CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-13+02:00. Nodus CORTESI.bell-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CORTESI.bell-01.xml.

Documentum CORTESI.bell-01.xml in db pdill0


dedicatio ad librum Care liber, magnum qui iam volitare per orbem Notus et argutis auribus esse cupis, Qui cupis Arctoi tectis succedere regis, Numinis et propius ora videre mei, Qualiscunque mihi multo vigilate labore, I, felix genio candidiore liber, Neu blatta informi laedat rubigine, neve Tempus edax noceat, neu mala lingua tibi. Sic faveant Musae et studiis servata nepotum, Quae canis, haec olim saecla futura legant. Quantus et Alcides et quantus nomine Achilles, Matthias hominum pervolet ora meus, Matthias, Romanus honos, cui vertice sacro Pierias laurus bellica fert hederas. Iliacas alii flammas Thebanaque fratrum Arma et Iasoniis insignem heroibus Argo, Astrorum cursus et Ditis inania regna Fictaque Pierio referant miracula cantu, Nos propriis spectanda oculis, nos inclyta dextrae Facta tuae canimus, quibus aurea sidera vivus Tangis et aetherias fama petis arduus arces. Sed sine te nunquam tenues ad carmina tanto Subsistant vires oneri. Tu numine toto Dexter ades, da Maeoniam tua facta canenti, Matthia Corvine, chelyn. Si Delphica parent Templa tibi sentitque frequens tua nomina Cirrha, Si Musae, si Phoebus amant, hoc tempore solus Carminibus si digna facis, quae nulla vetustas Deleat annorumque gravi situs obruat aevo, Quanquam absens tanto rerum splendore tuarum Excitor, assensu laudum procul omnia plaudunt Fortunae momenta tuae, neque clarius axe Lumen ab Arctoo micuit, sonat omnis ubique Nomine terra tuo et famam vaga gloria caelo Terminat immensumque ingens accedit Olympum. Non haec ingenio complecti aut versibus optem Posse meis, cupido non si torrentia vati Pieridum sint ora novem, sit aenea lingua. Litoreas aliquis citius numerabit harenas Parvaque per densum volitantia corpora mundum Et tenues per inane globos, quam singula versu Expediam. Potui satius tacuisse, furentem Ni dulcis raptaret amor, qui frena pudoris Rumpit et immenso cogit decurrere campo, Conveniunt omnes quando, tua cura, poetae Certatimque novas contendunt scribere laudes. Nec bene Romano de nomine Musa meretur, Quae tua facia silet. Regum tu maximus ille es Et maris et terrae domitor, tua fulmina passim Horret Hyperboreae regio Maeotica brumae. Te duce tuta fides, tibi relligiosa parentum Debetur pietas, in te fiducia duris Militibus sita, Threicii fera munera Martis Te penes, in te anceps belli fortuna recumbit. Tu vallum Italiae, Romana palatia, servas, Impia tu gentis contundis monstra profanae Bisaltamque Scythamque ferum, tu Norica vincis Arma et bellacem non uno Marte Bohemum. Tu mores hominum domitas et iura per urbes Restituis lapsisque potens succurrere rebus In faciem antiqui mutas mala tempora cultus. Verum ego non hydrae magis indelebile collum Fecundumque iecur Tityi consumere posse Desperem aut Ixionios firmare rotatus, Quandoquidem primo tantarum in limine laudum Hinc decus, hinc rerum incertam fert copia mentem. Ac veluti rubrae dubitat rimator harenae, Quam prius e variis gemmam legat (ardet iaspis,. Lucet onyx, viridi radiat fulgore smaragdus), In partes dubium varias et singula circum Illum agit, haerentem spectandi immensa voluptas. Nam quid principio referam, unde exordia sumam? Maiorumne prius repetens exempla tuorum Messalas atavos memorem stirpemque togatam, Unde tuum magnis genus est auctoribus ortum? An patris Hunniadae tot bella exhausta tot annos Persequar, ut saevos totiens disiecerit hostes, Fuderit ut dirum Taurini ad moenia Turcam? (Nunc Albam, appellant, albent quando ossibus arva Bistoniis galeaeque micant effossaque pila Et madidae humano pinguescunt sanguine glebae). Sed genuisse tamen Matthiam gloria maior, Quam variis septem bellis domuisse trionem Et tetigisse altum vicina fronte Bootem. Romuleae decus, Hunniade, memorabile gentis, Quo duce Pannonium pulsavit sidera nomen, Non ulla pro laude, pater, nullisque triumphis Plus tibi res Italae debent, quam pignore tanto, Fulmina quod belli populo rediviva Latino Et tanta eversis peperisti commoda rebus. Tu nato concede tuo, quantumque priores Vicisti, tantum vinci patiaris ab illo. Non secus Aeacidem proles Pellaea Philippum Fortior et bello Peleum superavit Achilles; Sic vinci Anchises nato gavisus et Aegeus Magnanimum laeto miratus Thesea vultu. Atque equidem nasci Romano semine multum est, Matthia armipotens, auctorum fortibus actis. Et genus et famam renovare et fata suorum; Scilicet ante alios cursu Neptunius auras Altius efflat equus virtusque immissa propagat Indole diffusas cognata in pectora vires. In te crevit honos rerum successibus auctus Et nova maiorum virtus tua nomen obumbrat Sola bonis contenta suis nihil indiga patrum. Te vario casti venturum carmine vates, Te cecinit multo quondam pius ore sacerdos Quique avium cantus quique ardua sidera norunt Aut qui divinum spirant sub pectore numen. Tum caelum sua signa dedit Phoebeaque lucem Natalem praedixit avis, cum decidit aethra Annulus in gremium matris delapsus Elisae. Ipsa sub umbrosa fatorum nescia quercu Carpebat placidam seclusa in valle quietem. Huic puer in somnis, utero quem languida pleno Gestabat, subito fetae circum ubera visus Ludere et infantis facto velut agmine in ora Plurima praecipiti labentia flumina cursu Pectore sub magno dictu mirabile condi, Cum subito geminam, digitis quae lapsa iacenti Errabat, rostro praepes libravit acuto Inque sinum celsa demisit ab arbore corvus Et leviter molli distrinxit lumina penna Excidit extemplo somnus, tum laeta salutans. Augurium verbis supplex his diva precatur: "Corve sacer, longa superis gratissime vita, Seu tu sponte venis nostri praesagus honoris, Seu pater altitonans caelo te misit ab alto, Adsis et tanto fortunes omine natum. Tu gentilis honor, cognomen nobile nostri Tu generis, te nostra ferent insignia semper Parque aquilis toto venies victricibus orbe. At tu, rex superum, primiis cui pugnat ab annis Hunniades, cui sese ultro devovit et omnem Progeniem, quando eveniunt sine numine nunquam Ista, tuo carum felici lumine fetum Aspice et auspiciis insomnia laeta secundis, Ut, quot ab innumeris manabant fontibus amnes, Tot sint regna meo late parentia nato, Undique caeruleis circundata regna fluentis". Haec ait et tacitis veneratur, numina votis, Pannonius quo more senex aut Dalmata suevit, Qui desiderio caeli terraque marique Longum iter emensus tandem pervenit ad arces, Maxima Roma, tuas et flexo poplite supplex Ardua clavigeri succedit limina Petri; Ipse pius tremulis titubantia murmura labris Integrat, ipse preces et cana fronte peractis Concretam votis exemit pectore labem. Non aliter