CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus CORSINI.comp-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CORSINI.comp-03.xml.

Documentum CORSINI.comp-03.xml in db pdill0


Dum Medices Venetis summa cum laude moratur Sedibus atque inter cives dum magnus habetur Dumque suum patribus virtus commendat alumnum, Maesta gemit semper dulcem Florentia natum Decessisse suum caroque orbata parente Continuo in luctu et lachrimis versatur acerbis. Saepe virum veluti crudeli morte peremptum Casta dolet coniunx et maestis cuncta querelis Tecta replet late, resonat vicinia planctu Femineo, spargit flavos per colla capillos, Corporis omne decus, vestitus negligit omnis Vesteque lugubri amissum deplorat amorem. Sic pariter nostra tum passim maeror in urbe Cernitur et patria ingenti confecta dolore Munera quaeque sinit, fuerint seu publica curis Expediunda suis, cunctis neglecta diebus Profluere atque situ confecta albescere turpi, Seu privata manet patriae coniuncta saluti, Ceu nihil ad patriam videas torpescere semper. Non secus, ac gelidae cernas cum tempore brumae Cuncta rigere gelu et glacie concreta iacere. Namque oblita sui penitus rerumque suarum Nil, nisi quod possit tantum lenire dolorem, Cogitat, unde sibi multis discrimina rebus Proveniunt, illinc rapidis lacerata rapinis, Hinc aliis submersa malis, ceu navis, in altum Quae subit adversam ventorum forte procellam, Neve gubernator nec doctus in arte magister Ullus adest illi, qui consulat atque gubernet, Naufraga sed rabidis ventis iaculatur et undis Et iactata diu portus non invenit ullos. Civica sic patriam versat dissentio nostram Ambitioque feris submersit fluctibus illam, Neve quies ac ulla datur spes certa salutis, Sed vidua assidue nullo tutore relicto Diripitur ceditque malis et languida luget. Publica iura vacant, cedit civile potentum Viribus atque armis, tum pro ratione voluntas Cuncta gerit, tum prompta subit metuenda libido. Quin et sacra deum cunctis solemnia templis Cessant et solito nusquam celebrantur honore. Quae delubra novo fuerant, ornata decore, Iam deserta manent amotis undique sacris. Sicque suum cernens tam parvo tempore nomen Relligio, Etrusca quod magnum semper in urbe Gesserat indictum nullis venerarier aris, Haec secum volvit magno perculsa dolore: "Cum plus Etrusca discederet exul ab urbe Pulsus ob invidiam Medices, permagna putavi Damna futuri mihi, nam multis saucia curis Angebar primum iniungi discrimina nato Tanta meo, cum nulla extaret causa malorum, Praemia sed meritis potius sibi debita magnis. Flumina praeterea nostris uberrima plantis, Quae Medico semper pleno de fonte fluebant, Diverti e campis alio conversa dolebam. Non tamen, ut video, avulsas radicibus imis Credideram plantas, ne ferrent amplius ullos, Ut solite, fructus, semper quos esse feraces Et memini et plenis collegi cratibus olim, Non etiam incultos impleri sentibus agros Arvaque submotis Medicis arescere rivis. Ergo necesse novas quam primum quaerere sedes Et Florentina decedere protinus urbe, Urbe mihi cunctis grata magis urbibus olim. Sed promissa dei memori nunc mente revolvo, Scilicet absentem revocari ad publica Cosmum Munera transactis nonnullis mensibus, unde Spes mihi certa manet; vereor sed plurima, quae nunc Accusant magno Tyrrhenam crimine gentem, Ne pater omnipotens gestis iratus iniquis In longum promissa trahat populumque severus Puniat ingratum, maneant cum praemia Cosmo Digna satis, Veneta quae nunc ex urbe reportat, Quae valeant mentis placidam sibi ferre quietem, Unde prius iunctis orabo numina palmis Magna dei, videat, ne quid mereantur iniqui, Sed quid digna pii Medicis nunc facta requirant Damnaque conspiciat, quae nobis magna resultant. Talibus ergo deum dictis et corde precabor: 'O deus, humano generi qui parcere semper Gaudes, nec scelerum iratus reminisceris unquam, Te precor, avertas oculos, licet impia multis Extent facta malis in te commissa per urbem Etruscam, ingratasque bonus ne respice mentes, Sed moveat Medicis pietas cultusque deorum Et mea te tangant sumptis incommoda damnis. Advenit ecce dies nobis promissa; parentem Restituas, oro, patriae, quae languida semper