CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus DARCO.nume-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/DARCO.nume-01.xml.
1. Non est iste calor febriculosus Quo me cernitis, hospites, peruri: Verum est vis rabidi aestuans Amoris Quae depascitur ossa, quae medullas Et cor depopulatur, et cruorem Vitalem mihi perbibit maligna. Non iccirco tamen, puer, vocato Infames medicos mutoniatos, Ne quicquam mihi dent mali veneni; Sed dic ut veniat mea Ipsitilla Quae apportet mihi mille basiorum Mellitis labiis et ore hiulco: Haec nostri medicina sit caloris.
2. de Marte amante Pallada Mars Veneris quondam carae est exosus amores: Quis putet? Amisit fabula prisca fidem, Dumque colit terras, Violanthida deperit unam; Rem miram: Mavors Palladis igne calet.
3. de Venere Theia Cypria, frenatis percurrens aethera cycnis, Federicum Theiique aurea tecta videt. "Roma, vale, Cyprosque: - inquit - hic ocia degam; Hic Roma, hic Cypros: Mars meus hic habitat. Antehac si me igitur dixerunt Cyprida vates, Ex isto dicar tempore Theia Venus".
4. Madrutium cardinalem Tridentinum Roma alloquitur Si votis hominum respondent numina divum Et si pro meritis congrua quisque refert, Madruti, nostras moderaberis - auguror - arces: Haec te pro meritis regna beata manent. 5. Sergius est dives: quidni? Qui possidet hortos Defuncti fratris, oppida, prata, casas. Sergius improbus est: quidni? Qui monstra facit cum Cugnata, et fratris conscelerat thalamum.
6. Federici illustrissimi ducis Mantuae proles secunda Sydera dum ducunt choreas nascente secunda Progenie Mantus, solito dum purior aer, Et fecunda novo vestitur gramine tellus Illustrumque patrum pertentat corda voluptas, Consociate illis vos, Minci et Mantua, plausum Luce sacra et quarta semper florentis aprilis, Ut caeli terraque simul sint gaudia mista.
7. ad Lagarinum Olim Aganippeos, Lagarine, haurire liquores Suetus eras, at nunc perplacet unda Tagi.
8. invocatio operis Pontani manes et docti sacra Catulli, Me sinite e vestro fonte levare sitim. Foelices animae, vestigia sancta docete Atque ubi priscorum est orbita facta patrum. Audax ingrediar vestrum nemus et pede dextro Vos ego Parnasi per iuga celsa sequar. Este duces, et me sublimem attollite coelo, Ut volitem aeterna laude per ora virum.
9. Est mihi Federicus semper deus. Ipse sepulcro Illius et flores sertaque odora feram Et tumulo sacros manes <umbramque> ciebo Vota status statuens annua temporibus.
10. Mantua, Federico, pulcherrima, principe gaudes Et frueris Iove foelici divisque secundis, Numine tuta tuo, nec saevo obnoxia Marti. At nos, infelix quos iam Verona creavit Eduxitque solo infausto, rerum omnium egeni Cogimur antiquas sedes et dulcia tecta Linquere et externas errando qu<ae>rere gentes. Nos bella et quicquid miserandum et quicquid acerbum est Exagitat: nostras populatur barbarus aedes Italiae exultans spoliis praedaque cruentus Vi potitur; nobis ostendunt omnia lethum; Omnia sunt deserta et spes est nulla salutis. Hoc erat auguriis olim, quod saepe deorum Vidimus infando crinitos igne cometas E coelo ruere et diras facies animantum Saepe sub obscurum nocte apparere silenti. Vidimus altum Athesim spumantem sanguine tetro Vorticibus rapidis; excelsa cacumina Baldi Fulmine deiiecit divum pater, et pastores Terruit et deserta ipsi magalia sylvis Deseruere; ipsi flerunt cum matribus agni, Pastores nisi vana ferunt; nemora alta dedere Ingentes gemitus et robora suspirarunt. Continuo invasere domos bellumque famesque, Dira utraque lues, sed pestis peior utroque, Ah dirum exitium, errupit de faucibus Orci Infecitque homines: aeger procumbit humi vir Correptus tabe et gemitum dat pectore ab imo, Torva tuens, vitam et tenues exhalat in auras Crudelesque vocat superos atque aspera fata. At nos relliqui<ae> pestis, miserabile visu, Sive ira id superum sive hoc astra ipsa ferebant, Et parvos trahimus natos carosque nepotes; Pars fessos patres senio et sine sanguine matres. O fortunatos vos o quibus ipsa dedere Fata mori, quorum in patria saltem ossa quiescunt! Vos non captivos iuvenes, non templa deorum Vidistis dirrepta et lamentabile fatum, Fatum quod sicco non cernat lumine miles Adriacus, quamvis sit tantae cladis origo. Tu vero qu<ae> magnanimo sub principe tuta es, Mantua, cui resonis applaudit Mincius undis, Cuius ab Occeano fama usque ad sydera nota est, Qui quotiens saevis acies diffulminat armis Mars pater huic galeam cedit currumque flagellumque, Ocia laeta diu teneas et pace fruaris, Fulta deo meliore et nixa potentibus armis. Gaude igitur, Manto, vosque o quorum irrigat arva Eridanus: nos, <Veronae> infoelicis alumni, Fortunam profugi et crudelia fata sequemur Qua nos cumque trahent, donec miseratus ab alto Quis superum nostros casus, dabit his quoque finem Rebus et ille malis hominum mansuescere discet. 11. Bernardo Clesio Cardinali Tridentino Quum te purpureo decoratum Rhoma galero Audiret: "Longe te meliora manent: Ipse meas, Clesi, moderaberis - inquit - habenas. Hoc votum est hominum, sic pia fata dabunt".
12. ecloga sub allegoria ad illustrissimum Franciscum | Mantuae Secundum ducem sub persona Tityri Insere nunc, Galathaea, pyros, pone ordine vittes: Barbarus has nunquam miles habebit opes. Insere poma, tui carpent tua poma nepotes: Barbarus Italiae finibus exul erit. Exul erit: fugiet, fugiet, male parta relinquet: Pascite vos, pueri, pascite ut ante boves. Iam libertatis spes est: post tempore longo Fient colla gravi libera servitio. Insere nunc, Galathaea, pyros; vos ite, capellae: Pascite iam salicem, pascite iam cythisum. Non tibi sit tuguri cura, o Galathaea; quiesce: Tytirus et tauros et tibi servat oves. Ducite vos saltus per compita: ducite, Nymphae, Et nudate pedes, et celebrate diem. Salva domus, Galathaea, tua est: tibi floret arista; Plena caprae referunt ubera lacte domum. Tytire, te Galethaea vocat: te, Tytire, silvae. Duc pecudes pastum, Tytire: pelle sitim. Tu picturatum buxi de fronde galerum Texe, Amarylli, tuae, texe, Amarylli, comae. Carpe levem somnum donec, tua cura, palumbes Aeria rauco murmure rupe gemunt, Et donec querulis resonant pineta cicadis Te sacra quercus protegat umbra coma. Cumque tibi excubitor lucem praedixerit ales, Tytirus incipiat ducere monte pecus". Audiat hanc vocem et timeat quicunque colonus Foelici Ausoniae vomere sulcat humum. Tytirus ipse venit: foelix, Galath<e>a, quiesce Nec metuas posthac, o Galathaea, lupum; Nec timeas pecudis scabiem: tibi nulla nocebunt Frigora, sit modo dux Tytirus inter oves, Hac igitur viridi et laeta proiectus in herba, Ut serves pecus hoc, Tytire, tura feram. Interea, Galathea, vale, Galathea, valeto Sintque lui curae delici<a>e domini. Fortunata veni: semper tibi Tytiyrus adsit Candidior pecori candidiorque tuo. 13. ad lectum amicae bononiensis Lectule, qui suaves spiras lascivus odores Quique foves dominae mollia membra meae, Hoc ego te fletu decoro et te floribus orno Suspendens lachrymis humida serta meis. Et libet antiquos paulum renovare dolores Tecum et de domina, lectule, pauca qu<ae>ri Ut, si forte olim novisti gaudia nostra, Sis quoque nunc fletus conscius ipse mei. Scis bene me quondam carae placuisse puellae Cum syncere ambos unus alebat amor: Nulla puella suo fuit unquam foedere tali Iuncta viro ut nobis Flavia iuncta fuit. Lectule, tu saepe audisti qu<ae> verba locuta est, Iuppiter, illa mihi qualia pollicita est. Quum mihi languidulis somnus penderet ocellis, Haerens illa mihi talia dicta dabat: "Nulla dies unquam nostros delebit amores, Nulla fidem nostram tempora dissoluent". Sed postquam patriae dulcis me cura coegit A domina parvo tempore abesse mea, Illam mutavit subito deus: illa repente Multivola est alii conciliata viro, Sive quod ille prius nostrum simulabat amorem, Seu quod praecipue fedifraga est mulier; Namque ubi conspexit venientem ad templa deum me: "I modo - ait - iuvenis, i modo, quaere aliam". Nunc cernis quantis fortunae fluctibus errem, Qualia et a misero praemia amore feram. Iccirco haud potui tantum reticere dolorem: Nam mea quis posthac membra tepefaciet? Quod si forte illam posses lenire furentem, Lectule, dic dominae talia verba meae: "Ipse puer Veneris qui dulcia miscet amaris, Qui divum patrem temperat atque hominum, Hoc iubet: ut parcas vati, ne carmine dicat Te tam formosam non habuisse fidem".
14. Antonio Pyrrho. De morte Cottae Pyrrhe, coronato iuvet indulxisse Phalerno Et mentem dulci tradere nequitiae. Lude, bibas, dormi, ride, cane, amato, laveris: Ocia, Amor, Genius sit comes et Bromius. Pluma, Venus, chore<ae>, cyathi, puer, oscula, saltus, Arguta et crepitent basiola in thalamo; Sit rosa, triclinia et calices crothalumque lyraeque, Lascivum et roseo necte caput folio Donec nulla tuae venerunt taedia vitae Et iuvenis vasto es inguine terribilis. Mors tacito venit atra pede et praeterfluit aetas Muscoso ut flumen prosiliens lapide. Illa meum rapuit Cottam iuvenilibus annis: Illa decus virtutum abstulit et Veneris: Illa eadem iuvenem primo sub flore iuventae Nundum maturum dempsit acerba manu. Ah quoties dixi: "Romanae credere pesti Nolli, in tam puro pectore natum animum: Nam moriar de te ad nostras si venerit aures Aut de te si quid tristius audiero". Et credo forsan mi spiritus exiliisset Hesterna visus ni mihi nocte foret. Nam mihi: "Vive, puer - dixit - me fata tulerunt; Vive, puer, fato sed meliore meo" Abstersitque oculos tenuesque evasit in auras; Inger millia mi vasa, puer, Bromii. Interea, Lalage, mellitae verbere linguae Imprime suaviulum dulcius ambrosia; Hauri animam ex anima, sorbilla ex ore liquorem, Roscida lascivis tange labella oculis. Cantemus: "Cotta, aeternum victure, valeto, O Veronensium, Cotta, decus iuvenum. Hei mihi quod non te doctae potuere Camenae Perpetuo aut Phebus demere ab exilio? Sis foelix, o Cotta, et felix, Cotta, quiescas In tua Romano quod tegit ossa solo: Nos te immaturum fato ploramus ademptum Et pia cum maestis tura damus lachrymis". At tu, Pyrrhe, inter gelidum nemus incipe carmen Iucundum et curis gaudia iunge meis. Incipe, dic lenem suadentia carmina somnum Pontani lepidi naenia naeniola, Aut modo quae Hyppolytae modulans pro munere misi: - ut vidi perii, vos procul este viri - Aut modo qu<ae> ad Lalagem scripsi - dulcissima cura Est Lalage: quondam Flavia cara fuit: Flavia mobilior ventis crucieris oportet Pro Lalage, cum me ut unicum amicum habeat - Seu sordent haec, cantemus quae nocte serena Plena sale effudi carmina Cecropio. Interea tu, Pyrrhe, adsis, nam vita malorum Plena cupit dulces delitias animi; Et mors: "Vivite - ait - venio, vivatis, amici; Vivite, nam celeri clauda gradu venio". 15. A te non possum flagrantia declinare Lumina, virgo oculis unica visa meis; Non possum hanc animam compescere suspirantem Quae te conspecta nititur aufugere, Quanvis nulla mei tibi sit clementia praesto, Et quanquam miserum me patiare mori. Sed potius vitam hanc quam spiro amittere certum est Quam te mutata destituisse fide; Nam promissa fides cordi est mihi: sed tua cur sic Promissa in media scribere oportet aqua? Promissa illa olim quam me sperare iubebas Tanquam in amore tuo prospera cuncta forent? Quum promissa dabas olim: "Mea verba teneto - Dixisti - et memori condita corde feras". Dicebas: "Longa iucondior, unice, vita, Cuius ero donec mortua pulvis ero, Nulla dies unquam nostros oblitteret ignes: Stemus et in nostro semper amore pares". At nunc vis audire meas neque reddere voces, Perfida, nec dubitas eviolasse fidem.
16. *** Sperato et multo tempora sparge maero: Conspicis ut ventura dedit bona signa Lyaeus Utque virens medio palmite gemma tumet. Bella etiam procul hinc, procul hinc sint bella: nec emses Classica nec somnum formidolosa fugent. Mars pater, aspira patriae: fera bella fugato. Hic nulla in nostro tela sonent latere; Hoc tonitru quod nocte venit nulla arma minetur; Significet nullas strix violenta minas: Aut modo si bellum portenditur omine tali, Nos frustra immeritos pertimuisse velis. Bella alibi insurgant, nos pax tranquilla quietos In patria teneat defficiente metu. Tunc templi ante tui manabit victima postes Et loquar ante tuos mystica verba pedes.
