CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus DARCIO.epis-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/DARCIO.epis-01.xml.

Documentum DARCIO.epis-01.xml in db pdill0


Mittit amans sibi quam melius petat aegra salutem, Scyria Nereio Deidamia viro. Quae legis ex Scyri scopuloso littore mitto, Unde tuas Ithacus traxit ad arma rates. Si mea mireris maculent cur scripta liturae, Tamque frequens chartam saepia nigra notet, Non bene mens sana est, manus errat, lumina fletum Immiscent, titubans addit arundo notas. Littera fert lacrymas, sunt fixi corde dolores, Artus pallor habet, debilitatque meos. Nulla meae restant fluxae vestigia formae: Et facies vultus exuit ipsa suos Effigiem potius quam dixeris esse puellam: Arida sic macies decolor ora tenet. Tu tamen in causa es, causa est Priameia coniunx Illa meis pellex invidiosa bonis. Sed te culpa premit maior, graviusque remordet: Parsque tui vitio perfide nulla vacat. Haec amat ut iuvenis, nec mirum, foedera rumpis: Illa petit, pactam frangis inique fidem. Hoc mihi pollicitus fueras, cum classe superba Troiugenum peteres barbara regna Phrigum? Tempus erat rutilo quo se Thaumantis in ortu Extulerat, roseis inspicienda comis. Criniger Eoo iam solverat aequore currum Phoebus, et igniferis imperitabat equis. Iam detectus erat tumidae Nereidos astus: Exciderant humeris tegmina fluxa tuis. Aeratas pelagus naves, unctasque tenebat, Albebant Phthiae carbasa fluxa rati. Insula nautarum vario clamore fremebat Scyros, et Aegaei littora curva maris: Iamque tibi geminas dederat socer optimus alnos Moestus, et hospitibus verba suprema dabat. Tunc ego complexu collo fugientis inhaerens Miscebam lachrymis tristia dicta meis: Spes mihi sola vale, bello sis quaeso superstes, Nec tua Dardania membra tegantur humo. Sitque tuo semper defixa in pectore coniunx Scyria, et huc reducem te levis aura ferat. Nec minus ipse dabas moestae tua brachia collo Coniugis, et madidis oscula multa genis. Dixistique Vale mea blanda et sola voluptas: Sis memor ipsa mei, non nisi fidus ero. Haec quoque discedens (memini) mandata dedisti: Quae remanent memori pectore fixa meo: Vive diu coniunx, dilectaque pignora serva: Pignora, per menses dissimulata novem. Ut tandem erepto lacrymans deserta remansi Coniuge, et Aegaei distulit unda rates, Moesta fero rupi flaventes ungue capillos, Semianimis vidua procubuique domo. Turre etiam summa profugum comitabar euntem, Sumque oculis Phthii vela sequuta viri. Tu quoque declinans latebrosa ad moenia vultum Plorabas vidui dulcia furta loci. Nunc tibi nulla mei cura est, nam barbara coniunx Te fidei memorem non sinit esse tuae, Nec memor impubis pueri, matrisque relictae, Nec patris, hunc quamvis tarda senecta premat. An non aula latens, non te penetralia tangunt Non te virgineae blanda caterva domus? Non subit ille locus quo te Thetis anxia misit, Quum peterent rigidos Dorica castra Phryges? Te novi ficta sub imagine sola latentem: Nec tamen indicio es cognitus ipse meo. Sed simul ac tenero clausit te coerula mater Carcere, continuo sum tibi facta comes. Insidias blande mentitaque verba struebas, Meque premens omni persequebare loco. Nunc oculis repetens iterumque, iterumque protervis Urebas vultu saucia corda tuo. Nunc viridi serto, pictis nunc flava corollis Tempora cingebas, aureolamque comam. Nec non Chironis monstrabas docta biformis Carmina, et Haemoniae fila canora lyrae. Ducebasque rudes digitos, et mille ligabas Amplexus tenues pectine dante modos. Ipsa libens gelidae cantabam Pelion Ossae Iunctum, et praesentis nomina clara viri. Teque rudes trito lanas tenuare docebam Pollice, et imbelli lentius ire gradu. Linea succincto reparabam stamina fuso: Comiter, et Lyda perdita pensa colo. Ipsa sonum vocis tenuem, et muliebria verba Monstrabam, et molles aedere voce modos. Sed quoties te iamque dolos aperire parantem