CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus DEBONIS.parn-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/DEBONIS.parn-01.xml.

Documentum DEBONIS.parn-01.xml in db pdill0


Furens Eu mihi, sed misero, Silvanus gloria vatum, Gloria Pieridum, salit hinc rediturus ad astra, Incolit ac letus, felix, palatia celi. Hic liquit, demens, spoleum clarumque decorum, Dum roseus sanguis infessus membra cucurrit; Hic liquit me, suos dulcesque fideles amicos, Mestos, carentes ipsius tegminis umbra. Mors nimium seva, mors atra, inimica virorum, Quamvis interdum miseris sit amica profanis, Quos sinit ire vias, velut errat tarda senectus, Temptavit temere falcemque immittere messi. Huius erat seculi speculum mireque decorum, Virtutum possessor erat, quod norma loquendi, Vivendi quoque forma dedit, placidusque beatus. Heu doleo, et clangor iam se super aera iactat, Et pugnis pectus atque ora reverbero palmis, Inde genas molles, vestes mestasque rescindo, Invius occurro solus per opaca viarum, Et mea damna fleo, perdens totamque salutem. Est, Humane, mori, nec plus hic esse morandum! Humanus Non hoc est melius, sacrum sepelire cadaver, Quam tantis vanis stultisque vacare querelis? Spiritus elatus non fletibus ethera liquit. Furens Si<c>que Caronea piceas mestasque paludes Ima petens, cymba transnatat litora fusca... Humanus Non sacri vates iunguntur ad imaque, Furens. Quis nam in hoc evo tanto dignatur honore Sicut et ipse, novem quem gaudent ipse sorores Lauratumque suas letasque intrasse coreas? Hic nam clarorum renovavit nomina vatum Nuncque superatos quam nunc sua premia desunt. Electi superi pariter civesque polorum, Prima qua ipse die felix transcendit ad astra Miranturque cohors, illum circumvolant omnes; Ipsius adventu insolite vel <re> novitatis Miranturque dii, quibus est concessa potestas Celorumque maris etiam terreque paludis. Felix vernarius placido sic pectore cepit: "Venit et huc ille, qui nomine iam titulatus, Est mihi consimilis, etiamque Petrarca vocatur. Nam ipse invictus devicit mostra ferarum, Monstrinecus rapto rugientis tegmine victor: Straverat immanem Libie telluris alumnum, Et face Lerneam numeroso vertice pestem, Tergeminum Esperio pastorem litore fundit, Nubigenasque truces fixit volucresque biformes; Quid loquor ardentem cesum trans ethera Cacum? Amphion et cantu demulcens ipse ferasque, Orpheus ima lira vincens interna canora, Smirneus vates, Grecorum fama perennis, Contaceant, nosterque solus reportet honores. Sed Maro si noster ac nostre gloria lingue Excellit metro, prosa superatur ab illo; Si Cicero prosa, metro superat Ciceronem. Ast omnes rima vincuntur voce decora: Nimirum taceant antiqui sive moderni, Cum solus fame laudisque reportet honores. Non igitur terram decet tam sacra vorare." Furens Expecta, mestas nam cerno venire catervas Multorum: quid sit, mens nondum libera cernit. vernarius Novi ego: sunt eius dive noteque sorores, Que corpus monti cupiunt conferre supremo. Furens Ad quem dic, oro, flagroque <et> scire cupisco. vernarius Est mons Parnasi, qui vectus ad ethera visu. Illic in pace degunt pausantque beate. Furens Dic qua sit regione situs mons unicus iste. vernarius Ut puto, nam nosti, sunt plura viacula celi, Unde oritur radians sol quo varieque vagatur, Splendidiore loco surgens dum Delius altis Montibus exoritur auratis clivibus albis. Illic mons surgit, illic nam tendit ad alta, Illic irriguus clarus fons surgit amenus, Illic virginumque cori diveque beate Pausant et lete ducunt vitamque beatam. Illic