Luget et absentem luctu deplorat acerbo, Et mihi concedas divinae sortis honore Posse frui solito, quem secum ferre necesse est, Cum secum pariter Tyrrhena excesserit urbe'". Talia Relligio; tum summi rector Olympi Rettulit haec contra: "Tuus, o sanctissima virtus, Me dolor et Medicis pietas nil tale merentis Impellunt gratis ingratae ignoscere genti. Vade, age, dic Medici, patriam mox praeparet ire, Nam reditus concessa sibi nunc certa potestas". Inde vocat subito ex nymphis caelestibus unam, Quae radiis semper casti resplendet amoris; Talibus alloquitur dictis et talia mandat: "Gratia grata mihi, quia gratum reddis honorem Numinibus sanctis resque intercedis honestas, Nec praestare boni quicquid mortalia possunt Te sine corda virum. Florentinam ocius urbem Advola et actutum mentes incende virorum, Ut revocent ultro Medicem patriaeque parentem Restituant meritique sibi reddantur honores". Nec non et summi peragit mandata tonantis Gratia, nam, liquidas pennis dilapsa per auras Advolat Etruscas aura velocior arces Atque adeo procerum mentes et corda virorum Irrepit et tanto in Medicem succendit amore, Ut subito tentet revocare ad publica Cosmum Iura magistratus, quamvis furibunda minetur Factio et adversis obsistat viribus audax, Impleat et totam magnis terroribus urbem. Contio sed populi magno celebrata favore Comprimit audaces dirosque per omnia cives Et revocat Medicem solitoque in culmine rerum Collocat et meritos reddi sibi mandat honores. Relligio interea Vestalis virginis ora Et vestes induta sacras victasque pudicas. Accelerans gressus Medicas contendit ad aedes Et placida Medicem voce introgressa salutat: "Salve, cura deum, et veram, quam porto, salutem, Accipe nec mirare tuas accedere solam Hac cum veste domos ausam, nam iussa facesso Magna dei patriasque libens tibi nuntio sedes Restitui et magna in patriam cum laude vocari". Dixit et extemplo pariter cum voce recessit. At Medices tali stupefactus imagine primum Virginis atque habitum et faciem admiratus honestam, Mox secum repetens audita ex ordine verba Haud dubiam praestare fidem de sedibus altis Advenisse deam et divum mandata tulisse, Sed, quibus e meritis mandentur talia, nescit, Sic igitur firmum fixumque in mente reponit Se, Florentinam quam primum advenerit urbem, Viderit et patriam, sacras componere leges Compositasque suos cives servare libenter, Numina magna deum votis sacrisque peractis Saepe vocaturum et grates quascunque laturum Pluraque marmoreo structurum templa decore. Postera fulgebat radiis Aurora coruscis, Cum Venetas velox advenit nuntius oras, Detulit et, quanto Medices revocatus honore In patriam quantumque suis iam civibus adsit Gratus et acceptus, redeat modo laetus ad urbem, Quae Medico tantum ardens inflammatur amore, Quantum casta virum uxor amat vel mater alumnum. Nec mora; continuo Florentis iussa senatus Expedit Etruscam Medices rediturus ad urbem. Iamque Mugellanos fines ingressus et agros Audiit ingentem populi adventare catervam Obviam et egressos proceres iam protinus omnes. Quod minime cernens privatos posse decere Diversum per iter Tyrrhenam pergit ad urbem, Quam tacitus paucis tantum comitantibus intrat, Dirigit et primos ad magna palatia gressus, Laetus adit dominos, dulci et sermone salutat Et grates agit ingentes veniamque precatur. Laetitia subito complentur corda virorum Ingenti et populus nimium gestire videtur Non aliter, quam saepe novus si nuntius affert Seu victos hostes urbesque ex hoste receptas Seu gratam cunctis post multa pericula pacem. Neve magis reduci mater laetatur alumno, Unicus ille licet viduae sit cura parentis, Cum redit emensus variis labentia terris Aequora et obscurae passus discrimina mortis, Quam patria incolumi Cosmo est gavisa recepto, Cui commendat opesque suas rerumque salutem. Nec minus ille suae curas amplectitur urbis, Quam pater ipse domumque suam natosque gubernat. Publica cuncta brevi tanta est prudentia Cosmi Consiliis composta suis servare tenorem Incipiunt solitum priscamque resumere normam. Seditione viri soliti turbare quietem Antiquam patriae poenis plectuntur acerbis, Praemia nec desunt iustis iam civibus