Compressi, tumida continuique manu? Sollicite pariter comitique mihique timebam: Tuque magis nostro momine charus eras. Saepe etiam veras linquebam, stulta, sorores, Ut possem in molli te retinere sinu: Quos ego munificos iam sum aspernata maritos, Noster ut occulto foedere staret amor? Te propter Tyrias vestes, Coasque refugi: Regnaque, magnorum dona superba ducum. Sed nihil ista movent, movet inconcessa voluptas: Ereptusque nova conscius arte pudor. Lucus Echionii frondosus ad orgia Bacchi Stat vetus, et prisca relligione sacer: Haec resoluta comam, Maenas furibonda solebat Evantes circum ducere festa choros. Forte piis aderant Trieterica matribus, omnis Attonita Ogygio numine Scyros erat. Cypria diffusis quatiebant crinibus aera, Et teretes thyrsos, fraxineasque trabes. Undique gaudebant sacros praestare furores, Lanigerum et scisso gutture ferre pecus: Lex maribus prohibet redimitas pellibus hastas, Et sacrum audaci limen adire pede. Quin etiam longe praescripto fine sacerdos Thyras, inaccessas excubat ante fores. Exploransque aditus ne quis sacra turpis adulter Polluat, obtutu stat metuenda fero. Tu tamen ingressus muliebri mollis amictu, Ridebas astus sic latuisse tuos. Quoque minus Bacchis occultus fraude pateres, Iactabas rigida robora glauca manu. Interea medii scandebat culmina coeli Latois roseo Cynthia vecta iugo. Somnus iners totum sternebat muta per orbem Corpora, et humenti languida nocte quies. Aera tacent paulum sonitu stridentia rauco, Conseditque deo deficiente chorus. Tunc picea tacitae gavisus noctis in umbra Appositum furtis tempus adesse tuis Virginis innocuo temerator flore potiris, Sum quoque polluto facta pudore gravis. Excutior clamans; tremulos timor occupat artus, Contremui gelido strata supina thoro. Ac veluti Zephyro vibratur arista fluenti, Aut levis arbusteas excitat aura comas, Sic misera obstupui, casu perculsa doloso, Et dubius cepit pectora nostra metus. Non tamen haec volui cano narrare parenti, Teque per infandum perdere dura scelus. Sed vigili acceptum celavi fraude pudorem, Surgentemque uterum crimine dire tuo. Donec casta graves partus Lucina resolvit, Attulit et plenos mora peracta dies. Hic amor est quem nunc tacite periuria ludunt? Illa fides quam nunc immemor amnis habet? Icaris Aeoliden ardet bene fida maritum, Mutuus hanc etiam coniugis ardor alit. Arsit et Haemonium nuper Phylaceia coniunx, Chara fuit misero non minus illa viro. Quid memorem heroum multas regumque puellas, Quas non infida fraude fefellit amor? Sola ego quae infido permansi fida marito Ardoris poenas, praemia, pendo mei. Illa dies nocuit, qua primum in littore vidi Attonitam nobis credere furta Thetim. Illa magis, qua me tenebrosa nocte iacentem Ausus es amplexu contemerare tuo. Audieram tristes ululare per invia nymphas, Omina polluti foeda pudoris erant Hei mihi quam veneri pudet indulsisse nefandae: Et lateri tenerum conseruisse latus. Exige laesa fides violati iusta pudoris Supplicia, hoc meruit criminis author onus. Nec semel, at dudum Lyrneside captus amica Fama refert sociam contaminasse fidem. Mene latere putas? puerum quis fallat amorem? Aut quo pennato non volat ille pede? Quid Phrygiae pridem Bryseidos actus amore Diceris in castris consenuisse tuis? Sed quoties saevo devictos marte Pelasgos, Passus es hostili succubuisse manu? Quid Danaum proceres? Quid fortia pectora belli Quid tuus Hectoreo concidit ense comes? Hos belli rabies crudelia vulnera passos Claudere in externa fata coegit humo. Interea turpi nectebas brachia collo: Inque sinu stabat barbara serva tuo. Non puduit Prygia laceratos cuspide Graios, Et Danaum stratos saepe videre duces. Non puduit sicco tot pulchra cadavera vultu Cernere? Et in tepidis ossa cruenta rogis? O utinam pereat cuius vesana libido Perdidit Heroas Graecia moesta tuos: Aut cadat alitibus praedae mansura ferisque, Aut medio iactet