CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus DEL_VIRG.dant-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/DEL_VIRG.dant-01.xml.
1. Ioannis carmen ad Dantem Pieridum vox alma, novis qui cantibus orbem Mulces letifluum, vitali tollere ramo Dum cupis, evolvens triplicis confinia sortis Indita pro meritis animarum, sontibus Orcum, Astripetis Lethen, epiphoebia regna beatis, Tanta quid heu semper iactabis seria vulgo, Et nos pallentes nihil ex te vate legemus? Ante quidem cithara pandum delphina movebit Davus et ambiguae Sphingos problemata solvet, Tartareum praeceps quam gens idiota figuret Et secreta poli vix exsphaerata Platoni; Quae tamen in triviis numquam digesta coaxat Comicomus nebulo qui Flaccum pelleret orbe. Non loquor his, immo studio callentibus, inquis. Carmine sed laico: clerus vulgaria temnit, Et si non varient, cum sint idiomata mille. Praeterea nullus, quos inter es agmine sextus, Nec quem consequeris caelo, sermone forensi Descripsit. Quare, censor liberrime vatum, Fabor, si fandi paulum concedis habenas. Nec margaritas profliga prodigus apris Nec preme Castalias indigna veste sorores; At, precor, ora cie quae te distinguere possint Carmine vatisono, sorti communis utrique. Et iam multa tuis lucem narratibus orant. Dic age quo petiit Iovis armiger astra volatu, Dic age quos flores, quae lilia fregit arator, Dic Phrygios damas laceratos dente molosso, Dic Ligurum montes et classes Parthenopeas Carmine quo possis Alcidae tangere Gades Et quo te refluus relegens mirabitur Hister, Et Pharos et quondam regnum te noscet Elissae. Si te fama iuvat, parvo te limite septum Non contentus eris nec vulgo iudice tolli. En ego iam primus, si dignum duxeris esse, Clericus Aonidum, vocalis verna Maronis, Promere gymnasiis te delectabor ovantum Inclita Peneis redolentem tempora sertis, Ut praevectus equo sibi plaudit praeco sonorus Festa trophaea ducis populo praetendere laeto. Iam mihi bellisonis horrent clangoribus aures; Quid pater Appenninus hiat? quid concitat aequor Tyrrhenum Nereus? quid Mars infrendet utroque? Tange chelyn, tantos hominum compesce labores. Ni canis haec alios a te pendendo poeta Omnibus ut solus dicas, indicta manebunt. Si tamen Eridani mihi spem mediamne dedisti Quod visare notis me dignareris amicis, Nec piget enerves numeros legisse priorem Quos strepit arguto temerarius anser olori, Respondere velis aut solvere vota, magister.
Dantes Alagherii Iohanni de Virgilio Vidimus in nigris albo patiente lituris Pierio demulsa sinu modulamina nobis. Forte recensentes pastas de more capellas Tunc ego sub quercu meus et Meliboeus eramus. Ille quidem, cupiebat enim consciscere cantum, "Tityre; quid Mopsus, quid vult? edissere" dixit. Ridebam, Mopse; magis et magis ille premebat. Victus amore sui, posito vix denique risu, "Stulte, quid insanis?" inquam: "tua cura capellae Te potius poscunt, quamquam mala cenula turbet. Pascua sunt ignota tibi, quae Maenalus alto Vertice declivi celator solis inumbrat, Herbarum vario florumque inpicta colore. Circuit haec humilis et tectus fronde saligna Perpetuis undis a summo margine ripas Rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit, Sponte viam, qua mitis erat, se fecit aquarum. Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt, Contemplatur ovans hominum: superumque labores: Inde per inflatos calamos interna recludit Gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur, Placatique ruant campis de monte leones, Et refluant undae, frondes et Maenala nutent." "Tityre," tunc "si Mopsus" ait "decantat in herbis Ignotis, ignota tamen sua carmina possum, Te monstrante meis vagulis prodiscere capris". Hic ego quid poteram, cum sic instaret anhelus? "Montibus Aoniis Mopsus, Meliboee, quot annis, Dum satagunt alii causarum iura doceri, Se dedit et sacri nemoris perpalluit umbra. Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro Viscera plena ferens et plenus ad usque palatum, Me vocat ad frondes versa Peneide cretas." "Quid facies?" Melibeus ait: "tu tempora lauro Semper inornata per pascua pastor habebis?" "O Meliboee, decus, vatum quoque nomen in auras Fluxit, et insomnem vix Mopsum Musa peregit", Rettuleram, cum sic dedit indignatio vocem: "Quantos balatus colles et prata sonabunt, Si viridante coma fidibus paeana ciebo! Sed timeam saltus et rura ignara deorum. Nonne triumphales melius pexare capillos Et patrio, redeam si quando, abscondere canos Fronde sub inserta solitum flavescere Sarno?" Ille: "Quis hoc dubitet? propter quod respice tempus, Tityre, quam velox; nam iam senuere capellae, Quas concepturis dedimus nos matribus hircos". Tunc ego: "Cum mundi circumflua corpora cantu Astricolaeque meo, velut infera regna, patebunt, Devincire caput hedera lauroque iuvabit. Concedat Mopsus". "Mopsus" tunc ille "quid?" inquit. "Comica nonne vides ipsum reprehendere verba, Tum quia femineo resonant attrita labello, Tum quia Castalias pudet acceptare sorores?" Ipse ego respondi, versus iterumque relegi, Mopse, tuos. Tunc ille umeros contraxit et "Ergo Quid faciemus" ait "Mopsum revocare volentes?" "Est mecum quam noscis ovis gratissima" dixi, "Ubera vix quae ferre potest, tam lactis abundans; Rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas; Nulli iuncta gregi nullis assuetaque caulis; Sponte venire solet, numquam vi poscere mulctram. Hanc ego praestolor manibus mulgere paratis, Hac inplebo decem missurus vascula Mopso. Tu tamen interdum capros meditere petulcos Et duris crustis discas infigere dentes." Talia sub quercu Melibeus et ipse canebam, Parva tabernacla nobis dum farra coquebant.
2. Ioannis ecloga responsiva ad Dantem Forte sub inriguos colles, ubi Sarpina Rheno Obvia fit, viridi niveos interlita crines Nympha procax, fueram nativo conditus antro. Frondentes ripas tondebant sponte iuvenci, Mollia carpebant agnae, dumosa capellae. Quid facerem? nam solus eram puer incola silvae; Irruerant alii causis adigentibus urbem, Nec tum Nisa mihi nec respondebat Alexis, Suetus uterque comes. Calamos moderabar hydraules Falce recurvella, cunctae solamina, quando Litoris Adriaci resonantem Tityron umbra, Qua densae longo praetexunt ordine pinus Pascua porrectae caelo genioque locali, Halida myrtetis et humi florentibus herbis, Quaque nec arentes Aries fluvialis arenas Esse sinit, molli dum postulat aequora villo, Rettulit ipse mihi flantis leve sibilus Euri, Quo vocalis odor per Maenala celsa profusus Balsamat auditus et lac distillat in ora, Quale nec a longo meminerunt tempore mulsum Custodes gregium, quamquam tamen Arcades omnes. Arcades exsultant audito carmine Nymphae Pastoresque, boves et oves hirtaeque