CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus COTTA.carm-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/COTTA.carm-01.xml.
1. ad Marinum Sanutum patronum observantissimum Magna quod innumeris implere volumina rebus Pergis et immensam colligis historiam; Quod reseras tulerint quos Itala regna labores Et quae vexarit Gallicus arva furor, Quod mare, terribilis quas Thracius occupet urbes, Quae Venetus contra fortiter arma ferat; Denique quod terras ferventia bella per omnes Prosequere, et scriptis terminus orbis erit: Grande opus, et cunctis fuerit mirabile saeclis, Et qui perpetuet tempora nostra labor. At, Sanute, oneri tanto succumbere virtus Nescia maiorem quem probat esse viro, Cum fatum superes aeternaque saecula condas, Es deus, aut equidem te facis ipse deum.
2. in picturam urbis et agri Veronensis Cum sibi Sanutus Veronae grata rogaret Palladia pingi moenia et arva manu, Hac tantum tabula cari Dea pressit alumni Pectora, et his fecit ectypon e protypis.
3. ad Veronam Verona, qui te viderit Et non amarit protinus Amore perditissimo, Is, credo, se ipsum non amat Caretque amandi sensibus Et odit omnes gratias.
4. epitaphium Quinterii Me longe effigie venustiorem Narcissi vel Apollinis comati Parcarum Lachesis nimis severa Isti Quinterium dedit sepulchro. Cur non flosculus exeam, requiris, Cum tantum fuerim puer decorus? Tellus est nimis arida, o viator, Nostri facta perustione amoris: Sed si lacrimulis tuis madescet, Forsan flos novus ibit e sepulchro.
5. ad Lycorim Amo, quod fateor, meam Lycorim, Ut pulchras iuvenes amant puellas. Amat me mea, quod reor, Lycoris, Ut bonae iuvenes amant puellae. Huic ego, ut semel hanc videre visus Sese ostendere fixiore ocello, "Quando, inquam, mea lux, mei laboris Das mi praemiolum, meique cordis Tot incendia mitigas, Lycori?" Hic illa erubuit, simulque risit. Ridebat simul, et simul pudebat. Dumque molliculos colens amores Simul virgineum colit pudorem, "Quid negem tibi?" dixit, et capillum Qui pendens levibus vibratur auris Et formosa vagus per ora ludit, Hunc secans trepida implicansque in auro, "Haec fila aurea et aureum capillum Pignus, inquit, habe meique amoris Meique ipsius; hoc tuum puellae Tuae pignore lenias calorem". Hei hei quid facis? hei mihi, Lycori, Haec sunt flammea texta, non capilli; Sunt haec ignea vincla: ni relaxes, Qui tanto valeam valere ab aestu? Anne ignem iuvat ignibus perire? Comae flammeolae, subite flammas, Crines igneoli, venite in ignes; Sat me, flammea vincla, nexuistis, Nunc vos solvimini et subite flammas; Ussistis nimis, ignei capilli, Nunc vos urimini et valete in ignes. Hos meos age laetus ignis ignes Perge extinguere, tuque flamma flammam Exedas, mea corda quae exedebat. At tu, sic reliqui tui capilli Vernent perpetuum tibi, Lycori, Quod tuos ferus usserim capillos, Parce: nam volo amare, non peruri.
6. ad Lycorim Sive aliquid, seu forte nihil mea lumina cernunt, Dixi ea te semper, vita, referre mihi. "Stulta ego sim, dixti, si credam talia: amantes Talia fallaces fingere multa solent". Ergo non credis mihi? non mihi credis amanti? At, formosa, oculis crede, Lycori, tuis. Tu propius nostris tua firmes oribus ora, Inque meis figas lumina luminibus. Dispeream nisi, ut in speculo te te ipsa tueris, Sic oculi referent te tibi, vita, mei. Quod si ita sit, meritis tum tu des oscula ocellis; Ipse, ubi mi libeat, dem tibi basiolum.
7. ad Lycorim Ne tua ne mea mi cane carmina, cara Lycori: Mi vox ista avida haurit ab aure animam. Et vela faciem: me me liquat ipsa videndo Et trahit intentis ex oculis animam. Et mihi conde sinum: istis dum paro pressa papillis Basia, mi rapiunt ore ab anhelo animam. Nec mi ostende manum: illa mihi potis est aperire Pectus et e medio vellere corde animam. Et mi ostende aliquid: moribundo abit aegra mihi mens; Nil video, cum te, lux mea, non video. Quid tamen optarim ostendi mihi? quid tibi in isto est Corpore, quo viso, non subito peream? Tolle, precor, tunicam tantillum, et pascere ocellos In pede languentes me sine candidulo. Sed quid ego optavi mihi? paulo ante iste tuus pes Me incessu tenero dimidium abstulerat. Quod si tunc imis e vestibus exeruisset Unum vel minimum forte aliqua digitum, Linquere me cupide vidisses, me simul omnem Affusum dulci dulce mori digito. Verum age iam cane, lux mea; iam mihi, lux mea, totam Te retege, atque omnes mi face delicias. Nam si mors obeunda, inhians in te, mea, malim, Vita, mori, vita est quod mihi amabilius, Quam tristis desiderio tabescere amati Corporis, unde miser sim et decuplo peream.