caelum divosque precatur Elisa. At pater omnipotens melioris conditor aevi Proxima maturi repetens iam tempora partus Atque animum castae precibus commotus Elisae His incorruptam compellans vocibus ultro Affatur Mariam, quanquam facta impia cogunt: "O mater, diro poenas de sanguine sumam Immittamque globos flammarum in viscera terrae Et genus humanum deleto semine perdam. Iam pudet in nostras armari numina vires, Quae superis depulsa, polis damnavimus Orco. En rursus fera bella cient rursusque gigantes. Monstraque de superis audent decernere regnis. Pars quota terrarum restat mihi? Possidet orbem Turca ferox Eurumque premit Magmedus et Austrum, Nec patriam tantum Solymam nec Achaica tantum Regna, sed Illyricum tenet Epirumque superbus. Angusto vix tuta freto Roma inclyta, divum, Roma, locus, Roma, imperii pulcherrima sedes. Quid memorem infandis tot diruta templa ruinis, Dedecus in nostrum versum fasque omne nefasque Pollutamque fidem et temeratas caedibus aras? An frustra ignifera torquemus fulmina dextra Miscemusque cavis horrenda tonitrua nimbis? Me tamen Hunniadae pietas movet actaque bello Fortia et effusus nostro pro nomine sanguis. Sed, quoniam emeritum iam pridem sede locare Siderea certum est et iam nune filius illi Nascitur, hunc rebus bellantem imponere, fessis, Hoc saevos ductore paro compescere Turcas. Ergo age tu, Lucina parens, tu, maxima Iuno, Da faciles matri partus natumque rubentem Excipe, cumque suo vocem formaverit ore, Fac, Turcas puer ille meas se iuret ad aras Igne secuturum et ferro terraque marique. Postquam alacres magnis vires firmaverit ausis, Is premat immanes invicto milite gentes Aureaque Arctois componat saecula terris". Haec ubi dicta, polus tremuit, tremuere cavernae Tellurisque cavae et sonitum maria alta dedere. Palluit anguiferis impexus crinibus ora Territus atque imo latuit Magmedus Averno, Ceu latet intonso pavidus sub gramine serpens, Vicina apparet quotiens Iovis armiger aethra; Dulcibus is praedam natis rimatur et acres, Dat penna stridente sonos super aera raptus, Ille anceps glacie torpet latebrasque propinquas Intrat et optatae tumulo sese abdit harenae. Interea carae nullo languore parentis Continuo in dias ope numinis editus auras Ipse puer strictos primis vagitibus enses Complesti, in patriis repsisti parvulus armis, Militis exceptus manibus plausuque faventum Othrysium tenero spirabas pectore Martem, Qualis ubi in cunis genitus Iove mollibus infans Elisit geminos manibus Tirynthius angues: At tibi nascenti fortuna innoxia plausit Permulsitque manu blandum Rhamnusia pectus. Affuit Aeneadum genitrix, formosa Dione, Gradivusque parens atque urbis Romulus auctor "Exoriare", inquit, "nostro de sanguine tandem, Magne nepos, patriae decus et tutela ruentis! Quanta tibi placidi favet indulgentia caeli, Qualibus aegoceros radiis, quo lumine Mavors Prospicit et quanto rutilus Iove fulgurat aether! Ingens Aetnaeis stridet fornacibus ensis, Ingentem Siculi formant thoraca Cyclopes; En tibi iam rupes Vulcania tota remugit. Incipe, dive puer, tenero vibrare lacerto Tela virum. Iam nunc animos ostendis avitos, Quippe his Scipiades oculis, hoc parvulus ore Caesar erat, sic Corvinus mihi riserat olim. Aspice iam, nostri quantum stat roboris instar Fronte tibi et patrios effingis imagine vultus, Qualis eris, cum maestus Arabs, cum territus Indus Cernet adhuc superesse mea de gente nepotem, Ausit qui domitis totiens iuga ponere Dacis! Perge modo, non, haec equidem te oracula fallent, O spes Ausonidum et Romani nominis heres! Dixerat. Ipsa fovens gremio Tritonia Pallas Hastam insertabat dextrae et Phorcynida laevae Et parvo auratum capiti diadema locabat. Ter lauro cinxere comam, ter blanda dedere Oscula, ter laetae cecinerunt omina Parcae. Vix fari poteras, brevibus cum longa lacertis, Tela dari torvus patre exultante petebas Assuetus clangore tubae atque hinnitibus ipsis Laetari et flammis galeae arridere coruscae. At non armorum sonitum pugnaeve fragorem Consertae horrebas, gemitus vocesque cadentum Auribus intrepidis tormentaque pectore suetus Audire impavido, cum saxea fulminis instar It pila flammiferi sonitusque imitatur Olympi. Non amnis tumidi murmur spumantiaque undis Aequora, non rapidis terrebant flamina ventis. Sic in Chaoniis generosae vividus arvis Pullus equae visoque truci venaticus apro Indolis ante annos catulus dat signa Molossae. Post, ubi paulatim crevit robustior aetas Atque metus expers adolevit corpore virtus, Non tergo, sed fronte vago notissimus hosti Iam volucres solitus cursu praevertere cervos, Flammea vel celeris saltu vestigia dammae Telaque nunc arcu, nunc saxa emittere funda, Aerea sulphureis tormenta incendere taedis Murorumque frequens lapsam ingeminare ruinam. Ac velut Hesperium Poenus cum presserat orbem Hannibal aeriasque furens animosa per Alpes Et Pyrenaeos raptaverat agmina saltus, O, quotiens ausus vastos umbone molares Pellere, centenis quotiens occurrere telis, Intactas super ire nives fluviosque minaces Et tumidum audaci pelagus tranare natatu! Cum trepidum genitor castris educeret agmen, Ipse auctor pugnae stabas et terga daturis Firmabas dubium rerum discrimine pectus, Cumque per insidias a tergo invaderet hostis Et furtim missas tremeret procul Alba phalanges, Vertebas strictis pavidas mucronibus alas. Ceu, ferus Aeneadas premeret dum Nervius acres, Iulius emicuit raptaque a milite parma Restituit fusos media inter signa maniplos. Et, quod defixum est Othomanni regis in ore, Vulnere quo turbatae acies, tua dextera telum Torserat; auspicio parta est victoria tanto. Inde chorus divum caelique exercitus omnis Pro te bella manu telis infesta ciebant; Ipse pater superum, summo tibi Christus Olympo Propugnator erat. Iam tum pia numina voces Audivere tuas et votis annuit aether. Ille Pharaonias summersit fluctibus alas, Ille et legifero Mosae deus affluit undas Disiiciens mediumque viam patefecit in aequor. Nimirum Macedum populi atque Alemannia pugnax Adventu tremuere tuo responsaque divum Bosporus et Scythicis Hypanis procul horruit undis. Interea Hunniaden referentem signa cruentis Turcarum spoliis, ne quid mortalibus ultra Viribus auderet maius, revocare parabat Iuppiter et vacuo terrae decus addere caelo. Isque, ubi labentes artus et frigida membra Sensit anhelantemque anima fugiente iuventam, Sic fatur moriens dictisque ita pectora firmat: "Nate mihi vita semper iucundior ipsa, Flos regum, nate, Ausonidum lumenque future, Accipe et haec memori praecepta in pectore fige. Nam, te qui supra est annis et vertice toto, Fratrem fata mihi comitem dant mortis acerbae. Iam propior mors atra ruit. Quid lactea colla, Quid flavos calido conspersos sanguine crines Commemorem? Heu, tenero, sanguis meus, occidis aevo, Proiicis