17. Iulio Turriano Veronensi Iuli, ni pigeat, tuos amores Velim quam referas tuo poetae, Quos ardes nimis impotente amore. Nam si sunt lepidi et satis venusti, Volo scribere nec tacere possum; Si sunt illepidi ac inelegantes, Volo ducere candidam puellam Quae te sub teneris fovebit ulnis, Quae te suscipiet benigno amore, Quam suges simul osculaberisque. Sed dum te gremio fovebit illa, Miscens millia basiationum, Cave ne placidum tibi venenum Instillet labiis et ore hiulco: Nam dum haec basia porriget labellis, Dum dulcem accipies suum liquorem Et dulcem accipies in ore linguam, Orabis subito deos deasque Totum ut te faciant repente linguam.
18. sylva Et iam purpureo ex oriente Aurora resurgens Extulit os roseum caelo tenebrasque fugavit Alma, relucentes auro interplexa capillos; Et iam mane novo veteres Philomena querellas Integrat et silvis fundit miserabile carmen: Sit mihi fas etiam nostros memorare dolores. O Nymphae altorum nemorum, dum non coquit aestus Ardentes campos nec terras findit hiulcas, Vos audite meos, praesentia numina, quaestus, Numina quae colitis nemora et loca cognita Ph<a>ebo. Dum queror indigno quod cogor amore perire, Cur igitur nostri, cur non vos poenitet aurae, Aurae hominum dulcis requies aestusque levamen? Cur non vos tangit cura infoelicis amantis Qui toties errans per inhospita lustra ferarum, Per scopulos, per saxa ruebat montibus altis Maesta gemens, largoque rigabat flumina fletu Clamorem attollens, cuius modo carmine rupes Impulsae et resonis antra ingemuere querellis? Testes vos orni virides, quae saepe gementem Vallibus umbrosis maestae excepistis in umbra Sole sub ardenti, donec defessus et amens Cogebar cantu nigrae decedere nocti "Nysa" vocans, te, Nysa, vocans: "Nysa" omne sonabat Omne nemus Nysamque iterabat vallibus Echo, Eccho Narcissum expectans, Echo abdita sylvis. Tempore non alio vidit me nocte iacentem Mollibus in pratis Ticini prope littus amoenum Cynthia, furtivos hominum qu<a>e cernit amores. Crudelis sed Nysa meum despexit amorem, Crudelis nimium nec nostris mota querellis. Sensit me tantis maeroribus extenuatum Nec se se dedit in conspectum corde cupita; Illa nec est oculis post illo tempore nostris Reddita, quo perii demens et funditus arsi: Tantum inter sylvas fugiens lucosque sonantes, Agglomerata choris Dryadum, tantum inter opacum It nemus et dulcem sylvarum amplectitur umbram. Illam omnes venerantur Oreades, illa Dianae Cara comes gratorum operum consorsque laborum: Haec tenerum pharetra latus et succincta cothurno Insectatur apros et nostrum fallit amorem. O Nysa, ingratamque fidem sterilemque laborem Conqueror, et quod nulla meis bene gratia factis Respondet quodque incassum mea cura peracta est! Quam satius fuerat gratae servire puellae Atque tegi corylis cum Maenalio Melibaeo Et sentire altis spirantem e vallibus auram, Pascere et herboso niveos in flumine cygnos! O me foelicem, si Flavia iuncta fuisset, Flavia qua non Archensi sub vertice ad umbram Texuit aut calathos aut serta decentius ulla, Seu caro iuveni sive haec distingueret aris. Illam mille sibi sociam optavere napeae, Hanc Phauni petiere et capripedes Satyrisci, Tandem illa est omnes hos dedignata maritos: Namque mihi iucunda quies, primisque sub annis Miscuit haec curas et certos iunxit amores. Et quid tum, roseis si Nysae est purpura labris, Quid tum, si extersis ebur illi in dentibus albet? At constans animi et mihi Flavia certa fuisset, Et nostros ignes longumque bibisset amorem: Illam ego donassem serpillo et suavibus herbis; Flavia me violis et viminea fiscella Purpureoque amaranto et castaneis hirsutis Donasset, mecum et gelida iacuisset in umbra. Tunc ipse illius referentia nomen ad astra Carmina fudissem, quis quondam in vallibus Haemi Euridicem et totis resonarat montibus Orpheus. Sed quid ego haec? Nysae haud possum mutare calores. Cuncta tuus sepelivit amor - pulcherrima virgo - Sive ita diis placitum est seu me tua forma coegit; Pone igitur fastus, tandem mansuescere discas Neve tuo credas nimium formosa colori: Nam vitae spatium incertum est properatque senetus; Mors avidas iniecta manus et tarda vocantem Auxilia ad tenebras atque atrum detrahet Orcum. Nunc o nunc oculos ad lumina nostra reflectas: Pone iram et nostrae facilis iam parce iuventae; Sit modus, et fore credo equidem, nam nostra voluntas Est eadem: nam me vestris deus appulit oris. Sed rursus vacuas abeunt mea dicta per auras. Ah puer infoelix, quae te fata aspera tangunt? Nisae iam nulla est clementia; saxa valete, Et vos, foelices fati melioris amantes, Quos fortuna et dii ex imo ad convexa tulere, Vivite foelices: valeo, mea vita peracta est. Ecce ferar praeceps de verticibus praeruptis, Hic ubi radices alti montis mare lambit. At vos, o vates, nostros cantabitis ignes Et dabitis laurum et bene olentia serta sepulchro, Exemploque meo Nysae fugietis amores Quae me infelicem miseranda morte peremit. 19. lyricon Arces sacratas et Capitolium, Colles Quirini tectaque Caesarum Urbemque longaevam repostum Mente sedet, dominamque Rhomam Rerum videre et divitioribus Ellata muris tecta Quiritium Tybrimque, quo circum sonoras Ingeminant volucres querellas. Hic sumptuos<a>e culmina porticus, Hic et deorum templa, potentium Aedes et annosas columnas Cernere erit veteresque fontes. Hic et piorum relliquias patrum, Manes verendos, atque reconditas Flammaque consumptas edaci Congeries tenuis favillae. Hic et volentis, Melpomone, volens Cinge<t> corona tempora laurea Myrthoque collataque fronde Caesariem dea consecrabit.
20. elegia Dii, prohibete minas: dii, talem avertite casum Et ferte ominibus, dii, meliora meis. Somnia, ferte pedem procul hinc, temeraria, nec me Efficite haec vanis credere imaginibus: Omina falsa monent volucrum, neque nuntia veri Vera monet Tuscis consuluisse focis. Si praesaga tamen veri neque falsa loquuntur, Irrita fac nullam, Delia, habere fidem. Mane erat et nondum croceis evecta quadrigis Tythoni coniunx expulerat tenebras, Cum subito infaustum cecinit de turre propinqua Importuna malis vocibus omen avis: Territus hoc vereor ne externis missus ab oris Quis patrias hostis depopuletur opes; Attonitus vereor patriae ne bella minentur Aut avis irato nuntiet ista deo. Dii patrii, servate igitur patriamque domumque Finitimisque hostes pellite limitibus; Aut si certa manet patriae domuique ruina, Aversaque meas sumitis aure preces, Castra sequi lib<et> et densata per agmina et ignes Perque hostes medios irrequietus agar. Mars aderit, Bellona aderit, metuenda virago, Quae caput ad conctos circumaget strepitus. Dulce erit ut dicar iuvenis subiisse labores Pro patria immensos nec timuisse mori; Dulce erit ut dicar turma cinxisse cohortes Et penitus turpi terga <coacta> fugae. Si deerunt vires, iniuria suggeret iras: Nusquam pro patria debilis ultor ero. Ferro adero, ferroque hostes perque aequora et undas Ipso animo vires suppeditante sequar. Si tamen et post tot clades, post funera tanta, Quis malus adverso tella figat latere, Ossa brevi tumulo condantur nec mihi amomum Nec nostro cineri spiret inustus odor: Nam sat erit tumulo si de me fama loquetur Et si perpetuo carmine scriptus ero. Sed deus in melius tale omen vertat et illud Hyppotades iubeat per mare terre Nothos.
21a. ad Lalagem Ne me conspitias, in me ne lumina torque Et vela vultus et faciem, Lalage; Namque expurgavi mea crimina, crimina fassus: Nunc interdictae sunt in amore viae. Dum poteram, sprevisti inopem, crudelis, amantem; Nunc ego non possum: dum nequeo, renuo. Dicebam: "Cape delicias atque oscula iunge, Dum licet, inque sinus laeta recurre meos". At tu lenta preces ac indurata querellas Non poteras laetis auribus accipere; Et tibi dum moneo sterilis fastidia lecti, Dum tibi suavioli dimidium eripio Dumque tuo cupio circumdare brachia collo, Passa es me conctis excruciare modis: Quin etiam saevo atque infixo dente labellis Fixisti morsus unguibus horribiles, Et mihi tunc trepidi praeclusus anhellitus oris, Dum tango sparsas per tua colla comas. Dicebam: "Lalage, tempus fugit ocyus Euro", . At tu irata mihi terga dabas misero. Dicebam: "Nudato sinus, nudato papillas: Iunge cupidineis otia temporibus"; Dicebas: "Ne me crutia, ne me tange, poeta. Esto procul: non sum, non sum ego quae fueram". Iurgia iactabas: male mi mala multa precata es Taurino superis sanguine pollicito. Nunc abiere dies, fugit acceptabile tempus: Occlusus tenebris nunc requiescit Amor. Quaere alios igitur, Lalage crudelis, amantes; Ure alium aut alium, perde alium aut alium: At nos <a>eterno reddemus vota pudori Custodietque domus casta pudicitiam.
