moenia sanctis Moribus et vitae religione fovet. 12. in culicem Scilicet humanae deerant incommoda vitae, Nec fuerant homini mille pericla satis. Vos quoque, vesani culices, in parte venitis, Sed vobis nihil est quod simile esse putem. Nullum deterius, nullum truculentius usquam Terrarum in toto pascitur orbe nefas. Nam quom alias armet pestes natura veneno, Quomque aliae vel nos dente vel ungue petant, Multarum insidias tecto vitamus et urbe, Multarum infestas trudimus ense minas. Balatus aliae pecudum sectantur inanes, Exercent aliae per loca sola minas. Sed quisnam a vobis sese defendier ausit? Quo clypeo vel qua cuspide tutus erit? Quae legio, quae me securum moenia reddent? Quae fuga, secreti quod penetrale laris? Non assis gladium facitis, non bella timetis Cinctaque militibus moenia adire suis. Non castum nuptae thalamum teneramve puellam Poenitet aut tremulum solicitare senem. Pauperis et tegetem premitis Tyriumque cubile Divitis, egregios nobiliumque toros. Vos dulcem eripitis furiali murmure somnum, Vulnera vos acri plena dolore datis. Arguet hoc iuvenis, quo non praestantior alter Doctrinae superest ingeniique bonis. Vix primae dederat languentia membra quieti, Mollibus avectus Pieridum studiis. Quaque levis Zephyri se crederet aura, fenestrae Consulto fuerat pars adaperta suae. Hac iter arripitis propereque irrumpitis, ac si Tota domus vestra sit populanda manu. Et iuvenem circum fremitis ceu multa luporum Milia deserta si potiantur ove. Nec modus aut numerus fit morsibus; illius autem Senserunt tenerae spicula amara genae. Surgit et attonitus, Quae me circumstat Erinnys, Quae me, ait, offensi numinis ira premit? Vix ea, quom pennis agitatus inhorruit aether Et deus imperio Palladis Archas erat. Ut stetit in medio, pugna instauratur utrinque, Utraque pars dubio praelia Marte gerit. Vos fremitu morsuque deum laceratis, at ille Falcato plures comminus ense necat. Tandem ausi crudele nefas ausoque potiti Una omnes celerem carpitis inde fugam. Ille opibus iuvenem genere et cognomine Longum, Florentem ingenii nobilitate sui, Solatur doctaeque fovet dulcedine linguae Prostratum et tota surgere mente iubet. Candida neu turpi facies livore periret, Ter quater aetema lavit in ambrosia. 13. Sebastiano Priulo Perquiris cupidus, Quid hic patrabit Novi criminis improbus maritus, Ut quoi non pote pristinum tenorem Mutando dare saeculum pudicum? Nam si transigitur malis cinaedis Ne possint vitio suo repulsi Sancti coniugis abrogare leges, Quor non deciditur, puella, tecum Una cum aliis bene ac beate, Si pulcher tibi, si maritus unus Spondetur tibi, quoi satis superque Molles pro scapulis dabis papillas? Tantum prospice filiis tenellis, Ne quod parturis hoc edat maritus. Nam solet pueros vorare, ut audis. 14. Marco Longo Obsecro, quom parvo sis corpore, nomine magno, Nonne fit ut longus sis simul atque brevis? 15. eidem Hoc rogo me doceas quor, quom sis corpore parvo, Nominis effigiem grandis ubique feras? Si te aliquis prisco proavorum nomine cantat, Longus es et magnum nomen ab inde tenes. Seu quis magnificum te dixerit, hoc quoque magnum est. Unde fit ut magnus sis simul atque brevis? 16. ad eundem Et pro carminibus veniunt tibi carmina, Longe, Et pro muneribus carmina semper habes. Et pro carminibus vestis pascisque fovesque, Et pro muneribus tu quoque munus habe. 17. eidem Iam dudum pueri iuvenes matresque senesque Tempora concelebrant praetereunda iocis. Hic canit, hic ridet, hic pectine pulsat eburno, Hic alternatim nobile iactat ebur. Hic Syrio pultem chariphyllo et melle refertam Devorat et suavi +structea cum casia. Ingerit hic vinum conditaque zachare citra Imponit mensae, quae hic rapit, alter edit. Omnia sunt tandem ludis permixta pudicis, Nos et adhuc tetricis degimus in studiis. Ipse ego, qui potui iam pridem enigmata sphingos Solvere, iam tandem succubui, fateor. Tu quoque si ulterius nugis iis esse vacandum Credideris, parvo tempore asellus eris. Haec hominum possunt mutare sophismata formas Et non implicitas perplicuisse queunt. Non credis nobis; nodum hunc dissolve. Vel ergo Hic non est animal, Marce, vel est asinus. Quor tu non timeas formam mutare virilem? Caedo, inquis; res haec quippe timenda fuit. Marce, sapis libros; nugas age desere sacro Tempore et ad nostras currere perge domos. Nostra domus risu plena est; fallacia nusquam, Sed chorus et cantus et cithara apta sonat. Hanc tu quom intrabis secura mente, rogatus Dices, Non timeo quod fieri nequeo. Sic neque clitellas nec honus nec scaeva timebis Verbera, nec stimulum nec iuga nec stabulum. 