et truncum ferro ceu victima corpus! O dolor, o lachrymae, dulcis Ladelae, tuorum! Tu, cui felices ostendunt numina cursus, Qui patriam nomenque feres ad sidera nostrum, Utere sorte tua, nec foedi carceris horror Terreat aut duri imperium crudele tyranni. Inveniet fortuna viam victorque redibis Quadriiugo insignis subiecta per oppida curru, Cum te Pannoniae regem, te Moesia et alte Noricus Illyricis mundus venerabitur oris Successuque ferens sese laetabitur omnis Armipotens Europa tuo et caput efferet astris. Amplum, nate, tibi regnum famamque relinquo, Duratum castris Hunnum assuetumque periclis, Qui nulli inferior genti pietate vel armis Quique tuis nunquam desit conatibus audax. Aude omnes tentare vias hoc milite et omnes His belli contemne minas, puer inclyte, dextris. Debellanda manu variarum horrenda ferarum Monstra tibi et multae diversis finibus urbes; Augendum bello decus et sudore paranda Gloria, nam magnos fortunant fata labores. Ergo nec somno indecori, nec tempora segni Perde situ et patrem duris imitare sub armis. Incumbent alii Sarrano mollius ostro, Argutas tenui ducent de gutture voces, Pulsabunt citharam melius saltuque choreas Intexent agili et convivia lauta parabunt, Tu bellare frequens et vincere, nate, memento; Hoc tibi erit studium regnique extendere fines, Exercere fidem et contingere sidera factis. Ingredere et tantos iam nunc ordire labores!" Iam nova pertentant moribundum gaudia pectus. Haec memorans dulci genitor dedit oscula nato Et simul astrigeris conscendit in aethera bigis, Aelius ut Solyma vates levis excitus aura Egit sidereo candentes igne quadrigas, Obstupuit mediis agitantem in nubibus axem Sublatumque polo nequiquam exclamat Elyses: "Quo ruis et dulcem linquis crudelis amicum?" Sic pater Hunniades caelo sese intulit alto. Tum diva immenso regnum paritura labore Matthiae Fortuna suo fratrem impulit acrem Ulcisci patrium ferro decus hoste perempto. Ipsius ante oculos Agelai regis et ora Ense virum necat indomitum patrique parentat Audax Hunniadae natus nec iura nec arma Regalemve manum veritus fascesve tremendos, Sumeret ut meritas hostili a sanguine poenas. At rex Pannonia tremuit Germanus in aula Insontemque dolis iuvenem et nil tale verentem Occupat ac multo foedatum vulnere saevus Imperat intonsa caput a cervice revelli. Heu pietas! Haeret vinctis post terga lacertis Infelix puer et crudelia fata moratur. Terque quaterque ferus nequiquam fortia lictor Colla ferit crebrisque addit super ictibus ictus, Purpureo niveos humeros dum caesa cruore Infecit cervix et pulchros abluit artus. Non lachrymas pueri, non plebs patriusve senatus Continuit tristesque necem flevere catervae. Turpavit senior squalentes pulvere canos Danubius, gemuere alto sub gurgite nymphae Et Riphaea iuga et Boreae glacie obsita tellus. Sed non ille diu casu laetatus acerbo est. Dum nova regifico celebrat connubia luxu, Interit inter vina miser libata dapesque Laetaque lugubri turbat convivia planctu. Nil adeo certi miseris mortalibus usquam est. Tu, velut alterna Pollucis morte redemptus Castor Amyclaeum stellis ostendit honorem Et certam nautis tranquilla luce salutem, Talis ades regno everso patriaeque ruenti, Cum primum lapsas miles tibi victor habenas Et regni vaga frena dedit cervicibus ipsis In solium regale ferens fractisque catenis Tradidit Arctoae late moderamina gentis. Principio infensas acies populosque rebelles Impia non grati periuri militis ultus Sub iuga depresso misisti regia collo. Necdum etiam primo vestibat flore nitentes Barba genas, cum laeta tuos victoria currus Circumit et virides substravit gloria lauros. Prima triumphales fronti concessit honores Seditio pacata tuae, prima impulit armis Discordes late gentes frenare severis. Nec mora. Sidonio longe spectabilis ostro Sacra facis sacrasque deum veneraris ad aras, Vocalem veluti fama est Davida tonantem Placavisse deum, teneri fundamina, regni Dum iacit et puram sacris fert curribus arcam. Macte animis et care tuis caelestibus heres, Qui sancta imperii pietate exordia firmas! Non vires, non arma magis legumve potestas Relligione valent; mundum terrore subactum Haec regit, haec saevas moderatur numine gentes. Protinus hostilem ductor capis acer Iazam Invictumque doces vinci certamine Turcam Ac prius indomitum fugientia vertere cogis Terga ducem; nec te belli vis ulla nec ullus Impetus avertit dura obsidione prementem Moenia, disiectis donec patefacta ruinis Intrasti curru victor sublimis ovanti Et magnam infandis rapuisti ex hostibus urbem. Sed, dum persequeris victricis praemia pugnae Ultoresque trahis iurata ad proelia divos, Dira superstitio patrias invaserat urbes. Hussius huic auctor quondam; nec templa nec aras Erexit superis et, quae constructa manebant, Diruit impius, infelix ac peste cruenta Tristia periurae maculavit moenia Pragae Multaque de superis demens infanda canebat. Hinc ortae monstris facies bacchataque passim Prodigia Herculeis non contemnenda lacertis Tisiphones atrae stimulis accensa fremebant. Nec contenta suis iam pridem finibus ingens Belua Pannonias spiris involverat ambas; Mille manus illi fuerant et cornua mille Et totidem intortis armabat colla colubris, Cum procul obsessas regni circunspicis arces Tartareae labis tabo sic protinus orsus: "Quid Thracum sequar indomitas Arabumque phalanges, Quos terra et vastis dirimit mare fluctibus altum? Monstra domi vincenda mihi maiora supersunt, Intestina mei populatur viscera regni Sacra lues propiusque nocens in limine labes. Indigetes divi, patriae tutamina nostrae, Et tu, sanctorum columen, Stephane inclyte, regum, Si me cana fides pietasque illaesa ciere Bella iubet mediisque artus opponere telis, Nunc precor, o superi, sinite hac me sternere dextra Prodigium diroque manus foedare cruore! Nunc sinite his terris sceleratam avertere pestem!" His dictis monstrum patria vi perdere adorsus Non clava accinctus, non in certamina pelle Venisti; rigido pugnatum est undique ferro, Undique commissae cumulatos stragis acervos Cernere erat. Tepidas Oderae cruor inficit undas Involvitque ruens labentia corpora vertex. Pars flammis ambusta sonant piceoque crematur Igne lues, nigris lucent incendia bustis Et sparsos rapiunt cineres in nubibus Euri. Ergo vieta tuis portenta Bohemica telis Tempora victrici flaventia fronde coronant Praeceduntque duces onerati colla catenis Atque sacerdotes coetu comitantur honoro Florentes visentem urbis et vota sacrantem. Aurea caesaries humeris volitabat eburnis Laetaque purpurea flagrabant ora iuventa. Qualis ubi auricomos eduxit Lucifer ignes, Vere novo roseus rutilo sol enitet astro, Sic formae splendore nites clarisque verendae Virtutis bellique notis, o nobile Martis Numen adoratum, o terris decus omnibus