CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus CRUCEIO.alco-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CRUCEIO.alco-01.xml.

Documentum CRUCEIO.alco-01.xml in db pdill0


Assiduis nuper fessus venatibus Alcon, Aestivi cupiens fastidia longa diei Fallere, dum latos exurit Seirius agros, Corvini qua se nemora excelsissima caelo Extollunt, gelida consedit lentus in umbra, Et iuvenem senior sic est affatus Icastum: "Me segnes artus defectaque viribus aetas Et superare iuga et latis discurrere campis Et torquere levis hastas et ferre pharetram, Nate, vetant, densasque indagine cingere silvas. Sed te pulvereas cursu transmittere glebas, Ferre aestum glaciemque, levisque agitare Molossos Et pinguem e silvis ad tecta avertere praedam Nunc decet, ac pro me validam exercere iuventam. En arcum pharetramque tibi iaculumque relinquo. Ne tamen usque adeo plenae confide pharetrae, Ut postrema canum interea tibi cura putetur, Quorum ope velocis poteris praevertere cervos, Aut aprum ingentem aut fulvum superare leonem. Ergo age, et haec animo memori praecepta reconde. Principio ut generosa canum tibi copia nunquam Desit, quae certam valeat promittere praedam; Elige degeneri nequicquam semine natos, Sed quos assidue silvis exercuit altis Et labor assiduus, multarum et pugna ferarum. Nec vero parvi facias formamve genusve; Nam neque sunt animi, nec mores omnibus iidem: Et variae diversa canum dant semina gentes. Immanes si forte feras te cura tenebit Venari, et dubiis caput obiectare periclis, Spartana de stirpe tibi, de stirpe Molossa Quaere canes: Libycos illis acresque Britannos, Pannoniosque truces et amantis proelia Celtas Adde; nec Hircanos, nec Seras sperne feroces. Sin vero parvos lepores capreasque fugaces Malueris timidosque sequi per devia cervos, Petronios agiles volucrisque assume Sicambros. Quod si te capiat, qui vi praecellat odora Et reperire sciat latitantia lustra ferarum, Hoc tibi praestabunt Persesque sagaxque Gelonus, Suetus et in tectas Metagon penetrare cavernas. At genere ex omni tu primum delige, quae sit Corpore nec gracili, nec densis aspera villis, Sed sublime caput, vivacia lumina et amplam Ostentet frontem atque ingentes oris hiatus: Cui rectae surgant aures (nisi naris odorae Si qua erit: hanc etenim promissae a vertice summo Ad terram, mollesque decent), cui pinguia terga Dividat in caudam descendens spina reflexam. Sint armi lati, latum sit pectus et ipsa Lata alvus, costis qua parte adnectitur imis, Ut tamen in spatium sensim se colligat arctum, Et cava diductis succedant ilia coxis: Excipiant siccis quas fortia crura lacertis. Ima pedum parva signent vestigia planta. Huic similem coniunge marem, cum vere tepenti Tangit amor genus omne avium, genus omne ferarum. Bis quinos tamen ante dies accensus uterque In venerem, venere abstineat: sic aucta cupido Acrius exstimulat viresque ad semina praebet Maiores: suboles sic ipsa valentior exit. Quae simul in lucem numeroso est edita partu, Accipe de multis quos iam praestare videbis Pondere, vel stipulae flammis include coruscis Ingentem turbam: prolis nam mota periclo Egregiam subolem melioraque pignora mater Ocyus eripiet flammis, ignava relinquens. Ante autem, catulis quam firma accesserit aetas, Hi parvo cursu campos lustrare patentis Incipiant, sensimque humilem conscendere collem Et facili rursum sese demittere clivo: Hinc tenerum leporem, vel crura infirma trahentem Sectari capream et praeda gaudere recepta Assuescant verbisque viri parere vocantis. Parva mora est: ipsis crescunt cum viribus anni. Iam potes hos densis tuto committere silvis, Perque altos montes ac lustra agitare ferarum, Aut spumanti apro aut fulvo obiectare leoni: Si modo nec capreas tu nec dignabere cervos. Immodicis tum parce cibis: tum cursibus illos Exerce assiduis; post vero ad tecta reversos Vincula ferre iube; sic demum libera colla: Cum res ipsa ususque vocat, maiore feruntur Impete nec cursum remoratur pigra sagina. Hactenus in silvas catulos eduximus altas. Nunc, quae morbosis sit cura adhibenda, docebo. Insomnis cum forte canes occulta fatigat, Vimque adimit febris, putrem tunc aure cruorem Ferro emitte levi: dein bacchica dona rosarum Misce oleo et rapidis simul omnia percoque flammis: Terque die inserto demitte in guttura cornu. Sin vero nimio venandi langueat aestu, Butyro lapathi succum, siculique Lyaei Pocula, contusumque piper