sacratus fuit olim noster Apollo, Illic nam vates Smirneus pastor ab oris Astitit, en visens divas sacrumque locumque, Quas quicumque semel videt auditque pretangit. Sive loqui fas sit, vitam trahit ipse perennem Undique conseptus nemorum mons ille beatus, Et volucrum questus dulces ac avia grata Que solamen habent curis cunctisque medentur. Ast ibi frondose silve rivique liquentes, Intonse laurus, pinus, viridissima cedrus, Florentes edere, mirtus, fagique, cupressus; Est et oliva simul et poma rubentia ramis. Non nocet autumnus ipsis, nec frigus et estas, Eternum ver hic, aer clarusque serenus, Et celum stellis ornatum semper ab evo; Lilia semper ibi florent plurumque colorum, Atque rose violis rident, florentia prata. Non estus, non aura nocet nimbusque malignus, Non fortuna potens nec mors sevissima, fatum Iura tenent, sed pax requiesque tranquilla, perennis. Furens Pluraque non fatus, vidi venire tumultum Portantem baratrum nigro piceoque colore, Quam prius hoc corpus putrescat monte reponunt. Heu miser, ah demens, rapient mihi dulce solamen! Tam seve, immanes poterunt sic esse feroces! Mors vite filum fregit, quoque Iuppiter almam Cumque suis superis altis dignamque locavit, Et solamen erit quod nunc mihi restat ademptum. Non patiar, puto, nec cedam ad vota sevarum. Humanus Obsecro, siste, Furens, stultum est nam talia ferre; In te cum redeat vigor; hunc pone dolorem. Sive velis nolis facient tua commoda certe. Furens Nilque gravans gratum esse potest minimeque videtur Hoc sit dulce licet quod amarum prestat odorem. Humanus Dulcia sepe artus ledunt, fellita salutant, Sepius ac asper medicus fera vulnera sanat. Utque parens pia natos facit esse malignos, Convenit illa pati que devitare nequimus. Ad nostrosque lares veniunt, certabimus an non? Furens Si placet, Humane, invite parebo coactus. Intrant ecce domum, corpus sacrumque verentur, Quod capiunt illudque ferunt ad sacra litandum. Tunc fletus, clamor mugitusque ad ethera surgit Et mestus stridor mistus ululatibus atris. Est data libertas languendi et ceca potestas Cunctis: hic vagitus discurrit carmina tristis, Perduntur mores, legum laxantur habene, Quisquis liber ibi, donec soror una dearum Surrexit, digito manifestans esse tacendum, Ascendens gradum breviter faturque Talia: "Iuppiter ex alto, nichilo qui cuncta creavit, Cuique suum finem mandavit sorte manere Prefixumque diem nullus transire nequibit, Nonnulli parcit nec fas hanc frangere legem. Nudus in hunc mundum venit tectusque recessit, Rite diu vixit, famosus, gratus abivit De se et famosos testes abeundo reliquit, Divinus noster et totus nectare plenus. Quam prius hanc lucem vidisset laurea certe Hec promissa liraque fuit, quam pectore pono, Cum quibus et proprios iam solaretur amicos, Sisteret et montes, fluvios ad vota maneret. Hunc dulcem puerum tenuerunt brachia nostra, Lacteque nutritus nostris et ovilibus altis Hic fuit, et de fonte bibit qua vulgus inersque Inscius et tristis numquam potare nequibit. Sepius hunc inter nostras intrare coreas Fas fuit atque liram docuimus tangere pletro. Ad locum, quo cuncti cesarii atque poete Curribus eburnis, frondenti tempora lauro, Qui caput est nemorumque domus ac templa Tonantis, Ducuntur vates, lauratum duximus ipsum Et quicquid nostra potens nostreque sorores Possunt donarunt, cupide sibi sorte merenti. Nunc ipsum texere manus Parceque ferocis, Et liber super astra poli mensasque frequentat, Nec posset plus hinc licet nec ad ima redire. Stringite singultus, lacrimarum claudite rivos".