18. Marco Longo Marce, decus vatum, patriae spes una patrisque, Facino sydus praesidiumque tuo, Surge age, nec nitidos somnus pervincat ocellos, Quo stetit ignotis Cnossia littoribus. Surge age, et evigila nobisque edissere causam Quor hoc visantur tempore templa magis, Quor sua nunc properat populus delicta fateri, Quor nunc ante aras victima multa cadit. An quia nos hodie Christus moriendo redemit, Admittit nostras absque Iabore preces? Tu quoque si monitus non aspernabere nostros, Virgilii pones et Ciceronis opus. In manibus sumes divina volumina Mosae Scriptaque sanctorum ter veneranda patrum. Templa petes moestus culpasque efflendo lavabis, Te sciat ut summus poenituisse deus. Inde sacerdotem pronusque et stratus adibis Summissa errores prodere voce tuos. 19. in discessu Litavici Odaxii Inclytus Italiae princeps virtute decorus Expetit Euganea quicquid in urbe boni est. Hoc decet, hoc aequum est; socio iungantur amore Inter sese homines, quos deus ipse facit. Hos manibus finxitque suis qui condidit astra, Moribus et iunxit Iupiter ipse suis. Et tamen alter habet claras Antenoris arces, Urbinum; alterius regia celsa viget. Unde tibi Odaxi, dux inclyte, nomen ad aures? Unde hominis quaeso cognita fama tibi est? Anne quod egregii mores probitasque decusque In parva nequeunt sede manere diu? Haec sunt quis coelum vivendo ascenditur ipsum; Nedum ausint tanti principis ire lares. An magis hoc opus est terras, mare, et astra regentis Inter se dignos conciliare viros? Mirum ni tanti ducis ingens cura laboret Ut teneat toto nobile in orbe iubar. Pulchrior est nusquam gemma, aut preciosius aurum; Altera et alterius crescere honore solet. Quam grato radiat viridis fulgore smaragdus Tantum auro gestit nexa decere magis. Aurum es tu, princeps; hic est preciosa smaragdus. Non habet ornatum te sine gemma suum. Te nihil est uno quod sit praeclarius usquam. Hoc quoque nil melius creditur esse viro. Relligione Numam credas, probitate Catonem, Et priscam Attili vincere posse fidem. Eloquium et linguam Ciceroni cedit, at ipse Ingenio cunctos praestat et arte viros. Tam fovet humane Latiam Graecamque Thaliam; Laetior atque alio fomite neutra magis. Tam bene cuncta tenet linguam redolentia utramque; Sic potuit culto nobilis esse duci. Nemo suis melius tenuit se finibus unquam; Graeca velut Latiam nesciat, ipse sapit. Carminis ingenium, candorem, et sordida nullus Uno in coniectu tam bene nosse potest. Veridicas in se sortes habet, undique ad illum Concurrunt homines, hinc puer, inde senex. Quae morum gravitas, quaeve est praestantia in illo, Ut nequeat sciri quicquid inest melius? Attamen hic nervis complectitur omnia plenis, Sorte pari Musas excolit atque deos. Hunc tu hominem quoniam, princeps generose, requiris, Id facis, ut multa laude superbus eas. Iustius hunc hominem poterunt carique parentes Et desiderio docta caterva sequi. Non decet alterius Litavicus stare sub umbra. Urbine, hunc habeas possideasque virum. Quod si instructa foret classis tibi, debuit illum Classis honorato suscipere in gremio. Sic quondam voluit vittata nave Platoni Obvius atque albis ire tyrannus equis. Sic quondam excepit classis legata Menandrum. Hoc illis laudi est, hoc tibi pluris erit. Ergo age ab umbrosis caedantur montibus Idae Pinus; nam fabricam Daedalus ipse dabit. Ancora Tyrrheni est, vela Icarus ipse parabit, Daedalus antennam, Copaque remigium. Non aberit Tiphys, qui puppim provehat undis, A rapidis fratrem qui tueatur aquis. At tibi Nereides placandae, et plurima magno Neptuno atque aliis vota vovenda deis. Nanque etiam divis ventisque est cura poetae; In regnis foveant usque precare suis. Hunc servate virum, qui vobis tradere vitam Aeternam et mortem quom volet ipse potest. Hunc servate virum, fama super aethera notum, Quoi coelum