ulla. Sic igitur patrius pulchre componitur ordo Iamque sacras leges cives venerantur et omnis Plebs patribus subiecta manet legesque veretur. Hinc per te, Medices, Laurentis templa Levitae Cernuntur Fesulis magnis suffulta columnis Auratoque nitent passim laquearia tecto. Hinc delubra tibi, Marce, instaurata nitescunt Porticibusque pii fratres spatiantur honestis. Bibliotheca libros miro constructa decore, Sive sacros quaeras seu quos gentilis honorat, Fratribus et reliquis large quoscunque ministrat. Hinc Fesuli montis positum in radicibus alti Cernitur erectum pulchra testudine templum Tectaque cernuntur monacis habitanda pudicis Splendida et obducti circum viridaria muri. Denique signa pilis insertis aurea rubris Omnibus in templis tota spectantur in urbe. Hinc quoque regali fabricata palatia sumptu Advena miratur, cives mirantur et omnes. Nec minus interea patriae indulgere quieti Cernitur et curas animo gestare salubres. Namque foris bellum firmata pace resedit Horribilisque domi subito discordia cessit, Reddidit et cautos ad cuncta pericula cives. Quod Piccininus suscepta clade fatetur, Cum fugit amissis et fracto milite castris, Franciscusque comes puppi decedere iussus Valle Casentina, adversi dum principis arma Sectatus nostra demens defecit ab urbe, Testanturque feri insultus atque irrita bella Alfonsi regis, multis dum milibus ardens Obsidione gravi, Plombini moenia cinxit In moremque fugae raptim obsidione soluta Navibus in patriam levibus remeare coactus. Sed quo divinae referam praesagia mentis Carmine et instantis praevisa pericula belli? Quis deus ingenio poterit praestare favorem, Vestrum opus, o Musae, vestra haec sit cura, precamur. Nam nihil absque opibus vestris speramus honestum Posse loqui; vestra haec iterum sit cura, precamur. Mors ducis Insubrium cunctis pergrata Philippi Horrida multorum mentes ad proelia vertit Cordaque praecipue Venetorum fervida tinxit Ambitione gravi, cuperent ut regna Philippi Cedere cuncta sibi, nam motis undique bellis Armorum strepitu videas horrescere totam Italiam et subito consterni cuncta tremore. Hinc rex Alfonsus violata pace tremendus Imminet et bellum nobis cladesque minatur. Illinc et Venetis vexatur Gallia castris, Gallia defuncto quondam subiecta Philippo, Sed duce Francisco correptis Insuber armis It contra et cara pro libertate repugnat; Inclita facta gerit, magno et discrimine clades Iniungit Venetis; iustus nam iusta rependit Iura deus iustosque fovet reprimitque superbos. Mox tamen adiuncto sibi Sforza et foedere firmo Insurgunt iterum Veneti cladesque vicissim Insubribus referunt iamque urbis moenia cingunt Milite et effosso circundant aggere muros. Iamque fame impulsus positis iam cogitur armis Insuber optatam precibus perquirere pacem, Cum Veneti sese violato foedere iungunt Insubribus pactosque negant persolvere nummos Francisco, sed castra iubent dissolvere et ipsum Finibus Insubrium quam primum abscedere mandant. Tum demum Medices divina mente volutans, Quid totiens firmata velint totiensque soluta Foedera deposcant, Venetorum quippe timendas Aestimat ambages et magna pericula cernit, Consiliis ni forte bonis opibusve iuvetur Franciscus Venetum monitus contemnere iussa, Castra nec Insubrium obsessis deducere campis. Sic monet, ut fervens obsessis acrius instet Moenibus utque novis obsessam cladibus urbem Terreat et nusquam sumptis discedat ab armis. Quippe suas iam noscat opes sibi quasque paratas Affore, nec magnis desperet sumptibus ullis Sufficere et solum tanto se occurrere bello Posse, sed adiutus vires animumque resumat. Namque sibi sciat et Medici commune futurum Id bellum, quod fata dabunt succedere felix, Si modo persistat solitis in viribus audax. Talibus impulsus dictis opibusque refectus Sforziades tantis replet terroribus urbem Obsessam, ut magnus magno clamore tumultus Aestuet arreptisque ruat populariter armis Insuber et Venetum crudeli vulnere caeso Legato, portis murisque patentibus hostem Intra tecta vocet summoque in culmine rerum Constituat mandetque suam per saecula gentem Mandatis parere suis et iussa vereri. Annuit oblatis rerumque capessit habenas Sforziades laetus