CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus CRISPUS.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CRISPUS.carm-01.xml.

Documentum CRISPUS.carm-01.xml in db pdill0


1. De capite Si caput innumeris agitatur pulsibus egrum, Ac circumflexo turbatur pondere quodam, Protinus ex hedere studeas redimire corona. Tus quoque cum diro Libanum copulatur aceto. Mirra etiam liquido pariter sociatur olivo, Et cephalota simul celebris cum sale savina. His poteris citius acrem reparare dolorem. 2. Ad emigraniam Pars tamen ex ipso quatitur si concita morbo, Talpa vigens capitur, oleum quam concoquat omnem, Et caput et facies linietur unquine de quo. 3. De Dentibus At si multifagi quatiuntur turbine dentes, Symphoniaca valens premitur cum pollice denti. Protinus ex ipso rabidus dolor omnis abibit. Ne glutias tamen ammoneo, quia perfida pestis Sumpta rapit sensum, capitur quasi mortis ymago. Si vero insanus guttur rapit et quatit angens, Sister erit potus, unguen medicina salubris. 4. De frenesi At dolor immensus penetrat si forte miningas, Et vitiat cerebrum grassans maledicta frenesis, Gratus erit pulmo sumptus de viscere cervi Compositus cephalo, seu vis epota corandri, Aut raphani cortex sevo mollitus aceto: Sumptus acer nimium est, sed < certe > cura vetusta. 5. De oculis Haud dubium celeres vitiat languor citus orbes, Et variis turbata modis fortuna perurget: Ledit enim, sed curat amans cum tempore certo. Ergo age marubium statim componito coctum, Betonicam nectis certus, sucidam quoque lanam: Omne malum tollit citius, pia lumina reddit. Si dolor est oculis rubeus quem concitat humor, Tum berbena potens leni potabitur unda. 6. De macula Si maculam retine[n]s, oculus dum volvitur intro, Conspice dum pergis rubeum per rura limacem, Quem findens oculo medium componito certus. 7. De angina gutturis Si vero angina guttur pervaserit amplum, Ac foliis tumidis arcens compleverit illud, Arsenicon teritur iuncto pipereque boloque, Sic positum penne perflatur gutture rauco. 8. De uva gutturis Uva madens cum forte modum non continet ipsum Et stillat graves putridasque in corpore guttas, Pulmonisque leves terebrat male sordida pennas, Siccatur simili citius de pulvere grassans. 9. De pulmone Sepe vigens hominis quatitur vis ipsa toracis, Cernitur et dyram multis contendere mortem. Si cupis ergo egrum curis repolire toracem, Non pigeat varias herbarum cernere curas. Lana madens oleo necnon succus fenigreci, Hec reparant stomachum, datus potusque mirice. Bettonice celebri sociatur brassica grandis. Raphanus ex mulsa dandus prassi quoque sucus. Sumitur et celebris digne lelisfagus herba; Ultima sic dabitur magnae curatio pigre. 10. Cordis dolor Cum dolor insanus lateris precordia pulsat, Et cordis fibras multum dolor angit acerbus, Dira fluenta iuvant iuncta virtute coralli. Dein pipinella levis sociatur iure maratri. Sic ziduar capitur nec non tanaceta virilis, Que et sedat febres cordisque venena repulsat 11. De pleuresi At si forte pium latus pulsaverit ingens Morbus et ancipiti turbatur vita periclo, Accelerare lupi pellem studeas et ponere caldam; Et cervi medulla potens cum unguine capri Protinus in cacabo mittantur, igneque lento, Pix pariter Britia societur decoquiturque, Farris et ipsa lupina simul, et non sine croco, Sicque malagma pium morbo iungatur acerbo, Quo requies detur misero nimium laboranti, Et vitium pellit celebris medicina Tonantis. 12. De splenis cura Splen tumidus hominem plaustum cum forte molestat, Bettonicam coquis et socias purgata columbe, Que duo iuncta simul poscunt iungi cephalotam, Rosaceumque oleum; certus sic madida nectis. Tymbra brevis rapitur, sociantur atque lupini Sepius et dantur, bibitur quoque lingnula cervi. Qua virtute perit, facies sed blanda rugatur. Nascitur in petris humilis, sed magna lieni Est et amica homini, verum haud risibus apta. Quot sunt membra hominis, tot sunt in corpore pestes, Sed medicina potens compescit munere multas. Dum vitiatur epar gliscitque ex more scyrosis, Costus acer bibitur nec non reubarbarus ingens. Que contrita simul reprimunt cum sale tumentem. Fibra lupina valet, iuvat ac potata dolenti. Cum patitur iecur in dextra, splen ipsa sinistra; Cura ideo amborum parilis coniuncta duobus. 