CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus DATI.eclo-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/DATI.eclo-01.xml.
Vigorus Dic mihi, Mirilta, quae te res ducit ab urbe? Mirilta Grandis quam stupeant tum latae, Vigore, pinus Tum sacrae quercus et formosi cyparissi Atque giganteis assuetae iactibus orni. Vigorus Dic, ipsam quando nobis haec arbutus umbram Praebet et hic rivus tam suavis temperat auras, Dum gravis exurat rapida sol omnia flamma. Mirilta Gestio; sed mentem nondum stupor ipse reliquit. Vigorus Incipe, Mirilta. dicenti spiret Apollo. Mirilta Ad res tam grandes et grandia verba loquamur, Et pastoralis intermittamus avenas. Portaram pressum tum lac venale per urbem, Cum vidi gentem innumeram, et quot montibus errant Agnae, quot gravibus crescunt in vitibus uvae, Quot numerat pontus pisces, quot litus arenas, Tot fluere assiduis hinc inde tumultibus urbem. Vidi, regum delitias, monstrarier altos Argenti atque auri montes miracula passim; Vidi caeruleos angues, letalia flatu Sibila, tum fagis similes anhelare gigantes; Pone sequebatur rapidis arpia Celaeno Unguibus humanam vultu mentita figuram; Vidi et centauros et ficti vellere caeli, Et mille auratas alte praecedere turres, Ac totidem serico gemmisque auroque superba Vela vehi, tum solis equi duo pectora lecta Praepicti phaleras curru tranante trahebant Velum illustre ingens, pulchrum et spectabile donum. In quod ubi crepitum cecinit tuba solvitur ingens Alipedum armentum et certant procedere cursu: Qui prior, ille simul tanto donatur honore. Quin etiam occlusi cineres per lustra feruntur Divum reliquiae sublataque in aere celso Numina, et o qualis audire et reddere voces Exhausi ancillam domini nostramque salutem! Vigorus Pape! potes memori tanta haec mandasse cerebro? Mirilta Hahahe! de mille non allibavimus unum Vigorus O et de tantis quicquam distintius edas. Mirilta Rem si difficile petis et quam threicius Orpheus Nesciat, aut sicula carmen qui lusit avena Pascendo pecudes captando mollius umbras: Attamen aggrediar, sed tu da protinus aures. Quid tamen? an passis te, Magdalena, capillis? An qui Rossorii caput alta nutet ab arce? An terris avibus depasta cadavera regum? An David? an pie te miles fulgentibus armis, Qui domitum vinctumque refers ducente puella Anguem? vel dicam tumulum surgentis Iesu? Crescit res ipsa perplexaque tempora reddit. Vigorus Dic unum et dic ordine et id magis exprime nobis. Mirilta Pendebam telo subnixus et ore patenti, Suspiciens oculis, umbram praebente galero, Ecce autem immotis centum cervicibus una Celsum ramale et tenue et mirabile repunt Horrendamque ferunt divino numine molem, Quippe sub intextis trabibus fert area quadrum Aequor: in hoc patres stant quatuor ora tenentes Diversi, ac laeva protendens quisque volumen Dextra nutantem mundum splendentiaque astra Sustinet unde super surgit crux alta sub auras, In quam sublatus, tensis hinc inde lacertis, Ille Deus qui nos per mortem a morte redemit Non deus at christus patitur, spargitque cruorem. Hunc pater omnipotens paulo sublimior ulnis Affovet et iam iam declino vergere vultu Visus ut introrsum fidentia pectora firmet. Lnter utrumque simul candentem cerno columbam, Qualem non ullis producunt saecula terris, Allapsam Christi caput, sed utrimque profectam Ac respirantem flammas in amore calentes. Circum mille chori castumque per aera ludunt, Et psallunt pia carmina, et alta voce recensent: Gloria in excelsis hominum divumque monarchae, Et pax in terra quibus est non aegra voluntas. Vigorus Dicendo rapis adtonitum, nec tam ipse tenellus Crebris explorat matrem balatibus haedus, Non tam cervus aquae cupit affectatque liquorem Improbus, aut cupidi repetunt armenta bubulci, Quam modo me tenet urbis amor, tu quaeso redito. Mirilta Obsequor, et rursus modo vis ad... ...vertor, Attamen incassum nunc ibimus; illa quotannis Sex tantum Baptista dies in sacra vocatur. Ibimus ergo diem tum cum locus ille reducet, Interdum interea silvas hic inter opacas Longius et rerum seriem et primordia dicam. Vigorus Et placet et meritas volo iam persolvere grates. Stat mihi centenis mire distinta corolla Floribus et variis late fragrantibus herbis; Hanc ego clam rite forte in convalle relictam, Dum sua rorantis daret in violaria nymphas, Subripui, atque uda servat mihi nais in umbra. Hac te donabo, nihil a me carius optes. At tu, tam florens divum Florentia cultu, Dum vivi tepidis pubescent vere colores Floribus et frondes opponet solibus aestas, Dum mox autumno fugienti poma recedent, Felix cresce diu quo te et solemnia visam. Mirilta Egregie, at queso promissam trade corollam. Vigorus Trado equidem, atque ambos iam nunc accedere fonti Expedit, in fonte est, fons est qui tempora comet.