capellae Arrectisque onagri decursant auribus ipsi: Ipsi etiam Fauni saliunt de colle Lycaei. Et mecum: "Si cantat oves et Tityrus hircos Aut armenta trahit, quianam civile canebas Urbe sedens carmen, quando hoc Benacia quondam Pastorale sonans detrivit fistula labrum? Audiat in silvis et te cantare bubulcum", Nec mora, depostis calamis maioribus inter Arripio tenues et labris flantibus hisco. Sic, divine senex, ah sic eris alter ab illo: Alter es, aut idem, Samio si credere vati Sic liceat Mopso, sicut liceat Meliboeo. Eheu! pulvereo quod stes in tegmine scabro Et merito indignans singultes pascua Sarni Rapta tuis gregibus, ingratae dedecus urbi, Umectare genas lacrimarum flumine Mopso Parce tuo nec te crucia crudelis et illum, Cuius amor tantum, tantum complectitur, inquam, Iam te, blande senex, quanto circumligat ulmum Proceram vitis per centum vincula nexu. O si quando sacros iterum flavescere canos Fonte tuo videas et ab ipsa Phyllide pexos, Quam visando tuas tegetes miraberis uvas! Ast intermedium pariat ne taedia tempus Laetitiae, spectare potes quibus otior antris Et mecum pausare: simul cantabimus ambo, Ipse levi calamo sed tu gravitate magistrum Firmius insinuans, ne quem sua deserat aetas. Ut venias, locus ipse vocat. Fons umidus intus Antra rigat, quae saxa tegunt, virgulta flabellant; Circiter origanum redolet, quoque causa soporis Herba papaveris est, oblivia, qualiter aiunt, Grata creans. Serpylla tibi substernet Alexis, Quem Corydon vocet ipse rogem: tibi Nisa lavabit Ipsa pedes accincta libens cenamque parabit; Thestylis haec inter piperino pulvere fungos Condiet, et permixta doment multa allia, siquos Forsitan inprudens Meliboeus legerit hortis. Ut comedas apium memorabunt mella susurri. Poma leges Nisaeque genas aequantia mandes Pluraque servabis nimio defensa decore. Iamque superserpunt hederae radicibus antrum, Serta parata tibi. Nulla est cessura voluptas. Huc ades; huc venient, qui te pervisere gliscent, Parrhasii iuvenesque senesque, et carmina laeti Qui nova mirari cupiantque antiqua doceri. Hi tibi silvestres capreas, hi tergora lyncum Orbiculata ferent, tuus ut Meliboeus amabat. Huc ades, et nostros timeas ne, Tityre, saltus, Namque fidem celsae concusso vertice pinus Glandiferaeque etiam quercusque arbusta dedere: Non hic insidiae, non hic iniuria, quantas Esse putas. Non ipse mihi te fidis amanti? Sunt forsan mea regna tibi despecta? sed ipsi Di non erubuere cavis habitare sub antris; Testis Achilleus Chiron et pastor Apollo. Mopse, quid es demens? Quia non permittet lollas Comis et urbanus, dum sunt tua rustica dona, Hisque tabernaclis non est modo tutius antrum, Quis potius ludat. Sed te quis mentis anhelum Ardor agit vel quae pedibus nova nata cupido? Miratur puerum virgo, puer ipse volucrem, Et volucris silvas et silvae flamina verna; Tityre, te Mopsus: miratio gignit amorem. Me contemne; sitim Phrygio Musone levabo, Scilicet, hoc nescis, fluvio potabor avito. Quid tamen interea mugit mea bucula circum? Quadrifluumne gravat coxis umentibus uber? Sic reor: en propero situlas implere capaces Lacte novo, quo dura queant mollescere crusta. Ad mulctrale veni, si tot mandabimus illi Vascula, quot nobis promisit Tityrus ipse. Sed lac pastori fors est mandare superbum. Dum loquor, en comites, et sol de monte rotabat.