21b. alia particula huius elegiae Fibula Lampsatio nunc est ponenda Priapo, Lascivam ignavus ne ruat in Venerem: Mentula, adulteriis tacitos cohibeto furores, Ne raphani currant inter adulteria. Tu tamen interea nulli concedito amorem, O Lalage, et serva casta pudicitiam. Templa petas humilisque deos et templa revise: Imprimis magnos et venerare deos. Limina cinge rosa et violis et fronde recenti Et fac ne in triviis sint sine flore lares. Restituas mihi cor furtivaque claustra relaxa: Aversa fures negligit aure deus. At postquam ventura dies accedet aprilis, Tecum ego continuos pervigilabo dies. Tunc mensis Veneris sacer est, tunc rustica pubes Mense incomposita carmina voce canit Et cantans per agros: "Sobolem da, Cypria: prolem Da agricolis, Cypron qui colis atque Paphon", Ponit et ante aras niveas de more columbas Statque coronata ligneus aede deus. Tunc si non, Lalage, fugias - in rupe latebo Sacra videns Veneris - tunc ego sacra feram; Inter nos volo tunc pactum hoc ineamus amantes: Ipsa petas quum vis, des mihi quum cupio. 22. convivium et illustrissime Eleonora laudes Quam timui nuper ne dum inter pocula et inter Formosas sedeo saxeus efficerer; Quam timui ne dum mortalia numina cerno Spiritus aegram animam linqueret exiliens! Namque steti ut cupido coniuncta puella marito Quae vix experta est dulcia furta tori <Et> carum retinens sponsum sub veste locatum Adventu patris protinus excutitur: Tunc pudor ingenuus gratumque effundit honorem Virginis ante oculos candida simplicitas; Sic <mihi> su<ff>usi manabant ore rubores Luteolisque color pallidior violis. Dicebam mecum haec: "Flamma est tibi, flamma parata est: I procul hinc"; mecum saepius erubui. Attonitus circumspiciens mirabar Amores Qui tristes animos exhilarare solent. Hic ego nescio quid magnum et c<a>eleste videbar Aspicere: humanae hoc non erat artis opus. Mirabar <castum> pectus, mirabar ocellos Quos nitidus propriis fecit Amor manibus. Mirabar veluti solis nitor obscuratus Nusquam de obscuris nubibus exierat; Mirabar caput et radiantia colla dearum, Saepe aliam atque aliam, saepe aliam atque aliam. Iccirco, saeclis ne obliviscentibus aetas Deleat haec, scribendo anxius invigilo: Id gratum est Musis, grata est meminisse voluptas; Vos igitur, doctae, pergite, Pierides. Navita turbati iactatus turbine ponti Iratum gaudet se superasse salum Et puppem quassatam undis de more coronat Persol<u>ens udis munera littoribus; Sic gratum est superasse ignem et vicisse periclum: Hinc de me nunquam fama tacebit anus. Accipito hoc iucunde meum, Scaramucia, carmen Nec dedigneris hospitis officium. Namque hos Musarum decrevi expromere foetus Et dare parva tibi, maxima quum nequeam. Quod me dii bene ament; ita me fortunet Apollo Et faciat quae opto singula perficere Puriter: ut quodcunque canam et quodcunque fatebor Utque erit, hoc casti quod loquar ingenii. Helleonora mihi ante omnes pulcherrima visa est: Cogor ego ingenue id dicere et ex animo - Vera fatebor enim - si coner dicere laudes Illius, haud satis est sole oriente dies. Ingenium huic praecox dedit et dedit ille nitorem Ortus qui astrorum temperat atque obitus. Haec dum essem casu et fortuna oppressus acerba Naufragus a mortis limine restituit; Illa eadem quum me coelesti lumine vidit Curarum nebulam dispulit ex animo; Illa eadem Charites coeloque vocavit Amorem Qui gyro allatus sederat aereo. Hanc flamma undanti stipabat veste Cupido Qui circumsiliens seminat illecebras. Roscidulo <haec> fert ore rosam et iaculat Amores; Ingenua huic Cypris fronte supervehitur; Instillat mellitum hymbrem labrisque liquorem; Flava inhonorato est vertice caesaries. Hinc illa dignum et dignum illa et regium adepta est Pollicitum coeli munere coniugium: Huic dulcis coniunx, Scaramucia, flore iuventae Emeruit zonam solv<e>re virgineam. Optato iunxit foelix Cytharaea cubilli Una anima bina corpora iuncta simul: Compare non gaudet tam turture turtur in ulmo Mordenti rostro basiola ingeminans, Quam syncera fides ab utraque est parte reperta Illis, pacatoque comes in thalamo. Nec <tantum> gratus telluri vere maritus Est hymber quantum est mutui amoris amor; Nec tantum rivus sicienti estate repertus Seu fons muscoso pumice prosiliens. Quid referam cum formosum, sua pignora, partum Progeniemque inter brachia suscipiunt? Sive vident balbus quum ludit <puer in> aula: Cor salit hi<s>, trepidant pectore laeticia; Sive vident patris tangentem affixa trophaea, Pluribus erreptas regibus exuvias. Hoc puero surgente canunt balla saecula Parcae, Surgente hoc puero dii meliora dabunt. Dii meliora ferent, surget melioribus annis Ni aspecto dudum fallimur augurio. Aurea succrescent surgente hoc saecula, ni me Frustravit niveis Delius alitibus. Quid referam? Illorum nusquam orta est rixa cubili, Rixa tori et virtutum omnium amara lues. "Cor" vocat illa, vocat "Vitam", vocat ille "Levamen", "Liliolum" haec "Lucem" hic, haec " Animam", hic "Animam". Illa dea est cuius si dent mihi fata senectam Egregium in solo nomine opus faciam; Illa dea est cuius si dent mihi fata senectam Carminibus longas ordiar Illiadas. Vive igitur, dea, vive diu, sis omine foelix Quod Cytharaea tuas intulit in tabulas. Sitis foelices et tu simul et tuus infans Et coniunx quo non alter amabilior, Qui victor, qui magnanimus post bella quiescit Et post tot durae tempora militiae, Cuius si Musae mihi dent in carmine vires Facta canam ut gemina laude triumphus eat, Cuius si Musae mihi dent in carmine vires Nomina clara leget invida posteritas: Vive deum auspicio dulci sociata marito Magnus ut aeterna te deus auctet ope. At quis non arsisset uti Trinacria rupes Aut laevia Aetneis saxa perusta iugis, Si sponsam videat cui lux meliore lapillo Et signanda venit candidiore nota? "Pace tua - fari liceat - huic cede, Diana; Pulchrior haec est te" diceret Endymion. Si videat quisquam nativo ut lumine fuscum Coelum omne irradiet, hanc putet esse deam. Haec dulci coniuncta viro, coniuncta marito, Stillat ab ore omnes delicias animi: Cui tam foelicem portendunt astra quietem, Quae tam foelici iungitur auspicio Quaeque verecundo faciem depicta colore Arguta saltat molliter in solea; Pro qua ut communes exercerentur amores Coena datur luxu plurima regifico. Conveniunt proceres magni Europaeque Asiaeque: Pronuba adest Iuno maxima c<a>elicolum. Quid memorem reliquas coelesti <lumine> divas Quarum fama altum praeterit Occeanum, Quae possent oculis avertere fulminis iram, Quae possent ferri frangere duriciem, Quae iungunt choreas manibus per mutua nexis Quas etiam omnivolus Iuppiter ipse petat? Quarum ne nomen fato moriatur, habebit Nescio quid maius carmine Callimachi; Quarum ne facies aevo rapiatur, Apellem Inveniet rosei qui notet oris opes. Has inter timui ne sensus pectore abirent Neve his conspectis saxeus efficerer. Dicebam: "Flamma haec, flamma haec tibi pervicenda est, Sive tuo hoc animo est non pote sive pote". Dicebam "Miserum aspicite, o dii, si modo pure Vitam egi et mea quid si benefacta valent". Feci vota igitur Veneri bona verba precatus <Atque illi...> dona beata feram <Et> illi prima tonsam lanugine pubem (...) f(.. .)ae delitia(m) Lalages: Vernantem do florem aevi pubentis (...). Hoc Veneris carmen pendeat ante fores: "(Archius) vates servatus ab igne propinquo Haec, Cytharaea, tibi munera persoluit: Servatus vovit pubem, servatus ab igne, Floridulum quum aetas (florida) ver ageret".
23. lyricon Intaminata solvitur alite Navis, poetam haud illepidum ferens Fratresque festivamque matrem. Puppe cupit celeri videre Et lar paternum et tecta domestica: Optat secundis tendere flatibus Terramque ad altricem redire Hyppotade et Zephyro favente. Non, o, rudentes non feriat Notus Fractosque remos differat Aeolus Nec puppem in adversum retundat Flante l<o>cum Borea protervo: Verum in quieto tuta sit aequore Benaci et ipso tuta sit Aeolo, Pictaeque supponat carinae Sacra manum Thetis et maritus. Nymphae quadrigis et levibus rotis Adsint secundae, seu tubicen deum Triton marinorum vocatus Praestet iter facilemque cursum. Quod si secundi res erit exitus, Lascivientem solvere diis caprum Promitto et in udo capellam Littore sacrificare pinguem. 24. iambus in Annibalem Et haec potes videre et ista perpeti, Pater deorum, et omnium alme Iuppiter? Potesne iusta continere fulmina? Neque hic scelestus Annibal luet scelus, Nephandus ille poena cui fuit fides, Adulter ille et hostis ille patriae Et impudicus prostitutor virginum, Sacrarum et ille latro dirus aedium? Quid hoc scelus fovetis? Ite, Galliae, Et ite Brixiae optimi patres meae; Luem hanc fugate ad Occidentis insulas, Et exul erret ultima in Britannia. At o bene est; nephandus Annibal luet Scelus repente: Erynnis atra fulminans Retorquet ora sibilante vipera; Megaera utraque concutit manu faces. Tandem audiere dii querentium preces Et impium scelus pios movit deos; Adest, nephande, poena, carnifex adest, Adest securis, et necem denuntiat: Avis sinistra cor vorabit perfidum; Erit rapacis esca vulturis iecur. At ipse diis dabo bovem cornupetam Iovique maximo immolabo victimas.
25. Hippolytae marchionissae Etsi rura colas, coleris tamen urbibus, alma Hyppolite, et tecum rure pudicitia est: Sors tua divina est quamvis sit rustica: namque Sordibus urbanis quae caret, illa dea est.
26. de lachrimis puellae Dulces lachrymulae meae puellae, Quas desiderium pium movebat, Per vultus modo candidos rigabant Guttatim et roseis genis fluebant: Ac si rivulus irrigaret unda Flores purpureosque candidosque Et per florida prata laberetur. Tam suavi in pluvia nitens Cupido Stabat ceu solet insidens volucris Ramo, vere novo, ad novos tepores, Post solem accipere aetheris liquorem, Gestire et pluviae ore blandiendo. Tunc illis Amor insidens ocellis, Has inter lachrimas et hunc dolorem, Sic ignem ex oculis suis movebat Exire ut faceret novas favillas.
27. Perfer et obdura et legem hanc in amore frequenta: Perfer et obdura, dii meliora dabunt; Obdura et patere ut veniat meliore lapillo Et signanda dies candidiore nota. Nonne vides ut post hyemem crinita hiacyntho Fundat odoratas terra benigna rosas? Nonne vides veluti post tristia nubila caelo Irradiet solis flammeus ore nitor? Nonne vides veluti post aequora turbida tendant Sedatis pinnas fluctibus halcyones? Obdura et patere et legem hanc in amore frequenta: Incipe firmata plurima mente pati. Namque mihi eveniunt - et quae non dicere fas est Pr<a>eter amanti - animo vix patienda meo. Nam dominae dum cingo rosa limenque corono Et sedeo solus ianitor ante fores, Nocte occurrit anus trutinansque verba labellis, Infirmum baculo fertque refertque pedem. . Haec est - ut puto - quae pastorum fascinat agnos Et quae mansuetas murmure cantat oves; Haec est quae caelo ducit vaga sydera cantu; Haec est quae manes elicit e tumulis. Illa in me torsit tot iurgia quot mihi nunquam A quoquam aut alibi dictaque factaque sunt. Illa mihi dixit: "Quid agis, malesane poeta, Quem miserum assiduo cura dolore coquit? Tune es quem falsae iactarunt murmura famae Ferre pudoris adhuc munera virginei? Sic casta est Helene, sic est Venus aurea casta, Casta etiam Lais sic Ephyraea fuit. Ah pater infoelix, qui tot solatia fingit De te, cui vita es carior atque anima! Certe tanta tuos expectat fama penates: Sic frustrata tui vota parentis erunt. Ah pater infelix! Isti mollire sepulchrum, Et mala qui extructum devoret ossa rogum! Hic solus triviis furtivum exercet amorem, Pallentemque illum Cynthia nocte videt. Accipit hunc etiam demisso fune fenestra: Ille etiam Lalages uritur igne pari. Uritur et toti iam factus fabula vulgo, Et digito ostendens qui videt inquit: 'Amat'. Iccirco, infoelix pater, huic mollire sepulchrum Teque etiam nato finge carere tuo". Haec postquam magico fudit mala verba susurro Sollicitum in tenebris nocte reliquit anus. Ista tamen patior, patior quia fortiter uror, Quod graviora animo sunt patienda meo. Tu quoque - ni gravius quicquam hoc nascatur amore - Obdura, infelix: dii meliora dabunt. Nec cura maledicta tuae furiosa puellae: Illa recorderis quae benefacta iuvant. Cum semel et semel illa tibi et semel illa negabit Immittis, tandem lenior hostis erit. Obdura, miser, et legem hanc in amore teneto: Firma animum nec te tam miser excrucies. Hac arte est nostrae contusa superbia vitae; Illius fregi sic ego nequitiam. Tu quoque si ingratae vis conciliare puellae, Exemplo poteris me superare meo. Quisquis amas saevoque ardes in amore perire, Obdura, perfer fortiter et patere.
28. Flaviae Postquam me odisti, mea Flavia, semper et odi Me miserum, potui nec bene velle mihi. Namque illi mihi nulla fides praestatur, et illum Non amo quem odisti, Flavia amata mihi.
29. Flaviae Flavia, de nobis vulgi fiala fama susurrat Promissam nostrum fallere utrumque fidem. Sed neque amat vere tantum rude vulgus amicam Ut noscat quanta est nostro in amore fides.
30. ode Dii, quibus imperium undarum et qui mittitis imbres Arboribusque satisque, Hanc impendentem pluviam et compescite ventos Ne obruat unda caput; Erripite hunc capiti et venientem avertite nimbum: Nubila ferte procul. Sed, dii, quos video flammarum albescere tractus; Fulmina quanta micant? Ecce fugit sylva pastor lucosque relinquit Agmen agens pecudum; Et dum nescio qua cantant dulcedine; linquunt Compita Amadryades; Surgentem ob tempestatem de vallibus imis Carbasa nauta legit. Omnia rura natant et plenis omnia fossis Et pecus omne latet. At me percutiunt venti pluviaeque solutae Et caput unda ferit. Dii, removete igitur tempestatem imbribus atris Et capite aure preces; Sive sedet segeti largos infundere rores, Hos date nocte, precor: Aut mea me optata donec tellure receptum Patria suscipiet, Aut magalia vel ramorum protegat umbra Aut rudis agricolae [***] Facta sine arte casa. 31. Militat ut Mavors et habet tentoria virtus; Militat et Musis ingeniosa cohors. Nam matutinus si surgit miles in armis Fortis, et ignavam non sinit esse tubam, Et matutina surgit studiosus in arte Strenuus, ignavam nec sinit esse lyram. Si neque delectant Martem vacua ocia, et ipsi Phaebo nullo umquam tempore deffit opus: Si Mars stratus humi et si sub Iove dormit aperto Et dant nativi huic pumicis antra torum, Idem sub dio et nativi pumicis antro Dormit et in nuda tergora ponit humo. Si non hunc terret rapidi incl<a>ementia coeli Frigora nec solita detinuere via, Frigora nec terrent Phaebum aut incommoda caeli Nec pluviae admissas qui bibit Arquus aquas. Si Mars, hostili dans vulnera saeva catervae, Arma cruentatus sanguinolenta ciet, Et studiosa cohors inter se praelia miscet: Certa itidem sibi dant vulnera certa manu. Felix ille igitur quisquis duce Apolline certat, Nolluit et Martis castra cruenta sequi! Ferreus exultat Mars sanguine: sanguine nunquam Per Phaebum pinguis luxuriavit humus. Auspice non illo trepidant hastilibus aurae Sanguineis, nullas misit ad arma manus; Nulla hominum caedes: pax est, duce et auspice Phaebo, Quae pecudes, homines, quae moderatur aves. Hinc me sub tenera Phaebo indulsisse iuventa Et iuvat hinc mi hederas circumiisse comam. Quod si non possem huc inglorius ire meumque Circa cor sanguis frigidus obstiterit, Flumina et irrigui placeant in valibus amnes Et sylvas et rus incoluisse velim. Ipse ego vimineis portarem poma quasillis, Ferrem autumnali caerea pruna die. Ipse ego Maenalio starem qua mille sub antro Phistula pastoris garrit arundinibus. Et cum se scopulis et cum se condet hirundo, Verberet et gelidos garrula vere lacus, Iungam robustos tauros robustus arator, Liberem ego emerito fervida colla bovi. Et teretes herbis videam colludere gemmas Et matutino rore madere diem. Foelices igitur quater ii quibus ore benigno Et placido affulsit sydere Mercurius! His si haud Tenariis surgunt pallatia tignis, Si neque habent dives quas tenet Indus opes, His tamen ingenii non pauper vena beati Efficit ut regum despiciantur opes. Haec mihi si optato fulxerunt sydera cursu Et si me Aoniis Delia lavit aquis, Linquo ego opes aliis: quid mi cum divitis Indi Divitiis? Stolido nil mihi cum populo est.