ingens. Iura manu pacemque geris viridesque triumphos Et scelerum ultores educis in agmina divos. Imperium tibi grande comes, tibi regna laborque Clarus et insignes generoso vulnere mortes. Bello iura Gethis, bello data iura Britannis, Parta quies populis et vita gloria maior. Adde tot erectas urbes positosque colonos, Tot pacata fero late loca vasta latrone Aequoraque invectas quondam per inhospita merces. An memorem iunctas diverso a litore gentis, An notas rerum causas sedesque locorum Et mores hominum et variae commercia linguae? Hoc caelo Alciden victoque oriente Lyaeum Extulit, hoc Persas, Poenos Gallumque potentem Romanosque tuos et te, fortissime princeps, Qui nunc extremis Europae victor in oris Immanem avertis Tyrrhenis urbibus hostem. Salve, certa salus rerum, pater inclyte Mavors, Certa virum! Tibi nunc aeternae laudis honorem Invictumque cano Romano carmine regem. Quod si nascentis vixdum Cortesia Musae Orsa iuvent dicique meo dignabere versu, Matthia, incipiam rursum et primordia laudum Exequar, exemptus vulgo doctasque per auris Ipse virum longos vivax volitabis in annos. Nox caelum interea nigris involverat alis Et placido miles laxabat corpora somno Strataque per terras animalia fessa iacebant. Rex vigiles animo curas casusque futuros Et rerum ingentem volvebat pectore molem, Extemplo Latiis iuvenis cui fulgidus armis Visus adesse procul Martemque accendere dictis: "Care nepos, potes hoc tardare ingentia cursu Fataque fortunamque, tibi quae tradita, custos? Imperio superum magnis accingere rebus. Pugnandum meliore deo servandaque rursum Roma tibi et generi rursum data gloria nostro. Aspice me, tanti qui sum cognominis auctor, Cui quondam galea corvus consedit in ista. (Corvigerumque alte quatiens caput) Eia, age, segnem Rumpe moram et tantis, sanguis meus, utere fatis!" Haec fatus cristis fulgentibus exuit arma Telaque, terribilem nodis ac viribus hastam Insignemque ensem atque iterum sic ore profatur: "Accipe digna tuis tandem virtutibus arma, Quae tibi tam multos olim servata per annos: Haec Cytherea suo quondam dedit aurea nato, Haec soliti gestare patres, his fortiter usi Dum stetit imperium, sed, postquam a culmine lapsa Roma ruit passimque omnem distracta per orbem est, Occului mecum Elysiis arma inclyta campis. At modo Sicaniis iterum Vulcanus in antris Firmavit crassumque oris super addidit aurum. Haec tibi do, generis lux o clarissima nostri, Ne dubites acres in proelia poscere Turcas. Indue et Ausoniam factis fer ad aethera famam!" Talia narrabat, croceo cum flava serenum Ore ferens Aurora diem pulsabat Olympum. Sensit et ambrosio respersum rore nepotem Deserit et caecae nocti se immiscuit heros. Matthias monitis et tanto munere laetus Singula miratur rutilis radiantia flammis Et galeam et clypei longe venerabile textum. Nunc illustre caput vestit, nunc bracchia, latos Nunc humeros aptatque altis accommoda membris Et solito magis armorum fremit excitus oestro. Qualis ubi Etruscis Volaterrae in finibus urbis Aetnaeo par flamma iugo de rupe cavata Exilit, aspirant Boreas si forte Notusque, Sulphureos tum terra vomens eructat acervos Acrius ignescuntque magis per nubila flammae Sibilaque ingeminant latrantibus effera saxis. Ex illo assiduis vitam traducere castris, Matthia, et duris statuisti incumbere rebus. Arma cibos, dant arma toros placidumque soporem Instratus clypeo nudoque in caespite carpis. Contemptamne sitim referam somnumque famemque, Concretas sudore comas spretosque calores Ac rapidos longis superatos solibus aestus Frigoraque Arctois devicta rigentia brumis? Mollities alios turpique ignavia luxu Lenta iuvet tenerisque quies ingloria plumis, At te artes tractare iuvat Mavortis. Anhelum Quis melius te frenat equum? quis flectit in orbes Ocius? His stimulis agitari mallet Arion, Te sessore ferox pensaret Cyllarus acrem Castora, pensaret te Persea Pegasus ales. Quem Bellona magis rutila tegit horrida parma? Aegide quem tantum Pallas fulgente tuetur Cuive suum totiens Gradivus commodat ensem? Quis dura invictae dextra quatit acrius hastae Robora? Cui pectus thorax animosius ambit? Aeneas non maior erat, non divus Achilles, Ambo animis alacres, armis caelestibus ambo. Quis vaga castra locat te cautius, opprimit hostem Durius aut cingit melius munimine vallum Aut premit obsessas bello constantius urbes? Quis patrio latos de more agitare per agros, Ponere quis iunctos sciat aptius ordine currus? Scis tormenta hosti venturo adversa locare Et loca fluminibus vicina et pinguibus arvis Deligere et duplicem castris deducere fossam, In quamcunque libet faciem componere pugnae Agmina, sive tua placeat seu, lege priorum. Omnia militiae calles documenta severae, Quin genus armorum varium et, quo quisque superbit, Ense minax, qua vi telum, qua torqueat hastam Pectoraque et latos quo tegmine muniat armos. Callida Sertori et regis mens vafra Molossi Talis erat virtusve senis matura Camilli. An tu Cantabricis Cimbrorum saepta maniplis Castra perhorrescas? aut iuncto Gothus Alano Aut coniurato si Vandalus aspera Poeno In te bella ciant? An quisquam eludere tectis Laetetur te posse dolis telisque fugare? Firmior, undisono, scopulis, quos impete frangunt Auster et insanis nequiquam fluctibus aequor. Obsistit bellis animus casusque futuros Praesaga cum mente videt: Vis corporis acres Strenua belligera sternit virtute cohortes. Ac velut obscura densus caligine nimbus, Qui varias atra concepit nube procellas Post ignes rutilos et crebra tonitrua, praeceps In silvam per inane ruit magnoque fragore Frondiferas avium sedes atque alta volucrum Culmina perpetuum geminans quatit ictibus imbrem Et rapido tonsos prosternit turbine ramos, Nulla equidem rarae monumenta ingentia pugnae Egregia te clade latent: Marathonia nosti Bella Saguntinasque faces Cannasque Padumque Et quanto Leucas, quanto Cathelanica tellus, Emathii quotiens rubuerunt sanguine campi. Ergo rudimenta et corruptae munera firmas Militiae, ut bello teneris assuescat ab annis, Ut sese ad varium fingat certaminis usum Et parere ducum dicto matura iuventus Discat et iniussae fugiat discrimina pugnae, Iussa eadem infestis hosti concurrere telis Ardeat ire ferox, curvo seu tendere gyro Aut sit opus recto aut firmo decernere gressu Sive urgere procul iaculis seu comminus ense Ire, ducemque sequi legio per vulnera discat, Sive pedes sive asper equo procedit anhelo, Tentarit seu valle viam sive ardua montis Per iuga seu caecis silvarum anfractibus erret, Annosum veluti cervi ramosa ferentem Cornua Strymoniaeque grues super atra sequuntur Nubila ductorem et certo procul ordine cingunt. Tum vero assensu felix exercitus alte Conclamant vario: "Dubiae iam nulla timemus Fortunae te rege mala et te extrema iubente Aethiopum