13. De stomaci et intestini doloribus Viscera multimodis quatiuntur intima penis, Et cruciatur eger tortus languore minaci, Nec spes ulla manet vite, cum spiritus ipse Alta petit, peregrinus abit, bona queque relinquit: Dicitur hec tortura, gravis quia viscera torquet Atque iterumque iterumque plicat, corrumpitur omnis Cara natura simul: reparat quod fervida lympha, Sic pigra ex ipso foveantur membra liquore Et frigida ex calidis animentur cuncta fluentis. Postea distractus fundatur anseris adeps Et sociata simul pateat virtus fenigraeci Nec minus in liquidis coquitur vis ipsa fluentis. Protinus et pavido fundatur clister in ano. Qua virtute miser poterit reparare dolorem, Squibala quod faciunt, dum non sit cura salubris Claudit et angustos patientis colera cursus. Raditur et niveus elefans statim bibiturque; Distorquet tortos citius hec datio potus. Sumuntur catuli ut fertur pia viscera ceci, Mollia sic teneris adhibendum membrula fibris. Et dolor omnis abest transitque in viscera fissi. Id Plinius memorat, scimus quem vera locutum, 14. De ydropisi Ex scyrosi splenis mortalis nascitur humor Et segregat miseram misero de viscere pellem; Tantaque vis morbi est, sitiens ut non satietur. Sumuntur cineres, quos urit fraxinus alta; Ex his lisciva facito, frange ordea dura; His simul excoctis fidus compone dolenti. Raphanus ex dulci mandatur optima melle, Cuius ex foliis epythima apponitur ipsum. Sulphura cum veteri potantur fervida vino Nec minus ex ipsis epythima appone tumenti. Hec syrosin splenis solvunt, lymphas quoque siccant. 15. De tineis Putrida sanguineis gliscunt si vulnera morbis, Conveniet calidum lactem potare caprinum Nec minus ex asina: solvunt apostema dyrum. Vitis aminee cineres funduntur olivo, Potus hic est putridis multis per secula dignus. Ast apium cariceque simul necnon baca lauri, Yris et illyrica, glandis, centauria, ruta: Het poterunt citius purulentas tergere sordes Ac redivivum hominem letis reparare diebus. 16. De verme auris Convenit incautis cautas pretendere curas Ne nimis indocili turbentur corpora sensu. Cum sopor immensus hominis pervaserit artus, Tum solet indignas animal penetrarier aures. Accipe cum sevo citius fel muris aceto, Nec moram facias, poteris sic pellere vermem. 17. De surditate At si surditiam pateris, rubros lege vermes Arboris antique, puro sic miscis olivo; Auribus infundis, cupitam tibi redde salutem. Anserinus adeps prodest et vulturis atri. Ceparum sucus iuvat auribus et bona prestat, Cum solet incautis aures pervadere lympha. 18. De disenteria Sepe solet ventris nimius transcurrere cursus, Paulatim teneram multorum solvere carnem; Quem prudens medicina Dei compescere noscit. Galla Asiana iuvat, cerasi longum quoque pomum. Caseus aptus erit dulci cum munere mellis. Proderit et calidum hyrci de viscere ruptum Appositum ventri sevum, que cognita cura est. At proprium si forte unguen demittit ab ipso, Significat citius cupitam iam perdere vitam. 19. De duritia ventris Si vero immenso turbatur pondere venter, Aspice quo crescit venerando germine Pallas; Dicitur hec virgo cunctis et amica salutis. Protinus et capito: gliscit bona gratia ventri. Elleborum capitur, teritur, mulsum bibiturque. Actis ad hoc valuit semper necnon cameaptis Diluta cum veteri statim potanda lieo. Proderit et gustus sine mora lactis equini; Eupator, prasion, atque hermodactylus ipsa, Fertur ut in libris, semper sunt ventris amice. 