CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-09+02:00. Nodus DAPORTO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/DAPORTO.carm-01.xml.

Documentum DAPORTO.carm-01.xml in db pdill0


1. ad magnificum dominum Ioannem | Portensem equitem splendidissimum Candida Pieridum sacris ut nona viretis Spirantes me florum inter mollesque rosarum Frondes, Permesso non longe ab flumine, montis Parnasi somno sopitum texit, ab imo Pectore sic fatur: "Clara de laude tuorum Pauca virum resonare sacro, Vincentia, plectro Et celebri Latias de te virtute per urbes Fert animus. Coepto vires mihi carmine, turbae Aoniae si saepe faves, da, Phoebe, Thaliae. Ausoniae salve, foelix Vincentia, terrae Insignes reliquas divina laude Latinas Ex<s>uperans urbes: populo foecunda situque Clara nimis, laetae foelix atque ubere glebae Et gemmis auroque potens viridisque iuventa, Viribus atque armis pollens et robere firmo; Consiliis verbisque senum tu pacis amatrix; Te pudor et probitas decorat pietasque fidesque; Tu Vestae pia sacra colis; tu semper honesti Virtutumque parens, in relligione sacrisque Diceris esse Numa et priscis celebrata Sabinis Simplicitate magis. Mores, leges quoque servas, Quas veteres coluere patres, ultrixque malorum, Praemia digna bonis, meritos et reddis honores. Dotibus his claram miris te laudibus ornant Insignes iuvenes, quos saeva in praelia Mavors Ire iubet, quorum fessis Bellona lacertis Horrida dat vires: illi, clangore tubarum Et lituum stridore accensi, spicula torquent Quanta ferox quondam Phrygiis sub moenibus Hector, Aeacides saevis Graium seu maximus armis, Seu Pyrrhus rapidis subiit quum Pergama flammis, Tradita quum Priami sacrata altaria circum Aut latus aut iugulum rutilo mucrone reclusit, Quanta vel Ausoniae telluris gloria Turnus, Troius aut Latiis Aeneas magnus in arvis. Sic, bello assueti, vitam pro laude pacisci Ardent, et pulchra pro libertate labores Mille pati, ut Senonum subito qui marte furores Et domuit pressitque feros aurumque recepit, Romuleo assertor patriae decoratus honore; Impiger aut Libycos tanquam Marcellus in hostes, Heu mortem insidiis inter qui martia tela Oppetiit, patrio tectus minus ossa sepulcro; Seu celeber spoliis veluti qui Lartis opimis; Utque ferox Cocles superavit laude, reciso Ponte, suam laesus coxam, Tyberina fluenta; Seu qui sacratis, vix iam credibile, flammis Impositam torvo spectavit lumine dextram; Inclytus aut tardis quondam ceu Maximus armis, Effringens Libycas vires hostemque superbum, Caedibus Italiam qui tot turbaverat annis, Roma, tuos propria texit virtute penates. Dant pariterque suae vires et robora genti Quos genuisse ferunt te quondam: martia tanquam Fulmina Cinna ferox, romani certa senatus Spes populique salus; et gloria clara Perendus, Externi generis, pulsat qui vertice Olympi Sydera, poene tulit toto victricia mundo Signa ferox, nullo fertur superatus ab hoste. Et tibi nonne, decus Latiae Vincentia terrae, Illa ego quas habui grandes hoc tempore vires Laeta dedi? Toto qui fulget in orbe Sabellum, Quantum vel coelo radiis vallatus acutis Cynthius, aut intus quantum soror alma minores Usque focos reliquos aut quantum Phosphorus ignes. Post hunc nonne dedi Perusinum vertice sacro Franciscum solitum Phoebi dignissima plectro Ludere? Non secum pi<m>pleo certet in antro Vates, Castalii vitream seu fontis ad undam, Pergite, quis studium celeri contingere cursu Quam cupit Aonio chorus omnis vertice metam Pierius: palma merita nam digna dabuntur Praemia quae vestris patrio iam sanguine cretis. Anguiger ille sacro quondam clarissimus ore Matthaeus; clarusque simul