CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus DECEMBR.pane-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/DECEMBR.pane-01.xml.

Documentum DECEMBR.pane-01.xml in db pdill0


Stirpis Aragoniae regum pulcherrime princeps Carole, prima tui soboles genitoris honesta, Francorum referens genus alto a sanguine regum, Quae mea quae tali referam pro principe digna Carmina Meonii rorantia nectare fontis? Nam neque tam clarum praesentia saecula uatem Nec licet humanas tua numina prendere uires. Oramus tamen ut faueas, coeptisque secundis Diuus ades: diuos faciles mulsere Camoenae. Sancta sit illa dies, omni memorabilis aeuo, Auspiciis quae te felicibus edidit orbi Infantem: non ulla fuit praestantior aetas Gentibus inque ullis pax uisa beatior annis. Pulcher utrinque tuo risit sibi Lucifer ortu Insignis radiosque gerens mitramque cometae, Cum matutino celer exerit ora profundo Flammigeris uel cum petit aequora prona quadrigis; Clarior haud alias roseo cum lumine Phoebus Et gemino uisa est consurgere Cynthia cornu; Sidera non mediis micuerunt plura tenebris, Dulcius haud laetae siluis cecinere uolucres, Non aliis pecudes foetus peperere diebus Maiores, niuei nec plus fuit ubere lactis, Poma nec Alcinoi tam grandia sustulit arbos, Nec totidem saturis uiruerunt frugibus herbae. Cuncta dei fuerant nascentis signa futuri. Fortunate gerens dulcissima pondera uenter Et quaecunque tibi felix dedit ubera nutrix! Continuo insigni mactus puer indole rerum Ausus es ingentis operas animumque uirilem Excipere et totis perdiscere uiribus artes Egregias, qualis catulus cum forte leonis Magnanimi memor et generis pastique cruoris Iampridem exosusque cubile atque ubera matris Alternas lauat ore manus, caput excutit, inde Progreditur campis, mox ualle ac solus opaca Audet et in summis tauro concurrere lustris. Ergo, ut eximium placuit semel, ipse potitus Tam facile ut natum ad solum id te quisque putaret. Nulla tibi in ludis puerilibus, una uoluptas Uirtutum studia alta sequens, in principe rarum Munus, ut in Tito quondam paucisque notatum Delitias mundi quos saecla beata uocarunt. Ii tibi iam mores primi cultusque fuere Ingenii, iis primum uiruit generosa iuuentas, Quae mortale nihil morituro in pectore uersans Mox aliis stetit ac dubiis exercita fatis Regnorum ut uariae sortes casusque uolutant Fortunae; neque enim uirtus satis aucta secundis Inuenit aduersis potiores saepe triumphos. Hinc tibi dura nimis subiere pericula, curae Ingentes, liuor mordax, squallorque nefandi Carceris, insontis indignaque uincula, turpis Pauperies, quae tu sapienter cuncta ferendo Herculeos princeps superasti inuicte labores Idem qui proprios poteras superare parentes Iusticia imperioque, obitus ni fata parassent. Ex illo nobis diuusque et sanctus haberi Tempore debueras, tanta uirtute peritus Et pietate ualens (iam scilicet alta corona Martyriique sacri caelestia signa merentem Iam te exposcebant); sed mens plebeia sinistris Ominibus malesuada diu mussauit et almam Distulit ante fidem quam nuper morte solutus Corpora (ut quidam laetalis sorte ueneni Credunt utque alii multorum mole laborum Impressa) angelicis petit exoptata choreis Spiritus astra cauoque insedit nixus Olympo. Agnouit namque Omnipotens longeque uolantem Laetatus dulci iuuenem amplexuque recepit. Caetera Caelicolum gemmis auroque micante Surrexit uenerata cohors thronoque locauit. Nudus eras: dedit aethereos tibi Pallas amictus, Uellere sericeo tunicam sagulumque nitenti Murice purpureum, chlamydem super arte decoram Diuina et proprio quam finxerat ipsa labore Intexens lento nomen ducis et genus auro; Fulgentem capiti Cyllenius addere mitram Prouolat et sceptrum manibus, gestamen Vlyssis, Quo celer extincto in caelum transuexerat olim Seruatum et tanto semel id post tempore uisum. Nil facis, o stultae mors o metus improbe gentis, Insani rumor populi; mors inuida, nullas Immortalis habes animi de robore partes, Nec tibi ius omne est tam sacri corporis: ipsum Multa parte sui remanet sine tabe superstes. Vescere plebeio ingluuiosa cadauere, seu tu Qui triplices pandis latranti gutture fauces. Quid iuuat hoc tandem sceptrum rapuisse? Potitur Maiori