prorsus syderaque ipsa favent, Quem mors ipsa potest venerari et credere divum, De quo laetantur diique hominesque loqui. Hunc hominem, Neptune, tibi studiosa iuventus Tradit, ut incolumem restituisse velis. Qui pariter dictanda legunt relegendaque dictant, Hunc optant votis iure vacare suis. Hunc Patavina cohors, fratres fidique sodales In placida cupiunt vivere pace diu. Undique ad hunc veniunt nasi melioris egentes Carminaque in iusta lance notanda ferunt. Undique facta ferunt scriptis lustranda disertis Ac veluti toto solus in orbe sciat. Non tamen hic sacri rumpit pia foedera ponti, Non violat facto iusque piumque suo. Non aurum, non gemma hominem, non purpura honorat, Nec praeda, tibi quam portet, honustus erit. At pietas, et cana fides, constantiaque alti Pectoris hunc solita est integritasque sequi. Hunc, oro, servate virum, si iusta petuntur, Si pia, si dignum est vota valere mea. Denique si divi precibus flectuntur amicis, Servate hunc hominem corpore, mente deum. Hunc, Antenorei, pariter servate, penates, Ut celebret vestri fortia facta laris. Tu vero ante alios, princeps memorande, precare Quae canat hunc scriptis posse vacare suis. Actutum nostros adeas, Litavice, penates. Dic age, iam nymphis nostra referta domus. Huc docti venere homines, venere puellae, Et tibi iam faustum praemeditantur iter. Da dextram caris, redde oscula dulcia amicis. Et celerem dextro numine carpe viam. 20. Marco Longo Vestes Caesaribus prius rogatis Ferebant veteres suas poetae. At tu, Longule, non rogatus ultro Das, quo tam bene sim togatus ac tu. Hinc te Pierides ament colantque, Interque innumeros prioris aevi Vates eminulos vocere primus. Hinc te Fulvia non ut ante pellat, Sed vultu aspiciat sereniore. 21. Evangelium Dum leges populis Dominus mandataque ferre Suscipiens quaedam de coetu foemina dixit, Foelix infantem quae te gestaverit alvus Et quae primiparae desuxeris ubera matris. Olli Christus ait, Mulier, quin immo beatus, Audit qui verbum Domini et custodit in aevum. 22. Christo Christe potens rerum, nutu si aspexeris uno, Quem non servavit mors tua, me eripies. Annue, et incipiet, pro quo cruce passus in alta es, Vivere; neu votis, Christe, resiste meis. 23. Marco Longo Munera non corpus sed nomina magna sequu<n>tur, Munera sic Tydeus cuncta superba dedit. Tu quoque si parvus magno donabis amicum Munere, de parvo sic, puto, magnus eris. Convenit ex aequo, magnis quem dotibus ipse Iupiter ornarit, maxima quoique dare. Multa coquo interea reddatur gratia versu, Saepe modo imperiis pareat ille tuis. 24. Hieronymo Donato Hactenus hic sum te Patavi, Donate, moratus, Venturo ut possem basia ferre tibi. Sed quoniam dominae retinent te vincla, memento Oscula multa tibi nomine ferre meo. Quod tibi si forsan fuerit grave, reddere saltem Ne pigeat sponsae suavia multa tuae. 25. Marco Longo Reddita sunt nobis placidissima carmina, quis tu Facundus, prudens census es et facilis. Sed tibi non aequum nascenti contigit astrum, Quom posses tanti pingere quam caneres. Quippe si ab unguiculis didicisses pingere primis, Te nihil in toto clarius orbe foret. Ergo qui multas tam recte amplectitur artes, Huic uni incumbens, dic mihi, quantus erat? Hercule ne abnueres; positis Othomanus ab armis Et precio et precibus duceret ipse suis. Mirum, qui populis quique omnibus imperet olim Gentibus, illum artes appetiisse tuas. 26. de Conte Facino fratre I pete nunc sylvas, speluncas, ardua montis Semota ut dictent carmina Pierides. Navigat adversis et vento et numine et unda Contes, et populus quae canat usque facit. Funera iam poterunt agere et componere carmen, Si inter tot turbas cantibus iste vacat. Carmina iam lacrimis quivis dictabit abortis, Et cum funeribus carminis auctor erit. 27. ad Cynthiam Oscula quom, mea lux, animi sint signa benigni, Atque ideo haec poscat munera quisquis amat, Suavia da nostris tanto potiora labellis, Quanto amor est quovis maior amore meus; Qualia saepe suo quondam donabat amanti, Quoius honoratum, Cynthia, nomen habes; Quantaque poscenti dare Lesbia sueta Catullo, Quantaque Nasoni ferre Corinna suo; Quaeque fero Marti foelix Cytherea dedisse Dicitur, aut fratri prodiga sancta suo. Et meus