sermone Pelasgo Omnibonus, splendor Latiae telluris honosque, Doctiloquo fultus tantum qui munere linguae Ausoniae, chartis opus Arpinatibus ut par Poene suum dederit; non illud avara vetustas Deteret aut rapidae quae carpunt omnia flammae, Illud non seri cineres, non impia laedent Fata: data quantum mundus se lege tenebit Vivet. Cumaeae sic saecula longa Sybillae Vincet, vel Priami, Pylii seu Nestoris, annos. Lecta sacro quem post Eliconis vertice Lusci Serta virent; cuius moritura volumina nunquam Et Latia tam digna toga, resonanda canoro Pectine Apollineo. Domina et qui grammata in urbe Vera dedit, priscus divini carmine vatis Insertus laude insignis notusque Palaemon. Portensis genuere laris quem stemmata, iure Inclytus, ingenti fama perfertur ad astra, Ioannes, Patavi grandi mercede professus, Maxima dona deum, leges sacrataque iura. Hos inter nituit claro Portensis honore Franciscus, patria quo non fuit alter in urbe Consiliis certis animoque potentior, omnis Lux patriae, populique decus, spes, fama, salusque. Clarus Alexander, genuit quem Nevia proles, Legibus egregia Patavi cui primus in urbe Iam locus atque ingens merces, data dignaque semper Praemia; namque auxit leges divinaque iura, Orbe quidem foelix, nitidis foelicior astris. His quoque Paiello quondam qui sanguine cretus Infert se sotium, gestis insignis avitis, Guiielmus. Summosque domus Carola triumphos Iam meruit virtute potens opibusque virisque. Hinc fuit arguto qui mentis acumine cautus Res mundi et varios coeli dignoscere motus Quicquid et Alcidem docuit iam maximus atlas, Pleiadas pluviasque Hyadas tardumque Bootem, Noctivagaeque vias Lunae Solisque meatus Et genus unde hominum, pecudes pictaeque volucres. Caietane, tuae referes quoque gloria gentis Nomen et omne decus, quondam tu summa Thienae Sydereique poli cursus et gloria rerum, Solibus hybernis et tardis noctibus omnes Reddere tu certas causas rebusque creatis, Et potis immensi forsan secreta tonantis, Nota prius nullis, aeternaque foedera miris Iuncta modis, tantumque homini crudeli a fata, Noscere, quo maior toto non fulsit in orbe. Ipse, inter primos praestanti pectore, Orontus Grande tibi quondam, foelix Vincentia, nomen, Multa, fidem propter, summa pietate pericla Irriguoque, miser, multos sudore labores Expertus tribuit, fuerat qui Troica dignus Saecula et extremos transcendere Nestoris annos. Multum etiam vobis fas nunc gaudere, iuventus Vincentina, simul mihi quod tam chara, fuerunt Quantum vestri Bromio ante patres Phoeboque gregique Pierio sacroque choro: nam vertice ut illi Astra suo feriunt, sic vos me nunc duce Musa. Sed visum libuitque mihi consistere paucis, Insignes iuvenes; vos nunc, quia nomen et ampla Fama decusque acuunt, horter moneamque rogemque Semper ut in studiis, sacrae dum munera Cyrrae Nostrarumque libens tribuo decus omne sororum, Quod decet (ut facitis) miro pergatis amore. Divitias omnes superant niveosque lapillos Purpureoque Tyri saturatas murice vestes, Grandia vel nimio laetissima iugera cultu, Divinae vatum laudes; sibi tempora lauro Cinguntur viridi, maneant ut laude perennes. Tempora labuntur, iuvenes, advertite mentem, (Proh dolor!) et celeri properat mors impia gressu, Forma bonum fragile est, penitus quam curva senectus Depopulat; vivunt animi mortalia donis. Venit ut ad Stygios, chara pro coniuge, lucos, Si mollire Herebi Ditem Ditisque tremendi Persephonem potuit cantu miserabilis Orpheus, Dum nigrae stupuere domus Stygiique penates Et canis et, nexae foedos pro crinibus angues, Eumenides nullisque palus superanda carinis; Thebanae Amphion clarus si conditor arcis