CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-12+02:00. Nodus CRIVEL_L.carm-06.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CRIVEL_L.carm-06.xml.

Documentum CRIVEL_L.carm-06.xml in db pdill0


ad Polymniam Musam in laudem Pientiae civitatis Musa, tuum nobis memora decus ordine. Summi Namque Pii decus est principis omne tuum. Incipe, dic quantis est aucta Pientia felix Civibus, ornatu splendida facta novo. Annuit, et quoniam iusto tua corda tenentur Accipe quod carmen signet honore tuum. 'In summo positam vidisti collis aprici Urbem inter Senas Trasimenumque lacum Atque inter calidas undanti gurgite venas Unde salutarem suscipit aeger opem. Labitur inde liquor gemino de fonte perennis, Arridet facies purior ipsa Iovis. Torrida non istic Zephyris spirantibus aestas Noxia corporibus vel gravis ulla venit. Cedit apricanti vis hic quoque brumea soli, Glaeba est ad segetes fertilis atque pecus, Fert oleam et dulcis gratissima dona Lyaei Divitibus mensis pocula digna dari. Cum propius venies murorum annosa vetustas Quadratusque lapis non levis ambit honos. Ingressus primum Divae venerabere Matris A dextris Mariae templa verenda piae. Quisquis es, artifici concedes, Daedale, nostro, Vincit divitias ingeniosa manus. Marmorea haec Christi genetrici convenit aedes Et constructori convenit ipsa Pio. Nec solum tanto aspectu retinebere primo Mirum opus ostendent subdita templa tibi. Hoc opus ingenii et manuum est, Pie papa, tuarum, Hoc videat quisquis nobile condit opus. Hinc sunt Pontificis vicina palatia Summi, Et quis Romano principe digna neget? Hunc, igitur, primum sibi dia Pientia civem Vindicat e prisca nobilitate Pium. Delos et ut Phoebo, Smyrna illustratur Homero, Mantua Virgilio, Stagira Aristotele, Sic de te exultat Tuscae telluris alumno, Qui prius Aeneas, terra paterna, Pie, Deque tuo gaudet sumpsisse Pientia nomen Et Corsignani deposuisse sonum. Hic illustrantes templa omnia et atria lunas Saphireae claudunt signa verenda crucis. Proxima converso tua sunt, Barbate, metallo Atria, namque aurum plumbea massa refert. Mirifico surgunt opere hic tibi protinus aedes, Piccolomineo nomine clare Thoma, Quem plus quam gentis virtutis gratia pulchrae Pontifici assiduum cogit adesse Pio. Concertant gravitas in te probitasque fidesque Et pudor et recti conscia vota sibi. Urbe nova exultat hinc iam praetoria sedes, Ostendit medio seque superba foro. Hinc quoque succedunt tua prima palatia templo Qui magnum in patribus fers, Rodorice, gradum. In te magnanimi Calixti vivit imago Per quem sunt nostro sceptra relicta Pio. Nec minus ex illo spes et praesagia magnae Huic sunt venturae tradita certa rei. Illum devictis celebrat victoria Turcis Traxit sanguineas qua modo Savus aquas. Astra suum potius perdent cum sole decorem Quam pereant tanto parta tropaea viro. Fers animos patruo dignos et pectora tanto In Turcos classem qui, Rodorice, paras. Struxit et ipse suas aedes et tecta Iohannes Atrebatensis clarus in arce patrum, Eloquio velox, audaci pectore, gressu Et lingua promptus, ingenioque ferox. Fers tecum ad Gallos monumenta et pignus amici Grande Pii, pileo tempora tecte rubro. Ipse novae pariter proles Gonzagia civem Sese Franciscus urbis amator agit. Illustre exuperat proavorum moribus agmen Ingenuasque artes corde calente trahit. Huius et aspicies fundata palatia clari Principis hospitium protinus esse sui, Et debere Pio sentit crescentibus annis Quod teneat in summa Cardinis arce locum. Tu quoque, magne pater, praesul Lebrete, minaris Et signas latis atria celsa locis. Quid tamen in tantis, heros clarissime, differs Principibus fieri civis et ipse novus? At vero tua iam faber alta palatia nullus, Magne Iacobe pater Piccolomine, struit. Sed sunt ingenio, sunt consummata labore, Iam pridem ipsa frequens nobilis hospes habet. Officio cunctos superasti et munere pulchro Nec studio quemquam passus es esse parem. In te divinum est princeps miratus acumen Maximus et mentis captus odore tuae. Iussit et excelsi conscendere rostra Senatus Tectum purpureo frontis honore caput Deque tuo laudem nactus sibi munere sensit Omnibus ex illo se placuisse bonis. Quod si non apicem summum tua fama teneret, Iret ab Anguigero laus quoque multa duce. Hic tua celsa nitent, clarissime, tecta, Gregori Piccolomine, domus gloria summa sacrae. Te sine iam tanto celebrata Pientia cive Audiret laudes non bene laeta suas. Aeneae es nostro fidissimus alter Achates, Alter et Atridae Pylius ipse senex. Pontificesque ideo populi regesque ducesque Et te praecipuo clerus honore colunt. Divinas leges humanaque iussa tenaci Corde fovens omni laude canenda facis. Quicquid et arcanum, quicquid grave rebus agendis Infracto peragis pectore, mente, manu. Limina succedunt tua, Miraballe, decora Proque Giliforto civis habere Pii. Dirigis imperiis insignem principis aulam, Quae venit ad nutus officiosa tuos. Sed quibus ipsa mihi princeps dicere Camenis, Quae matronarum es, Laudomia, decus? Namque tuae splendent aedes hos inter in urbe, Unde genus summa nobilitate trahis. Ambiguum certe mater felicior utrum An soror; ad culmen nomen utrumque venit. Silvius est idem pater et Victoria mater, Qui summum nobis progenuere ducem. Vidimus ante pedes fraternos sistere nuper Teque tuas cives, agmina longa, sequi, Cum cinerem sacram patribus populoque viritim Principis inferret religiosa manus. At tua iam soboles, clarissima pignora, paucis Carminibus non se sustinet ipsa capi. Huic est purpureo frons insignita galero, Et summum Sacra nomen in Urbe tenet. Illum miles habet sumptis feliciter armis Campanaeque urbes, regia dona, ducem. At reliquis omni cumulatis laude salutem Papa suam noctes credit et usque dies. Felix una meo, felix e matribus una es Carmine; at es totiens ipsa beata soror. Et dum tanta sequor, mihi ferme oblita Proseucha est; Struxit at hanc pietas ipsa colenda Pii. Hinc iam profugium, miseri solamen egeni, Accipit et requiem fessus, inopsque cibum. Vos modo feliciter reditum deposcite, cives, Dirigit in Turcos qui sua signa, Pio Quique mari classes et terris agmina totis Instruit intrepidus nec timet arma senex. Excipiant reducem victrici classe fugatis Hostibus Italiae litora laeta suae. Hoc eius pietas et religiosa meretur Canities nulla territa sorte gravi. Ornamenta dabit tibi plura, Pientia, victor Coget et hinc magnos forsitan ire lacus.' Pientiae, 15 Kalendas Martias 1464