CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus DARCO.nume-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/DARCO.nume-02.xml.
100. ad Trophinum Qvaeris versiculos meos, Trophine, Petisque a misero beata dona. Quod tu ne amplius haec petas neganti, Atque aegro hoc animo et feras moleste, Insanum accipe tu meum dolorem; Quod si non ego te bonum et fidelem Cognossem et mihi mutuum sodalem, Neque hoc versiculos tibi dedissem Invita mihi conditos Minerva. Nam liqui Ticini meam Neaeram, Meas delitias, meos amores, Quae quodcumque mihi fuit beati - Si quicquam mihi contigit beati - Servans secum habet, et meae Cam<a>enae Sunt mutae sine candida Neaera.
101. oda ad seipsum Quo te caecus amor rapit Ludi et sollicitae cura pecuniae, Ut perdas, miser ah miser, Tempus, nonne vides, irrevocabile, Quod ventis fugit ocyus Et velotius est fulminis impetu? Quin tu quin pocius petis Florentem studio ignobilis ocii Ticinum, et solita lyra Olim incaepta paras condere carmina? Quin vulgus fugis insolens, Ne famae venias immemor inclytae Quae post fata renascitur? [***]
102. Natus parvulus est meae sorori Et matri similis suae et parenti: Cognovitque piam repente matrem, Porrexit teneras manus parenti. <Iam> patrem ore refert suo pudico. Explevisse nequit pater tuendo Depascitque avidos suos ocellos: Hunc miratur et elevat stupetque Atque hic progeniem suam salutat. Nos ergo huic puero bene ominemur: Huic annos triplices canant sorores Cani Nestoris et dies Sibyllae; Forma Nirea vincat atque Adonim; Succrescat puer hic bonus poeta, Orator bonus, et suos parentes Sospites videat diu et beatos. Sic Parcae cecinere, sic futurum est Dextrisque omnia nutibus probarunt.
103. votum Athis ad Benacum Particulam hanc tibi de fracta, Benace, carina Dedicat ille tuo litore natus Athis Velaque suspendit discerpta furentibus Austris Et quae naufragii est palmula facta comes. Addit et ultima vota: "Insanis obrue in undis, Obrue Athin, postac si sua vela vides".
104. Si non est amor hic, ergo quid sentio? Sed si Est amor hic, quae res est nova noster amor? Si bona, me miserum cur sic male perdit amantem? Si mala, cur dulci miscet amara ioco? Ardeo si invitus, nihil haec suspiria prosunt: Sed si sponte uror, unde mihi hae lachrymae? Dulcis amaricies animis versatur amantum: Illud idem nobis displicet atque placet. 105. Hospes, si Helenam nosses antea, Fato immaturo coniugi praereptam, Flendo diceres: "Vic probitati et pudicitiae parentatum".
106. ad mortem; de Helena Madrutia distichon Erras si credis solvisse a coniuge caro, Mors, Helenam: illa sui pectore viva viri est.
107. ad pictorem ex graeco Ne mihi Pleiades pingas neque pinge Bootem: Quid cum syderibus Pleiadibusque mihi? Formosam Venerem et natos per inane volantes Pinge mihi: portet hunc fluvialis anas, Hic sedeat picto pavone, hunc Fasidis ales Portet, Strimoniam sed regat ille gruem. Pinge Acidalias Charites laetumque Hymenaeum, Laetitiaeque patrem pinge mihi Bromium.
108. tumulus Helenae Matrutiae Virtutem ardentem propter moresque pudicos Credidit annosam mors Helenam, et rapuit. O immaturam messem et vindemiam acerbam! Attamen haec fructum post fera fata dabit. 109. doleat qui inviderit Si virtutes occuparent locum, Hospes, dic, quaeso, Quis Helenae Matrutiae tumulus esset satis.
110. ad Antonium Quettam tridentinum Recte Quietta diceris Cum des quietem litibus.
111. Helenes Madrutiae tumulus Pulchram Helene<m> quondam celebravit Graetia: at istam Et pulchram et castam Italia et Germania laudat.
112. Non Helene haec Spartana: Helene est Madrutia; formas Vicerat illa omneis, ista pudititias.
113. Pone modum lachrymis, Madruti, et comprime luctum: Coniugis ereptae fato intabescis acerbo, Oblitusque tui et studiorum atque immemor oci<i> Lustra petis montesque colis [***] Ah nimium tibi corde dolor gravis urit et, alte Infixum vulnus, tibi cara recursat [***] Progenies anim<o> et rapt<ae> <torquet> genetricis imago Tempore quo [***]
114. Ergo non potuit tam scaevum perdere corpus, Non scelerum potuit obruere unda caput? Parcite, dii, loquor iratus: non estis Olympo, Aut hominum vobis impia facta placent. Aiacem potuit Pallas summergere ponto Et dea tunc Furias illius ulta viri est; Mutavit Bacchus nautas egitque profundo: Impune hic potuit praeteriisse salum? Nunc vexat fratres incenditque ignibus urbes; Illius multo sanguine dextra madet Depopulatque aedes, spoliatque altaria donis: Per populos pr<a>edas ille cruentus agit. At postquam huic superi, postquam rapida unda pepercit, Hunc inimicus aquis torreat ignis edax.
115. Eugenii tumulus Eugenii e medio vitam crudelibus armis Sustulit ante suum mors truculenta diem; Quod voluit fatum, iussit natura, probavit Mens mala: sic miser, ah, sed sine labe perit.
116. O nox candida semper et serena, Foelix somnule et o quies benigna Qui desyderium meum attulistis! Quod falsum fuerit licet, voluptas Iocunda haec tamen est misello amanti, Dum solatiolo fruens inani Pascit mentem avidam et suos amores Absentes videt *** Nox albo mihi calculo est notanda: Nam visus sum ego candidae puellae Quam quondam Ticini miser reliqui Teneri in gremio et sinu foveri, Illiusque manum mea videbar Manu comprimere et suos ocellos Mellitos sine fine suaviari, Formosisque genis meas videbar Formas imprimere, humidamque linguam Lingua includere, suggere et salivam; Maiorem fieri ipse sentiebam Me ipso, nec potui hoc diu silere. Iccirco hoc subito poema feci Quod misi tibi, Iane, teque amici Volo participem esse gaudiorum.
117. Hippolyten flet Alexis, Amor flet, flet dea Amorum: Solus Alexis, Amor solus et ipsa Venus. His aequus dolor est: ac quisnam fecerit horum Maiorem iacturam hoc obitu, ambiguum est.
118. ad Mantuam Sustulerit dederitne tibi plus, Mantua, caelum Incertum est, dici sed sine fraude potest: "Ornasti caelum duplici tu sidere, et ipsum Concessit geminis ut fruerere deis". 119. tumulus Mellioli Non est interitus mors, est mutatio vitae: Mors in Melliolo es<t> vita alia atque alia. Hic inter n(...) vixit n<ot>issimus (...) Nunc foelix superum <de>litiis f<ru>itur. <... fa>to doleat neque gaudeat <ullus>, <R>egibus aut doleat gaudeat aut <su>peris.