historias supra furor eminet omnes, Oscula quoi non sunt deteriora satis. Atque ideo maiora petit; maiora volentem Suscipe; multa cupit, multa meretur amans. Et dare si non vis, saltem ne sperne ferentem; Nam quod polliceor dulce erit omne tibi. Tu permitte mihi teneras tractare papillas Atque aliqua in lecti parte iacere tui. Quid fugis, aut quid me poscentem blanda repellis Oscula, quid si me diligis (inquis) abes? Hinc abes, importune, precesque averte molestas, Nam me compellunt oscula tanta mori. Ast ego, te quanti faciam, quibus ignibus urar, Non alio possum te docuisse modo. Quod si dura negas misero solamen amanti, Perge age, festina, morte perire iube. Quidnam opus est miseris longam producere vitam? Dulcior in tantis mors erit atra malis. Quid non et longis consumptus amoribus Iphis Duritiam scaevae fregit Anaxaretes? Ille perit laqueo, postquam nec fletibus ullum Nec fidei aut meritis sensit inesse locum. Tu quoque ni, mea lux, animum mutabis acerbum, Principium nostrae causaque mortis erit. 28. de insana Aspice quam loquitur sine corde, ex corde puella. Ergo ubi cor non est, cor tamen esse potest. 29. ad Marcum Longum Sic placida me, Marce, potes diducere ab urbe, Quem mea non tenuit Cynthia, rarus amor. Sit quodcumque cupis, mihi sed succenseat illa, Ni mea quam celeri remige trabs remeet. Ergo sit nostri tibi mutua cura; sequemur Quo vis, dum sit herae gratia salva meae. 30. Propertio Saepe doles, quod te dignetur carmine nullus, Quom sis e numero tu quoque Pierio. Nos veniam petimus si non tibi scripsimus usquam; Tam magnas aures carmina nostra timent. 31. Hermolao Barbaro Barbare, quid reseras tam multa in nocte fenestras, Et somnum strepitu, me quoque semper agis? Si te nil removent nostri haec incommoda, saltem Parce soporiferum laedere velle deum. 32. de mergo Insipidum Veneti mergum sectantur ubique. Nil mirum; mergus rex aliquando fuit. 33. de Vico Vespilione Mittitur Euganeam Vespilo Vicus ad oram, Inde tibi ut medicas hauriat, aeger, aquas. Dum redit, aeratam oppignerat axe lagellam Ne minus officio perfruerere suo. 34. Marco Longo Qui dat Erithreos lapides tibi, amice, vel aurum, Divitias aperit prodigus ille suas. Divitias alii mittant; ego pignus amoris Quod potui, misi Persica poma; vale. 35. Bonifacio Quod te non proprio resalutem nomine semper, Nil mirum; mendax cogerer esse tibi. Sit quoque et hoc minimum; qui non benefecerit usquam, Rite sibi nomen vendicat iste malum. 36. Marco Longo Seu cupis Eoas mundi disquirere partes, Astra ubi nascuntur ocyus et pereunt; Seu cupis occiduas fessique cubilia currus Astra ubi nascuntur serius et pereunt, Parte fatiscentem qua terram insanus hiulcat Bosphorus, Herculei grande laboris opus; Seu lubet Assyrio porrectas littore Sirtes, Hic ubi Cisipadum barbara terra iacet; Seu loca, quae solis sita comminus orbita torret, Perpetui flamma syderis usta lubet; Seu lubet audacem pharetra immitemque Gelonum Et latus aeterno stansque rigensque gelu; Dispeream, si quo tecum comes ire recusem. Omnis mi duce te tuta brevisque via. Dispeream, si non sine te comes ire recusem. Omnis mi sine te scaeva gravisque via est. 37. amico Phosphore, marcescunt torpentia corpora somno, Sit nisi qui cogat pervigilare labor. Marcescunt animi, nisi sit quae cura iacentes Sollicitet, nisi quae torqueat ingenium. Te quoque ni moveat virtutis cura perennis, Marcescet toto tempore vita tibi. 38. Marco Longo Marce, quid Adriaca tantum retineris in urbe? Continet urbs Patavi quod petis inde; redi. Haec tibi virginea redimitos tempora lauro Rhetoras, haec tellus grammaticosque dabit. Hic sacer astrorum cursus, hic dogmata divum, Hic et Aristotelis scripta probata vigent. Adde, mathematicas vir plurimus excutit artes. Quas colimus dominas persequimurque deas. Ars tua, quae nexus plicat explicat, arsque medendi Hunc sibi praedives vendicat arte locum. Hic ius quoique suum tribuit quae sydera linquens Esse suam voluit barbara tecta domum. Hic est ille tuos Galeatius inter amicos Maximus, hic cordi fixa puella tuo est. Parvi cuncta facis, sed tu nisi caveris undas Thiodamanteo mox comes ibis Hylae. Nymphis ardor eris, quae quom tentabis abire Te rapient, nec eris postmodo, Marce, tuis. Dii, quibus Adriaci maris est tutella, volentem Reddite; si nolit, sit suus ac valeat. Sic coma cerulea semper redimita sit alga, Sic fugiat vestros nulla puella toros. 