Grandia mota loco traxisse in moenia saxa Humano fertur cantu: mollire canoris Posse mihi vestras liceat nunc versibus aures". Haec ait: et mihi tunc, per amoena vireta sopores Carpenti placidos, ubi mollia prata ligustris Usque nitent niveis et florum mille colores Luteolaeque decus violae ridentque rosarum Frondes, sopitum quo me prius alma lacertis Musa suis tulerat, qualis Titonia coniunx Aurea, quum nitidum radianti vertice coelum Fulgida, seu picto decorat quum lumine miris Insignis radiis variisque coloribus Iris, Visa abiens talis Musarum nona, Thalia. 2. ad dominum Federicum Portensem | moribus et litteris praeditum Tempus ad hoc surdo deduxi pectine carmen Hac de Portensis nobilitate domus, Quod, Fedrice, solet Cererem Bacchumque negare Grandibus ingeniis improba pauperies. Ast ego, qui quondam Portensi natus in aula, Ordior antiquae stemmata clara domus. Hic laris ut tantae gentis repetatur origo, Praestantes nimium qui referantur habet. Hos inter celebres, nituit qui lege priores Devicit Patavi gloria rara viros, Cuius quot nunquam moritura volumina in orbe Perlegit et gestat virgo puerque sinu. Hic gravitate Cato genitus vitaque pudicus Franciscus, recti cultor, honos patriae. Quid, quod miramur quod non reddantur honores, Quod non marmorea dignus in arce cubet Quem tantum virtute virum iam carmine vates Clarus Apollineis tollat ad astra modis? Hoc iacet in tumulo, sanctum qui iure senatum Rexit, spes inopum, quem gemuit populus. Et, Fedrice, tibi quondam Mars horridus arma Clara dedit, titulos ante ferenda tuos. Ex aliis alii belli praeclara trophaea: Tu pete de propria stemmata mille domo. En te iam video fortem concurrere telis Innumeris, nostrae gloria militiae. Si laris istius cunctos percurrere tentem, Et stella et numero cedat arena meo. Nam frondes quot sylva gerit, Met<h>ymna racemos, Sydera quot coelum, quot numerantur aves, Quot pisces Neptunus habet, plumasque quot ales, Quotque oculos volucris, Iuno, dicata tibi, Quot thymo pascuntur apes, quot rore cicadae, Quot blandi flores culta per arva nitent: Tot celebris gens ista viros, foecunda virorum, Quis placuit semper gloria, fama, decus. Qui carpunt auras vitales suspice, quorum Ioannes genitor nomina prima tenet. Nomina prima tenet non fulvae pondere massae Aut quod possideat iugera culta soli, Dotibus ast animi mortem superantibus ipsam, Pectoris et summis ingeniique bonis. Quid mirum, patris sequitur vestigia, mores, Iustitiam, vitam, consilia, ingenium, Virtutes, vestam, pietatem, templa, pudorem, Virginis et laudes assiduasque preces. Ille minus fortunae enses trepidare nec ictus, Pellere sed forti pectore quidque malum Et rebus servare modum, certos quoque fines, Scire futura sequi commoda larga boni. Ioannes verum est imitator nominis huius, Alter erit vestra censor in urbe Cato. Insuper est Gabriel, priscus quo vincitur omnis Romanus celeber, Curio, Fabritius, Gens Veneris Caesar, Pompeius, Scipio, Crassus Et quorum Livi nomina charta refert. Hunc decorant nati, nimium se digna propago, Portensis semper splendor honosque togae. His Guido addatur, iuris legumque peritus, Et cui fraternus par probitate chorus, Cui mens, ingenium, corpus, iustitia, mores, Relligio, pietas, robora, simplicitas. Iureque non Paulum celebrem fratresque silebo, Quis recti calido pectore crescit amor. Legibus et Guido et Paulus (nam vera fatebor) E<x>superant qui sunt quive fuere pares. Simoni et virtus tanta et reverentia recti, Quanta fuit nervae Cecropiove seni. Numina mente colit pura, probus atque quotannis Dona dat innumeris grandia pauperibus. Hinc illustris eques