120. de die iudicii Qui mortis gelida sedetis umbra Iam iam surgite: rector ille Olympi Omneis evocat ad diem tremend<i> Certum iudicii; tuba intona<t iam>: <E>xit <nubibus> ***
121. de Hannibale Gonsaga Hannibalem ne fle, frater: ne flete, sorores, Ante diem quod mors hunc violenta rapit. Ille diu vixit pulchra qui morte beatur, Est cuius tumulo gloria iuncta comes. Dum pro rege suo, dum pro Italia occidit armis, Haec illi aeternum fata decus pariunt; Hannibal aethereas iterum si surgat in oras, Non aliam mortem strenuus oppeteret.
122. in dectractorem Nicolai comitis Archi | auctoris huius libelli Dulces lachrymulas nostras ascribere Cottae Dum ausus es obliquo, Zoile, iuditio, Non solum tibi non irasci debeo: verum D<ol>eo, quod vati conferor egregio. At contra e tumulo indignatus Cotta: "Quis istas Lachrymulas nostris versibus inseruit"?
123. in eundem Non possum non tristari quod crimine furti Argueris nostras, Zoile, lachrymulas. Non possum quoque non laetari adscripseris idem Quod nostras Cottae, Zoile, lachrymulas. Nam mea dum confers docto mala carmina vati - Iuppiter - ut nullo es, Zoile, iuditio!
124. in eundem Nescio utrum te Cotta magis vel debeam ego ipse Odisse, ambos qui crimine consceleras. Furta mihi obiectas, puerilia carmina Cottae: O hominem vesano ingenio atque malo!
125. de Iunipero. Nicolai comitis Archii Iuniper<i> caperet somnum quum forte sub umbra, Fessus Amor, caelo lapsus ab aerio, Alma Venus <d>oluit myrti quod sperneret umbram Atque inquit: "Poenas, perfide nate, dabis". Nec mora: iuniperi folio confixit Amore<s> Et <liquit> tenero spicula fixa pedi. <Olim hanc> sensit Amor: "Mater, nil proficis - inquit- Tu tibi habe myrthum: sit mea iuniperus". 126. epitaphium Toti Mutinensis Hospes, inauditam et miram rem percipe: Amor me Aeternum ut vivam perdidit, et domina Ore mihi proprio laqueum mandavit, ut ambos Nomine perpetuo saecla futura canant; Scilicet extremum de me fecisse periclum Et nostram voluit morte probasse fidem. Adde quod est nostros tandem miserata labores: Nam letho gratum quid magis est miseris? Sic tali aeternum reddit me funere, seque Ostendit sola saevitia esse piam.
127. coronato tauri Quum solitas linquit sylvas, mea cura, Lycoris Et sol purpureum vergit ad Occeanum, Verno flore mei precingit cornua tauri Atque illi e viola mollia serta facit. Ille superba ferens elata cornua fronte Respicit et blando murmure mugit herae. Inde greges alios supereminet: ipsa Lycoris Tergore taurino laeta supervehitur.
128. ad Vargnanum Vargnane optime, cuius ore manat Sermo dulcior Attico liquore Et semper faciles fluunt Cam<a>enae, Ten' Lomasia rura detinere Possunt immemorem tui atque nostri, Mehercle, rura odiosa et infaceta? Num tanti decet <a>estimare rura? Sic nobis licet invidere ruri Qui dudum miseri atque destituti Intabescimus ob tuum recessum? O factum male! Namque tu solebas Dulci carmine detinere Sarcam Et cantu lepido movere montes Quassans buxiferi caput Brioni. Quare ad nos redeas rogamus omnes. Causarum tonitru rogat Brunellus, Et fluens Latiae eloquentiae fons Prandinus bonus ille Iulianus Et Lepus pater omnium leporom; Idem Didymus et Catullianus Aliprandus agit, caputque calvum Ut cucurbita Devius Folentus. Quod si nec preculae tabellionum Nec flectunt lachrymae piae parentis, Te saltem moveat iocosa turba Et Musarum amor, ipse diis amicus: Arquensis patriae colens recessus Nobiscum bibe, lude, scribe, canta.
129. Marii Equicolae epitaphium Extinxi et traxi moriens vitia omnia mecum, Equicola: heu saeclum iam sine labe, vale.
130. ad Satynum Satyne, iam tibi caput canet: Natus ubi fueras te quoque terra tegat.
131. Venimus e sylva lauri felicis ad umbram: Nam laurus longe Musarum iactat odorem Vatibus et late ramos diffundit apertos. Foelicem hanc sylvam, sylvam si laurus amabit!
132. Dum sequitur r<abid>am frondosis montibus ursam Venanti Alcippo, casta Diana, fave. Effice ne toties la<teb>rosis abdita silvis Eludat celeres per nemora alta canes Neu toties iuvenem iaculo cursuve fatiget. Tu, dea, fac votis pondus inesse meis: Tunc tibi longaevi pendebunt cornua cervi, Stabit et ante tuos bellua capta pedes.
133. de lachrimys amantum <Foelices> lachrymae, <suspiria> mutua amant<um> <Et...> ex omni parte probata fides! Vidi ego vos arctis pariter <pendere> lacertis Et trahere in longas verba proterva moras. Oscula quis numeret toties iterata labellis? Quanta fuit vestris laetitia in lachrymis? Ut fons prosilit muscoso limpidus antro, Irrigat herbosi gramina laeta soli Paulatim, et labens tremulas furtivus in herbas Vicino ubertim flumine miscet aquam: Sic lachrymae mistaeque genis oculisque fluebant Amborum atque sinus alter in alterius Plorabat. Tunc laeta Venus miscebat amores Sub tunica exercens dulcius offitium. Foelices lachrymae, dulci quas tinxit amaro Moesta Venus laetae conscia tristitiae! Carmine vos semper nostro ventura loquentur Haec atque illa aetas atque alia atque alia. 134. Matris in amplexu recubat dum Lygdus amatae, Dum vetitas vellet nollet inire vias, Mater ait: "Nostri si quondam, nate, doloris, Nunc solatioli sis quoque caussa mei! Ingredere, o bone nate et matris certa voluptas, Unde olim existi, teque utero abde tuo". Quam contra arridens moribundis natus ocellis: "Lac quod suxi olim nunc, pia mater, habe". 135. ad Aurelium et Maximum Ripenses Perbelle facitis, boni sodales; Mutuo facitis bene ac prudenter: Laudas Aurelium tuum diserto Versu, Maxime, teque laudat ille Et te tollit ad astra sublevatque.
136. ad Aretinum Aretine, legis nec erubescis Franci carmina Thusca?