fluitantiaque ova Prosubige; ut, certi simul ac commista liquoris Praetulerint speciem, cupido canis hauriat ore. Immodicam sed forte sitim dum sublevat atro Fonte canis, lymphae mala si successit hirudo, Cimiceo suffire illum nidore licebit, Aut oleo ptisanam et spumanti melle subactam Excoquere, offensoque cani praebere vorandam. At cum taetra lues (clavos dixere) palatum Afficiet misere, silvestria sesama et una Bacchi acidos latices chartamque assume perustam, Atque ammoniaci frustum: dein singula in unum Confundens taetram placide super illine pestem. Iam vero ardentis oculos inimica perurit Cum tabes crebraeque cadunt a lumine guttae, Tu frondes sacrae myrti, silvestris et uvae, Arentisque rosas diluto concoque Baccho, Hisque affecta levi citus ablue lumina dextra; Inde oleum atque ovi niveos immitte fluores. Quod si nativo stimulatur coxa dolore, Ignitum lapidem (Graii dixere myliten) Urina semel atque iterum demerge recenti: Cui Bacchi dulcemque acidumque adiunge liquorem: Quaque latet pestis, molli circumline penna. Ast ubi rupta novo manabit sanguine vena, Tu murem geminum ac telam pendentis Arachnes Ure foco, cineremque undanti impone cruori; Proderit et ferro candenti tangere vulnus. Obstructo vero lotii cum forte meatu Vexari aspicies catulum, cerealia dona Obiice lacte prius simae perfusa capellae. At contra, venis si quando sanguis apertis Pro facili urina terram madefecerit atram Conveniet lenteis ferventi lactis aheno Mollire, ac tenues coriandri iungere succos, Infractumque piper laticemque undantis olivi, Insertoque cani paullatim infundere cornu. Quid taceam, nimio cum decidit ungula cursu? Frangere namque iuvat pallentis grana cymini Dentibus admotaque pedem lenire saliva: Incipientque novi succrescere protinus ungues. Fit quoque ut immundo catulus iuguletur ab oestro: Hic tu silvestrem rutam crepitantibus ure Ignibus et fumo catulum suffire salubri Perge, simulque acido vulnus perfunde Lyaeo. Quin aures etiam muscarum turba molesta Usque adeo infestat, mutilatum appareat alte Ut caput: ergo agedum venienti occurre periclo, Atque illas nucibus viridique putamine tinge. Quid cum dura canes inter se proelia miscent, Alter et alterius percussus dente laborat? Tunc etenim cervi flammae subiecta voraci Ossa teres, oleo subigens frondentis olivae Unguinis in morem, ac vulnus letale perunges: Quamquam etiam possis ramenta inducere ferri. Namque venenifero serpentis saucius ictu, Quo valeat, scit sponte sua reperire salubre Gramen, et ipse sibi nullo spectante mederi. At mala cum scabies miseros depascitur artus Latrantum et foede penetrabile corpus adurit, Cerussam abdomenque boum resinamque tenacem Butyrumque recens viridantibus incoque sensim Lentisci foliis, et membra affecta perunge. Senserit at rabidos ubi morsus, protinus ipse Idaeam rutae foliis acidoque Lyaeo Iunge picem, et laesae haec adhibe medicamina parti. Sed tum praecipue solerti mente cavendum est, Cum rabie accensus nunc hos, nunc impetit illos, Ipsi infensus hero, datque insanabile vulnus. Ergo illum primo valida compesce catena; Inde rosae agrestis radicem pondere saxi Contusam vivi fontis consperge liquore, Ut potus speciem colo transmissa nitente Praeferat: hac sumta catulos ad prima reverti Obsequia et posita rabie mitescere tradunt. Sunt qui silvestris ficus adipemque vetustum Contundant; hederas alii ferventibus undis Emollire iubent, donec pars una supersit E tribus, ac foliis ipsis tepidoque liquore Pascere quadrupedem Aurora surgente furentem. Nil tamen aeque illi prodest, ac prima sub ipsum Principium morbi rescindere semina ferro. Nam qua parte imo coniungi lingua palato Cernitur, excrescit vermis similata figurae Pustula, nativo fauces quae concolor albo Occupat, in rabiemque feros agit usque Molossos. Hanc si quis dextra potuit resecare perita, Is tanti abstulerit caussam stimulumque furoris. Caetera te pauco post tempore, nate, docebo. Nunc revocare canes, praedamque ad tecta referre Admonet invectans sublustris Hesperus umbras: Et qui iam posuit cantus Corydallus acutos". At tu, qui magni magno cum Caesare mundi Consilio, Perenote, tuo moderaris habenas, Incultos nostrae cantus ne despice Musae, Pastorum a parvis ego quam paullo ante cicutis Grandia venantum deduxi ad retia primus. Sic tua Caesaribus sint acceptissima semper Obsequia, Eooque dies nascatur ab orbe, Qua triplici tandem niteant tibi tempora mitra.