32. epithapium mediculi Solus, non solus, habuit uxorem non habuit; Vixit vix nec vixit: calebat nec callebat; Sapiens neque sapiens, medicus mendicus; Omnibus notus <et> ignotus: Qui illum non nosti, laetare.
33. ode Et vino et numeris iuvat Dulci laeticiae solvere pectora, Postquam prata rigent gelu Hiberna et fluvii sunt nive turgidi Et gaudet stabulis pecus. Donec alba procul canities abest Mordaces Mareotico Curas, o socii, pellite: ne brevem Turbet laeticiam deus Aut ne sors hominum haec auferat invida. Omnes sint oculi putres Conversi in Lalagem, et dividat oscula Acme delitiae meae. Formose et viridi flore puerciae Dulcis, solve comam, puer Lascivo vitulo luxuriosior: Ambi colla manu Serpentique hederae sis similis, precor, Stringenti veterem illicem.
34. Kare puer, mellite puer: quid lente moraris, Expectate puer? Me tuus urit amor. Me tuus urit amor, sed cur mea gaudia differs? Et cur me miserum perdis amore tuo? Kare puer, libeat croceo requiescere lecto Et celer in nostros ipse recurre sinus Protinus, et da mille mihi, da basia raptim, Qualia dat blando iuncta puella viro. Sed fugis, et nostras spernis, formose, querellas: Me scaeva cogis denique morte mori. Confidisque tuo nimium, dilecte, colori: Carmina nil curas, nil miserere mei. O ego non foelix, quem tu fugis ut fugit acres Tigres cerva, truces ut fugit agna lupos!
35. ode At, o dii deaeque et quidquid deum est in caelo, Audite horrendum scelus: Audite facinus Ariminensis vetulae Et comitum in triviis. Magae inamabiles, Tinnitu puerorum acuto, Tinnitu aeris exagitemini Sub luna in triviis nudae, Vocantes triplicem deam Quae praeest veneficiis, et quae Ponitis vestimenta prope filicem Venosam et imaginibus cereis Acus in cor mortalium dirrigitis, Cyclon spargentes semitarium limo Putrique saliva marcidaque urina, Urentes lauros crepitantes et bitumen viscosum: Hesterna modo nocte vidimus, vidimus. Quum iam Bootes lentius declinaret Et nox intempesta taceret et atris Caelum caligaret nubibus et maritus Hymber in gremium coniugis descenderet, Vidimus convolantes ad praedam execrandam, E tecto lapsas uti edaces aquilas: Aggressaeque infantis mollicelli animulam, Qui vagiebat in cunis sine matre, Sine nutrice, ita exsiccastis sanguinem, Ita medullas absorpsistis, impiae, Ut non ossa suis ossibus adhaererent. Sensi ego membra crepitantia sub dentibus, Sensi artus fragiles, sensi tenuem vocem Nescio quid triste sonantem: viscera levi Tosta Vulcano aemulabantur dapibus Infandi Terei; vidi gramen, vidi Ensem et cicutam, vidi venenum Tessalum Et resecatum ahaena falce gutur. Horrendam sensi vocem: "Sorores, ite, Ite huc, sorores, et sparsae comas ventis Dilaceremus et voremus imfantem Ut quuondam Maenas Penthea, Penthea! Ite huc, sorores: mala mater, Tuo expiabis paenam sanguine! Quod si, poeta qui taciturnus lates, Quis te furor impegerit ut dicas, Caveto hunc emsem, caveto istam manum Et iracundae Circes numina". At ego in sponda latebam miser: Ut cor exangue et trepidum palpitaret Animaeque anhellitus ne exiliret Conabar: latebam ut lepus in stipulis Aut in vepre reconditus arrectis Auribus, qui venatoris sanguinolentum Telum et spicula promta de pharetra Videns et prope Amycleos molossos, Dente timet rabido vorari. 36. Martinalia sunt: valete, curae Mordaces! Puer, huc cados frequentes Inger, dein cyathos capaciores; Huc affer pateram, ebriosum ut omnes Tingamus caput aebrio Liaeo. Fer Vernatiolum Thyonianum: Moro millia vasa, mi ducenta; Cottae plena dyota sit Falerno; Da centum altera vasa, deinde centum; Da centum altera: da ducenta, mille, Ut quum multa biberimus superque Potaverimus illa, dormiamus. Tu verum interea, puer, memento Nulli dicere, ne invidere possit Quisquam quum sciat amphoras Falerni Et Vernatioli ducenta vasa Et potasse ducenties ducenta.
37. divo Caesari Vivat io foelix Caesar geminetque triumphum, Et Caesar fines proroget Imperii! Assyrios domitet Caesar Parthosque feroces Caesareoque Gethae dent fera colla iugo. Tardius accipiant hunc sydera; terra fruatur Caesare: sit terrae rex domitorque maris. Vivet io Caesar vincetque aetate trisaeclem Nestora: dii longos huic cecinere dies. Cura deum Caesar vivet felicibus annis: Sic cupiunt homines, sic voluere dei. Ecce triumphanti ascendens Capitolia curru In Capitolinos fert sua signa lares. Huic laeti arrident pueri praesagaque veri Pectora dant aris tura merumque focis. Ara Iovi struitur: stacten myrrhamque recentem Ara olet, exultat cum seniore puer. O, mihi si liceat magni componere laudes Caesaris et numen demeruisse meum! Ipse Propontiaca non qua fluit Istmos ab unda Cantarem: hospitium nec, Polydore, tuum, Nec qua septeno Nilus praeterfluit alveo, Nec memorem Idaei cymbala rauca chori. Fortia facta mei memorarem Caesaris et me Sublimem ex humili fama levaret humo. Sed quoniam hoc vetitum est, saltem voluisse licebit In mediaque loqui talia verba via: "Caesar ave, divum soboles: te numina servent Teque bona magnus Iuppiter auctet ope"!
38. Ad Neeram Non saevum Boream times, Neera, Horrorem aut Zephyri Favoniumve, Sed ventum horribilem tui mariti Pinguis, sordiduli atque pestilentis.
39. Flavia, amarem ego te plusquam cor, plusquam et ocellos Si me et amares ut nata patrem atque virum: Sed quoniam ex animo proprie nil sentio amari Non ideo haud amo te, at cogor amare minus. Quare, si sapies, ut de te impensius urar, Incipies et amare et magis atque magis, Ne neglectus ego aut aliam mihi comparem amicam Aut aliam quae me diligat et cupiat: Huic quicquid poterunt omnes benedicere amantes Aut facere, haec a me dictaque factaque erunt. Invida tu interea insano capieris amore, Cumque tuis vives libera adulteriis. Hoc tamen, o superi, aspicite <e>t miseremini utrumque: Reddite et illam mi pro pietate mea, Aut hanc conciliate et non dissolvite; possum Non desistere amare omnia si paterer.
40. de Cotta Veronensi Haec infausta dies nigroque notanda lapillo Semper tristis erit - sic voluere dei - Quandoquidem illa mihi misero te, frater, ademit, O Cotta, et Musarum decus et Veneris. Hac iccirco die tabescent lumina fletu, Nec cessabo meas imbre rigare genas. Et ne forte animo nostro effluxisse putares, Prisco more tuo sacra feram tumulo; Quin etiam ne forsan edax te deleat aetas, Saecula te in nostro carmine pervoluent.
41. Mvsae. Clavigero meo poetae Vellem paucula verba nuntiare Ut se se ferat ad suum sodalem, Montanas Stenici domos relinquens: Quod - si quid poterit fides - repente Huc gressu celeri viam vorabit. Namque est pollicitus suo poetae Venturum huc, licet hunc roget morari Uxor casta, ducentiesque collo Utrasque iniiciens manus precetur Ne se se ferat ad malum poetam, Et det millia basiationum. Quod si huc accelerabis, o poeta, Quantum suscipies facetiarum, Quantum suscipies cachinulorum! Hic regina Paphi ac arundinosi Gnidi non renuet diebus octo Tecum continuas movere rixas. Hic multas tibi cogitationes Volo pandere: nanque tu solebas Partiri quoque tu tuas Camaenas. Scripta hic crus<t>ula et os papillulasque Formos<a>e Lalages meae videbis: Quae cum legeris et satis superque, Una cum agricolis agros petemus Omni deposita severitate. Dices tunc: "Patrii lares, valete; Arcus mi placet, ii placent recessus: Hic est altera Roma iudicandus".
42. Ad illustrissimum Sigismundum Estensem Te "sidus mundi" veri dixere parentes: Nam totum illustras variis virtutibus orbem. Hinc tibi divinos debere fatemur honores: Attamen hos quos sylva tulit ne despice fructus.
43. sylva Romani heroes et vos, fortissima quondam Pectora, quae toties fudistis finibus hostes Hesperiae, quorum sensit gens barbara vires, Decolor audito quo nomine palluit Indus, Auspiciis quorum toties illa inclyta Roma Imperium terris, animos aequavit Olympo, Audite haec, seu vos regio tenet ardua caeli Iuppiter et merito superum dignatur honore, Seu vos Elysias sedes, et amoena vireta Excolitis; vos, Scipiadae, et te, maxime Caesar, Illustres animae testor: quae fata Latinos Saeva manent, aut quae miseris fortuna minatur? Tota ruit bello Italia et iam fessa procumbit: Degeneres dant terga Itali, iam tota cruore Exundat multoque implebit milite fossas Brixia. Mela virum tam crebra cadavera volvit Quanta olim flavis Xanthus versabat arenis Quum passim caesis Phrygiorum corporum acervis Caede tepefaceret rivos animosus Achilles. Flent maestae miserae natorum in funere matres Et dirum bellum et crudelia sydera damnant Percutiuntque suis moriturae pectora palmis. Apparet belli facies et saevit Erynnis; Huc illuc rapidis insistens pronus habenis It Mavors acuitque animos acerque cruento Ore tonat: propius ferro et concurritur armis. Agmina crebra cadunt, praeruptus ubique virum mons; Brixia magna ruit, miles bacchatur in urbe Sanguineam quatiens hastam, et populatur opima Tecta patrum antiquasque domos veterumque labores. Non possum haec memorare, et fando talia obortas Totus eo in lachrymas: sed adhuc peiora supersunt. Iccirco ut facinus memori per saecula fama Notescat magis atque magis, contexere chartis Nitor et hoc iubeo nostros odisse nepotes. Templorum ante fores puerique et vulgus inerme Et matres fessique senes et mixta iuventus Sternuntur, matrisque sinu divellitur infans: Infans qui miserae portendit brachia matri Auxilium balbo ore vocans, balbo ore susurrans. Inque ipsis adytis divum dum multa precatur, Dum libat pateris, diro cadit emse sacerdos Ante deos arasque recenti sanguine faedat Protinus et sedes divum. Et simulachra feruntur Aurea: virgineas audet contingere vittas Barbarus; ah male caute, deum quid magna lacessis Numina, vel quae te dementia, barbare, adegit Horrendum patrare scelus? Dabis, improbe, paenas Sanguine quum Eridani manabunt alta cruore Litora, vicinae quod sentiet ora Rhavennae. Quin et fatidici monitus coelestiaque astra Divorumque arcana ferunt nunc affore tempus Qua matres Gallique senes in funere tanto Natorum madidos involvent pulvere crines. Cessabunt inter se se discordia tela Italiae: unanimes Itali fera bella movebunt. Gallorum nostri madefient sanguine cives; Gallorum infesto sternentur corpora ferro Et coniuratus descendet montibus hostis Assuetus duros bello tolerare labores. Egregios Italorum animos praeclaraque facta Sentiet Occeanus, spargentur et Hellesponto. Nam postquam imperii crevit furiosa libido Gallorum crevitque iniusta potentia regni, Iusticia et fixis venit captiva sub hastis, Ipse deus tristi conspexit talia vultu: Nam neque iam Gallis pietas non vivere parto Cura fuit, propriisque opibus traducere vitam, Sed fanda atque nefanda malo miscere furore; Sollicitique omnes nomen delere Latinum Ausi sunt violare deos neque parcere templis. Iccirco Caesar qui iura piumque tuetur, Italiam tristem et gentem miseratus amicam, Auxilium tulit atque hostes exosus acerbos Italiae iussit pacem regnare per urbes.
44. Turrianus nuper tumulo caput extulit alto; Dixit: "Haeredes, hoc prohibete nephas: Ne violet manes nostros, aut quis malus ultro Vates me offendat carmine pestifero".