Dantes Alagherii Iohanni de Virgilio Velleribus Colchis praepes detectus Eous Alipedesque alii pulcrum Titana ferebant. Orbita, qua primum flecti de culmine coepit, Currigerum canthum libratim quemque tenebat, Resque refulgentes, solitae superarier umbris, Vincebant umbras et fervere rura sinebant. Tityrus hoc propter confugit et Alphesiboeus Ad silvam pecudumque suique misertus uterque, Fraxineam silvam tiliis platanisque frequentem. Et dum silvestri pecudes mixtaeque capellae Insidunt herbae, dum naribus aera captant, Tityrus hic, annosus enim, defensus acerna Fronde soporifero gravis incumbebat odori, Nodosoque piri vulso de stirpe bacillo Stabat subnixus, ut diceret, Alphesiboeus. "Quod mentes hominum" fabatur "ad astra ferantur, Unde fuere, novae cum corpora nostra subirent, Quod libeat niveis avibus resonare Caystrum Temperie celi laetis et valle palustri, Quod pisces coeant pelagi pelagusque relinquant, Flumina qua primum Nerei confinia tangunt, Caucason Hyrcanae maculent quod sanguine tigres Et Libyes coluber quod squama verrat arenas, Non miror, nam cuique placent conformia vitae, Tityre; sed Mopso miror, mirantur et omnes Pastores alii mecum Sicula arva tenentes, Arida Cyclopum placeant quod saxa sub Aetna." Dixerat, et calidus et gutture tardus anhelo Iam Meliboeus adest et vix "En, Tityre," dixit. Inrisere senes iuvenilia guttura, quantum Sergestum e scopulo vulsum risere Sicani. Tum senior viridi canum de cespite crinem Sustulit et patulis efflanti naribus infit: "O nimium iuvenis, quae te nova causa coegit Pectoreos cursu rapido sic angere folles?" Ille nichil contra, sed, quam tunc ipse tenebat, Cannea cum tremulis coniuncta est fistula labris, Sibilus hinc simplex avidas non venit ad aures, Verum, ut arundinea puer is pro voce laborat, (Mira loquar sed vera tamen) spiravit arundo: Forte sub inriguos colles ubi Sarpina Rheno; Et, tria si flasset ultra spiramina flata, Centum carminibus tacitos mulcebat agrestes. Tityrus et secum conceperat Alphesiboeus; Tityron et voces compellant Alphesiboei: "Sic, venerande senex, tu roscida rura Pelori Deserere auderes, antrum Cyclopis iturus?" Ille: "Quid hoc dubitas? quid me, carissime, tentas?" "Quid dubito? quid tento?" refert tunc Alphesiboeus; "Tibia non sentis quod fit virtute canora Numinis et similis natis de murmure cannis, Murmure pandenti turpissima tempora regis Qui iussu Bromii Pactolida tinxit arenam? Quod vocet ad litus Aetnaeo pumice tectum, Fortunate senex, falso ne crede favori, Et Dryadum miserere loci pecorumque tuorum. Te iuga, te saltus nostri, te flumina flebunt Absentem et Nymphae mecum peiora timentes, Et cadet invidia quam nunc habet ipse Pachynus; Nos quoque pastores te cognovisse pigebit. Fortunate senex, fontes et pabula nota Desertare tuo vivaci nomine nolis." "O plus quam media merito pars pectoris huius, (Atque suum tetigit) longaevus Tityrus inquit, "Mopsus amore pari mecum conexus ob illas Quae male gliscentem timide fugere Pyreneum, Litora dextra Pado ratus a Rubicone sinistra Me colere, Aemilida qua terminat Adria terram, Litoris Aetnaei commendat pascua nobis, Nescius in tenera quod nos duo degimus herba Trinacride montis, quo non fecundius alter Montibus in Siculis pecudes armentaque pavit. Sed quamquam viridi sint postponenda Pelori Aetnica saxa solo, Mopsum visurus adirem Hic grege dimisso, ni te, Polypheme, timerem". "Quis Poliphemon" ait "non horreat" Alphesiboeus "Assuetum rictus humano sanguine tingui, Tempore iam ex illo quando Galathea relicti Acidis heu miseri discerpere viscera vidit? Vix illa evasit: an vis valuisset amoris, Effera dum rabies tanta perferbuit ira? Quid, quod Achaemenides sociorum caede cruentum Tantum prospiciens, animam vix claudere quivit? Ah, mea vita, precor, numquam tam dira voluptas Te premat, ut Rhenus et Naias illa recludat Hoc illustre caput, cui iam frondator in alta Virgine perpetuas festinat cernere frondes". Tityrus arridens et tota mente secundus Verba gregis magni tacitus concepit alumni. Sed quia tam proni scindebant aethra iugales, Ut rem quamque sua iam multum vinceret umbra, Virgiferi silvis gelida cum valle relictis, Post pecudes rediere suas, hirtaeque capellae Inde velut reduces ad mollia prata praeibant. Callidus interea iuxta latitavit Iollas, Omnia qui didicit, qui rettulit omnia nobis: Ille quidem nobis et nos tibi, Mopse, poimus.