Ioannes, clarus et alter Frater lege, sacri roreque tinctus equi. Ad vos ut redeam, fratrum me turba tuorum Admonet ut mores ingeniumque canam. Quis iuvenem doctum Patavi vitaque probatum Extollat meritis laudibus ad superos, Indole qui dignus Latia, dignusque Pelasga, Clarus et aeternis dotibus ingenii? Viribus immensis animi quem Mantua laudat, Crede, potest armis militiaque nimis: Hic tantum potis est, Latii nunc gloria, quantum Hectoris in Phrygiis robora littoribus. Quis mores, Nicolae, tuos animosque viriles Atque brevi celeres carmine dicat equos? Tros Anchisiades cunctis aut Hector haberis, Phoebea seu quem fixit in aede Paris. Fortior assurgit robusto pectore summus Brunorus, valida qui geret arma manu. Hic armis fortesque duces turmasque feroces Sternet, militiae nanque erit arte decus. Quem pariter sequitur, natus foelicibus annis, Franciscus, fausto natus et auspitio, A quo saepe quidem pugna superabar equestri, Incoleret vestros quum mea Musa lares. Restat Alexander, plectro laudandus eburno, Effigiem tribuit cui Cytherea suam; Sed, formose puer, tali modulabere cantu Ad cuius stupeant aspera saxa sonum. Flamina tum flatum, tumidos tunc aequora fluctus Deponentque truces exagitata minas. Sed vos, clara domus, nimium, gens nobilis, hortor Ad sacri et docti laurea serta chori, Dum vos Franciscus virtute et moribus ornat, Franciscus tota maximus Ausonia, Cui placidae et mites deducant candida Parcae Stamina: nam Latii est splendor honosque soli. 3. domini Federici responsum Ipse tuis verbis incensus laudis amore, Praeceptor, Phoebum Pieridesque colam Praecipis ut, donec nostra Franciscus in urbe Doctus da Latiae plectra secunda lyrae. Sed tibi quas referam tanto pro munere grates Et quae pro miti pectore dona feram? At cape seu vestes auri seu pondera fulvi, Vatibus ingrati ne vocer esse animi. Muneribus dandis certe sum Caesare maior, Maior Alexandro, maior et Annibale. Linque, precor, steriles Musas, sterilisque cathedras Bellerophonteas linque, age, linque deas; Aonios iam linque choros et culmina montis Parnasi, unde alio sacra caterva fugit. Nunc gemit ecce Clio, sicca est Permessidos unda, Ex vatumque oculis decidit humor aquae. I, sequere aut leges vel quas Epidaurius herbas <H>aemoniis docuit caedere falce iugis, In loculis si forte auri vel pondera mille Aut si vis foelix vivere in orbe diu. 4. ad Portam domum nobilem Porta, ego ne dulces monitus laudataque iussa Asperner? Numeris iam referere meis. Tu dominum decoras, patrem quem fors mihi quondam Alma dedit, sine quo iam mea vita nihil, Virtutum foecunda parens, foecunda virorum Quales illa tulit candida simplicitas. Est tibi, confiteor, dominus qui robore firmo, Pectore qui forti perferet omne malum. Hic quantum multos excedit tempore et annis, Tantum alios superat viribus ingenii. Huic par non ullus vita, probitate fideque, In quo vesta habitat relligioque Numae. Exulta iam, Porta, igitur, quod nacta patronum Tam celebrem tibi sis, tam celebremque virum. Profer et hinc laetam faciem vultumque serenum, Quod domini teneas maxima iura tui. Porta, magis laetor nostro te includere versu Quam Phrigias optem divitiasque Midae; Sed domino me dede tuo, quem sors mihi patrem Iussit, si foelix vivere in orbe cupis. 