137. ode ad Paulum Candidum Me non myrrhina pocula, Non argentea, Candide, Oblectant avidum, Paule, pecuniae, Non quaesita maris gemma periculo. Ad fontes gelidos iuvat Lymphae et murmura garrulae Frondosa sotios excipere illice Mensa graminea et populeo toro Factis fictilibus lutho. Illic fagineo scypho De more agricolae pauperis <e>bibens Aut Flacci numeros difficiles sequi Conor vel gravis alitem [***]
138. de Alitprando Arquensi Nolli admirari cur Prabia iugera vendat Noster Aliprandus: caussa parata sibi est. Imprimis damnosa nimis vicinia Sarchae; Iccirco dixit: "Sarchias unda, vale". Praeterea horribilis flabat per pascua ventus: Vir bonus haud poterat tot mala ferre diu. Illum cura domi, illum prati cura gravabat: Distabat nimium villula ab oppidulo. Nunc penitus totas dimisit pectore curas Atque idem vacuus est foris atque domi.
139. de versibus Hieronymi Avantii in Ausonium poetam Qui Avanti modulos et hos et illos, Qui deinde Ausonii poema cernet, Avanti aut modulos putabit esse Utrosque, Ausonii vel esse utrosque. 140. in mortem Caesaris Maximiliani Non nostro, ut solitum est, extincto Caesare, caelum Condoluit, nec sol tristia signa dedit, Sed fuit hyberno clementia tempore veris, Fulsit et ex omni parte serena dies. Laetatum est veniente suo iam Caesare caelum: At terris luctum liquit et invidiam.
141. aliud Credunt mortales. Iuppiter, te desipere Postquam Caesarem vocas in socium regni tui.
142. aliud Esse Ioves geminos coelo dum credimus, etiam Divisum coeli credimus imperium.
143. aliud Invidit terris caeli te regia, Caesar; Nimirum imperium noverat illa tuum.
144. eiusdem auctoris Nicolai comitis in iuniperum Hanc ego iuniperum sertis et fronde corono; Haec mihi iuniperus maxima semper erit. Nec laurus mihi malim aut coniferas cyparissos: Despitio myrtos, o Cytharaea, tuas. Dum me iuniperus molli circumtegat umbra, Hanc ego sylvestri pastor honore colam: Vere novo innectam violis pro tempore ramos Et feram odoratis lilia mista rosis; Autumno stabunt pendentia roscida mala, Mala excerpta suis nuper ab arboribus. Illi ego dona feram; non hanc violare securi Audeat aut illam rusticus igne petat, Ut servata suos longo det tempore fructus Aeternumque virens tollat in astra caput. Non hanc prosternant animosi flamina venti; Illam non aestas, non rigida urat hyems: Iuniperum foveat puri claementia caeli, Proferat ut fructus semper odora novos. Ergo vos, Dryades, cum torrida venerit aestas Radicem egelidi spargite fontis aqua Densaque baciferis praetendite tegmina ramis, Saeviet horrendo cum mala bruma gelu, Ut faciles agitare sub hac convivia Nymphae, Et solitas possit ducere Amor choreas. Vivat, et hanc Satyri multo venerentur honore Sitque tibi curae, Delia sylvipotens: Saepe sub hac captes venatu fessa soporem Intactam et serves dextera iuniperum.
145. scazon Amoena sylva, vosque amabiles umbrae Et flexuosi spissae arundines Minci, Aestus levare quae soletis et somnum Vento incitare sibilante perculsae, Salvete, amoris unicae mei testes. Vestros recessus et reconditas sedes Semper revisam; vestri ero memor semper, Seu Capriana me tenebit aut vasti Vexata fluctu Ripa amoena Benaci. Florente vere contigit mihi nuper Legisse amoris primum, amoris optati: Tu, sylva, testis, ipse conscius lucus Et quae dedistis, herbulae, torum dulcem. Nec vos amabo nec vestras colam sedes, Reposta sylva vosque amabiles umbrae Et flexuosi densae arundines Minci?
146. ad Confalum Veronensem enigma O Veronensium iuvenum flos, Confale, dum te Sylvarum iactas coniugem habere deam, Ah, cave ne in faciem cervi muteris et ora, Et velut Actaeon cornua fronte geras. Non vult ad superos castae deperdere nomen, Sit licet inferno nupta Diana deo.
147. ad Hieronymum And... Mantuanum Coniugis usque tuae lateri tibi conscius haeres Nec potis es, pedibus aeger, abesse domo: Nil mirum est igitur si dicitur urbe: "Magis te Nemo sua fruitur coniuge, nemo domo".
148. Dum vixi, tecum optavi, mea, vivere, vita; Dum sine te vixi, vita molesta fuit. Nunc tibi me aeternum iungunt communia fata: Mors ha<e>c quam vita carior et melior!
149. ad Carinum Nimirum es sapiens, Carine: namque Qui sapit sapiens potest vocari.
150. aliud Carmina tam graviter sapiunt tua, docte Carine, Quam graviter foedi spiritus oris olet. 151. epitaphium Antonii Cribelli Claude nares et nates. Viator; Hoc sat est. Vale.
152. ad divum Rocchum Rocche pater, nam te pestes et pellere morbos Aereumque tua certum est frenare furorem Virtute, idque tibi superum dedit atque hominum rex Pro meritis vitae sceleris sine labe peractae: Seu nos ira deum Stygias detrudere ad undas Iusta parat pro criminibus, pro numine laeso, Sive necem infesto coeuntia sydera vultu Portendunt aegris mortalibus, ocyus alto Aspirans nobis praesens illabere caelo. Si te dura unquam tetigit mortalium egestas, Adsis errantesque tuo nos numine firmes; Si te languentum quondam flexere querelae, Cum te Romani passim obstupuere Quirites Taetra salutifera lambentem vulnera lingua. In te firma fides, in te spes certa reposta est. Undique circumstat nos atrae mortis imago: Hic atque hic dirae facies - miserabile visu!- Apparent terrentque suis cum civibus urbes, Oppidaque et villas subitis horroribus implent. Ipse vides veluti misera<e> procumbat humi vir Correptus tabe, optati sine honore sepulchri, Utque cavas superent cumulata cadavera fossas. Ipse vides ut agat rabidus furor: ille fenestris Praecipiti sese iecit per inania saltu, Exosus lucem, et fatum superavit iniquum; Hic fluvio insanum mersat caput, ille volutus Benaco miseram immenso dat piscibus escam, Infelix! Alius ferro se obtruncat, et annos Intempestivos cupit et finire dolores. Obscaenos igitur morbos age, queis bona mater Et natos fugit infectos et filia patrem, Consortemque tori languentem deserit uxor Pallida tundentem ora et lumine torva tuentem. Dira lues, nigro et rabies armata veneno, Foeda ungues, impexa comas, petat horrida regna Sauromatasque Thracasque et Parthos caede madenteis: Nos, per te dulcis servati in lumine vitae, Servatae non ingrati memoresque salutis, Annua vota feramus et annua tura sacello, Dive, tuo, meritosque aris reddamus honores, Votivis tua testantes opera alma tabellis.