45. ad Flaviam Ticinensem Dulcis Flavia, candor Italarum Et quot sunt et erunt puellularum: Dulcis Flavia, tantum amata quantum Dilecta est nec amabitur puella, Quam tristis Ticini recedo ab urbe, Formosam faciem miser relinquens! Sed vates meus et meus sodalis Ducit me in patriam mei Catulli. Hinc nos sarcinulis bene expeditis Sulcamus celeri Padum phasello. Verum ille auspicio beatiore Ad carum accelerat suum parentem. Sylvanum ille videbit et penates; Dulcem conciliabit Ipsitillam Et cara potietur Ipsitilla Optato quoque lectulo acquiescet Miscens continuas futuitiones: Illum suscipiet petulca coniunx Lassum et languidulum virum fovebit. Quod si non mihi falsa nuntiantur, Iamdudum Veneri Cupidinique Votum persoluit bona Ipsitilla, Orans ubi sibi restitutus adsit Vir qu<e>m deperit impotente amore. Quis foelicior hoc beatiorve, Quis me tristior infacetiorve Cum nil sit mihi vel boni aut beati Dum linquo lepidos meos amores? Verum haec spes superest meo dolori Quod - si quis deus est mihi advocatus, Paucis si mihi dii favent diebus - Rursus me referam ad meam puellam. Tunc risus profugi cachinulique Et mecum hic aderunt mei lepores, Lepores mihi quos dedit Cupido. Tu mellita labella mordicabis, Et mellita labella mordicabo; Tu sugges mihi lingula liquorem, Et suggam tibi lingula liquorem; Tu mi denticulis notam relinques Impressam, et tibi dentibus relinquam; Et tu basia mille, ego et ducenta Et mille in roseis genis relinquam. Et te basiolis remunerabo. Duces stamina, ducam ego ad lucernam: Hibernis quoque noctibus recenseens Fabellas vigilabo et ociosus Sorbillabo merum Thyonianum Suavi nectare dulcius deorum. Iucundum mihi tu dabis liquorem Unguentum et capiti et rosam ac amomum, Cincta et tu caput aebrium corona: Ut cum multa biberimus superque Potaverimus, illa nesciamus Quae facerimus in toro aebriosi Nec nutrix sciat aut meus minister. Tu casta interea et pudica vive: At vos ite procul, mutoniati, Columbis Paphiis salaciores; Quod si quis furor in meam puellam Aut si vos mala mens aget scelestos, Dii dent tot mala totque totque totque Ut nec vos moveatis incitatos Possitisve rudes movere lumbos, Sed currant raphani, et libidinosi Rumpat diva Venus caput Priapi. 46. ad Lalagem Iam ver egelidum procul recessit: Aestas iam rediit siticulosa Ardentesque Canis hiulcat agros; Roma<nos>, Lalage, lares relinque, Ne te corripiant mali calores Et Romae arridus aer aestuosae. Huc ad me venias, ubi benigne Ocellus tibi plaudet insularum: Dulcis patria, Syrmio, Catulli. Iucundos Zephyri hic movent susurros, Hic et praetrepidans puer vagatur Et scindit mare limpidum fasello; Benacus pater <incitat so>porem: Hic te Syrmio heram suam vocabit. Quod quum veneris huc, tuos ocellos Mellitos adeo usque basiabo Ut cor sit saturum meum futurum, Cum donavero basationem Arridis tibi densiorem aristis. 47. in funere Marci Antonii Turrii Assiduo quanquam mea mens confecta dolore Iamdudum et invidet mordacibus anxia curis, Turriano tamen exequias et solvite iusta, Pierides, iuvenemque sacris intexite chartis Ut superet mortem fama super aethera notus Et vivat magis atque magis, neve ulla vetustas Illum nocte tegat caeca neu deleat aetas. Quae regio vel quae loca vos tenuere, Camaenae, Qui colles aprici, illum dum fata manebant? Nam neque Benaci littus neque proxima Ripae Patria vos tenuit neque nubifer Apenninus; Sirmio non, docto <nimium> veneranda Catullo: Illum etiam sylvae et pecudum flevere magistri Illum etiam Verona suum ploravit alumnum, Verona heu iam exhausta viris, quondam inclyta doctis Ingeniis et dives opum et pulcherrima rerum. Illius mortem miseratus gurgite ab alto Extulit horrendum caput et convicia torsit In superos Athesis: salices sensere gementem Ipsum Athesim, glaucae salices sensere querellas. Quin etiam Nymphae Benacides extirpantes Caesariem venere: vocant crudelia fata Gardaque <Cyan>ippeque Arethusaque Dinameneque Et Turris formosa et passis Laura capillis. Frigidulos madido singultus ore trahebat Caerula Laodice: "Iuveni succurrite - clamat- Numina, ferte et opem misero atque avertite fatum". Attoniti vitreis de sedibus exiliere Tritonum chorus et morientis poenitet illos. At senior tumidis surgens Benacus ab undis "Tollite iam lachrymas - inquit - <nil> talia curat, Crudelis, sed nec lachrimis mors flectitur ullis; Nec te poeniteat mortis, divine poeta: Nam siquid vatum foelicia carmina possunt, Nulla dies unquam nostro te subtrahet aevo; Hoc tibi solamen sit, spes ea certa laborum". Ille tamen, veluti succumbens victima morti, Lumina quum moriens languentia declinaret, Has rupit voces et quaestus fudit acerbos: "Dii, siqua est pietas, nundum decerpite florem Immaturi aevi nec dulcem abrumpite vitam: S<in> aliter visum est fatis <viridique> iuventa Me spoliare parant - si vitam puriter egi - Opto mea in tumulo tunc molliter ossa quiescant". His dictis labefacti animi multusque per omnes It gemitus: resonat maestum per compita murmur Quale solet cum saepe aestate incanduit aether Et caeli rabies et apes sub sole rubenti Inclusae tectis aegrae dant murmur et ipso Limine fit strepitus, resonant et frondea rura. *** Ventosae extemplo planxerunt littora Ripae Aeriae unde sonant magnis clamoribus Alpes. Ipsi etiam montes, ipsa oppida contremuerunt Insolito motu et nemora intonuere profunda Et simulachra etiam pallentia more futura Sudarunt: diras facies nos vidimus ipsi, Errantesque animae auditae, vocesque deorum; At bubo in tumulis et in culminibus desertis Nocte sedens serum importuna voce canebat. Et lugubre rubens caelo incandente comaeta Sanguineum ostendit crinem mortalibus aegris; Ipse Arcus tristis scopuli de vertice summi Signa dedit mortis: nam saxum e monte revulsum Deiiecitque domos et tecta sonantia fregit Annosasque ornos et amicas pacis olivas Erruit, et moles tunc praecipiti decursu Stravit humi viridem laurum a radicibus imis. Postquam mors illum per opaca silentia noctis Abstulit et iuvenem crudeli mersit Averno, Virtute egregium iuvenem, retro fugit undas Calliope silvasque avertitur et Parnasum Indignata suis cum fontibus aspernata est. Iccirco miseros fratres maestasque sorores Cernere erat lacerare genas atque ungue capillos. Exclamant: "Frater, nostrae pars maxima vitae, Frater ubi es heu heu?", interruptaque verba relinquunt; Plura loqui prohibet dolor: at stillare videres Oraque pectoraque et lachrymas versare fluenteis. Quos ego tunc gemitus, quae non suspiria sensi! Non igitur possem verbis memorare nec ullis Laudibus illorum pietatem aequare canendo. Tum primum Ticinus liquidis argenteus undis Multa gemens caecoque latens expalluit antro, Exosus lucem et nebula vellatus opaca; Indoluit, caelumque vocans crudele, iuventus Clara toga clara et studiis quaesivit ademptum, "Marce" vocans, te, Marce, vocans: te tota sonabant Littora, te totis referebat vallibus Eccho. *** Non igitur posthac Ticinides alludentes Herboso aut videas spatiantes margine ripae, Aut pubis tenus exstantes procurrere in undas Benaci Nimphas aut longum pectere crinem, Nudata aut niveas ostendere veste papillas: Nec pisces captant in fluctisono Benaco Candida nec mergunt reiectis crura cothurnis, Nec strepitant placidis tranquilla per alta cachinnis Nec mulcent tumidum variis concentibus aequor Auricomae memores surdi Syrenes Ulissis. *** Sed neque pastores agitant in montibus altis Diis m<i>sti choreas: iam non Amaryllida sylvae Crebra sonant, Satyri nec Nysigeni Sileni Apparent; nautae liquere in littore puppes Et madida in siccis posuerunt carbasa ripis: Non venti in noctem aspirant, non Cynthia flammis Monstrat iter tremulis nec splendent sydera caelo: Non apio viridi crispatur florida tellus Nec surgunt violae aut rubro rosa tincta pudore Nec conniventes oculos violaria solvunt. Arescunt frondes et citri poma negarunt; Et laurus baccas, hedereae posuere corymbos, Sed neque iam teneras educunt flumina myrthos; Iam passim surgunt aconita et dedala tellus Dat tribulos: nusquam est seges in fallacibus herbis Nec largo Bacchi pubescit vinea foetu; Vipera crescit humi, squamosaque tegmina verrens Pulvereum sulcat spiris iter horrida serpens. Ipse etiam Occeanus pater indignatus in alto Mergit opes vastoque homines absorbet hiatu, Nec prosunt iam vota: iacent in littore nautae Caeruleos tumido revomentes pectore fluctus. Transtra natant tabulaeque et ventis acta carina; Insolito fremit unda et fluctibus excandescit; Omnia sunt deserta, nihil nisi triste minantur Sydera: Mars l<a>evo contristat numine terras. Me vero desyderium et pia cura sodalis Amissi cruciat: namque insanabile vulnus Altius it, geminat luctum et sine fine dolorem Aeternasque mihi lachrymas gemitumque perennem. Quin etiam mea mens curarum pondere pressa Fluctuat et m<a>erens et acerbo victa dolore Sevocat a studiis animum, afflictumque tenebris Versari iubet, et me luctibus addere luctum. Improba mors, quid non fari me<a pectora> cogis? Tene immaturum rapuit mors improba tantum Ausa scelus, longa iuvenis dignissime vita? Tene mihi mors atra atque irrevocabile fatum Abstulit atque annis florentibus immaturum? Mors ne tuos fructus tenera consumpsit in herba? O factum male: o viridi preaerepte iuventa Turriane infelix! Te carmine compellamus, Ne te forte animo nostro effluxisse putares, Alloquimurque pios manes mutumque sepulchrum Hic inter lauros ubi sacram rem modo divis Et Genio facimus maestosque dicamus honores. Ipse ego purpurei spargo tibi munera veris Narcissumque crocumque immortalemque amaranthum Et nardum casiamque et odoriferum serpillum; Spargo rosam et laurum et dico bona verba sepulchro. Quae quoniam ex animo et veniunt mihi pectore ab imo, Haec precor admittat foelici I<upp>iter aure. Sis f<o>elix, Marce, et spiret tibi perpetuum ver Et molles tepeant hyemes et lenior aestas Et sacro Assyrium cineri nascatur amomum Et vernent tumulo flores et lilia cana; Dulce strepant lauri folia et tibi lene susurrent Afflatae frondes Zephyris, tepidique Favoni Aura tibi pariat flores beneolentis anethi. Namque ego concordes exegi dulciter annos Tecum ut nil vita fuerit iucundius omni, Quum mensa hospicioque eodem laribusque fruebar: Quum dii praesentes et fata benigna sinebant Vivere te et mecum longos requiescere soles. Sed quid iam misero supererest mihi? Nulla voluptas Te sine erit: nam quis vivit te carior alter? Tu mihi, curarum requies et dulce levamen, Pandebasque animum et puri penetralia cordis, Assuetus curas partiri et gaudia mecum. Non ita sub vitreo collucent fonte lapilli Nec vagus apparet muscoso in flumine piscis Quam tua rara fides et veri conscia virtus Se se ostentabat vultuque impressa nitebat. Et veluti, exoriens cum lucem Aurora reducit Alba genas et virgineo suffusa rubore, Pallentes abeunt umbrae ac obscura recedunt, Alma dies properat sub tempore matutino, Sic tua frons hylaris toto mihi corde dolores, Toto animo et tristi fastidia mente fugabat. At nunc ista mihi de te solatia praestas, Et nunc affari extremum est data copia amico. Nec licuit tecum nostros finire dolores Et tecum uno eodemque comes venisse sepulchro. Haec igitur saltem testantia thura dolorem Iure sodalicii cape: nam tibi thura quotannis Ipse feram et tumulo manes umbramque ciebo Et spargam myrthos et suave rubentem hyacinthum Et tibi constituam templum e viridante salicto Hic ubi Ticinus sinuosis fIexibus errat. Tunc aderunt Ticini vates cantare periti: Ante omnes Pyrrhus, qui te dum vita manebat Excoluit, Musas sacro ex Helicone vocabit Et canet ad tumulum et tumulo superaddet honores. Sed fortasse meos gemitus neque curat inanes Turrigenus curas hominum et pia munera luctus; Ipse inter divos caeloque relatus in alto Conspectu superum fruitur dulcique potitur Nectare. Et assurgunt tibi et famulantur Amores: Arridet Venus atque oculis caelum omne serenat. Tu vero caelestem axem et vaga sydera lustras Saturnumque vides ac ensiferum Oriona Et iam caelestes gaudes cognoscere causas Percurrens caeli tractus, terrasque profundas Despicis, exultans gentes liquisse prophanas Et vulgum insanum et tot habentes nubila terras Scrutarisque Orientem ubi candidus exoritur sol, Discutiens terris tenebras, Phoebumque salutas. Te Phoebi natus medicorum adiungere regi Fas habet Hippocrati et solio te collocat alto Et te circumstant superi caput admirantes Caesariemque deo similem vultusque serenos. Salve igitur divum soboles, diis aequa propago: Nos semper votis et nos te semper ovantes Marmore constructis Pario venerabimur aris. Per te senserunt medicinae commoda gentes Et tibi posteritas debere fatebitur ultro; Quin tibi post annos, post saecula multa nepotes - Veridico ut nuper cecinerunt carmine Parcae - Emeritos referent clarae virtutis honores. Interea me nulla dies lenire dolentem Nec poterit nostrum devellere tempus amorem: Namque ego, Marce, tui aeternum, dum vita manebit, Ardescam desyderio amissumque dolebo.