8. ad Lycorim O factum lacrimabile atque acerbum! Nunc certe lacrimaberis, Lycori: Digna res lacrimis tuoque luctu. Nanque lumina nostra, lumina illa, Illa lumina, quae, Lycori, amabas, Quae tuis solita anteferre ocellis, Non sunt, o mea lux, amanda ut ante; Non sunt lumina, sed malae tenebrae. Illa, ut impia fata te, Lycori, Abstulere mihi, tuoque longe Me a vultu voluere abesse caro, In rivos abiere lacrimarum; Quodque amarius atque praeter omnem Lacrimabile cogitationem, Quantumcunque habuere lacrimarum Iampridem evomuere: nunc ad ipsum Ventum est sanguinem, ab intimoque cordis Ducto flumine, turgidi horridique Sanguinem lacrimant miselli ocelli, Et cum sanguine amata diffluit lux; Ac sic enecuere seque meque, Dum meum miseri igneum furorem Quaerunt diluere et rigare mentem, Heu mentem Enceladi Typhoeique Aestuosa anima aestuosiorem.
9. ad Calorem fluvium Ocelle fluminum, Calor, Calor pulcher, Calor, bonarum cura amorque Nympharum, Quem, caerulum fovens caput sinu blando, Montella secum amore vincit aeterno; Dic, o mihi amnis conscie, anne nunc forte Pulchra illa, simplexque adeo et omnibus felix Soluta curis, mea Rubella per ripas Tuas oberrat? et vel ex odoratis Pingit corollas floribus, vel in densa Sylva sibi suavi sopore blanditur? Anne potius cum aequalium choro ludit, Qua primum oriris ipse, quaque miscetur Nitens nitenti Balnius Politinae Tuosque laeti confluunt in amplexus? Argenteumque pedem atque nuda formosos Artus per undam et aureum lavit crinem? Sic est: ibi illa membra eburnea atque ipsas Papillulas beata frigeras lympha; Atque inde, flammeo calore concepto, Huc usque flammas in mea ossa transmittis, Dum te subinde candidae memor nymphae, Qua iam recepta Samnii tumes unda, Samni et vetustas limpidus rigas urbes, Exul, miser, suspiriosus inviso. At tu, Calor, sic olim amoenus auratis Dicare cornibus, arduusque Vulturno Ferare victo, illique iam auferas nomen, Fontem ad tuum recurre, dic meae luci Meo te ab igne posse saepe siccari, Meo nisi de fletu identidem crescas. Dic me amplius nequire tanta celare, Nequire ferre vulnera ac mori semper. Tum, si ipsa prorsus haud sit immemor nostri, Si sors amara illi mea et fides grata, Dic me libenter ferre quicquid est duri.
10. ad Anysium Ambo dulcia, ne verere, et idem Salsa scribimus ambo, docte Anysi. Scis quae, uti sumus uno amore iuncti, Uno carmina scribimus libello; Scis cervum quoque, quem sibi educarunt, Suum ut Silvia delicata virgo, Nostri filiolae boni Gevarae: Ille tam cupide illa devoravit, Ut omni sale salsiora et omni Posses noscere dulciora melle. O testem lepidum, bonique Anysi Raram carminis approbationem!
11. ad Gevaras fratres Ridete, o lepidi mei Gevarae, Et vestri facinus probate Cottae. Dum suae Anysius mihi puellae Partem pernegat, hunc ego a puella Huc in exilium ad Caloris amnem Traxi blanditiis bonisque verbis, Quasi ad delicias novas vocarem. Hic hunc molliculum atque delicatum, Probe testibus arbitrisque vobis, Apici volo macerare in aestu, Usto ut ore peraridoque vultu Reversum tenera horreat puella. Sic evenit Anysio, quod aiunt, Tota perdere, tota qui requirunt.