153. ad Carinum Quod sis pestiferi halitus, Carine, Quod merdam et sapias malos odores Non sentit Lepus olfacitve naso. Pestilentius ipse nescio quid In te noscere iurat, et fatetur Quod milvo similis sapis rapinam.
154. epitaphium Maximi Ripensis Maximus hic habito: nummorum plenus, amicis Orbus. Vix vixi vivere dum cupio.
155. aliud Factis Maximus et nomine Maximus, Maturos senio, consilio impiger, Infoelix sobole, sorte beatior, Quaerendaeque pecuniae Nulli impar studio, hic cubat.
156. ad filios adoptivus Cantelmae epistola Dicite, adoptivi quondam, nunc fabula, nati, Quid iuvat in mutum iurgia ferre caput? Quid iuvat iniustis manes urgere querelis Nec sinere optata me requie usque frui? Quod vos fraudarim votis et divite censu Tartareos fertur rumor ad usque lacus; Ausus et est vestrum quidam exprobrare labores Longaque frustrati tempora servitii. Quod vos spe falsa dicar lactasse fidemque Promissam toties non tenuisse grave est: Sed potius Stygiis remorata cohercear undis Et vaga ab Elysiis exulet umbra locis Tysiphoneque adsit tortos innexa colubros, Ardenti veniens in mea colla face, Quam peccasse putem, quam vos lusisse pudori Sit mihi vel facti poenituisse velim. Audite haec, liquidi colitis qui littora Minci, Quos Manto terra divite mater alit: Ne me forte aliquis delapsam errore putaret, Evictam tantis aut titubasse malis. Quid? Si iterum superas fatis revocemur ad oras, Mens eadem nobis quae fuit ante foret. Certum erat - ingenue ut fatear - dare verba protervis Atque pari vestros excipere arte dolos: Aurea com vobis tantum Cantelma niterem Quantum ulli arrisit foemina blanda viro, Ecquis me vestrum haud ficto dilexit amore? Quid nisi captandi spesque animusque fuit? Ecquis sermones expressit corde fideles? Ex animo dixit quis mihi blanditias? Saepe subit cum quis viventi munera misit Dixit et: "Haec animi sunt monumenta mei"; Munera subrisi simulataque verba notavi: Hac quoque me finxi credulitate capi. Saepe ego sum causata malum et deffessa iacebam Componens querulis tristia verba modis: Rumor ut arrectas placidus demulserat aures, Quisque meam accelerat corde micante domum Atque aliquis forsan, ridens, ut tristior esset, Arrida clam fusis lumina tinxit aquis; Dumque avidus gemmas partiri gestit et aurum, Parcarum longas increpat usque moras: Quid referam ut nigros etiam promiserit agnos, Truncassent celeri si mea fila manu? Vana tamen Zephyri iactarunt vota per auras Et flerunt nostros longius ire dies. Vidi ego qui nuper moriturae adstabat et aegrae Attulit invita pharmaca sera manu, Miscuit utque ferunt liquidum, male conscius, aurum Inque suum vitam distulit ille malum: Vidi ego quam tristi celaret gaudia vultu. Mens hominum tantis aestuat insidiis, Ingenium quod ni cognossem callida vestrum - Ut facile in fraudes est genus omne virum- His capta illecebris potui Cantelma teneri: Credenti insidias composuisse leve est. Vobis natura praescriptum est fallere et arte: Fallere semper anus gloria rara fuit. Testis erit Circe fallacis crimen Ulyxei, Quam liquit fugiens per maria alta rate: Illum non potuit currenti sistere rhombo, Illum non magicis flectere carminibus; Ingratum hospicio ut fuerat dignata superbo, Debuit argutis perdere littoribus, Aut illum in torvas facies mutare animantum Ut poterat solito diva ministerio. Non tamen aucupio licuit me illudere vestro Ut caderem in tensas, praeda petita, plagas. Scilicet est aliquid Gallos penetrasse comatos, Vidisse Hispani regna superba soli Et Rhenum Rhenique urbes tranasse bicornis, Tot terras, populos, totque adiisse freta; Naturae est aliquid novisse arcana latentis, Percurrisse animo tot rapidi astra poli, Tot versasse manu victura volumina vatum, Fallere Cantelmam non potuisse tamen. Ergo haec faemineo succrescet gloria honori: Haec mihi post cineres fama superstes erit. Hoc etiam facto lethum illaetabile risit Et fuit infernae mollior ira deae: Me fortunatis posuit Proserpina campis, Ver ubi perpetuo gramine vestit humum. Illic extollunt me laudibus heroinae Et quaecu<n>que aliquo foemina laesa viro est. Turba mihi assurgit matrum et comitatur euntem. Dum spatior felix per nemus Elysium, Meque aliquis digito ostendens miratur et inquit: "Haec potuit doctos fallere cauta viros". Audiat imprimis nostrae haec solatia mortis, Sentiat has voces diva Isabella meas, Heredem extremis libuit quam scribere chartis, . Ut famae accedat laus geminata meae. Illa mihi iam iam moriturae lumina clausit Et flens extremum dixit: "Ave atque vale". Haec mihi non solita est viventi innectere fraudes: Novi illam a parva virgine habere fidem. Quam bene honorato componens membra sepulchro Tura dabit cineri non inodora meo! Placabit superos votis, purgetur ut omne Contractae reliquum quod mihi labis erit, Templaque constituet nostris mandata tabellis Et sacra virgineo tecta habitanda choro. Vive igitur, mea dulcis hera, et felicibus annis: Subrepat capiti tarda senecta tuo. 157. ad illustrissimum Federicum Primum ducem Mantuae Mantua iam tibi, dux, plus se debere fatetur Quam qui ipsam captis condidit auspiciis. Nam multo est, ut scis, claram praestantius urbem Cingere quam muro, moribus excolere. Quid, quod eam vallas muro et virtutibus ornas? Hoc scutum est belli: pacis et esse ducem.
158. ad Alconem Philosophum Plato te negat hac ratione quod, Alcon, Communem nulli rem sinis esse tuam. Uxorem quod communem sinis omnibus esse, Hac Plato philosophum te ratione probat.
159. lachrymae in Paridem Caesareum Mantuanum Dum Paridem raperet vulgantem arcana deorum Mors, Iovis imperio, Iuppiter intonuit: "Mortales, audite - inquit - caeli abdita posthac Qui sciat, adiuro per Styga, nullus erit".
160. ad Flaviam Quem refugis fugio; quem odisti, Flavia, et odi: Cuique potes possum, vita, adhibere fidem. Sic postquam odisti me, Flavia, semper et odi Me miserum, potui nec bene velle mihi. 161. in Herculem Girlandam Non dolet Alcides fato quod raptus acerbo Aut quod servili concidit ense miser; Dilecti haud pueri suspirat funera, quando Non poterat tumulo gratior ire comes: Hoc unum gemit aeternumque gemet, quod amatas Dira canis pueri est ausa notare nates.