39. Marco Longo Tradere parva negat, qui non dare magna recusat. Magnificus nescit munera parva dare. Parva dabunt pueri, parvo donabere ab illis. Si modo parva cupis, foemina parva dabit. 40. eidem Quor tam saepe mihi veniunt tua munera pisces? Desine piscari, Longule, mitte merum. Nunc Bacchi est celebranda dies nec tempora poscunt Piscem, sed vinum; desine, mitte merum. Mitte merum; venit ecce deus, venit ecce puella Cnosia littoribus, Dia, relicta tuis. Ecce puellarum circumstrepitantibus hastis Copia pampineis; eia age, mitte merum. Ebrius ecce venit properatque Silenus asello; En cadit, immo ruit; eia age surge, pater. Clamitat en Lotis, num scurra, Priape, deorum Quam me credis, ait, sumne Suburra tibi? Oscula surripies, mihi tu dabis oscula; certe Non impune dabis, si dabis ulla mihi. Sed bene libratis vecors dabis oscula pugnis, Et qui nunc lipis, improbe, caecus eris. Ecce venit satyrus, venit en Pomona, venit Pan, Vertumnusque simul ecce Mimallonides. Ad nos, Bacche, venis; venit ad nos ille reditque. Longule, quid cessas mittere? Mitte merum. Sum Bacchus, sum cura tui, sum cura tuorum. Tu quoque cura mea es; funde, refunde merum. Differ, Bacche pater, paulum; nam victima quamquam Hircus adest, aris victima grata tuis, Desunt vina tamen quis frigida cuncta calescunt Et quis laetitiam tristia cuncta trahunt. Differ; nostra penus lympharum toxica sentit. Portentum est Baccho promere deuterias. Mitte merum; properat, maledicit, et instat Iacchus; Impatiens sitis est impatiensque morae. 41. in caveam Sum bonus aspectu, sum gratus voce domoque. 42. in caveam Foelix hac cavea quaecumque habitaverit ales. 43. eiusdem Foelix servitium tam pulchro in carcere claudi. 44. eiusdem Par libertati servitium hac cavea est. 45. eiusdem Non est servitium tam pulchra includier aula. 46. eiusdem Dulcis avis pulchra conspicienda domo. 47. Marco Longo Ut rabidus liquidas horresco Ponticus undas, Si te sic fugiat Fulvia, tristis eris. Lympham tolle, precor, vel me patiaris abire. Vina beant; lymphis plebs Patavina furit. 48. Propertio Miraris merulum rauce cecinisse, Properti, Si inter potores quenque madere decet. Pluribus hic praestat, qui se conformat amicis. Ergo age concinnum carpere parce virum. 49. amico Ede quid in curru temo prior, inque carina Posterior. Quor non uno eodemque loco est? 50. responsio Currum temo suum trahit, ast a puppe trahatur Est opus; iccirco est hinc prior, inde sequens. 51. responsio Ipse suo trahitur currus temone, sed ipsa Temoni ratis est duxque comesque suo. 52. repetitio Quod petii dubito, neque te docuisse putato. Quod peto ne dicas, atque petita doce. 53. Bonifacio Bembo Ite et Praxagatho referte nostro, Quantum laeter eum redisse tandem Ad nos incolumenque candidumque, Ac me illum cupere admodum videre, Quoi me litterulas dedisse nescit Ullas praeteritis retro diebus. Quod ne sit capitale mi misello, Ante ad me veniant vades necesse est. Qui si forte suum venire praedem Ad me noluerit volens libensque, Secum dicite mente ut ipse volvat Me posse aequo animo carere amici Ipsa sede superflua ac sacello. 54. Marco Longo Haec sunt quae dones pueris ientacula terrae, Si modo nunc quantos edidit ante parit. Sed tamen utcunque est, stomacho vel maxima nostro Conveniunt; grates non refero, ast habeo. 55. ad Cynthiam Iamdudum placidam vixi, mea Cynthia,vitam. Nunc vivo, ast vita est durior exequiis. Euganea solus spatior miserabilis urbe, Nec quenquam excepta te alloquor aut video. Nec me Pierides solantur luce nec umbra, Nec coma nec comites nec cithara ulla placet. Nocte cadunt lacrimae, nulloque pudore retenti Emittunt oculi flumina magna mei. Excitor a stratis pavidusque emergere cogor, Ne nos vorticibus obruat unda suis. Sed quotiens cedit nitidis nox alma quadrigis, Devorat assiduus pectora nostra dolor. Nocte dies peior, nox luce est tristior ipsa, Et iubet alterutram vincere saevus amor. Hei misero quoniam pro me tristantur et illi, Tristities quibus est cognita nostra