12. ad Sannazarium de Minois regis impietate Cum gravis imperio Minos agitabat Athenas, Legifer et populis iura superba dabat, Nescio qua bili percussus, ab urbe poetas Expulit, et pulsos egit in exilium, Infestos adeo reddens sibi crimine vates, Ut Musae hunc coeli sedibus eiicerent. Ab Iove prognatum misere in Tartara regem: Tantum illi nocuit vatum inimica manus. Nomen, crede mihi, sanctumque piumque poeta est: Huic quicunque nocet, se periisse putet. Testis Pasiphae, veneris nova monstra pudendae, Aspernata virum foemina amica bovis; Altera natarum testis, data praeda Lyaeo, Heu misera in solis ebria littoribus; Altera privigni renuentis perdita amore Contempta accumulans crimina criminibus. Laedere credideras sanctos, rex dure, poetas: Poenitet, at sero, te nocuisse tibi. Dedecus hoc generi manet aeternumque manebit: I nunc, et vates, stulte, perire puta. Est vati immortale et non violabile pectus: Hoc itidem sonuit veridico ore deus. Namque ferunt dixisse Patris mandata ferentem: "Mortis in hoc puero non habet umbra locum. Sic maneat, donec se animae in sua membra receptent, Rebus et exitium deferat ignis edax Atque hominemque deumque in maiestate sedentem Extremo videat terra cruenta die". Scilicet ostendit iuvenem, quo clarior alter Nec prior ingenio nec probitate fuit. Hunc Heliconiades sacris docuere sub antris Et Charites Paphiae dulci aluere sinu. Murmure tum comites sanctum implevere senatum, Mirati merito morte carere hominem. Musarum pretium est aeternum vivere, nec mors In sacros vates arma movere potest. Gaude igitur, Syncere, tui saecli optime vatum: Immortalis enim lux geniusque tibi est.
13. de victoria Liviani O quae alma grato carmine fortium Mori, Thalia, facta vetas virum, Nunc et per ora Livianum Omnium, et omne feras per aevum. Dic ut superbae contuderit minas Germaniae atque a Caesare barbaro Fessae tot annos imminentem Ausoniae arcuerit ruinam. Nam quis, malorum heu heu veterum memor, Non expavebat, cum populos truces In nos remotis usque ab oris, Qua glacie riget Amphitrite, Audiret armari, asperaque Alpium Iam vincere altis cum nivibus iuga Feris inaccessa, atque fines Undique iam populare nostros? At Livianus in trepidis docens Audere rebus, qua violentior Vis hostium ingruit, citatis Obvius agminibus cucurrit. Ductore tandem hoc, scilicet Italas Videre montes insoliti manus, Tormenta, atque equos et arma Alpicolae stupuere Fauni. Tandemque nostra impune nimis diu Bacchati in arva Theutones horridi Sensere in antiquumque robur Inque novum Marium incidisse, Cum caesa, pubis flos Alemanicae, Repente in alta valle Cadubrii Phalanx nives cruore tinxit Purpureo, rapidumque Plavem, Arx et recepta est; pectora militum Cum saeva nostrorum ardua non via, Non saxa, non arcere muris Terrifici potuere nimbi, Cadente ahena fulminis in modum Contorta ab igni sulphureo pila, Qua terra subsultat nigerque Cum sonitu ferit astra fumus: Dirum repertum, et ingenium male Sagax sacrumque, quo truculentius Nil invenire atrox Megaera, Saeva nec ira potest deorum. Sed cuncta praesens horrida temnere Dux acer urget; hunc sequitur cohors Secura, praesentemque mortem Magnanimo duce freta vincit. Dis cura nostri est; et Venetus pater Probe Latinae consuluit rei, Cum ius tibi omne copiarum, Liviade, tribuit suarum, Corneliumque mox socium dedit Magno e senatu, cui sapientia Insignis ac fortuna avorum Scipiadum reparant honores. Non imperatorem ille queat sibi Optare, Mavors quem mage diligat; Non tu senatorem ferendis Consiliis animosiorem. Vos nuper hostium unanimes feram Fregistis audaciam, ac pavidos patres Firmastis, ac suam attulistis Semianimis populis quietem. Vos iam timebit barbarus, ac suis Pedem cavebit tollere finibus, Ni laeva mens est diique nostros Accumulare volunt triumphos.
14. epitaphium canis Caparion ego sum, quem vivum maxime amavit Liviades; tumulum post dedit et titulum. Plura cani ingenue de se sibi non licet; at mi Nunc audita meo accipe de domino: Latrantem me forte phalanx Germana per umbras Ut novit, de more affore herum timuit, Et fugit trepida; at ridens ait una dearum, Quae ante Iovis solium ferrea pensa trahunt: "Ne trepidate: semel satis est timuisse; neque illum, Quem fugitis, prius huc fata venire sinent Quam Gallos male foedifragos demiserit Orco Et quisquis vexat barbarus Italiam". Quisquis ades, domino haec referas, precor; haec quoque pauca Addito: "Amat te etiam trans Styga Caparion".
15. ad Naugerium et Iohannem Baptistam Turrianum Iam valete, boni mei sodales, Naugeri optime, tuque, amice Turri, Vere candidi et optimi sodales, Quos nunquam sat amaverim, licet vos Quam fratres mage, quamque me ipsum amarim. Quibus perpetuum frui per aevum, Vota si mea Di audiant benigni, Sit una ampla animi mei voluptas. Verum dura necessitas repugnat, Invitumque alias adire terras Cogit, atque alios parare amicos. Vos ergo, memores mihi esse vestri Fixam in pectore imaginem bonamque Vobis partem animae meae relinqui, Iam valete, boni mei sodales.