162. ad Camillum Lupum Ergo, Camille, patrii decus soli, Tuos relinquis ipse sic amiculos? Praeponis ipse rura sic sodalibus? Ergo antefertur albulis puellulis Calore solis usta Thestilis genas? Rura infaceta praeferuntur urbibus Praeque amne sacro Mincii Olius placet Et qui palude Tartar exerit caput? Iam iam expeditae adeste, adeste, sarcinae: Libelli, adeste, quotquot estis, aurei, Curas levare qui soletis anxias. Nil me hic iuvat morari: abire me iuvat, Camillo eunte. Vos valete, candidi, Syncere amati amore perditissimo, Gonsaga, Prette, Strozza, L<a>eli, amabiles; Vale, mi amate Minci, amata Mantua, Meisque dicta versibus Venus Theia; Tu, Capriana, salve, amena collibus Sylvisque pratisque hospita arborum comis. Salve, pater Benace: ut ipse gestio Amoena lyntre pervolare littora Odora citri germinantis halitu! Fors et salutans te, Brione buxifer, Inter superba montium cacumina, Colam relicta sponte tecta patriae, Donec hyems nivosa me coegerit Cohorsque docta Mantuam revisere.
163. ad Fiaeram O naturae opus absolutum utrinque, <Fiaera...> pater eruditionum Et spes unica iam labantis aevi, Num te non miseret pudetque saecli, Saecli ranciduli atque pestilentis, Cum tot conspitias malos poetas Inflatos, rigidos, licentiosos, Tot malos medicos superbienteis Passim incedere per fora et theatra Et versu obstrepere ut protervus anser, Miscere et populo malum venenum? Hos Manto veneratur, hos salutat, Eblanditur et elevat stupetque: Illorum caput osculantur omnes. At tu - quod male habet tuos amicos, Quod me ipsum excruciat magis magisque - Una cum lepidis tuis libellis Despectus populo et iaces sepultus, Invisus quoque saeculo infaceto. Cogeris vacuus domi latere Et scombris tua scripta dant cucullos Cum damno opprobrioque litterarum; Commentaria mugiles <hal>escunt, Damnum et pauperiem librariorum. Haec cernes, Aretine, et oscitabis?
164. in eundem Iactas te medicum, Fiaera, vatem: Hoc est te medicum, Fiaera, fictum. 165. in eundem Ipse sibi posuit tumulum titulumque Fiaera Mortuus an vivus sit dubitat populus
166. in eundem Si vivo tumulum tibi parasti, Quid cessas igitur mori, Fiaera?
167. de cupidine dormiente apud illustrissimam | Isabellam Estensem Tu puerum vexare cave, Cytharea, protervum Dum carpit somnos lumine languidulo. At vos securi interea requiescite, amantes, Deposita fessus dum face dormit Amor.
168. in fontem Hydroellum Caprianae Et quercum fons hic et fontem quercus amabit, Et bibet et ludet semper Hamadryas hic.
169. in eumdem fontem Invitat vitreo Dryas hic <et> Nais ab antro: Arboris haec genius, fontis et illa dea est. Haec volucrum ramis con<c>e<n>tus praestat opacis Atque umbram medio sufficit alta die; Illa sitim saliens restinguit margine vivo Garrula dum rauco perstrepit unda sono.
170. Laudasti Pyrrhum vitam dum viveret, amens, Deffunctum decuit quem mage laude sequi. Tunc lauda cum philosophum regemque videbis Aut raptum curru sydera ad alta deum.
171. aliud Philosophum, P<yrrhe>, profiteris: nec nego certe Quin barbam et linguam non habeas cynici.
172. ecloga undecima Benaci ad liquidas undas Sicinia propter Litora deiectus viridis sub robore myrti Cantabat Lycidas insano accensus amore [***]
173. Haec nemora, hii colles atque haec levis aura susurro Quae nemorum densis sibilat in foliis Invitant dulces aestivo sidere somnos, Dum tremulo obloquitur garrula lympha sono. Integrat hic veteres tristis Philomena querelas Et querulo argutos concinit ore modos; Purpureos nectunt in serta nitentia flores Naiades, hic semper sufficit herba torum; Explicat hic densos quercu labrusca racemos Atque tenax hedera hinc implicat, implicat hinc Illicis antiquae ramos et brachia nectit. Huc ades et mecum, pulchra Lycori, cane.
174. inscriptio fontis Cayci in | secessu Caprianae. MDXXXIX Dum quercum fons hic, duro fontem haec quercus amabit, Et bibet et ludet semper Hamadryas hic.
175. ad amicum Fers aegre obliquoque etiam me lumine spectas Quod vitae optavi fila severa tuae. Desine; mutata est sententia, amice: recanto Optoque sint vitae mollia fila tuae.
176. ad Maximum Ripensem Maxime, te retinent ventosae littora Ripae Quam pater insanis Benacus percutit undis. Illic - ut phama est - doctorum more virorum Exerces Musas victuraque carmina cudis, Aut studio incumbens immensa volumina legum Volvis, sollicitans nunquam fora litibus orba; Neve ingrata fluant tibi tempora, saepius hortum Excolis, attenuans citros et falce comanteis Dites Hesperidum sylvas atque aurea poma. At nos, saxosae Caprianae in collibus altis, Ne nos forte putes pigro torpere veterno, Mane novo ad primi radios surgentis Eoi Sectamur lepores canibus per devia fidis. 177. ad illustrissimum Aloysium Gonsagam marchionem Et merito es dignus laudari carmine magno, Magnanime o Gonsaga: mihi sed tenuia Musae Carmina sufficiunt, tua queis <ego dicere> facta Si coner, medio in cursu labar pede utroque. Te tamen his paulum dictis affabor amicis Ut noscas quo te venerer, quo secter honore: Namque tui - ut fatear - <i>am sum inflammatus amore Quod bonus ipse tuas res iusta lance rependis Quodque aliquid semper meditaris principe dignum, Ut patrium superes geminata laude vigorem. Ne ut ingrata fluant tibi tempora, saepe fatigas Venatu cervos et equos torquesque retorquesque In gyrum, blandaque manu moderaris habenas; Militiamque pati iamdudum assuetus et arma, Oppida praecingis muro; tu moenia vallas Aggeribus, merito ut te hostes timeant et amici Observent, bello ne patria devastetur. Et quandoque iuvat gravioribus applicuisse Intentum studiis animum: iuvat alta vagari Sydera et immensos caeli percurrere tractus, Ingenium ostendens cunctis versatile rebus. Quodque tibi aeternum pariet per saecula nomen, Quod numero ascribet superum caeloque beabit, Olim latrones furtis et caede superbos, Praeda exsultantes aliena, trudis ad Orcum, Qui neque vim superum aut mortalia iussa timebant. Heu pietas! Tuto haud carpebant gramina pratis Armenta; haud tuto sese armentarius agris Credebat; trepidi subigebant arva coloni, Nec securus erat taurus disiunctus aratro; Nec poterat virgo tectis se efferre paternis. Ah quoties nemore in medio et convallibus imis, Dum servat pecudes pastor, dum vimine texit Fiscellam aut dulci sylvas demulcet avena, Ingemuit subitis actos incursibus haedos, Ploravit miseris raptos cum matribus agnos! Talis Aventino vaccas in monte trahebat Aversas Cacus, quem quondam maximus haeros Alcides saxis et duro robore pressit. His tibi pro meritis, Luysi iustissime - postquam Non opis humanae est - dii praemia digna rependant Teque diu servent terris non invida fata, Si incensas pietate preces bona numina curant. Salve igitur, decus haeroum, qua vindice tellus Itala se et tanto semper iactabit alumno Et felix caelo solitos aequabit honores: Sed nunc imprimis, dum tu pro Caesare magno Avertis Gallum campis Insubribus hostem.