48. exastichon de eodem Pastores, rapidum solem vitare sub umbra Quos iuvat et liquidi quaerere fontis aquam, Ferte pedem huc: mihi perpetuum fons manat ocellis Et flumen madidis prosilit ex oculis Dum modo crudeli sublatum <funere, Marce,> Nequicquam mutas conqueror ad cineres.
49. ad Franciscum Insubrum ducem Insubrum dux magne, deum, si dicere fas sit, Te dixisse velim, nam te nil mirius orbe Sol videt: at saltem liceat in pace deorum Te superis dixisse parem. Tot caeca pericla, Tot casus morbosque et inexpugnabile fatum Vicisti - prudentiae opus virtutis et ingens - Ut te sors posthac neque fatum aut sidera laedant.
50. Iam decessit hyems, grata vice gramina campis Parturit almus ager. Laxant arva sinus, nunc omnis pululat arbos Et nemus omne viret. Iam flos omnis hiat pratis et lilia surgunt Candidiora nive. Nunc est ludendum, magno nunc ore sonandum est, Macre, sub arboribus; Nunc decet et mollis myrthi laurique virentis Cingere fronde comam: Nunc decet in triviis sub luna agitare choreas Et canere ante deos Aut cum virginibus pia dicere verba Dianae Et dare thura focis. Vere igitur stillent puro tibi tempora nardo Frons madeatque mero. Atque ubi sunt croceis halantes floribus horti, Candide Macre, veni: Namque tibi e viola ferrugineoque hyacinto Delia serta facit. Huc ades: unanimis sit amor simul omnibus idem, Omnibus una quies, Et dum longa dies et declinat rapidus sol Carmina laeta cane; Neu mordax somnos abrumpat cura salubres, Caecuba, Macre, bibe Et mecum flores legito et vacinia nigra: Caetera linque deo.
51. Iridi Iri, decus caeli, Iunonis nuncia magnae, Arquumque quae vario picta colore trahis, Sis placida et foelix Arquensibus omine laeto, Sitque tua semper patria sospes ope.
52. Amabo, mihi dic, puer Cupido, Quis flavum tibi praebuit metallum Ut nostrae faceres comam puellae Atque una aureolos suos capillos? Servavit tibi quis rosas rubentes Colligens teneras simul pruinas, Utrasque ut faceres genas decentes? Quis gemmas niveas coraliumque Indo ex aequore legit, ut pudicum Os et denticulos manu magistra Formares, quibus exeunt lepores Una et dulcia verba mista amaris? Quo sole hos nitidos suos ocellos Duxisti: heu nimium malos ocellos, Qui miris cruciant modis amantes Et dant leticiam et simul dolorem Et vitam simul et necem reportant?
53. Dilectae Veneri, niveae, mea cura, columbae, Quae gemitis rauco tecta per alta sono, Nocte sub hac somnum pingui suadete marito Dum venit in nostrum Chloris amata torum.
54. de Batylla Risum kara mihi movet Batylla Et mecum pariter benigna ridet: Quo risu aethera turbidum serenat Et rident Charites Cupidinesque. Hanc vos, o teneri mei poetae, Laudate hendecasyllabis venustis, Ut quondam potuit meus Catullus Famam tradere Lesbiae perennem. Sed dicam hoc venia mei Catulli: Si nunc viveret, esse Formiani Amicam illepidam suam putaret Prae kara et lepida mea Batylla.
55. Quum loquitur Lalage, spirant ex ore lepores Eloquiumque omni dulcius ambrosia. Venti, ne verba haec superum referatis ad aures, Ne mihi dii et magnus Iuppiter invideat.
56. Scilicet ex animo dicam hoc, Iucunde poeta, Ingenueque istud et sine fraude loquar: Quod tu discedens nostrae solatia vitae Erripis et nobis omnia nostra bona. Nam quum inter reliquos esses mihi carus amicos, Tu mihi curarum molle levamen eras; Quare si qua tibi est pietas, ne desere amicum: Nam sine te nihil est vivere dulce meum.
57. scazon Puella inepta, desinas superbire, Quae me tuo ex amore perditum ducis Et exfututa contines tuos vultus! Non te sequor nec amplius miser vivo: At tu superba me rogabis invitum Meumque utraque vinciens manu collum, Iam facta blanda, desines superbire. Ego obstinatus ut silex mari vasto Tuas nec ipse sentiam preces, surdus.
58. Ut virguncula mollicella suevit Dormire in tremula parentis ulna Aut matris gremio piae foveri Ambas iniiciens manus papillis; , Quod si hanc lacteolo sinu revellit Quisquam, turgidulos fricans ocellos, Fundit lachrymulas scaturientes: Noster sic liber, infaceta charta, Ad te dum properat dolet moveri Ex dulci hospitio sui poetae. Namque conscius est ineptiarum Et scombros timet et timet cucullos. Sed solum hoc relevat suum dolorem Quod, dum quisque cupit tibi placere, Has laudes leget et, tuum decorem Miratus, veniam dabit libello Et parcet tenero suo poetae.
59. ad Thyrsim Thirsi puer, formose puer, cur liqueris heu heu In fontem? Cur sic pallidulo ore tumes, Dum fles erreptam nocturno a fure capellam? Ah miser, ah miser, ah desine velle mori! Est mihi - ni temnis mea munera - corniger hircus: Invidit Da<meta> hunc miti saepe bonus: Ille herbas gelidis in vallibus Appennini Tondet et est matris maxima cura meae. Illum ego surripiam: matrem caramque sororem Prae te ego despicio despicioque gregem.
60. Petro Antonio Ianonio Cur sacros iterum colles et amoena vireta Pieridum et sanctos ausus inire choros? Iam te desuetum Musae risere canentem, Venit et ad numeros aegra Thalia tuos. Hoc peperit coniunx et habendi caeca libido Et nomen patris hoc tibi dulce dedit. Quam satius fuerat viduo dormire cubili Clamosum et numquam sollicitare forum, Quin etiam culto contentus iugere terrae Vivere divitiis nec satiare sitim! Forsitan immenso vixisses cognitus orbe Quaque patent terrae quaque patent maria Nec te vexarent miserae mala plurima vitae Nec tibi mors, tempus nec nocuisset edax. Delphica vixisset totum cantata per orbem, Quae tecum infelix tota sepulta iacet. Ergo quum fueris postrema morte solutus, Ipse tui nulla parte superstes eris Et circa tumulum levis obdensabitur umbra, Obducet tenebris nox tibi caeca caput: Et tua transibunt spernentes ossa Camaenae Et veniet cineri gloria nulla tuo.
61. auspicium Aspicio septem carpentes aethera cygnos Et circumvolitat blanda columba caput; Foelices eritis nostri - ni fallor - amores: Nam nosco Veneris omina fausta deae.
62. ad Venerem Alma Venus, regina potens hominumque deumque, O dea, frondosum quae colis Idalium, Fac thalamum nostrasque habitet concordia sedes Et pax has aedes incolat et genius. Sint procul hinc curae et tristi discordia vultu Et procul hinc rixarum omne genus fugiat. Et face ut hic mecum vivat sine lite Neaera, Ut per nos veniat nulla querella tibi. 63. de Andra puella In nodum tortos collegerat Andra capillos Et levis aureolam huic sparserat aura comam Illiusque vagis radiabat lumen ocellis Ut Veneris caelo splendida stella micat: Indueratque pium facies formosa colorem Et gratus steterat fusus in ore rubor. Tunc ego cui molles carpebat fiamma medullas Arsi, nec noram quid ferus esset Amor. Forma Andrae caelestis erat, mortale sonabat Vox nihil, et certe haec est dea visa mihi. Pace igitur vestra, caelestia numina, dicam: "Contigit humano nuper amare deam".
64. votum bumasti ad Bacchum Vinitor hos tibi Bumastus dat, Bacche, racemos Et libans pateris dat nova musta tuis Et rogat ut calcata suo vindemia praelo Illius linguam vinciat atque pedes.
65. votum Sylvii Has modo decerptas ex palmite Sylvius uvas Pampineo autumno dat tibi, Bacche pater, Et rogat ut pleno spumet vindemia lynthre Atque illi musto dolia plena fluant. Agricolae, hunc hircum verubus torrete colurnis Et Baccho laudes dicite rite suas, Impleat ut nostras divino nectare cellas Et sint plena suis omnia muneribus. 66. Quid vos tinguere Bacchico liquore Formosas, iuvenes, iuvat puellas? Quae solatia deinde, quae voluptas Aut hinc quid tenerae ferunt puellae? . Ite in basia lingulis trisulcis, Per colla utraque mutuis lacertis; Pertractate papillulas venustas; Cyprias imitamini columbas Vernis passeribus salatiores. Amplexus date, mutuo fovete Amplexumque hederam simul tenacem Quae circumligat arbores referte: Nam lex hoc madidi iubet Lyaei, Ut sit densior omnibus racemis Haec vindemia basiationum.
67. epitaphium Caesarei ministri Hic iacet Arctoi dapifer Iovis: iste sub altis Antiquae Paduae moenibus occubuit.
68. Hoc ego discessu, fateor, sum factus ut amens. Nam fleo quod domina cogor abire mea; Rideo: me dominae faciunt promissa superbum; Ardeo: nam mollis cor mihi fiamma coquit; Frigeo: namque meus sol linquitur orbe remoto; Spero: mihi est certa namque in amore fides, Et timeo ce<u> quoniam timor instat amanti Et dicit: "Nullum foemina pondus habet".
69. elegia petrarchae Quum rapidum vergit caelum versusque cadentem Praecipitat Phoebus et fugit alma dies, Et volat huc ubi gens nostro contraria caelo Forsitan expectat laeta videre diem, Tristis anus procul a patria laribusque relictis Accelerat gressus et magis atque magis; Nocte tamen blanda requie solata laborem, Deponit curas et mala long<a> viae. Sed quoties ducit mihi lux infausta dolorem, Duplicat infoelix nox tenebrosa malum. Quum fuscae cedit nocti et sol mergitur undis Atque altis maior montibus umbra cadit, Robustis collum tauris disiungit arator Curvaque suspendit fessus aratra iugo: Tunc epulas similes apponit glandibus illi Et calidam fesso praeparat uxor aquam. Sed mihi nulla quies, cursu non astra benigno Laeta favent: nox est tristis, iniqua dies. Ardentes pastor radios descendere solis Quum videt et gelidus aere vesper adest, Surgit et umbrosas phagos herbamque relinquit Errantemque gregem sub sua signa vocat: Deinde refert numerum et pastas ipse capellas Et solita virga coget oves stabulis; Post illum aut spelunca tegit seu frondea tecta Aut curarum expers ad stabula alta cubat. Sed me saevus Amor cogit vestigia <saevae> T<i>g<rid>is errando per iuga celsa sequi. Illa meos spernit gemitus, nil carmina curat Dum fugit et gressus fallit iniqua meos. Cur miseri nautae, in tenebris sub valle reposta Prostrati in tabulis membra sopore levant; Me miserum, mediis pereo cur naufragus undis? Cur mea vella mari turbidus Auster agit? Omnia quae immenso spirant animalia mundo Possunt alterna saepe quiete frui; Nulla tamen nostro succurrunt grata dolori Gaudia: sunt errepta omnia nostra bona. Et quoniam rursus videor renovare dolorem, Vespere disiunctos cerno redire boves, Cur ego non itidem vinclis et amore solutus? Cur me curarum tam grave calcat onus? Cur molles lachrymis tam saepe rigantur ocelli? Cur tam dura meo pectore versat Amor? Vos igitur, nondum experti crudelia Amoris Vulnera, si sapitis, his procul este malis. Vos vero quos una tenet concordia iunctos, Quos laetis oculis aspicit aequus Amor, Pergite: ego infoelix me spe dominaque relictum Rupibus his altis praecipitem eiiciam.
70. Spinosae, procul hinc abite, curae: Nam nostram volo floridam iuventam Donec fata sinunt ioco atque vino Exercere. Puer, meas puellas Vocato et geminos meos sodales. Certabit Lygurina cum Carino, Quae miscere susurrulos loquaces Una est aptior omnibus puellis Et ferre oscula roscidis labellis Et lingua ut Cypriae solent columbae. Flaminio dabit futuitiones Lygde, quae tremulas nates movere Nec sola invidet omnibus puellis, Seu partes agat haec eques viriles Sublato aut pede conseras duellum. Vos ergo, lepidi mei sodales, Istuc accelerate nec severos Senes unius assis aestimate, Qui nunquam iuvenes velint videre, Dum lugent mala pessimae senectae Et vivunt odio sibi et puellis. Vos mecum pariter, boni et valentes, Vernantis memores simul <iuventae> Vivatis simul integello amore: Nam tempus volat et dies fugaces Transeunt cito nescii redire.