impavidi ferro penetrabimus arva. Tecum fluctisonis capita obiectare periclis Non pigeat, tecum diris obsistere monstris Et proprios piceis artus opponere flammis Aut qua letiferas muralis machina glandes Spargit et excussis creber sonat aere telis Scorpius innumeraeque volant per spicula mortes" Talia magnanimo fundebant pectore dicta Et, quocunque ruas, penitus te quisque ruentem Prodigus in strictos animae comitabitur enses, Ut tener, insuetas, iuvenis, cui pectore flammas Ignis alit caraque animis in virgine fixis Ille mare in medium, medios ille ibit in ignes Intrepidus, cum iussit amor cumque impulit aestus, Proiiciet dulcem per mille pericula vitam Optabitque sua dominae placuisse ruina. Et, quoniam solers vires industria firmat, Horrida continuis exerces corpora bellis. Si quando siluere tubae valloque refixo Agmina sedatis iam captant otia rebus, Venatum interea studiis flagrantibus itur. Tum miles positis vibrat venabula pilis, Tum nemorum canibus saltus atque avia lustra Circumit et vastis figit pecora abdita silvis Indicitque feris alio certamine bellum. Moenia seu vacuus pacatis urbibus intrat Multaque belligeris edit spectacula ludis Aut ferit ense virum vir comminus aut petit hasta Eminus; armorum conflictu personat aether Vicinaeque procul silvae montesque reclamant. Qualiter indomiti longis per compita tauri, Quos trahit implicitos laqueis Romana iuventus, Agmine cum toto Capitoli in vertice pugnant, Si iuvenem curvis elatum cornibus alte Excutiunt ac more pilae super aethera iactant, Tum vero arrectis animis Aeneia pubes Incessunt magnisque implent clamoribus urbem Tum vaga per septem responsant murmura montis. Praeterea valido franguntur robora nixu Ictibus et sonipes tantis collisus utrinque Ingemuit, fusis equites labuntur habenis Semineces rubroque lavant fora lata cruore. Facta virum trepidae mirantur fortia turbae Pectoraque invadit pavor et miserabile murmur, Martia ceu magnis urbs quondam effusa theatris In ferrum audaces vidit concurrere turmas, Avertit largo maestos a sanguine vultus Plurimaque exanimi matrona expalluit ore. Quisque sibi dubiis hinc te fortissimus optat Rebus habere ducem, tecum maioraque bello Audet et in pugnam violentius ardet Erinys Et magis horrendo duce te Mars intonat ore. Nam quid lecta canam generosae robora pubis? Quisquis Parrhasia fama celebratur ab Arcto, Te colit et multo compulsus nomine gaudet In partes transire tuas tuaque arma fovere. Haud equidem, magna, desunt, qui Stentora voce, Qui cursu Aiacem, qui viribus Hectora vincant; Non unus tibi Tydides, non unus Ulixes Militat, heroas post haec veneranda vetustas Parcius heroumque duces extollat Atridas. Non his, Matthia, modo formidabilis armis Militibusque venis, nec te solertia tantum Victorem aut duris facit experientia rebus, Sed quod prisca fides pietasque Astraeaque virgo In pugnas te laesa ciet. Quis iustius arma Induit aut pacis studio mage bella capessit? Causa deo praesente ipso stat in agmine victrix, Una tibi quando ante alios defenditur omnes Relligio sequiturque ducem felicibus ausis Conatus comitata tuos; ipsa unica bellis, Urbibus ipsa tibi praeses tecum ipsa volentes Signiferosque in bella trahit memoranda penates. Quippe aliquis superum turmas circumvolat ordo Arma inter; fiunt ignes, flagrantia fiunt Flumina, grandiferis ventique imbresque procellis. Ergo numinibus fidens et nobile vasto Munitus patriae virtutis robore pectus, Cuncta tuis veluti subsidant viribus arma, Nulla oblata feri detractas proelia Martis Et nullum pugnae vitas genus acer iniquae Occurrisque hosti, vel inundent milite montes, Obvia vel densis peditum seges horreat hastis. Ecce autem a Stygio furiarum prima barathro Bella ferens flammasque Asiam bacchata per omnem Threicium iuxta demissis Bosporon alis Constitit, urbs magnis ubi curvo in litore fatis Spartano fundata diu sese erigit; illic Gens effrena fero quondam cognata Gelono Massagetae Turcaeque horrendo Marte fremebant, Impius et Graio perfusus sanguine pectus Arcem instaurabat domita iam victor in urbe Magmedus, quem successu fortuna secundo Coeperat ignavo captum corrumpere luxu. Hic iuvenem tristi virgo Cocytica vultu Patris Arnurathae in faciem mutata labantem Increpat et saevas dictis ita suscitat iras: "Ergone, quem neque bella valent neque, nate, labores Invictum superare, quies atque otia frangent? Non ita te caedes inter pugnasque cruentas Erudii attritus galea pater. Eripe paci Te, nate et bellis immanibus insere bella. An tibi bellorum pretium sit vile Corinthus, Tunditur Euboico quaeque, inclyta marmore Chalcis Scodraque, Dalmatiae pudor? En procul aspice, in armis Aemulus Aeneadum quantus tibi sanguine surgat Matthias. Huius fatis contraria nostris Fata vides; saevo iuvenem prius opprime ferro, Pannoniam patrio quam firmet robore gentem. Solus hic infirmo poterit, ni sternis, ab aevo Fortunae promissa tuae rescindere fata. Illius auspiciis fusum te vidit et armis Taurinum, vidit, cuius stat fronte cicatrix, Vulnus. An hoc unquam vulnus patieris inultum? Quid pater Hunniades? Quantis me affecerit olim Cladibus et dirae memorem discrimina mortis? Diripe iam factis lacerum crudelibus hostem Teque simul patremque tuis ulciscere bellis Et satura infenso maiorum sanguine manes, Tantarum si te ulla movent praeconia laudum". Dixit et ardentes oculos suffusa cruore Taenareas imo fixit dea pectore flammas Et scelus et geminos per viscera concutit angues. Dein pennis invecta atris super agmina belli Eumenis inferno signum canit improba cornu Et victrix Erebi subito se reddidit umbris. Illi atrox mediis rabies insueta medullis Saevit et insano Stygius furor aestuat igni Aegraque letiferum sudant praecordia virus. Tum vero laxis praeceps Othomannus habenis, Aeolus ut caecis ventos emittit ab antris, Agmina per terras effundit et omnia late Arva ferox animis numeroso milite complet Ac, velut, obscenis Maurusia terra locustis Cum tegitur nigroque alarum obducitur imbri, Una agros glomerata omnes tot milia vastant Et laetas densa populantur grandine messes, Sic in Dalmatico consedit litore Turca. Haud ego crediderim iuvenum tam multa secuta Milia Cambysem Lagea in regna furentem Aut Xerxem Aegaeo minitantem verbera ponto. Haec inter Scythica rex implacabilis ira Talibus incendit ductoris pectora Lydi (Illum propter Halyn Baccho concepit Amazon Mixta deo mixtumque illi dedit Ombrima nomen): "Magnanime, antiquum divum genus, inclyte bello Ante alios Halybacche, meis fidissime regnis, Dum me Dalmatico nequiquam Scodra tumultu Infelix tenet, i, saevis tu Pannonas armis Corvinumque impelle ducem, licet ille superbos Iactet avos patriisque insultet viribus hostis, Tu iuga Danubio Breucisque impone subactis. Novi ego, quos animos ingenti