naufraga membra freto. Sed iam supplicium pro crimine castra dederunt Dorica, iam poenas pestes tulere graves. Nec dubito quin te rursus pia numina damnent Infandumque velint morte piare scelus. Num sat erat vetitum semel abiecisse pudorem, Vinclaque coniugii dissolvisse tui? Barbara ni peteres Priameiae foedera nymphae, Speraresque fero stultus ab hoste fidem? Scilicet offenso poteris gener esse tyranno, Inque diu hostili vivere Dardania. Scilicet ultrices bellorum fluctibus iras Unica connubio comprimet hora novo, Hector ubi est Troum quo sospite bella steterunt, Caesus et Haemonio Troilus ense puer. Hi quotiens animis Priami Paridisque recurrunt, Hos in te toties bellicus ardor agit. Hosti nulla fides nam quamvis bello quiescant Semper in occulto pectore vulnus alit. Dives eris fateor Prhygioque insignis in auro: At saltem quod sit barbara Troia, negas? Dardanidum quamvis ditissima regna ferantur, Non tamen haec illis caedere nostra puto. Denique non metuis volucris mala murmura famae, Nomine ne terras impleat illa tuo? Quid de te poterunt Danai? Quid Achaica regna? Quid Prhygiae gentes Troiaque magna loqui? Quid de te tua castra ferent, Phthiaeque phalanges, Thessalicaeque matres, Haemoniaeque nurus? Transfuga diceris, notissima fabula fies, Gaudebit probris fama maligna tuis. Te propter Nereia domus sua stemmata perdet Claraque Larissae nomina pinguis ager, Turpe suo generi tenebras offundere claro, Et laudi nebulas opposuisse suae. Multa tibi obiiciet Priamus succensus ad iram Crimina, et Aeneas, Dardaniusque Paris. Te quoque non poterit coniunx fore credere fidum, Exemplo incipiet namque timere meo. Hospitibus non certa fides, sed semper in illis Instabili dubius lance vacillat amor. Testis et Aegides, testis periurus Iason, Quique notam variae mobilitatis habent. Tu procul eiectus patriis velut exul ab oris, Vilis eris, nec te qui tueatur erit. Quis te si misera laedare iuvabit in urbe? Unde tibi vires, auxiliumque petes? Non erit aut Nereus, ad quem post tanta recurras Crimina non, Peleus, non Thetis alma parens. Adde quod offensus fiet tibi quisque deorum, Quique iuvat, dextro numine laevus erit. Iam tibi sydereo poenas minitatur ab axe, Quae fovet Argivos Iuno Pelasga suos. Iam te cunctitonans supero petet igne, tuosque Turpia comburens fulmine castra suo. Quid loquor? Ah demens potius cadat improba pellex, Ardeat et mediis sanguinolenta rogis. Vince precor Veneris, falsique cupidinis artes, Aeoliusque ferat verba proterva Notus. Cernis ut adverso Graii sub marte laborent, Utque premat Danaas saeva procella manus. Arma cape Aeacide, signisque potentibus altum Ilion, et Phrygias dirue victor opes. Dum potes et iustum est, socios ulciscere bello, Iliacas Graiis ignibus ure domos. Hector abest, iuvenisque potens a fratre secundus, Sub quibus invicto robore Troia stetit. Et tibi sunt vires, quae nec Thelamonius heros, Nec ferat Aetoli bellica parma ducis. Vince animos tantum, fato tibi debita vinces Pergama, Neptuni pergama structa manu. Thessalicis veniet tecum stipata carinis Et dabitur patriis Troica gaza deis. Proque tuo reditu solennia vota ferentur, Caesaque purpuream victima planget humum. Haemonias interveniam bene culta maritas, Et tanto foelix coniuge dicar ego. Fallor, et incertae rapiunt mea dicta procellae, Sollicitoque mihi spes cadit icta metu. Unde etenim tantumque boni mihi credula sperem? Tamque mihi faciles suspicer esse deos? Respice me (sic Nestoreos pater impleat annos. Sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis) Respice me, vetulique precor miserere parentis, Respice desertam, sollicitamque domum. Si renuis, tristi iam membra paterna sepulchro Condis, iamque mihi busta cruenta paras. Invidiosa necis violentae causa fereris Inscriptusque meo marmore versus erit: "Perfidus Aeacides Phrygios dum captat amores, Usa sua cecidit Deidamia manu".