nunc concilio imperioque deorum, Haud minus in terris quanquam ualet alta potestas. Credita tunc igitur deitas, populique frequentes Conuenere nouae compulsi mortis honore, Quid tamen incerti facerent: lachrimisne dolentes Funus an efferrent meritas diis carmine laudes. Omnibus effusa est lachrimarum copia maior. Hi celeres deflent obitus, crudelia fata Crudelesque uocant pariter hominesque deosque Et desperatis incusant saecula rebus: "Aut miserum penitus redeat chaos aut suus orbi Reddatur dominus"; malunt cupiuntque uidere Principis ora sui spirantis ut ante solebant, Ora uiri diuique simul frontemque serenam, Illam aciem, paribus ardentia lumina flammis, Phoebeum caput et florentis membra iuuentae. Prae nimio ast alii expromunt pia gaudia luctu Supplicibus nixi palmis diuumque precantur: "Alme parens audique o sancte salutifer assis: Te sequimur, tua turba sumus; miserere piorum Terrarum caeliue deus; da certa decoris Signa tui per quae meriti referantur honores". En quid hoc est? Tremuere domus, mortalia rectis Corda stetere comis, clarus tonat aether, et ipsi Temporibus sacris radiorum flamma reluxit (Sic memorant), clarisque uident miracula monstris. Iamque adeo laetari omnes et olentia circum Sentiri et late magis increbrescere lumen. Interea pompa ingenti sumptuque parantur Exequiae. Coeunt proceres et laeta iuuentus Maiori quo quisque potest componere cultu, Urbs omnis sacrique chori et funalia cuncta. Ipse thoro super aurato spectandus amictu Purpureo incumbit, qualem cum saepe uidemus Oceani fessos ad littora uoluere currus Condentemque imo iam se procul aequore Phoebum Et uespertino facturum sidere noctem; Omnia languenti circum terraeque marisque Nubis et aeriae uideas conspersa rubore. Sic sacer it princeps orbemque suosque relinquens Iam populos patriamque, ingenti uisus amore, Cui neque notus adhuc rosei color excidit oris. Elatum delecti equites peditesque sequuntur; Spumantes freno alipedes pars ordine ducunt, Regali pars arma ferunt splendentia luxu, Diuini galeam capitis uulcaniaque aera Thoracisque et loricae squalentis in auro, Uexilla et mitras phaleras torquesque micantes Et pharetram cornuque insignem dorcados arcum, Cui manus argento radiat geminaeque ligantur Hinc capita inter se simul inde cuspidis auro, Multaque praeterea regalis signa decoris, Non sua quale solent domini plerunque potentes Funera cum gemitu atque atra producere ueste In tergum uersis terraeque haerentibus hastis, Sed uelut auratos alta ad Capitolia currus Cum circum densi plausu intonuere ministri. Sic fasces auroque graues gemmisque uideres, Sic sceptra Augusto uel Caesare uel Ioue digna. Ergo omnis auido circumfluit acta tumultu Turba, sed infirmi maiori ex agmine uulgi Elumbes claudique adeunt, nec lenta podagris Fit mora, captiuique oculis laeuique cyclopes, Strumosi ac bronchi, gibbo factique minores, Quique manus caesas inhonesto ac uulnere nares, Lignipedes truncis qui gestant crura salignis, Et genus infelix misero qui horrore uidendi Auersum tenuere caput brachiisque recumbens Spumosa et labiis demonstrant ora reflexis; Nec minus accelerant quorum lapidosa nephresis Torta uelut fixo lacerat praecordia telo, Et qui perpetua triuerunt guttura pthisi, Ulcera quique diu seu uulnera foeda tulerunt, Quique cadunt subiti, quos irrequieta lyesis Sanguifluo trepidos morbo subit; ecce sequuntur Quorum multicolor deformat morphea uultus, Quosque tenet stupido mutos uelut estasis ore, Qui latera in geminis subuectant curua bacillis, Qui testudineo perreptant corpora gyro. Cuncti adsunt diuique implorant mira nouelli. Felices igitur qui te tetigere iacentem Seu uidere procul pheretro precibusque uocarunt! Exectis sua membra ualent, tremitantibus artus Consistunt, caecique uident mutique loquuntur, Auriculae facilem surdae reteguntur in usum, Deserit hos scabies immundaque laepra, fatiscit Hydrops effetaque excedit tristis ab aluo, Portantur moribundi humeris medicisque relicti, Qui longa demum confecti tabe resummunt Uitales animas, sua quisque ad limina plantis Iam propriis redeunt; incurui sponte reiectis Assurgunt baculis et recto uertice adorant, Quaeque diu tumuit pendentibus hernia