CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus CRIVEL_L.carm-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/CRIVEL_L.carm-02.xml.
ad Pium II Pont. Max. de creatione sua
Quae venit ad tantum supplex, ne despice, limen, Orat ter posito te mea Musa genu. An famulam vultu non aspicis usque benigno Qui fers pontificis nomina digna Pii? Illa quidem sanctum colit, o sua gaudia, nomen; Qui prius Aeneas, es modo Papa Pius. Iustas ergo preces Musae si misimus, audi, Deceptam voto nec patiare suo. Non haec purpurei petit ambitiosa galeri Munera vel mitrae pontificale decus, Discolor aut vario petitur pro more cucullus Quo prior aut abbas colla verenda tegat. Sola sibi sanctae, sola est sibi cura Poesis. Haec quoque causa venit digna favore tuo Ut reseres librum primis de vatibus, olim Quem conscripsisti, te pia Musa rogat. In lucem veniant alto de fonte perita Cum primum sacri carminis usus erat. Quid sibi vult totis virtus celata diebus Aut quid sub modio clausa lucerna facit? Quid iuvat inmeritas in tantum offendere Musas Et tantum famae detrahere inde tuae? Nonne vides quanto morsu livoris iniqui Carminis, indignum, dilaceretur honos? Iustius haud alio nobis auctore probari Divini potuit carminis officium. Debet et ipsa sacris prisci reverentia saecli Vatibus a summo praeside restitui Tempus an expectas, vatum doctissime, quo te Ascribat totum bellica cura sibi? Mincius aut celebri veniens cum fonte Timavus Tantum conspicient arma movere ducem. Ibis enim occidui suffultus viribus orbis Pro Christo fugiens nulla pericla Deo, Et nihil, heu, raptis aegra valetudine membris Indulgens causam dum tueare piam. Namque in divinis tanta est tua gratia labris: Vidimus, assensit contio tota tibi, Quem Deus in Turcos armat feliciter hostes Et iam spes trepidis unica rebus ades. Non erit in tanto bellorum turbine Musis, Hoc mihi crede, tuis, non erit usque locus. Nunc quoque tantorum meditatio sola laborum Iam prope desertas, te procul, esse facit. Ah, viduas num sic patieris flere Camenas Et tua cum Musis scripta perire voles? Quin age, dum tanti restant diludia belli, Tam pulchrum medio tempore profer opus. Cedite lascivi; vani procul este poetae. Arguit haec turpes pagina sancta iocos. Te duce terrarum laudetur ubique poesis, Quae colit aeternum religiosa Deum, Quae virtutis opus laudando ad sidera tollit Et vitium in praeceps fulminis instar agit. Sic tibi, pro nostra dum religione laboras, Succedant votis omnia laeta tuis, Faustaque non desit victoria bella gerenti, Omen ut ex ipso nomine matris eat. Sic tuus intrepido latis comes inclytus armis Sfortia barbaricas proteret ense minas. Prospera sic veniant felicibus omnia Senis Longaque de tanto gaudia cive ferant, Ut saepe exultent tanto praecone beatae Hesterna quantum vidimus esse die.