71. naenia de morte matris Et merito has lachrymas dono tibi praemia partus, Chara, tui, genetrix: merito tua funera planctu Prosequor et sacros intendo moestus honores Et veneror tumulum multa prece ture<que mul>to. Hunc decoro: alter ab undecimo nam volvitur annus Cuum tua sub lapide hoc foeliciter ossa quiescunt. Illa tempestate meae nutricis alebar Complexu in molli, me tertia c<o>eperat aestas Vix bene firmantem gressum et bleso ore loquentem, Cum mihi pallida mors misero te te abstulit ipsam Iniecitque manum viridi sub flore iuventae. Vidi ego cum tristi procederet ordine pompa Et caneret pulla vestitus veste sacerdos; Horrendum, sensi lachrymas: et acerba gemebat Infoelix pater et fatum damnabat avarum. Tunc parvi flebant fratres geminaeque sorores Lugebant, nutrix gremio me chara tenebat Implebatque sinum lachrymis, simul ipse dolebam o Nescius, heu, tanti sceleris, parvusque videbar Agnovisse nephas; tunc illa nocte papillas - Sedula nanque olim mihi rettulit omnia nutrix - Non ego libavi, digitis non ubera pressi, Seu natura fuit seu quid caeleste lateret: Tantum praesago suspiria corde trahebam Haerebamque genis moestae nutricis, et ipsa Fasciola madidos lachrymis abstersit ocellos Compressitque genas simul et pia basia iunxit Et: "Taceas, mellite puer, puer optime - dixit- Mater enim spirat, mors illi saeva pepercit; Rus abiit dixitque mihi: 'Servato puellum, O nutrix, donec redeo: cito laeta redibo"', At postquam surgente efferri sole cadaver C<o>eperat et toto sonuerunt aethere planctus, Ipse pater gemitu circum atria longa sonabat; Ipse pater querulis implebat vocibus auras Vixque pius poterat tantum sufferre dolorem, Sed revocant animos natique solantur et aegrum Impliciti collo: curasque reponit inanes Et modo conquestus cara pro coniuge rapta Ingentem attollit luctum virtusque recursat Nobilitasque animo et tanti matrona pudoris Haeret <...llius> menti et fovet insanabile vulnus. Sola domus m<a>eret, plangunt tua funera matres Quas Athesis rigat et sinuosis Sarchius undis: Sarchius, ut phama est, liquidas dum fertur in undas Benaci, Nimphas Be<nacides> exturbavit Pacatumque imis excusit sedibus aequuor. At tua progenies sotio ferit aethera luctu, Non aliter quam cum percussit aurundine pastor Servantem nidum volucrem, quae fixa repente Ad terram cadit et natos vitamque relinquit: Inscia progenies stupet et iam vespere sero Expectat matrem <et> pastu<m> praedamque moratur Implumis matrem et rostro conclamat aperto. Praecipue infoelix ego te per tecta vocabam Illachrymans; sine te reliquum nihil esse solebat: Cum mihi fingebas lusus et grata canebas Ad cunas, blandum invitans mihi voce soporem. Tu, flores intertexens et mixta corollis Lilia puniceamque rosam rubrumque hiacynthum, Ornabas caput et fulgentia tempora sertis, Et pectus gemmis et ramiferis corallis Saepius et flenti ridens blandiris alumno; Et modo turgidulas lactenti rore papillas Exeris et modo lacte meos perfundis ocellos Et modo te iratam <vultu> truculenta recondis Et modo te profers vultusque ostendis amicae. Te modo fingis anum, simulata et imagine terres Et cohibes flentem falsae formidine formae. Heu sortem miserandam, heu nescia corda futuri! Tunc mihi te rapuit mors improba, cum dare matri Oscula nec licuit prisco de more parentum Claudere maternos oculos et dicere matri Extremum ore: "Vale", sacrosque intendere honores Manibus. <Sic, pii> vates, et carmine mecum Hanc saltem celebrate aeternosque addite honores Et myrthi folia et viridantem inducite laurum Ad tumulum ut vivat divino munere vestro Mater, et carmen maneat post fata superstes.
72. Paulo Ricio Amabo, mihi, Paule, dic roganti: Vidistine aliquem e meis amicis Quos tecum Ticino simul profectus Reliqui in patriam meam revertens? Ecquid gymnasii parens Iason? Quid Picus facit alter ipse ab illo? Num Pyrrhus valet? Anne Calvus ille Novi moenia quem tulere Comi? Ecquid Curtii utrique, amati utrique, Utrique egregii, eruditi utrique? Sed, quaeso, incolumis mea est Batylla Quam aeque ac hos oculos meos amamus? Immo plus oculis meis amamus: Nam me plus oculis amat Batylla. Qua solatus es allocutione Illam me diu abesse conquerentem? Nonne es pollicitus suum poetam Quamprimum affore? Nam scio quod illa Me desyderio cupit nitenti, Illiusque animo miser recurso, Atque annus sibi lux videtur una Cum secum viridi fruar iuventa; Nec prae me illa velit Iovem tenere Cum me sentiet esse tam propinquum Quod mi basia mille, deinde mille Et centum altera mille duplicabit, Persolvens Veneri Cupidinique Pingues pro reditu meo columbas.
73. ode distrophos ad morum Ille mi coelo et superis videtur, More, par, qui inter mediocritatem Auream vivit neque sumptuosa Pallet in aula, Qui per hostilem est gladium expeditus Ire pro chara patria et pericla Quaeque metiri. Huic neque consularis Purpura curae, Nec peregrinus male feriato Splendet in mensa tenui Lyaeus Cum casa et fundo et lare liberali Paupere vita. Huic neque horrendi tuba rauca Martis Eximit somnos neque praeliantum Saeva vis sed nec feriente Erynni Turba cadentum. Huic in umbrosis licet esculetis Tuta dormire: hunc neque ter bis Aphro Vestiunt lanae generosiori Murice tinctae. O mihi, si sint mihi parva rura Et greges, et sit mihi vita agrestis, Ter quater felix ferar, imo ab omni Parte beatus: Dummodo et Phaebus tenuem Camaenae Spiritum haud mendax mihi det, prophanum Spernere et vulgu<s> atque inimica sacris Ora poetis! Non magis Craesi cumulata curem Dona nec rubri Occeani lapillos, Invidus nulli neque formidatus Invidiosus.
74. ad Germanos Affectate viam coelo, Germana iuventus, Ut vestrum vates nomen in astra ferant Nec dubitate mori et belli tolerate labores. Ite et parta foris signa referte domum: <N. . .> iusto contundite Marte tyrannos Nam Caesar bello fulminat ad<...>em. Quicunque hic morietur, habebit victor honorem Supremum et <digno> funere notus erit.
75. elegia ad Battum et Frastorum et Foelicem Mobilis autumnus redit et iam praeterit aestas: Annuus exactis mensibus orbis adest Ex quo relliquias divinique ossa sepulchro Condidimus Turri tristibus inferiis. Batte, igitur, seu te priscorum Roma virorum Mater alit, Veneti seu tenet ora maris- Nam te Veronae dixerunt adfore multi Iamdudum et patrios deseruisse lares - Pone illi tumulum et tumulo superaddito inani Exuvias fratris tristia dona tui. Annua vota etiam veterum de more parentum Et pompam solennem anxius exequere; Namque infausta dies nigroque notanda lapillo Haec tibi semper erit: sic voluere dei. Quod tibi ne rursus videar renovare dolorem Singula praetereo: dicere nam miserum est. Nam tibi turgiduli tabescunt semper ocelli Et pluvia ex oculis candida praecipitat, Flebilibusque modis fraternum urgere sepulcrum Non cessas teque his excruciare malis; Ulla tuum neque non possunt lenire dolorem Gaudia, sed ploras fletibus assiduis: Ante tuos oculos illius semper imago, Semper et illius tristior interitu es. Hanc olim pietatem aeternis condere chartis Nitar, scribendoque invigilabo magis Ut te haec atque alia atque alia et te quaelibet aetas Et gens te Europae noscitet atque Asiae, Laudibus eximiis et te vaga fama loquatur Et veniens una atque altera posteritas. At tu quem Verona tenet, Verona virorum Altrix et virtutum omnium amica parens, Huc adsis, Frastore, et mascula tura cremato: Hos manes multa ter venerare prece. Carmina dic quibus es Battum solatus amicum: Talia nam noster carmina Marcus amat. Ille tibi moriens artem donasse medendi Dicitur et famae consuluisse tuae: Ille etiam te fraterno dilexit amore Tempore quo vestis tradita pura tibi est. Crevit amor vester pariter crescentibus annis: Nam studium atque eadem cura in amore fuit. Ille etiam iuvenis causas arcanaque rerum Astrorumque ortus noverat atque obitus; Illa tempestate ferox mors abstulit illum Quum factis famam extenderet egregiis. Purpureos igitur flores huic sparge sepulchro; Dic muto et "Requiem perpetuam" cineri. Tu quoque qui Tenni rupes colis, o bone Foelix, Quem bello et genuit Felsina clara toga, Dic tumulo pia verba et lauro altaria cinge. Nonne vides? Deus est Turrius ille, deus. Ecce novum magno processit sydus Olympo; Haec Turri sero vespere stella micat: Exoritur nitidae semper dux praevia lunae Et semper claro lumine conspicua est. Adsis, o Turri, nostraeque illabere menti: Florida nanque damus haec tibi serta deo, Gratamurque deum et meritos largimur honores Teque salutamus rupibus aereis. Ipse tibi Phebi natus favet: ipse rogatus Rippicolas saevo perdidit exitio; Nam phama est quum olim tua funera portarentur Hos tumulum votis non decorasse tuum: Illorum hinc saevit pestis vesana medullis, Infecit miserum vulgus acerba lues. Rippiculae, hunc igitur tumulum celebrate quotannis, Sanguine taurino pacificate deum. Respice me, Turri, interea: tibi munera semper, Semper digna tua carmina morte feram; Neu te tempus edax scabra rubigine tangat Saecula te in nostro carmine pervoluent.
76. enigma de Hippolyta Ruff...a Quid non par natura facit? Nos vidimus ipsi Quod tauro facta est obvia vacca suo; Et fortasse illam cornu petiisset adunco Ni prior hanc curru dissoluisset equus.
77. epithaphium Delphini Archensis Ingratus, Delphin, patriae atque parentibus et dis: De me non est phas dicere plura mihi.
78. <Laura, veni, te ru>ra vocant, l<...>us plaudit et aer Atque inter frondes te levis aura vocat. Ipsi te montes, procul haec te rura salutant, Leticiaque tuum nomen ad astra ferunt. Ingeminant plausum valles cavaque antra resultant: <Ecce> ferunt nostrae munera Naiades. E<t> tibi dant calathos, quos circumplexus acanthus Vestit, et hos hederae brachia lenta ligant, Et texunt niveis redolentia serta ligustris, Purpureis pingunt lilia mista rosis: Inflectensque tibi molleis Polihymnia voces Per sylvas passim carmina laeta canit. Et <Ca>nave Paphias servat tibi nota columbas: Poma suis pendent roscida in arboribus. Benacusque pater placidis assurgit ab undis Componens fluctus, et maria alta domat: Fertque manu laurum ab radice et quassat olivam Et firmat foelici omine connubium Aurato et plenos fundit limone canistros, Et "Lauram" arguta litore voce sonat: Addit citria mala et suaves miscet odores, Et vos, o myrthi, carpit, odoriferae, Et fert nodoso ramosa corallia trunco Quae genitor Nympharum huic dedit Occeanus. At Nymphae alludunt crispatis leniter undis, Quas Zephyrus paulatim incitat horrificans: Syrmio lascivisque tibi blanditur ocellis Garda et Veronae Turris amata tuae. Omnes certatim studio venere videndi Et gens effusa est plurima littoribus, Inclinatque tibi se nubifer Apenninus Et quercus coelo quae capita alta ferunt. Huc ades et formosa satis ne despice rura: Rura etiam Pallas, Phaebus et incoluit. Quin etiam ruri suus est honor: aspice ut ista Rura humilesque etiam pax colat alma casas. Hic pax assidua est, hic est syncera voluptas: Hic Mars nec somnos aera recurva fugant. Vexantur bello miseris cum civibus urbes: Sunt procul a nostris praelia liminibus, Bella malum commune, nephas commune virorum, Bella virum et virtutum omnium amara lues. Hic umbrae altorum nemorum et de valle volutus Fons gelidus rauco murmure saxa ciet: Hic nitidi soles, hic indulgentia coeli, Hic tristes animos gramina laeta movent. Adde quod et tenero venis expectata marito, Qui nunc iucundi tempora veris agit. Tecum hic formosus concordes exiget annos, Diceris pulchra tu quoque prole parens; Hic tibi erit castae turtur tuus et tua vita Et soli dominae serviet usque tibi Probraque committet cum nulla turpia moecha: Nam tu formosa floridulo ore nites. Semper erit thalamo foelix concordia vestro, Iuppiter, <ut> rixarum omne genus fugiet; Utque ulmo vittis gaudet coniuncta marito Quae se se extollit luxuriatque magis, Sic foelix eris ardenti coniuncta marito: Vestra erit ex omni parte probata fides. Non decet amplius hunc patefactum abscondere amorem: Laura, veni et dudum quod cupis ipsa cape. Hoc iubet alma Venus: Veneri ne, pulchra, repugna Neu magnae spernas mollia iussa deae. Connubium ne sperne istud, ne inculta senescas, Neu iaceas lecto caelibe frigidula: Namque huic coniugio laeti assensere parentes Et Caesar dextris annuit auspiciis.