minus; Et tu quae me intus discernis et in cute, tantum Cruda eris ut nullo tempore mitis eas. Nam quae me miserum vexant incommoda amantem, Tu modo sis mecum, ventus et unda feret. Vive precor mecum; sic virgine dignior omni, Sic sis Thespiacis semper amica deis. Sic coma splendidulo semper sit fulta capillo Atque genas nullo tempore ruga terat. Nam mihi non desunt montes et flumina, quaeque Me matutino tempore mulcet avis, Veste nitens nivea nigrisque ornata capillis, At ruffo capite lusca decensque simul. Audiet hanc dulci modulamine nulla canentem, Visceribus positam quin velit esse suis. Ut tamen et fluvii, montes, nemus, omnia desint, Tu tecum fontes, tu nemora alta feres. Delitiaeque aderunt nobis optantibus omnes, Si venies celeri, Cynthia rara, pede. Quod si etiam natura parens mihi cuncta negarit Commoda, quae tecum tu neque ferre queas, Ne nostrum longo pereat tibi tempore nomen, Deposita debes accelerare mora. 56. Marco Longo Vera refers, scriptis quae sint signata tabellis Carmina ab ingenio, Longule, facta tuo? Gratulor, ingenio moliris maxima semper. Perge, et eris patria primus in Hadriaca. 57. Quor Ponticus Scipio vix meruit cognomen grande, quod illi Africa victori maxima victa dedit. Quem nundum vidi, tribuit mihi nomina Pontus. Hunc si vicissem, quod mihi nomen erat? 58. Marco Longo Tardior est servus, quarn sit mora longa, repertus; Quam iubeat dominus, rem tamen ante facit. Nam modo tu summo properaret mane iubebas, Stertentem stratis excuteretque meis. Necdum iucundae dederam mea membra quieti, Quom mihi mandatis astitit ille tuis. 59. ad Hesperum Hespere, tolle moras, noctem lature diemque. Nox tenebras, lucem Longulus ipse dabit. Hic violas simul atque rosas et veris honores, Praeterea ingenii plurima pulchra sui, Afferet et mores summa probitate refertos, Cumque deo totam Pallada Castalio. 60. amico Iram vince, precor, quoniam qui caetera vincit, Non debet misero succubuisse sibi. Rex est qui posuit quod mentem laedit et aufert. Nam qui se nequit vincere, nil superat. 61. in nuptiis Bernardini Paganini Vertite iam vultus animosque ad nostra benigne Carmina, praestantes nobilitate viri. Nec me coniugii sacris de rebus agentem Credite tam tenues sponte subire modos. Quod quom olim magni strueret primordia mundi Tradidit aeternus constituitque deus, Quom primum ficto generi mandata dedisset, Crescite et humanum multiplicate genus. Quor se divinis hominum solertia rebus Applicet, ignotam sollicitetque fidem? Quor quae non potuit cognoscere, tentet adire, Aut plus quam satis est, plus penetrare velit? Mortali satis est mortales noscere causas. Haec erit in numeris gloria sola meis. Magna alios moveant; vos, quae me cunque subibunt, Accipite attentis auribus ista, precor. Nardino consors hodie Lucretia nostro Sponsa erit, aeterni lege volente dei. Hanc sua formosam Vincentia gaudet alumnam Et genere atque animo labe carente piam. Hic Antenoreae doctissimus urbis alumnus Et genere et cultu splendidiore nitet. Ergo age iam tedas affer, Paganine, iugales. Hic tibi nunc tota voce vocetur Hymen. Ipsa nec averso facilis Saturnia vultu In votis veniat saepe vocanda tuis. His ducibus pulchra decoratam dote puellam In thalamos speres semper habere tuos. Et quia tu foelix, foelix ducatur et uxor Virgineas multo sparsa rubore genas. Sunt tibi cum multa mores probitate benigni, Quos puto longaevos posse decere senes. Et procul a duro mens est placidissima fastu, Canaque iucunda cum pietate fides. Est tibi quae multa virtus nitet indole, quaeque Non nisi sunt clari pignora certa viri. Sic tibi foelici relevanda est coniuge proles, Quae possit patrii nominis esse decus, Quaeque tuos omni studeat conamine mores Nosse, nec in patriis degener esse bonis. Quandoquidem tali te digna erat illa marito, Tu bonus et tanta coniuge dignus eras. Ergo quod superest, superos, formose, precabor Tempora continuis dent veneranda iocis; Vestraque et ut longos solvenda trahantur in annos Mutua concessi gaudia coniugii; Vestraque concordes producant stamina Parcae, Sentiat extremum donec uterque diem; Vestraque quom triplices infringant fila sorores, Spiritus Elysias noscat uterque domos. Interea dextram da iungere, neve volenti Basiolum sponsae surripuisse time. Tu quoque legitimo nequicquam obstabis amori, Quin cupias sponsi iura tuere tui. Brachia multiplici coeant liventia nexu, Lingua micet iunctis conduplicata labris. At vos quom egeritis sponsalia vestra, parentes, Una omnes sancta plaudite laetitia. 