pectore verses, Turcarum decus, imperii spes maxima nostri, I celer et spoliis redeas ornatus opimis". Extemplo Illyricis ductor se Lydius oris Intulit, aut Euro Icariis cum pugnat in undis Aut Coro similis magno cum murmure frangit Herculeam Calpen serpentiferumve Atlanta, Non illum aerii montes, non alta retardant Flumina, concedit Macedo Mysusque Triballusque Impiger et Turco calcantur milite Carni. Verum, ubi collatis acies Corvina furenti Obvia processit signis atque agmina contra Matthias Tyrio emicuit Romanus in ostro, Tum primum trepidare animis atque avertere vultus Ductor Amazonius coepitque indigna suorum Fata queri bisque in faustis assultibus amens Vix celeri pervectus equo sese agmine fuso Proripuit, bis terga fugae dedit obrutus hastis. Ut se relliquias inter collegit et omnes Palantes trepidus toto videt aequore turmas, Multa gemens caelumque obtestans vocibus infit: "Quis deus hic, Magmede pater, quae tanta tuetur Matthiam superum facies? quid nostra relinquis Signa? quid in primo mentem certamine turbas? Non haec auspiciis olim sperare iubebas. Heheu, quot periere viri, quot clara meorum Lumina sunt extincta ducum! Da dedecus istud Ulcisci, pater, et dignas me sumere poenas!" Haec fatus toto vires parat acer ab orbe Et maiore virum vi percitus emicat ardens. Ac, veluti primi victus certamine cursus Acer equus rursum cura firmatus herili Carpit iter mediisque effert sese arduus arvis Et palmam et raptos incassum exposcit honores, Talis se bello Maeandrius intulit heros. Quo, vesane, ruis fatis male fretus avitis? Matthia sternente cades nec mater Amazon Corniger aut genitor morientem iuverit Euan. Interea magno celsam muniverat arcem Aggere Taurinum contra curvamque bicornis Ille Savi muris ripam firmaverat altis. Non his audacem passus consistere Turcam Finibus obsessas admoto milite turres Vi capis et captas radicibus eruis imis. Nec te, Matthia, belli vis ulla nec ullus Impetus avertit dura obsidione prementem, Moenia deiectis donec patefacta ruinis Intrasti curru victor sublimis ovanti Et validam infandis rapuisti ex hostibus arcem. Tum vero obnixis animis Basterna iuventus Ante arcem toto concurrunt agmine versam Terque quaterque duces ineunt mala proelia Turci Effusique pedem retro impellente dedere Pannone. Tum disiectae acies, resoluta phalangis Et tristi compago ruit per vulnera casu, Inclinat turbata cohors undantiaque urget Agmina per medios volitans rex Hunnicus hostes, Agminis ipse instar totius milia leto Multa dat et vastam diversa strage ruinam. Quae postquam extremo prospexit ab agmine ductor Lydius et versis nescit succurrere rebus, In cuneum coiere duces nec iam amplius ulla Cura fugae est; foeda squalent arva omnia clade. Tum demum iubet ira truci decernere ferro Et decus et cara mortis pro laude cupido. Evolat infelix caelum divosque precatus: "Bacche pater, mundi quondam regnator Eoi, Quisquis es et caeli quacunque in parte moraris, Extremam, si me genuisti, hanc accipe vocem. Non ego iam ulterius, genitor, non ulla reposco Effugia; haud superesse velim tot caedibus unus Testis et in patriam gentis pudor ipse reverti. Iamque vale tuque ipse tibi cape funere tanto Devotum hoc, Magmede, caput. Iuvat ire per enses, Degenerem nec me ulla olim damnaverit aetas". Haec memorans densum properat muriturus in agmen. Interea nigro quantos demittit Averno Ille viros, quot calcat equo, quot traiicit hasta? Quis mihi, dux invicte, tuae nunc fortia dextrae Facta canat? Stupuit mediis rex Martius arvis Proelia miscentem et geminantem vulnera ferro. Tunc inter gemitus magno sic ore minatur: "Quo te dira lues verique ignara tonantis Relligio miserum, quo te rapit, improbe? Letum Quin potius fugis? Atque equidem iam septima promptum Te potuit fecisse fuga. Aut, si tanta cupido est Morte tuos maiore sequi, sequere". Inquit et ensem Fulmineum assurgens adigit per pectora dextra. At iuvenis tanti prostratus mole lacerti Thermodontiaco respersit sanguine terram Lapsus equo dulcemque animam vomit ore cruento. Infelix, seu aeterna manent incendia sontem Seu dirae exercent in te tormenta sorores, Laetior hac Stygias dextra fugis ictus ad umbras. Hic oritur caedes faciesque miserrima pugnae. Arva rubent alto late stagnata cruore Plenaque sanguineis crescunt torrentia rivis Et loca corporibus complentur tristia truncis. Ut, cum Phlegraeis genitor Saturnius arvis Terrigenas contra fratres stetit atque flagranti Corripuit telo Enceladum, simul ad Styga trusit Centimanum Briareum, simul anguipedem Typhona, Bis septem vacuo Turcarum milia campo, Alitibusque ferisque iacent data pabula diris. Ut procul, heu, tantum congesta strage cadaver Saevaque magnanimus vidit spectacula princeps, Utque arvo stetit in medio, "Sat, cara, superque Saevitum est", clamat, "legio, iam parcite victis. Si quisquam cladi superest, sinite, ille supersit Nuntius et Scythico referat mea facta tyranno. (Tum genibus terram amplectens) Tibi, maxime, vota, Christe deum, toto solvam non immemor aevo. Tu puerum regno insignem clarisque triumphis Auxisti; fortuna mihi te praeside laeta est. Successu interea tali da, sancte, superbos Excutere Ausoniis longe cervicibus hostes". Haec ait et magna responsant voce cohortes. Ut primum tantae cladis per nubila raptus Pervenit pavidas Othomanni rumor ad aures, Ac velut instaret tergo et iam castra teneret Pannon ab Illyrico properans iactantior Istro, "O nimium Turcis Matthia nate ruinis", Exclamat, "quanta fraudas mea nomina laude". Tum secum illachrymans Scodram obsidione repente Liberat et Graiis subito se reddidit oris, Qualis Hyperboreum penna crepitante columba Accipitrem fugit et praeceps in tecta revertit. Quod, nisi civilis revocasset fata tumultus, Nunc tota imperio pareret Mysia nostro, Sub iuga Turca ferox nec tot gauderet adactis Urbibus insultans miseris nec strage cruenta Tam multis vacuas viduasset regibus oras. Scit Carnutus ager, Turcam, scit Mysia tota, Cum premeres, quanto torquebas turbine telum Fatifero caedens disiectas ense catervas, Ceu secat incurvus flaventes messor aristas. Talem belligera miscentem proelia mala Crinibus et vastis fretum Samsona lacertis Saepe Palaestinas fama est mactasse phalanges. Ipse ruens rapido per strata cadavera cursu Caesorum informes cumulis addebat acervos Pulsabatque acies mala stridente coruscas. Quot natos flevere patres et dulcia matres Pignora? quot viduae raptos in bella maritos? Quid modo, quam caute nosti ductare catervas, Commemorem, aut pugnae quae captas tempora quave Componis cuneos quave instruis arte maniplos, Seu densas campo explicuit seu totus aperto Ordinibus longis sectas exercitus alas? Ut solet acclivem per collem ponere vites Agricola innumeras, tum recto limite passim Mille vias et