79. obscaenam patris et filiae consuetudinem damnat Patri filia pulchra copulatur. O dirum scelus et scelus nephandum: O audaciam in orbe singularem! Non possum hoc reticere prae dolore. Si non curat uterque vim deorum Nec coeli metuit graves ruinas, Si non famam hominum timet loquentum, Non saltem timuisse tunc decebat Noctem, tecta facesque nuptiales Et testem thalamum tori iugalis In quo nupserat alteri marito? Ergo filia tam scelesta - contra Quam fas est - patris est amore capta: Inflammata libidine huc et illuc Fertur, nec superat pudor furorem: Pellexitque animum rudem puellae, Ignaramque libidinis scelestus Instruxit pater. Hanc suam vocavit Sponsam; hanc saepe suo ore suaviatus, Non nata<s> veluti solent parentes, Et non ut decuit pium parentem: Hanc et delitias suas vocavit Et solatiolum omnium malorum. Iam non filia, sed parentis uxor, Quod matri modo straverat cubile, Pulsa matre, iubet sibi parari, Ut nubat tenero suo parenti Infausto auspicio et deis sinistris. Et mater videt ipsa pellicatum Nata: nec revocat piis querellis: Nec fletu assiduo movet maritum Nec luctu quibus illa consenescit, Amplexu aut vetito avocat puellam. O dirum scelus; o parens sceleste; O nata improba pessimi parentis!. Quis vidit Venerem magis nephandam, Obscaenam magis atque inauspicatam? 80. epithaphium Altini adolescentis submersi Hunc tumulum laurusque et florida mirthus inumbrent: Hic iacet et Musarum decus et Veneris Altinus, quem traxere in maria alta capillis Nymphae, dum vitreis se speculatur aquis. Hic igitur veniet pelagi deus omnibus undis Occeanus, generum hunc et sibi Thetis emet. Hic et componet fluctus, huic serviet aequor: Illius et naut<a>e numina sola colent.
81. divo Hadriano cardinali Quod pax alma meos colat penates, Quod felix ego sim, tuum, Hadriane, est. Sed te quis meritis remunerabo? Decernam tibi supplicationes.
82. nenia Hieronymi Nichesolae Heu puer infoelix, virtute et fortibus ausis Macte, puer, domini gloria Gonzagidae! Quae te fata aut quis miserum te casus ademit? Invida fata et sors impia te rapuit Iucundos cum ageres primae lanuginis annos Floridulus veluti candida parthenice, Quae dum intacta manet, dum florem ostendit honestum, Hanc aurae mulcent, educat aether aquis: Sed postquam agricola ha<n>c duro contusit aratro, Demittit caput et flos sine honore iacet. In gyrum dum volvis equum et calcaribus urges Terga ferox, praeceps desilis altus equo Purpureosque tibi clausit mors pallida ocellos Et bona tot furtim sustulit atra dies. Te luxit Manto veluti Venus aurea Adonim Formosum et crines vertice dissoluit. Mincius indoluit vitreasque a sedibus imis Exturbavit aquas fletibus assiduis.
83. responsum Non vis suppliciis remunerari Quod pacis fueris bonus sequester. Hoc saltem mihi non potes negare: Optabo hoc tibi, Iulium perire.
84. ad Dianam Dum Baldi petimus sacros recessus Qui sublimia fronte tangit astra, Cuius plurima vallibus virescit Morbis herba potens, potens et aegris, Dianam, o pueri puellulaeque, Diana<e> et teneram simul cohortem Precemur mihi quod ferant salutem. Caelebs, o nemorum potens Diana, Montium dea, montium patrona, Vos Nymphae, Dryades Oreadesque, Tu, Sylvane, sacram ferens cupressum Ab radice memor tui doloris, Phaebe, artis medicae potens repertor, Et tu, Pan, deus horridi Lycei, Tuque, o Balde pater, precor docete Quae sit herba valens levare amorem Insano ut medicer meo furori. 85. Prima dies anni est: procul hinc, procul este, prophani; Ore favete pii, nam sacer annus erit. Thure deos placare iuvat, placare Tonantem Qui patrem incolumem nunc mihi restituit, Qui dudum graviter morbo confectus acerbo Expulerat nostro pectore laeticiam. Nunc mihi dispeream si non sunt omnia laeta, Dispeream si non omnia grata mihi. Nunc decet et lauros crepitantes urere flammis, Nunc decet Assyrio tinguere odore comam: Namque valet somnosque capit velut ante salubres Et fugit e venis huic mala pernicies. Iccirco possum vobiscum ludere multum, O socii, et festo me exhylarare die. Quid magis optarem hoc; quid erat foelicius usquam; Quae poterat nobis clarior esse dies? Et quis me vivit foelicior? Ite, sodales, Laeticia hoc mecum tempore desipite.
86. ad Lelium et alios sodales Quid ruri facitis, mei sodales? Quae vos causa tenet diu morantes? Iam saevus Canis ardor aestuosae Cessavit, neque frigus est opacum Captandum amplius arborum sub umbra: Et iam frigida nox diesque coelo Breves praecipitant. Redite in urbem Et vino simul et iocis vacate. Nam tempus monet ocio beato Frui, dum licet, et iuventa cursu Veloci fugiens ait: "Valete, Insani iuvenes, procul recedo; A tergo insequitur gravis senectus, Et mortis comes et comes malorum".
87. de saxis apud divum Apollinarem Archensem Hanc molem praeruptam, haec saxa immania cerne Ut passim e magno monte revulsa iacent: Haec iam montis erant partes, sed singula sensim Provoluit duro dente senecta gravis. Nil mirum est igitur si obnoxia corpora morti Nostra cadunt: aetas impia cuncta rapit.
88. de Batylla et Neera Abiieci illepidae Batyllae amorem, Hunc transfudi in amabilem Neeram: Namque una haec mihi mutuos amores Promisit, dedit et fidem vicissim Et dixit fore se meam puellam. Dixit; sed quia perfidae puellae Dum munuscula gestiunt apisci, Viros decipiunt, fideque abusae Et iurant et inaniter pacisci Nil curant; Venus istud adiuvato: Et fac perpetuum utriusque amorem Et dicta harec facias rata et probato. 89. ad Myrmicum et uxorem Pulchre convenit improbo marito Uxor cui neque dos ager nec ullus, Solum capsula araneis referta est Nec curat tineas trucesve blattas: Nam sola est toga trita lectulusque Atque hic durior horridis lapillis. Ob hanc, Myrmice, te putas beatum, . Nam: "Pauper, tamen - inquis - est venusta". Sed neque istud habet: labello hiante est, Deformis macie, hirculis ocellis, Tota est cornea, nec cacabit anno Formicae similem cacationem. Sed nec - iudice me - haec satis beata est, Maritum quod habet nimis voracem, Hanc qui prandiolo comesse possit, Semper luridus esuritione. Sed tu non poteris tuam timere Dotem ne voret. Uxor hinc beata es, Hinc est coniugium bene auspicatum. 90. Vicini moneo, nostram servate puellam Ut vitam in lecto c<a>elibe iners faciat. Neu sinite hanc intro cupidos admittere amantes, Lascivam facilis ne ruat in Venerem. Et si templa petit, ne quis malus auferat ill<am> Respicite, et nullis credite blanditiis. Quam tenerae aetati male creditur! Illa venusta est, Sunt animi molles formaque digna coli; Iccirco haud facile est pulchram servare puellam: Ergo cur domina cogor abesse mea? Ah pereat bellum, pereat quoque miles iniquus Vastatum miseram qui petit Italiam! Si non bella forent, nos affore conaremur, Nec timidum me absens excruciaret hera: Hic intermissos instauraremur amores Et Ticini staret nobile gymnasium. Invitus, fateor, terra Ticinide cessi, Invitus: iuro numina magna deum. Quamvis mens praesaga mali suadebat abire Et quamprimum hostes affore rumor erat, Illa tempestate patris non cura tenebat Nec patriae dulcis me revocabat amor, Sed Lalage, mea cura et carior omnibus una, Curarum atque mali dulce levamen erat. Pro qu<o> nunc ego vota deis munera porto, Illius ut licea rursus amore frui Et rimae arcanas iterum committere voces Et tremulum ficta fallere voce senem: Cum domina et nudis pariter certare lacertis Ludereque in lecto millia multa simul. Haec pia fata velint: utinam fera praelia abessent! Dulcis Amor me huius sisteret in gremio.
91. de martinalibus Martinalia sunt: puer, dyotam, Spumante<m> et pateras mero Lyaeo Inger; perniciem meri fugato, Nec lymphis iugula vetus Phalernum. Sonent vocibus omnia ebriorum. Iam Morus riget et tremit Bosellus Et circum omnia feruntur illis: Inflarunt quoque venulas Iaccho! Ut se proluit aurea dyota, Ut vinum impiger hausit ore hiulco Hilas, delitiae mei poetae! Sex immania vasa gurgitavit Pro dulci Lepida sua Nearchus, Et pro litterulis suae Fabullae Septem pocula candidus Trophinus. Ludatur pariter, simul bibatur; Collusor meus adsit et vocatus Compransor: madeant mero ministri. Scortillum madeat satis venustum Nec possit tremulas nates movere: Neget concubitum. Et natent olenti Lenaeo pavimenta: nunc Alexim, Veronae quoque flosculum patulcum, Labantem videam modo hunc modo illum, Hunc tardum, sed et alterum superbum Nec concumbere possit hic neque ille. Franciscus vomat, et suo cachino Hunc derideat ebrius Carinus Nec dormire queat suam Bosellus Insanus crapulam: huic liget Lyaeus Linguam, atque ille loqui volens oberret. Nos vero adveniente nocte opaca Fusi per tabulata dormiamus - Pars nostrum in tabulis sepulta vino Profundum capiat simili soporem: Ad noctem quoque tertiam recumbat, Nec quisquam excitet ebrios sodales - Ut, cum illuxerit, illa nesciamus Quae nos ebria turba fecerimus, Hesterni immemores ioci atque vini. Martinus comes hoc iubet Lyaei: His parere puto necesse divis Qui curas abigunt molestiasque.
92. O pingui coniuncta viro, coniuncta marito, Illepido, salve, hoc digna, puella, viro! Dispeream si vos unquam bona foemina amare Ulla potest nec vos quis puer ingenuus: Nam semper vestros rixa turbatis amores Et tristi haud tacitum voce cubile sonat. Pulvinus tamen est illic attritus utrinque Assyrio et mollis flagrat odore torus; Hic etiam tremuli argutatio plurima lecti Quassaque sentitur sponda procaxque Venus; Sed postquam explestis lascivae munera divae Vestra hinc atque illinc iurgia pervolitant. Lectulus hoc dixit, qui vos mala multa loquutos Sensit et audivit turpia flagitia: Namque tibi coniunx dare toxica saeva minatur. Idque tuus genitor cognitum habere potest: Namque illi hoc dudum multi dixere propinqui, Sed non es<t> curae, filia bella, patri. Dii magni, ut luxit funesto lumine thaeda Connubio huic et quam dira volavit avis! I nunc, infoelix, et diti nube marito: Inferni Ditem nam reor esse deum.
93. Nec volo, nec possum, si vellem, perdite amare Illam quae me ipsum non amat ex animo; At contra non possem illam nisi perdite amare Quam pariter nostri mutua cura tenet. 94. ad Caelarinam O dea quae caelo nomen deducis ab alto, Caelarina, deorum inclyta progenies, Aetatis quantum flos est brevis, et cito forma Labitur et formosa omnia praetereunt! Exerce virides annos et carpe iuventam Et Veneri assiduo munere des operam. Nonne vides veluti ver praeterit et redit aestas, Succeditque brevi tempore tristis hyems? Qui modo purpureum flores caput ostendebant Languiduli passim decutiuntur humi. Non semper formae virides servantur honores Nec semper crines per rosea ora fluunt: Nec tu iucundos semper spirabis amores, Non oculis eadem gratia semper erit. Nunc iuvenes et mille proci tua tecta frequentant Et iacet ante tuos Brixia tota pedes; In foribus citharae pendent et serta coronant Limina <et hic> iuvenum plurima rixa sonat. Tu tamen ipsa cubas uno contenta marito Qui dudum hyberna est frigidior glatie Nec sapit hic instar pueri neque dignus amari *** O si me quoque, diva, voles, formosa, maritum - Ah mihi ne possis tanta negare bona - Tecum ego f<o>elices agerem faelicius annos: Esses unanimi iuncta, puella, viro. Dicere tunc posses: "Hic nostro dignus amore est; Quid mihi cum pingui, quid mihi cum stolido est"?
95. ad illustrissimum cardinalem Madrutium tridentinum Illa dies tandem venit expectata mihique Attulit ex omni gaudia parte dies.
96. de Lalage Cedite, pallidulo labentia sydera vultu: Nam nostro Lalage pulchrior orbe nitet Et Lalages terris ostendit lumen honestum. Caede, o <pruinosis> Delia vecta rotis: Nam tu fraternis radiis obnoxia fulges, Nativo Lalage lumine clara micat.
97. iambus in Rippam At o bene est; iaces, iniqua patria: Iaces, iaces, nephanda Rippa adultera, Tuis sepulchra facta ubique civibus. Iacent et ossa solibus carentia, Inominata pars feris rapacibus Relicta: dissipata sunt cadavera Et insepulta membra sunt sub aethere. Vagantur intus, intus horridi fremunt Lupi, per ipsa templa sunt: imagines Deorum et aera miris quam pallent modis! Collucet intus atra fax Proserpinae. Tuam ergo pestis egit insolentiam, Tuam repente dispulit libidinem. Sed haec putabas esse spreturos deos Cum non timebas, impudica, Caesarem Neque hoc putabas esse cognitissimum: Eras lupanar hospitale virginum, Amata Rippa scortis atque adulteris. Quid amplius vis, execrata patria? Non te manet ruina, nullus exitus Nisi revulsa monte saxa - quod precor - Tuas repente everterint diras domos. 98. ad Iulium Romanum Dum Minti ad ripam veteres, Iuli, advehis arteis Altera iam dici Mantua Roma potest.
99. Fossati philosophi tumulus Intima naturae Fossatus norat, eratque Fossatus caecus lumine, mente videns.