62. de Attalico Attalicum pronis veneror, non Attalum, ocellis. Attalicum, quisquis hunc resalutat, amat. 63. Pontici aetas Est mihi qui decimum frater quater egerit annum; Cognita vix bene sunt lustra quaterna mihi. Quem non hic vidit, vidi tamen ipse parentem. Sic maior natu posthumus esse potest. 64. de presbytero Venerat ad claras Patavini praesulis aedes Presbyter, eximii ceu foret hospes heri. Atque ita quom longas tererent sermonibus horas, A docto fuerat coena parata coquo. Caeperat et lautae nidor penetrare culinae; Nec mora, quom primum presbyter orsus ait: Quor non instructae te dedis, episcope, mensae? Quor potius tu non hinc agis? ille refert. Macte, o magnifici mores, si perdere coenam, Si per convivam praesul obire potest. 65. ad Litavicum Romanum Quor dudum fuerint tantae tibi raetia curae, Nunc nihil admiror, sed mihi causa canis. Quem quotiens video, vellem mutare figuram Et praedam fieri me simul atque canem. O tantum valeam forma mutarier, ut me Depereat canis hic tuus atque habeat. 66. Pierio Accipitrem Hermoleo properas donare, sed haec res Praetori ostendet milia furta tuo. Res tua nunc agitur, tibi prospice, habeberis inde Pedico, mechus, fur, homicida, latro. Adde quod et scaevo maiestas crimine laesa est, Et quod non nihil est carcere tentus eris. Namque tibi poterit succur(r)ere quodque fatenti Ignis, crux, laqueus, hamus, humus, gladius. 67. Hermolao Barbaro Barbare, tot petii quot sunt donata Catullo Basia, vel totidem quot Venus apta dedit. Tanquam progrederer, quae non sunt danda rogando, Desisti ulterius querere basiolum. Quod quom plura feras quam quis quaesiverit usquam, Iam dicam, Ferto quot tulit Hermoleos. 68. Marco Longo Unde fit ut nullas des nobis, Marce, tabellas? Anne tuo quod sim pectore lapsus ego? Quid porro immemorem nostri te reddit amoris? An dolor affecti dentis, an ipsa salus? Dira salus, nostri immemores quae reddis amicos, Pernities prope iam nec vocitanda salus. 69. Hermolao Barbaro Ranarum murumque simul fera proelia quondam Concinuit grandis buccina Meonidae. Tedia vesparum, celeberrime Barbare, cantas, Tedia Meonia non reticenda tuba. Verum haec quae magno cedunt dumtaxat Homero Admiraturum terque quaterque scio, Si scierit quisquam subito de pectore fusa Atque inter medium prosiluisse merum. Dumque ea dictanti vellem librarius esse, Dictantem tardae deseruere manus. Vix prima excipio, quom tollor et obruor undis Ingenii et multas conbibo mersus aquas. Finieras; quom tu transcribere cuncta parabas, Non fecisse fuit sed meminisse labor. Ergo lusa tibi perierunt carmina vixque Haec sunt de multis pauca reperta tibi. 70. Marco Longo Dum petis a nobis quid agas, petis an sit iniquo An potius recto tramite eunda via. Virtutem dubitas igitur vitiumne sequaris, Dedecus et veniat lausne petenda tibi. At non hoc Megareus animosus et impiger idem Pascere Cecropium sustinuisset herum, Quom scaevas patriae leges mortisque pericla Proderet et vetitum saepius iret iter. Tu quoque si fas est, tibi consule meque revise, Segnitiam et patriis, Marce, relinque vadis. 71. Hermolao Barbaro Quom tria temporibus steterint miracula nostris, Barbare, iuditium de tribus ede tuum. Anne quod uxorem Theatinus duxerit, an quod Donato nupsit pulchra puella suo? An potius castam Contem traducere vitam? Quid tibi sit mirum de tribus ede magis. Si bene te novi, lepidissime Barbare, dices, Nil mihi nunc affers, Pontice, quod dubitem; At tu quod magis est mirabere, quom tibi rumor Perveniet, thalamos sponsam iniisse meos. 72. Marco Longo Contem nulla tenet, Theatino est foemina coniunx, Iam petit Hermoleum blanda puella suum. Donatus placidam degit cum coniuge vitam; Tu quoque quam ducas, Longule dulcis, habes. Aetereos rerum dominos quis deneget orbes, Haec hominum praeter quom sciat esse fidem? 