mille vias secat; omnis in unguem Structus ager sudibus cannisque palustribus horret. Hinc fregisse mora nemo est te promtior hostem, Fortiter et duri tolerare incommoda Martis, Insomnis celsa qualis de puppe magister, Velivoli fluctus pelagi qui noverit omnes, Qua lateat rupes, ubi ferveat aestus harenis, Unde ruant imbres ventorum unde ingruat agmen. Surda prius taciti scrutatur murmura ponti Aeoliamque auras captando providet iram, Armat et ad, quaecunque parentur, proelia sese. Saepe nemus fluviumque et inexuperabile dorsum, Humano qua pressa pede vestigia non sunt, Ense viam faciente subis properandaque suetus Maturare hostem securo in limine segnem Ante expectatum vicino Marte lacessis. Ergo, vagus toto peragrat quem Sarmata tractu, Quem Geta quemque Aquilo glacialibus obruit alis, Ut procul insonuit Corvini nuntia late Fama ducis, linquunt tauros et aratra coloni Aviaque aversi sese in deserta relegant Pastores, errant incustodita per agros Armenta, at curvis trahitur casa pendula plaustris, Diique Lares frugesque focusque et parva supellex. Saepe puer carae nutricis ab ubere pendens Continuit querulos audito nomine fletus. Quin etiam subito partum clangore tubarum Territa abortivum rapta nurus edidit alvo, At non et celeres raptantem in proelia turmas Territa deseruit carum regina maritum, Italidum, regina, decus, cui luce micantes Siderea flagrant oculi, cum dulce decoris Extulit os formosa genis, velut aethere puro Roscida puniceis oriens Aurora quadrigis. Non satis est castae mores studiumque Minervae, Non satis ambrosios Veneri rapuisse capillos Et plenas puero pharetras et lumina Phoebo, Musarum fruitur donis decimumque sedile Implet Amazonios audax aequare labores Et comes armatos it tecum fida per hostes. Qualis per densas acies Mithridatica coniunx Magnanimum sequiturque virum tergoque recepta Acris equi tenditque arcus et spicula vibrat Atque huc atque illuc circumvolat omnia solum Respiciens soloque oculos in coniuge fixa Et secura sui caro timet illa marito, Haud aliter generisque memor laudumque priorum Milibus in mediis ardens pharetrata Beatrix Robur Aragonium tenero sub pectore versat Ingentesque subit curas, ingentia facta Femina femineis maioraque viribus audet. Talibus excitus patriis non degener armis Undique collecto tota iam milite victor Regni mole paras crudelem expellere Turcam Thraciaque Ausoniis avertere tela Volacis. At te finitimis bellatrix Austria regnis Impulit invitum saevis accingier armis Atque alio vires, alio convertere ferrum. Quid mea plus aequo, clamasti, vota moraris? Quam male consultum rebus, fortuna, secundis? Quid me, saeva, tenes, ineat, dic, foedera Caesar, Qua ratione velit, dum patria iura supersint, Quaeque tot ingenti bellis dicione paravi, Tuta domi sint regna mihi; iam nulla recusem Proelia, nulla necis fatique horrenda pericla. Ibo per Ambracios saltus et Pontica scindam Aequora et Argolico committam signa sub Isthmo Prosternensque meis Dacos et Iazygas armis, Moenia tormentis quatiam Byzantia nostris. Nulla mora est. Gelido tremuit conterrita vultu, Quam gestas, fortuna, sinu; nihil hiscere contra Ausa tuam geminis cervicem amplectitur ulnis Occultumque animis pugnandi inspirat amorem Atque novum molitur opus, nova bella ministrat. Heu, quantum infelix lachrymarum atque, Austria, quantum Sanguinis effundes, quid bellum insana lacessis? Num te desidiae taedet vitaeque prioris, Otia degeneri fugis illaudata veterno? Quo duce si mentem bellorum gloria tangit, Tu melius toto fieri potes inclyta mundo, Quam fuerat satius victorem admittere regem, Moenibus et nullos contra tolerare labores? Ecce triumphata iam nunc cervice recumbis Et piget ingratis tantum durasse periclis. Scilicet illa tuis, Matthia, obsistere demens Viribus optabat, quem non compage nivali Caucaseae rupes Rhodopeaque saxa ruentem Sustineant, cui terra patet, cui panditur aether, Cui via per medios aperitur in aequore fluctus. Pone modum lachrymis nec solum, Roma, Quirites, Marcellos iacta et Fabios et nomina prisca; Corvinos Mariosque refert en magnus avitos Matthias virtute duces et fortibus ingens Patricios aequat factis bellator honores. Nam velut exarsit rapta pro coniuge in iras Taurus, ubi et duris acuit sua cornua saxis Et pedibus iam spargit humum iamque ora cruentus Terrifico terram mugitu et sidera complet, Talis finitimos bellum molitur in hostes Matthias, quaque arma trahit quaque agmina ducit, Omnia debilitata labant, ceu moenia vastis Arietibus concussa. Quid aut castella relicta Aut desolatas versu nunc prosequar urbes? Quid memorem eversas acies pugnataque bella Germanosque bono superatos milite montes, Nec non Danubii victricia signa ferentis Mille altum ingentem contectum navibus alveum Aut quid marmoreae dicam expugnata Viennae Moenia et oppressas tantis conatibus arces Et longa insignem partum obsidione triumphum Atque novam nuper tam magni nominis urbem Ardua disiectis curvantem bracchia muris Adliciam? Iam nunc spoliis vestire decoris Et postes et templa iuvat, iuvat humida ferre Serta coronatis victrici fronde capillis. Urbs equidem vigili nunc primum libera cura Solvitur et festis ornat delubra corymbis Ipsaque letiferi nutrix Germania belli Palladiae crines ramis praecingit olivae. Incedunt patrio princeps de more senatus Et plebs et nivea velatus veste sacerdos Exemploque tuo solvunt pia vota per aras Et sacra unigenae peragunt sollemnia Christo; Per fora perque vias passim diffusa iuventus Ingreditur cessantque operum artificumque labores. Ipse triumphales inter victa agmina pompas Laetus agens curruque rotis invectus aenis Quadriiugo procedis ovans plaususque frementes Excipis, ingenti cum te clamore salutat Miles et armisonis complentur vocibus aurae. Iam videor rutilas auro spectare curules Et regale auro solium argentoque superbum In medio populis te dantem iura subactis. Quanta quies animo (diris circundatus armis Pacem fronte geris), quam formidabile nomen Hostis eras tam dulcis ades praesentia cari Principis. In te omnes, in te mirantia figunt Lumina et oblitis immoti sensibus haerent. Poenitet exacti per tanta pericula Martis. Conclamant: "Validis cui propugnacula muris Clausimus et duras aerato cardine portas, In quem tam multos bellum produximus annos? O utinam, vallo trepidam cum cingeret urbem, Nota ducis pietas placidi spectata fuisset, Maiestas vultus, ultro in sua castra ruentes Issemus tantis summissi colla tropaeis. Haec ubi dicta, citos virtus auriga iugales Ducit lora ferens et laeto candida vultu. Pone sequens fortuna deam comitatur ovantem; Una eodem fas atque pium vectantur in axe Atque honor et niveis volitans victoria pennis. At chorus Aonidum cithara modulatus eburna Mille modos totum vertunt a fontibus imis