5. ad turbam Pieriam de iuvene poene mortuo elegia Cuum mihi non aliquid sit nostro tempore maius Quod canerem, Musis turba dicata novem, De me elegos tristes, elegos sic iure vocabo, Incipiam: imparibus, vulgus, adesto modis. Sextili iam mense dies sunt ferme peracti Bisseptem et lauro mane revecta dies, Limina quum subii; at, Phoebum castasque sorores Ut vidi, crevit pectore magna sitis Ut te, o Antoni, quo non praestantior alter, Historiamque tuam, pluraque concinerem. Tum, Phoebo sacrata manus, puer affuit et me Dispolians tentat tundere poste caput. Dehinc non dura meas Clotho properavit ad aedes Cuum mea iam pressit lumina sera sopor Et lectum ad nostrum Stygius chorus affuit omnis, Tantalus, Ixion, Eumenidumque faces, Defuit haud varium multo cum lumine monstrum, Saepius et qui tum dicere: "Noster eris". Quae gerit impexos atris pro crinibus angues Astitit et Ditis Persephonesque furor, Atque canis Stygius, stellatus iaspide pulchra Venit ut, assuetos edidit ore sonos. Fluctuat hinc venter fundoque exaestuat imo Et mea membra, suo cassa liquore, gemunt Utraque: nanque meos febris consumpserat artus; Haec rapuit lympham, fervida ad ore merum. Tunc immensa sitim tantam non flumina sedent, Nec rivi Musis sacra nec unda novem. Ante oculos letum tandem quum staret, Apollo Me celebrem et mitem iussit virum. Hic, ubi colla gravi morbo languentia vidit Et mea non solito membra labore premi, "En nostras - inquit - iuvenis, veniemus ad artes: Nam dare decretum praesidium est animo". Hic, sacra turba, sacris Musis adverte parumper, Indicat haec calamo quod mea charta brevi. Qui fluvios stygios et qui vada tristia vidi Et tetigi nigri qui modo tecta dei, Artibus en Phoebi superas traducor ad auras, Obvia moxque oculis astra fuere meis. Tempus erat plenis manibus quo vasa ferebat Sextilis, quo tum flumina ventris eunt, Quum proprios ascendo lares, quum tecta pererro, Qua rapidus quondam pes meus ire memor, Querendo febris causam, ne obtundere posses Vocibus assiduis Pierium iuvenem. Haec volui tardo calamo lusisse manuque Sopita, ut legeres dicere quod nequeo. 6. ad Variscum medicum Non, Varisce, suis Phoebus nec filius herbis Tam potuit, fateor, quam tua docta manus. Quae capis, ipse licet dicas "Sunt munera parca", Non tamen omnipotens, crede, minora dabit. 7. ad dominum Franciscum Portensem Erigit alta suum quantum caput alnus ad astra, Aethera vel quantum vasta cupressus adit, Quantum vel superat reliquas sol lumine flammas, Quantum vel celsa lumina parte micant, Tanta tibi est virtus, tantum nomenque decusque Tantaque dos animi, pectoris, ingenii, Inter ut illustres merito numerere poetas, Temporibus quorum laurea serta virent. Gratulor ergo tibi, Francisce, hoc tempore, quantum Exhilarant suavi pectora laeta mero. 8. de regio aedifitio Thieneo Pyramidum nitidis astris pendentia saxa Et Babilonis opus Mausoleique labor Et Capitolini celsae Iovis atria molis Satque sacris Magni clara theatra modis Aedibus his aequum est cedant; nam prisca senectus Huic par non ullo tempore vidit opus. Astra petunt muri levi de marmore ducti; Cuncta decent: postes, aula, fenestra, locus. Ille igitur foelix nimium cuicumque licebit Hic animi faustos ducere pace dies. 9. quod purus spiritus ad sydera remeet Ossa iacent tumulo, foelix ad sidera tendit Spiritus, aethereos dignus adire lares. 10. de vatibus non immerita querela Heu vates miseri, grandi qui culta labore Et faciunt sera carmina fausta die, Quos vigiles Steropes, Brontes et nudus Pyracmon Multaque quos media nocte lucerna videt; Percurrunt fessi tam longa volumina in hora, Historias, orbem, sydera, rhetoricos. Dic, rogo, quae merces? Quae tanti digna laboris Praemia? Quae doctis munera carminibus? Merces sutori, merces dignissima fabris Sumit et aera sua vir sacer alba prece. "Quid mirum? Vates, evincti tempora sertis, Non horrent fatum, pensa nec ulla trium". Et nugae et vanum! Terris namque omne quod ortum est Et fatum et leti iura nefanda timet. Aspera