73. de nuptiis Hieronymi Donati Omnia iam timeat maneatque horrenda necesse est, Pectore qui memori dicta Tonantis habet. Tunc quom prodigiis terrarum implebitur orbis, Extremum, populi, credite adesse diem. Pax erat in populos; Hieronymon attulit ecce Fama puellari succubuisse iugo. Phisicus uxorem duxit Theatinus, at o vos Coelicole tantum dii prohibete nefas. Quid non astra queunt? Tam libera pectora vinci! Iam iam de coelo corruite, astra, precor. 74. Marco Longo Iurat amicorum quisquis par vivere nullum, Fallitur; indicium si petis, ipse dabo. Ponticus en ego sum, carus tibi, Longule, amicus, Quoi possunt omnes cedere am<i>citiae. Non tamen hic amor est tanti, moriatur ut alter, Longe, sed ut sotio vivat uterque suo. Nullus enim prodesse potest nisi vivus amico. Vita, ades; a laribus mors procul esto meis. 75. eidem Tu licet invisas Veronam, Marce, nitentem Atque Athesim media qui fluit urbe colas, Te licet oblectent Benaci divitis arva, Seu modo seu mox tU pergere ad illa paras, Hic ubi ad excipulas transmissa Mintius unda Per Venetum placido labitur amne solum, Quamquam tu positis curis animoque fugatis Nactus sis toto pectore delicias, Si conferre velim nostris tamen illa, dolebis Veronam nobis praeposuisse tuis. Laeta hic planicies, laetissima pabula, et unde Nomen, perpetuo gramine prata virent. Hic rivi, hic fontes, hic invitantia somnos Murmura saxoso calle fluentis aquae. Circumdant placidi naturae munere colles, Amphitheatrali cingitur orbe locus. Huc non ulla pedem fert noxia bellua, non mus, Non e longinquo vecta locusta mari. Hic nec aratoris rodunt vestigia corvi, Non aliae segetem depopulantur aves. Hos non urit hyems, non dira canicula campos, Non hic imperium noxius Hauster habet. Sed tempestivas tophus tener educat herbas Et sera aeternis frons cadit arboribus. Daulias hic toto vocalis visitur anno, Hic avibus cantum tempora non adimunt. Huc ego crediderim cunctas migrasse Camoenas Atque ipsum intonsa qui viget usque coma. Parnasum Aonides liquerunt, liquit Apollo, Postquam illos pressit barbara planta locos. Si potes hos igitur contemnere, Marce, recessus, Te puto posse ipsas spernere Pieridas. 76. epitaphium Qui nulli fueram patriis virtutibus impar, Ipse sub hoc iaceo marmore Nicoleos. Gens mihi Maurocena fuit; mutasse penates Et patriam coelo non piget, immo libet. 77. epitaphium Caesar, Alexander, Turchus de sede queruntur; Quisque habet unde loci munera prima petat. Minos Pelleum, Turchum fovet Eacus, ipso Caesare sed maius nil Rhadamanthus habet. Ad quos Soncinus, statuit sic rector Averni, Arbiter accessit iusque piumque ferens. Heu tua te pietas, tua te sapientia, Petre, Sustulit, heu, Superi, iam nocet esse pio. 78. eiusdem Accubat hic Petrus Soncinae gloria gentis, Consilio tori cognitus Italiae. 79. epitaphium Quam patriae quisquam genitrici debuit unquam, Tam, Domiti, debet lingua Latina tibi. Atqui se obstrictam loquitur Verona doletque, Quod tibi quam licuit contigit ante mori. Quid non mors ausit? Periit quem vivere semper Optabat votis terra polusque suis. 80. eiusdem Quam, Domiti, Verona tibi debere fatetur, Tam tibi debetur linguae utriusque decus. Verior interpres nullus fuit aut erit usquam. Quare etiam invita morte superstes eris. 81. epitaphium Hic Antonius ossa Lilianus Componi sua iussit atque condi, Iuris Caesarei peritus atque Assessor, comes et latrunculator Praetorum probus Adriaticorum Cecinnae patria Vitelliani. 82. Paulo Ramusio Quid quereris, quod te decepit quaestor uterque? Verba petis? Nescis sic tibi verba dari? 83. Marco Longo Pessima ne stomachum moveant tibi carmina, Marce, Offendantque aures turpia verba tuas, Mittitur iste tibi chartaque et pumice cultus Et titulo plus quam nobiliore liber, Ut saltem aspectu solo pascantur ocelli, Si minus auditu gratior esse potest. Quandoquidem hic igitur talis pervenerit ad te, Dum tunicam spectes, interiora fuge. Respue contentum, quod continet aspice tantum. Hoc pacto a fatuo carmine tutus eris. Hoc fruere, haud aliter quam si tibi, Marce, daretur Purpurea corvus turpior in cavea, Nec bonus aspectu nec gratus voce, sed esset Turpis avis, sola conspicienda domo. Sic liber hic, pulchro tantum contentus amictu, Non aliud, quare se tibi iactet, habet.