monstris Carpitur, extento superant iamque inguina neruo, Truditur obsesso stygius de corpore daemon Sulphureasque ex ore strepens fugit ater in auras; Iis uomicae extingunt, iis carcinomata dira Inueterata lue et morbi soluuntur inanes. His propius, illis monstrantur mira remotis, Numen Aragonii petitur qua principis almum. In mediis iam iam peritura doloribus ad te, Carole, proclamat: clamantem plena sequuntur Gaudia cum risu, foetuque leuatur adepto. Egreditur raptis reserato carcere uinclis Captiuus tandem campoque exultat aperto. Infectum nuper deflens pecus et sua pastor Arua refert meritas facili pro numine grates. Quae modo discussis lacerato ac remige uelis Immersura graui saluatur peste carina. Denique, si cupiam miracula cuncta referri, Flumina defuerint Musis citharaeque poetae. Laetior illa tamen cunctaque salute uoluptas Dulcior ipsorum nitidam qui carpere lucem Conualuere oculis; nam si quis forte rogando Persequitur "tune ille modo qui caecus et errans Cum baculo? dic unde tibi tam clara repente Lumina", quaerenti contra nihil ille, sed omne Prospectat stupefactus opus, templumque deorumque Effigies patriamque suam manuumque labores Tam uarios celsasque domos pictasque fenestras Cernit, equos atque arma uirum uolucresque ferasque Tot generum frondes, labentia flumina, montes Et maria et uasti miratur sidera mondi, Nec potis expleri per singula saepe tuendo. O decus, o nostrae miserans incommoda uitae, Humanos per quam uoluisti ferre labores Aeternamque tuo disperdere sanguine mortem, Tantane mortali data gloria, tanta potestas Fata hominum et stabiles Parcarum euertere cursus Atque alias ipsi naturae imponere leges? Carolus est ea mira ferens: de corpore factus Humano deus excelsa nunc sede triumphat. Scilicet ista Deo ac uero concessa parente Prodigia, his gradibus homines super astra feruntur. Ipsa autem taceat quae mendax Graecia falsis Lusit imaginibus hominum pia corda deorum. An non et Gemini puerilia festa putentur Et medicus coluber pharetraque horrendus Apollo? Hinc Venus in turpi dominatur crimine, Iuno hinc Daemonia exercet cunctasque Acherontis Erines, Iupiter imberbis, idem quoque laniger Ammon, Exemplum strupri miraeque libidinis; at nunc Cui non cornigeri nota est insania Bacchi Orgia cum summis ulularent montibus et cum Aerea suppositis crepitarent tympana lauris? Tu quoque castratis Cybele uenerata choreis. Dic, o Terpsicore, mihi, quos cantabit Homerus Heroas quosue ipsa deos monstrabis Olympo Huic nostro similes? Valeant Martesque Iouesque Stridentes cum centuplici clamore suisque Uulneribus: equidem mortalia numina credam Uel belli certe et rixarum numina dira, Hostia saepe quibus crudelis sanguine facta est Humano et caesis maduerunt templa colonis Uersaque pallentis retro pia lumina Phoebi. Gaude igitur felix urbs Barcellonia uero Munere diuorum et caelesti prole superba, Littoris Hesperii priscum decus atque profundi, Magnorum referens genus alto a sanguine auorum. En erit ut de te meritos aliquando triumphos + ipe tui imperium + canam atque ingentia facta? Namque aliud nobis mundi caput, altera Roma, Quae regum simul hospitium tumulusque sacrorum, Iusticia et pietate prior, super aethera scandis. Hic bona relligio, hic castus pia fana sacerdos Incolit, huc densae ueniunt redeuntque cateruae, Marmoreis auroque struunt noua templa columnis; Hinc sacer ordo canit iuuenum chorus inde senumque, Inque humeros passis matres de more capillis Ante alios tua facta canunt, tua numina tollunt, Carole, praesentemque uocant super omnia diuum; Uosque, puellares choreae, date carmina, plenis Ferte simul calathis uariorum dona colorum, Spargite purpureos flores atque alba sepulchro Lilia maialesque rosas; sic deinde uocate Dulcem animam: uestris aderit placata rogatis. Dicite "Caelicolas inter mitissime princeps Carole, cuius honos hic immortalis et istae Stant tibi perpetuis fumantes ignibus arae, Excipe uota lubens atque haec celebrata quotannis Festa pio thure ac redolentia templa coronis, Ut, qui debilibus uires et corpora mancis Restituis, hominum mentes cum corpore sanas Sic facias regnique tui quod nuper adeptus Consortes, maneatque tuum per saecula nomen".