178. hymnus in divam Osannam. Ode Diva, quae, mores imitata castos Virginis summae, caput alta caelo Aureum ostendis rutiloque frontem Cingeris astro, Ipsa, lethali vitio interempto, Orbis insani illecebras et orbem Spernis, humanos pedibus tuis sub Mittis amores. Non toro emolli aut libet ociosa Alitum pluma requiescere, inter Quos Syri mittunt Arabesve odores Aut niger Indus: Tantum humo nuda patiens recumbis Frigoris, iuxta patiens caloris; Saepe deffessa tibi supplicanti Membra fatiscunt. Ipsa naturae tenui apparatu Sufficis victum; tibi texta cultu Sordet aurato Tyrioque vestis Murice tincta; Simplici contenta fide tenaxque Unius desyderii atque honesti, Laeta qua victos ratione sensus Nectare pascis. Dumque caelestum meditaris alta Mente thesauros meritis parare et Praemia aeterni patris illa, nusquam Obnoxia morti, Dum crucem et saevos meditaris ictus Et Deus quicquid tulerit laboris, Dum subit matris dolor et nephandae Mortis imago, Sensibus sensim pia mens relictis Evolat: vinclis animus solutus Corporis, Christo associatur et fit Copula foelix. Qualis aspectu superum beato Ille Thesbites, sacer ille vates, Flammeo raptatus in astra curru Lumina pascit, Talis aspiras ad amata regna, Talis affectas iter atque Olympo Errigis mentem, nec adhuc soluta Carcere t<a>etro, Fas tuis tandem meritis apisci Caelitum sedes, meliore postquam Vita mutata est, ubi nulla rumpit Cura soporem, Pax ubi certa est, animusque recti Conscius gestit bene munerari Facta, dum visu triplicis potitur Numinis ardens. Hinc pios audis gemitus, Osanna: Hinc vides curas hominum benigno Lumine et vultu propiore terras Despicis imas. Nec sinis nostris precibus deesse Pondus: ut defers placidas ad aures Maximi divum patris, ille laeto Annuit ore. Mantuae, virgo, decus, et sacerdos Grata diis, ascripta eadem dearum Coetui, votis tua nunc adimus Templa frequentes. Pendulae multa prece si tabellae, Si peregrina madefacta nardo Serta nec desunt Arabum liquores, Mascula thura, Mantuam exaudi, dea, supplicantem - Vita nam pendet populorum ab uno Omnium - affecti, dea, pro salute Principis audi. Sic tibi ante aram Tyria sacerdos Veste spectandus sacra det quotannis; Sic odoratis tua templa semper Floribus halent.
179. ad Tridentum Quod tibi sint arces, Athesis tua moenia lambat, Quod sit ager Baccho fertilis et Cerere, Vicino ridere potes de colle, Tridentum, Et superis grates ore referre pio. At tibi quod centum sint templa, altaria centum, Omnia plena sacris, omnia foeta deo: Iustitia et, foelix, alma quod pace fruaris, Quae iam temporibus exulat orbe malis, Id Clesi munus: beat hoc te ipsumque fatetur Demeruisse homines, demeruisse deos.
180. in comitem Ludovicum Lotronium Innumeris septus Parthis, dum occumbere mavult Pugnando foedae quam dare terga fuga:, Aeternum caelo et terris Lotronius heros Vivit et haec pulchrae praemia mortis habet.
181. in Hermagoram malum medicum Dum rapis Hermagoram, tibi, mors, inimica fuisti: Vivendo hic poterat te satiare satis.
182. ex Graecis Nec postac, coryli grata deiectus in umbra, Mulcebis pecudes carmine, Daphni, tuas, Nec patriis posthac texes umbracula Nymphis, Populea sternes nec tibi fronde torum. Iuppiter afflavit te fulmine: vespere sero Ad stabula attonitae vix rediere boves.
183. in Petrum Pomponatium philosophum Mortalem esse animam dixi dum vita manebat: At nunc immortalem et esse scio et doleo.
184. in Ioannnem medicem Dicerem ego ingenue: "Scelerum hic genus omne sepultum est" Si pariter Clemens hoc iaceat tumulo.
185. in malum maritum Componi tumulo mandas cum coniuge, cum nil In vita ambobus compositum fuerit.