In laudes Helicona tuas et flumina Dirces. Ipse egomet vario laudum distractus honore Obruor et captae blanda dulcedine mentis Confusus stupeo nec sum, mihi crede, furori Laetitiaeque satis cunctos aequare poetas, Ardeo et Ausoniis superare Aeneida plectris. Pars quota sed rerum, Matthia, est illa tuarum? Nam superant coeptis maiora audacibus, et quae Nunc facis et quae venturos moliris in annos. Ac, veluti si quis studeat cohibere tumentem Eridanum aut, septemgeminus cum creverit Ister, Noctes atque dies incurvas aggere ripas Agricola incassum metuens felicibus arvis Munit et obducto circundat flumina vallo, Illi exundantes sinuoso gurgite late Obiectam superant molem campoque potiti Qualibet obiicibus bacchantur in aequore ruptis. Non aliter, quicunque tuas describere laudes Dicendo cupit, ingenti stupet ille labore Irrita pertaesus tantarum exordia rerum. Calcatasne loquar glacies pulsataque crebris Aequora quadrupedum pedibus vitreasque per undas Candida fluminibus tentoria fixa gelatis Aut perlustratas referam tot cursibus oras, Tot loca tam multis vulgo exornata tropaeis Ac vario late fusos discrimine Dacos Illyrios Mysosque securiferosque Polonos Et domitum fractis iam pridem cornibus Albim, An procul expulsos Nomadas serasque luentes Pastores rupto Siculos pro foedere poenas, Trinacriae Siculos quondam Scythiaeque colonos Fortia magnanimos praebentes colla Volacos, Qui referunt prisca Romanam ab origine gentem? Turcarum an servile iugum populisque paratum, Proh dolor, Hesperiis dominaeque minantia Romae Fracta tua tot tela manu gentisque nefandae Addam Dalmaticis tot strata cadavera campis? Magnanimus veluti Libycis regnator in arvis Cum dirum fremit ore leo, si forte lacessit Venator seu dura fames impellit in iras, Dant quercus, dant saxa locum, fugit aequore toto Segne pecus trepidaeque ferae spelaea requirunt; Aestuat ipse sui vindex ac caede cruentus Mactat apros, vario lacerat certamine tauros, Unguibus et volucres lyncas discerpit aduncis; Ora madent sanie et fulvos cruor irrigat armos. Mira fides, cristis quotiens flagrantibus ardens Involitas celsaque micas cervice tremendus, Ut, cum terrifico Mavors horrentia cursu Bistoniis terit arva rotis, victricia tecum Fata trahis divumque omnes hominumque favores. Ipse ferox oculis volucrem spirantibus ignem Instructos late cuneos sinuataque lustras Cornua disponens peditumque equitumque catervas, Tum te pulsa tremit magno cum murmure tellus Bellatorum avidum stimulantem pectus equorum. Nec mora; terribiles cum primum ad sidera torvum Intonuere tubae, cum se clangore vicissim Increpitant, prior adversos ruis acer in hostes; Quaque invadis atrox et qua vi fervidus instas, Nil te terre valet, tanto conamine praeceps Funditus obtritas acies procul impetus aufert. Thracius, haud aliter, Boreae cum spiritus atris Nubibus et pelago incubuit stridentibus alis, Fit strepitus; qua parte ruit, caelumque fretumque Proripiunt caeduntque minis; ille agminis instar Diripit horrifero volitantem flamine mundum Atque, ubi crudescit furiarum verbere caedes Et fera vipereo saevit Bellona flagello, Non secus aggeribus ruptis torrentia torquent Saxa simul, simul omne pecus silvasque natantes: Non impune tibi quisquam venit obvius ultro Irritatque acres animos iramque lacessit Namque minax vultu requiemque moramque perosus Sanguineum perrumpis iter per tela, per enses Sternis agros, quatis infensas terroribus urbes. Quale viam rapidum mediis ubi rupit ab astris Fulmen et aerios disiecit turbine montes, Concussae reboant turres urbsque alta remugit Et precibus pavidae cumulant altaria matres. I nunc et, saecli laudatrix fama prioris, Hesperiam mirare fidem atque ingentia regum Nomina Gallorum et raptos orientis honores. Non Athilae fortuna prior, non Gothica laurus Germanumque decus nec victo maior Horonte, Matthia, Saladinus erat, nec Graecia reges Nec Babylon quos alta tulit quosque horrida laudat Africa, quos tepidi mirantur flumina Nili. Quae regio laudum, Matthia, ignara tuarum? Qui locus est usquam? Tanais te sentit et Arctos, Te Gades Scotusque sonant, te caelifer Atlas Eousque tuo turbatur nomine Ganges. Quin prostrata ducum concedant facta priorum, Imperio quemcunque suo Byzantia tellus Aut Romana dedit, fretus victricibus armis Transierit licet Euphratem et superaverit Indum. Nec vero Aegides tantis sese extulit actis, Centauros ferro Lapithas et Cresia quamvis Mactarit monstra et Stygium concusserit orbem, Nec Libycam secuit qui Gorgona quique Chimaeram Ignivomo rapidas efflantem gutture flammas Nec qui Colchiacum nudavit vellere Phasim Ausus inassueta primum freta scindere puppe. Praeferri iam nemo potest tibi iure, superbis Semideos armis aequas et solus in omnes Heroas iam stare potes, lux temporis huius Militiaeque parens et belli gloria, magnis Laudibus obscuras veterum miracula rerum. Salve, Martis honos, Martis genus, optima bello Dextera, Romanis maioribus aemula virtus! O felix nimium soboles, felicia quae te Tempora, quae talem, tantum tulit inclyta tellus. Non magis aut Phoebo Delos aut Creta tonante Aut gemino pugnax Lacedaemon gaudeat astro. In freta prorumpens septena per ostia magno Gurgite dum fluctus Ister turbabit amaros, Dum patriis Latiae Musis memorabile linguae Vivet opus, nullo divi periturus in aevo Matthiae durabit honos nec nominis unquam Deficient monumenta sacri venturaque quondam Saecula palmiferos delebunt nulla triumphos, Scilicet Eois olim subnixa columnis Mausolea ruent altosque aequantia montes Marmora pyramidum scindet longaeva vetustas, At tua venturi vatum celebrata nepotes Carmine facta legent et sero traditus aevo Notus eris ducibus decus exemplarque futuris. Christe pater tuque, aetheriae qui ianitor aulae es, Qui Vaticanum et Latialem respicis urbem, Si benefacta iuvant et nominis ullus aviti Restat honos, date felici pia numina cursu Longaevas in luce moras placidamque salutem Et rapta imperii referentem sceptra Latini Ne prohibete Italas orienti imponere leges. Quanquam stelligeri totiens plaga candida caeli Te revocat, cupide iam pridem celsa morantur Astra novum Arctoo sidus factura trioni, Tu potius praesens hominum labentia cura Facta diu lentoque levis pete sidera gressu, Dum magnis maiora paras intexere rebus Affectasque viam merito sublimis Olympo. Quippe, ubi tot terrere Italas successibus urbes Pergit tam multis elatus Turca triumphis, Classe natat tanta victor freta, maximus orbem Hesperium timor ingenti formidine pulsat, In te spes arrectae hominum curaeque repostae, Ut, cum caeruleis tempestas imbribus orta Collectas glomerat nubes ac turbine nigro Praeceps iam ruitura satis silvisque minatur, Si fax disiectos rutilis Titania nimbos Coepit equis afflare, neque irrita vota feruntur.