20. De vesica Multis multa iuvant, quia sunt contraria, morbis. Morbus ab antidoto superatur numine summi. Est morbi species multis inimicaque pestis, Cum furit insanus vesice cauculus ardens, Saxa quidem generans quibus cunctatur urina Nec valet homo dolens ymbres laxare benignos. Hedera celsa dabit celso de culmine bacas; Ipsius et sucum cum vino sume tepenti. Nec mora, rumpetur plantago, glandis et ipsa Sumitur et bibitur olisatrumque benigna. Saxifricam tollunt petre necnonque selinum: Suffragiis his fultus eris Dominumque rogabis. 21. De fluxu urine Quod si contra fluens nimios perfuderit ymbres, Ex cerebro leporis statim compesce fluentem; Vina vetusta capis, cerebrum cum percipis ipsum, Vile quidem potu, sed non medicamine vile. 22. De sanguine narium Dicendum cunctis, cum fundit sanguinis undam Naris emorroida, que sit spes certa salutis. Ruta dabit potum pariter contrita nidorem. Humidis ex campis prodest condita cumino Ypporis et sistit coniuncta nare cruorem. Pulvere boleti quem fantur esse lupinum Naribus associas, vilis quoque gramina mente. 23. De emorroide Si vero obscenum morbus tentaverit anum, Quaeratur maurella potens inimicaque talpe Necnon hyosciamus, quarum fit cura salubris. Hec epota simul sistunt iam iamque cruorem Plumbus et ustus obest madido coniunctus olivo. His iunctis binis subsistit sanguinis unda. 24. De igne Perfurit ignis acer comburens viscera semper. Serpit et errat atrox flammam sub cute remittens Atque iterum exiliens fontis sub imagine gliscens. Fraudibus internis eius sit obvia semper Mens hominis! Linita iuvat celidonie gramen. Internus nivei sociatur candidus ovi. Ruta iuvat morbumque fugat stringit quoque flammam, Si tepido puroque simul iungatur olivo. Ne putes, hec quod falsa loquar, cum dicere verum Veritas ipsa iubet. Stercus producito morbo Ovis, et id calidum, referunt quod carmine plures. 25. De carbone Vis inimica viget morbus cum perfurit ingens, Languida terrificus perimit cum viscera carbo. Iovis huic barbe sucus pariterque benigne, Que similis hosti est, nec non contrita savina Stercore cum nitide potantur iura columbe. Sumpta que si tremulo remanent in corporis alvo, Vita, salus pavido sic iam promittitur egro. Sin vero exhaustum videtur reicere potum, Crede mihi celerem videtur pandere mortem. Hunc etiam dyrum raparum semine pelli Asseruit Quintus vera ratione Serenus. Prodest <et> impressa gravi cauteria morbo, Calx etiam viva statim conspergitur in quo. Cumque Dei iussu fuerit rubicunda cicatrix, Tunc vero intrepidus timidam componito curam, Quo virulenta lues valeat haurire venena. Hoc tamen attestor: noscas vitare soporem, Ne redivivus atrox possit reparare vigorem. 26. De scya et artritica Si cui coxendis gressum fraudaverit ipsum Ossaque perlustrans furibundus creverit humor, Sume polipodium quam dicunt esse filiclam, Cui bene miscetur tritus cariofilus ater, Dactilis et piper, gratum cunctis cinamomum. Sic potum facias; tribuas sed non sine melle. Arboris ulminee discas perquirere librum, Cui rubiam misceto, simul potato iocundus. Urticam cernens ruris ne sperne maiorem: Que potata diu noscit comburere pestem. Id teneas certum, firmum, verum quoque, nate. 27. De podagra curanda Multi multa ferunt, quorum scriptura salubris, Qui tamen affirmant pigram sine cura podagram, Dicere si potis est. Si vis succurrere morbo, Incipe quod moneo: gratos succidito lactes, Sic dolor immanis novit superare dolorem. Felicis appositum requiem dat gressibus unguen, Et mirica potens, vivens quoque barbula Iovis Pinsuntur pariter, pedibus nectuntur et ipse Carpuntur iugiter, claudo potum tribuentes. Vis tibi mirificam iam nunc mandare salutem? Pisciculos capito spine ruccas nomine dictos; Quis lateri impositis ferventibus addito prunis Gressibus ac certus calidos compone dolentis: Omne malum reprimunt, pestis sic dira fugatur.