186. prosopopaea. Rhodomon Lysam | alloquitur in somniis Desine me, Lysa, assiduis urgere querelis, Nec profectura voce ciere deos; Parce incompositos patrio de more capillos Scindere et immeritas ungue notare genas. Indignum est moerore sequi Rhodomonta, nephasque Imperia et leges increpuisse deum, Cum mihi praereptae compenset tempora vitae Gloria, sitque annis longior innumeris. Me doctae poterunt nusquam non dicere chartae, Nullaque non aetas ferre per ora virum; Longa dies cineres absumit et ossa sepulchris: Clara sed heroum facta abolere nequit. Si tamen exoptas plac<idos> requiescere manes, Neu vager incertis sedibus umbra nocens, Si neque communes l<a>esi vivens hymenaeos Mutua nos postquam iunxit amore fides, Effice ne primo quisquam potiatur amore, Occupet aut casti regna secunda tori: Ut tua fax nostro primum est accensa calore, Vivat ad extremos sic tua flamma rogos. Evadne exemplo tibi sit, sit Laodomia, Utraque inexstinctae fama pudiciciae, Ardorisque tui specimen sit regia coniunx Quae potuit cineres ebibere ore viri: Illae perpetuo devinctae lumina somno, Viva sed egregium fama recenset opus. Nec tamen ut moriare precor, neque, Lysa, dolore Victa, maritali praecipitere rogo. Te cupio erepti cura exardere mariti Et tantum viduo secubuisse toro: Difficile est, verum efficies, licet ipsa iuventae Laetaque formosi tempora veris agas. Aspice ut exosa est alias Victoria taedas, Gentis et una tuae gloria Parthenopes; Haec magni manes veneratur casta mariti Et famae aeterna consecrat historia. Invicto foelix Victoria digna marito: Non alia ille heros coniuge dignus erat! Haec volui dixisse olim: sed tenuia Parcae Deducta instabant rumpere fila colo. Ter volui mandasse tibi; ter frigida lingua Substitit: et gravius id quoque morte fuit. Dum potui, tamen, ipse tuos moribundus ocellos Aspexi et lachrymis ora rigata piis. Nec dolui ante diem spoliari lumine vitae Intempestivae duraque fata necis; Nec gemui patris aerumnas fratrisve querelas, Qui raptis de tot fratribus unus adest; Non aviae, vidit quae funera acerba nepotum Et potuit tantis consenuisse malis: Tam subito indolui divelli a corpore amato, Tam subito a cara coniuge abesse mea, Pro qua tot pugnata mihi sunt proelia, quae me Praeposuit magnis sollicitata procis, Quam cito mors nostri fructum intercepit amoris, Quam cito me optato sustulit e gremio. Ut nubes, caelo quae candida ludit aperto Vere novo, Zephyri tuta favore volat: Illa supervehitur terras, illa aere pendet Composito atque humeros ardua pascit Atho; Mox alii atque alii flantes animosius Euri Hanc glomerantque rotantque aethera perque ferunt Et modo praecipiti gyro, modo turbine fertur Et tandem in ventos solvitur aereos; Sic mea vota et spes evanuit omnis in auras Irrita, et Ioniis scripta natavit aquis. Optabam hybernas tecum traducere noctes Horrida post durae tempora militiae; Optabam exhaustos tecum conferre labores Et Thusca auspiciis oppida capta meis; Ut virtute mea atque ausis f<o>elicibus Ancon Clementis magni cesserit imperio, Utque triumphatis rediissem moenibus Arri, Quae modo victori causa fuere necis, Utque animo invictus longe maiora pararem: Extremos bello tendere in Aethiopas, Atque illic nomen factis protendere clarum Iustaque magnanimi Caesaris arma sequi. Certum erat Aemoniis tentoria figere campis Et Marte indomitos perdomuisse Scythas, Aurato e solio deiectum extrudere regem Aut urbes captum ducere ad Ausonias. Tecum intermissas meditabar visere Musas, Aptare et lyricis carmina Thusca modis. Carmina nam recolo quae - dum fera classica cessant - Lusi Pieridum non renuente choro. Nec Phoebea minus colui quam Martia signa: Utraque et hinc meritis laurea parta meis. Sed quid profuerunt vota haec, si vulnus adactum est Lethale, et victa fulmen ab arce venit? Scilicet egregiis hominum mors invidet orsis: Odit nescio quis grandia coepta deus. Sic raperis, prima, Memnon, fraudate iuventa, Sole coloratos dum subigis populos; Sic necis impavidos sequeris dum, Druse, Suevos; Et matri et patriae tristia fata refers: Florentes aetate ambo et praestantibus ausis. At non humani funeris una via est: Quippe meo Marcus fato atque Trivultius olim Illustresque armis tot cecidere duces, Gallica cum Ticinus transfixa cadavera volvens In mare purpureis territus iret aquis. Sic Medices heros gentis, dum Rhaetica vexat Agmina, litoribus concidit Eridani; Sic cecidit Romae muro deiectus ab alto Dux nostro genitus sanguine, Martis honos. Nec fuit indignum his etiam Rhodomonta sub armis Pro re Romana non dubitasse mori, Signa pilis postquam mihi sunt fulgentia senis Aurea supremo tradita pontifice: Quae licet attulerint pulchrae solatia morti, Mors sit ut haec factis altera vita meis, Hoc tamen aeternum est casu vel acerbius omni, Nondum aequasse animis facta superba meis. Viribus haud aliis poteram cecidisse, nec ulla Agmina se audebant obvia ferre mihi. Devoveo quicunque igitur mala sulphura nitro Miscuit et vacuo clausit in aere pilam: Dignior inventa p<rimu>s qui mugiat arte Et penset proprio damna aliena malo. Militiae ut veteris morem corrupit! Ut ille Et belli virtutem abstulit atque virum! Quam melius quondam gladio certabat acuto Conspicuusque hasta comminus ibat eques! Ibat eques campoque hostem expectabat aperto Nec quicquam ille doli quod metuisset erat. Illum aspectabat virgo de turribus altis Regia, suspirans hunc sibi habere virum. Mos erat hic bellare viris: mos ille probandus, Dum sine fraude iuvat conseruisse manus. At nunc tacta ruunt furtivo corpora plumbo: Vix oculis ignem percipis, acta pila est; Non curat clypeum, non umbonem horrida grando; Effugiunt medicas vulnera tetra manus. His mea Mavorti vel cedere nescia virtus Occultis hominum decidit insidiis, Quam nec ferri acies potuit nec Noricus ensis Laedere nec valida tela retorta manu. Quae superest igitur rapti genitoris imago - In te omnis quoniam spes, pater alme, sita est - Alme pater, praesens terris qui numen haberis, Si tanti emerui numinis officium, Sic fidei commissa tuae, tibi credita surgat, Dedita et usque tuis serviat imperiis. Te decet in patris sobolem transferre favorem: Illa tibi referat meque meamque domum. Nec minor accedat nati quam cura pudoris, Aptus uterque tuum tollere, Lysa, decus. Subiiciat sese maternae parvulus umbrae; Rideat ad matris oscula dulce puer; Hic tibi colludatque curas levet ille molestas, Celibe et hic tecum dormiat in thalamo, Donec vernanti succrescens flore iuventae Proroget antiquum stirpe novetque genus. Assuescat victor patriis animosus in armis Praeferre exuvias et spolia ampla domum; Acer eques Parthos eat et pedes acer in hostes; Norit et aeque aestus ac tolerare nives; Quodque meis intercaeptum est florentibus orsis, Virtute atque annis expleat ille suis. Tu ne haec vana putes insomnia, neu fallacem Umbram nocturnis ludere imaginibus: Ipse tibi advenio nemorum de sede beata, Quae loca magnanimi semideique colunt. Me lachrymae huc egere tuae: iam comprime luctum; Mandata haec luctus, Lysa, levamen habe: Sit tibi amasse satis, cineri sat iusta dedisse, Sat pro me superis vota tulisse deis. Iamque vale: cogor socios invisere manes Et matutinis cedere syderibus; Exerit Occeano iam vultum Aurora rubentem, Invisis iam me Lucifer afflat equis. At tu in amore meo sic perstes, Lysa, fidelis, Ut te etiam stabili prosequor umbra fide. 187. Alconis fabri Lignarii tumulus Dum lignis animam inspirat viventibus Alcon, Invidia et proprio concidit ingenio; Namque deus, similem renuens sibi, dixit: "Abunde est Et satis hominem composuisse lutho".