fata quidem merito mortalia cuncta, Quadrupedes trepidant alituumque genus. Invida namque, vides, aequat mors omnia falce: Illa rapit iuvenes, subripit illa senes. Vatibus aeternis non reddit praemia siquis, Ora canis Ditis sentiat et rabiem; Pernegat et siquis miseris dignissima dona, Thesiphones noscat quanta sit ira trucis. Illi, quisquis erit, sint tempora nulla quietis, Sintque graves tenebrae, sit neque grata dies. Si labor immensus vati, cur debita, parce, Praemia, cur doctis munera digna negas? Tempore quod nostro merces iure omnibus aequa, Vatibus et miseris nulla moneta datur. 11. ad libellum Est antiqua domus: paries se attollit in auras Marmore colludens artificisque manu, Ianua cui celebris variis distincta figuris Corsque brevis, circum candida saxa nitent, Dextra magnificae scalae quas docta Myronis Seu sculpsit Scopae Praxitelisque manus. Inde aptus celsusque locus, qui mille columnis Stat niveis, quem sol flammeus usque ferit. Planities hinc blanda nitet quam buxea sepes, Frondea quam decorat sylva nemusque virens Et cisterna, polum miris quam laudibus usque Fert populus: dicas nobile nectar aquas. Huc intrare opus est, Codex, ubi iudicis aures Extimeas, nam te rodere censor avet. Rhinocerotis habens nasum, doctissima turba Errata insolito turpia dente ferit. "Patroclum timeam, suavem Pyrrhique parentem? Hos prorsus scindent qui tua scripta magis. Quid faciam?" Tectum solers lentusque subibis, Iudicis expallens ora cruenta trucis. 12. ad musam de Francisco Maturantio "Quis, rogo, doctarum facilis, dic, nona sororum, Gryneum incoluit Castaliumque nemus, Arida Permessi satiatus guttura rore Atque satur divum nectare et ambrosia? Qui vestros campos et amoena vireta pererrat Rurave qui nitidi florea solis adit, Obstrepit horrisono qui Martis proelia cantu, Pectora qui regum miraque castra ducum Quique elegos miseros ludit grandesque cothurnos Et tenues soccos materiamque levem, Cuius erunt veluti Ciceronis scripta soluto Eloquio vel opus, Quintiliane, tuum. Hisoriam dicas Livi monumenta diserti Claraque nec ullo scripta relata pede. O magis atque magis, quicumque est iste beatus, Dignus et Euboicos vivere in orbe dies! Dic, rogo, doctarum facilis, dic, nona sororum, Grata mihi tanti nomina clausa viri, Carmen ut hoc illum, spirantes dum reget artus Spiritus, aeternas tollat ad usque faces". Olli Pierii facilis sic infima coetus: "Hic te vir celeber nunc, Perusine, cupit." 13. libellus ad vatem "Indue me, vates, Libyci non magne leonis Seu me frendentis tegmina pellis apri: Nanque tuos monitus, rigidos Portensis et ungues Iudicis et timeo tela parata neci. Quisquis ibi Phoebum sequitur Phoebique sorores, Nititur et sacri scandere tecta iugi, Haurit et Aonio vitreos e fonte liquores, Doctus Apollineis hic canit arma modis. Verum non omnes divina poemata curant, Serta nec aeternis laurea temporibus. Res hic coelestis meditatur, ut omnia divum Alter iura fovet, lucida et astra poli. Ergo iure queror, patulis nanque auribus hauris Quae colat has Phoebo turba dicata domos. Denique villosi fultus si pelle leonis Aut si spumosi tegmine tectus apri, Non hominis rabiem timeam, non tela cruore Tincta Lycambeo, iudicis ora trucis. At nunc quid faciam?" "Ronchos, age, fraude solutos, Falle: dolus Phrygias vertit Ulixis opes." 14. ad magnificum dominum Ioannem Portensem | equitem splendidissimum Me perspecta satis fidae tibi pondera mentis Cogunt tam celebris limina adire domus, Divitiis animi dono cultissime divum, Ioannes, foelix vivere digne diu. Quem fero nunc igitur mecum salvere libellus Et vos et Phoebo haec tecta dicata iubet.