188. ad Calandram Remitto tibi carmen invenustum, Calandra optime, pessimi poetae, Immo toxica ferrei Fi<a>erae Insulsi, illepidi, et senis recocti. Quae dum scripta lego febriculosa, Fato nescio quo malo et sinistro Iamdudum stomacho miser laboro. O quae pharmaca nauseam cohercent Commotam mihi? Quis recurat aegrum Cui fastidia delicatiorum Mensarum atque ciborum inest amaror? Adeste, obsecro, quotquot estis, omnes Adeste, o medici boni malique, Meque aspergite amaraco et fovete; Ferte unguenta rosasque, ferte amomum, Ferte et cinnama, ferte mentam olentem, Si quicquam haec stomachum levare possunt; Vestris artibus hanc luem fugate, Neu serpat facite altius venenum. At tu mi, obsecro per tuam salutem, Istaec abiice toxica, o Calandra, Circes graminibus nocentiora, Ne te neu inficiant meum Sabinum: Vos ambo aut date Mincio propinquo, Aut tantum scelus expiate flammis.
189. ad ventos Nacenses Qui nemora et montes quoque haec saxa invia, venti, Tunditis et celeri verritis antra fuga, Si vestrum flammas quisquam atque incendia sensit Queis divum atque hominum pectora torret Amor, Me miserum perflate atque has extinguite flammas: In me unum totas fundite, quaeso, animas. Aut saltem in dominam partem asportate caloris: Forsan erit nostris mitior inde malis. 190. in sanguinem Christi redemptoris ode Sanguis, aeternae columen salutis, Quo nihil maius videt orbis aut sol, Quem Deus nobis monumenta magni Fudit amoris; Qui notam insignem veterum parentum Abluis, clausum reserans Olympum; Qui, triumphata nece, victor altum Ducis honorem, Salve, et hinc bellum miserosque morbos Amove, gentem dominumque Mantus Sospita infundens requiemque pacemque. Et bona per te Largius foelix alimenta tellus Praebeat, vittes Bromio redundent; Expleant immensae avidi coloni Horrea messes. Da pias menteis animumque rectum; Vota da castis cumulata donis; Da, quod optamus, fugere execrati Regna tyranni Qui tuo dudum auspicio redemtas, Dentibus frendens, pecudes inermes Ambulat circum et furit ore hiulco More luporum.
191. in effigiem Pontani apud comitem | Nicolaum Mapheum dialogus "Quaenam haec effigies"? "Pontani". "Anne ipse revixit"? "Cui dubium? Vates pervolat ora virum, Occasus qui tot stellarum scripsit et ortus, Qui chartis doctus claruit innumeris". "Non famam, faciem quaero: quae picta tabella Spirat et illius tam propria ora refert"? "Tutiani fuit ista manus, quae reddere vitam Defunctis vita corporibus solita est". "Patria Parthenope tegit hunc, hunc Mantua servat Praeque suo mavult Mantua Vergilio". 192. in eandem Hospes, bis vivi effigiem post fata poetae Pictoris doctas et venerare manus: Namque suis hominum semper Pontanus in ore Versibus inque oculis est ope Tutiani.
193. aliud Ter felix, Pontane, potes, ter maxime dici: Quod tua te faciunt carmina perpetuum, Quod te Tutianus vivum post funera reddit Quodque tibi egregium contigit hospicium.
194. salutat Pontani effigiem Salve, magne senex, cui tam foelicia caeli Sydera riserunt, risit et Uranie; Cui sese natura parens in lumine claro Quanta est, cui totum se patefecit Amor; Quem modo Tutianus spectandum posteritati Praebuit ereptum temporum arbitrio, Salve! Nulla tuos corrodant saecula vultus Nec noceat caries nec noceatve situs; Nec faciem turpet pulvis canosve capillos Sed vultus nitida floreat in tabula; Teque hospes, quo non melior virtutis alumnus Incolit Ocnaei regna beata ducis, Flore novo aeternisque ornet pro tempore sertis, Texat et intactis lilia odora rosis Vivacesque hederas immortalesque amarantos, Munera honorato digna ferat capiti. Nos tibi pro meritis, pro perpetuis monumentis, Dicemus molli carmina vincta pede. Ipsi aderunt Gonsaga, aderit de more Calandra Marnusque et gemini, docta caterva, Lupi Frambertusque, tui studiosus nominis, almi Cataldi ad templum florea serta dabit; Utque Bianoris dant munera certa nepotes Vergilio, tibi sic annua vota ferent Immistique viris pueri teneraeque puellae Casta incompositis verba canent numeris, Pontanum liquidique lacus vallesque sonabunt, Mincius et tremula textus arundine. Eridanusque pater tantos celebrabit honores: Sentiet has voces invida Parthenope. Interea tua, sancte, sequi vestigia fas sit, Musarum et faciles ferre per antra pedes. Sic placidos foveat manes pulcherrima Syren, Sic tumulum semper citrus odora tegat.
195. ad Iulianum rhetorem Facundissime, Iuliane, rhetor, Quot sunt quotque videbit altera aetas, Aeternum tibi nomen invidere, Quaeso, desine, compares sed ipse Iucundi tibi comparem cubilis, Ex qua pignora cara filiosque V<o>lens suscipias: et his revives Foelix perpetuo, tuumque nomen Propagabitur orbe mille saeclis.
196. in effigiem Pontani apud comitem | Nicolaum Mapheum Mantuanum. MDXXXIIII Magnum ut Pontanum natura effinxerat olim Reddidit arte sua dextera Tucciani. Illum ut mirari et valeant spectare nepotes Invito effecit tempore Tuccianus. Ingenii vates monumenta aeterna reliquit; Aeterna<e> pictor reddidit artis opus. Magnus uterque sua est arte et sibi debet uterque: Penniculo et calamo vivet uterque pari. 197. de Pontano et Tucciano Quem vates celebrat, virum per ora Plus uno volitat perennis aevo: Verum quem manus erudita pinxit, Spirat ante oculos diu virorum. F<o>elix ingenium <et> manus beata! Hoc clarum calamo, ista pennicillo.
198. lachrymae in Paridem Caesareum Dum reticenda Paris divorum arcana <r>etexit, Morti illum e terris tollere fata iubent. Mors cunctata diu, mors admirata pavebat, Credula vix tantum posse licere nephas. Mox ait: "Ut nostra est elata potentia, postquam Semideus nostro subiacet arbitrio"!
199. ad Camillam Cal... Laetus Amor <dum> forte tuis insidit ocellis, Ut solet, et torquet spicula utraque manu, Ipsa coma furtim aureola et ludente per ora Innectis ridens; talia fatur Amor: "Cauta Venus quondam Vulcani vincula sensit: Nil mirum laqueos si puer ipse tuos".