populique favore secundo Insubrium componit opes et cuncta gubernat. At Venetis livor tum fervens cordibus ira Aestuat ereptumque dolent e faucibus amplum Imperium mortemque sui tum saeva retractant Vulnera legati; stimulat vindicta furentes. Hinc sibi coniungunt firmato foedere regem Alfonsum nostramque fidem veteremque requirunt Gentis amicitiam et socialia iura recensent. Vertitur ad Venetas populi sententia partes Antiquumque patres renovari foedus et arma Haud iniusta capi Venetum pro parte fatentur Et secura magis; delendum quippe tyranni Nomen et in cunctis civilia iura tuenda. Et licet eventus Martis communis utrisque, Attamen ad Venetos felix spectare videtur, Sint quibus et vires rerumque potentia maior Sitque vel ad magnos immensa pecunia sumptus. Praeterea spes magna monet protendere fines Posse vel imperium late producere nostrum. Namque Padum citra quicquid dicionis habetur Insubrium, nostris Venetis cedentibus omne Accedet titulis, regni spes, nulla potestas Transque Padum Venetas servabunt omnia leges. Sic erit in magnis aequata potentia rebus. Contra nulla viget regni spes, nulla potestas Vincendi nullusque favor, sed certa malorum Congeries certusque dolor patriaeque ruina. Hae passim fota voces vulgantur in urbe. At Medices alto coniectans corde futura Publica, quem solum tangebat cura salutis. Conventu in magno populi cunctique senatus Talibus incepit tumque his est vocibus usus: "Res magna, o cives, et magni plena pericli Postulat, ut, quisquis patrium sectatur honorem Et libertatis servari nomen honestum Affectat patriae postponens cuncta saluti, Proferat in medium, si quid sibi forte cavendum Apparet, subeatque libens quoscunque labores Pro patria et vitam pro libertate recuset. Nobiscum Veneti renovari foedera poscunt. Pluribus illa quidem non aspernanda videntur, Nec mirum, quoniam patriae conferre saluti Rentur et ex illis augeri publica censent, Nec mihi displiceant, illud modo facta sequantur. Sed vereor, ne forte magis confecta ruinam Attulerint patriae vel libera iura resolvant. Nam regni titulis caecaque cupidine ductos Fingere cuncta reor Venetos et quaerere solum, Deserat ut bellum positis exterritus armis Sforziades nullisque opibus nulloque favore Suffultus tantis succumbens sumptibus erret. Gallia tum demum dubiis dum partibus haeret Dumque suos cernit vexari cladibus agros Fessa iugum subitura suum, tum denique totis Viribus Italiam conentur subdere totam. Et faciant, ni bella ferox incepta sequatur Sforziades opibus nostris suffultus et armis. Nec belli sumptus Venetumque potentia quemquam Terreat; haud quisquam belli desperet honestos Eventus fore, nam felix victoria fortem Sforziadem sequitur, iam victis impiger instat Hostibus Insubriumque potens dominatur in urbe. Quod si Tyrrheni inspiraverit aura leonis, Nimirum plenis transvectus in aequora velis, Quosque velit, liceat tutos acquirere portus. Quare agite, o cives, animis insurgite laetis Suspectosque nimis vobis nimiumque potentes Nunc duce Francisco Venetum deprimite fastus Et rerum eventus faustos sperate futuros". Dixerat haec Medices; simul omnis curia laudat Consilium Medicis; patriae nam cura salutis Admonet instantes iterum perpendere casus. Ergo petita negant renovari foedera neve Cum Venetis aliqua sociari lege, sed omnes Bellorum casus et tristia facta vereri Insubriumque ducem, quoniam ascivisse volentes Audierint, nullis arcendum viribus atque Marte lacessendum nullo cum iure videri. Hinc ira atque odiis et aperto Marte furentes Ardescunt Veneti, quin improbus omnia vertit Iura furor; Venetis subito nam finibus acti Quique Fluentini; nunquam concessa potestas Legatis nostris Venetas accedere ad oras. Tum demum patribus Cosmo suadente receptus Sforziades socius sancitaque foedera sacris Legibus et nostros olim iunctura nepotes. Quae simul et patriam recte servasse salutem Quis neget et stabilem pariter fundasse quietem Italiae et Venetum fastus domuisse potentes? Nam licet horrendas bellorum Gallia clades Senserit et turmas equitum peditumque catervas Insultare suis Veneto sub nomine campis Viderit et duras tulerint vastata ruinas, Nec non et Calabrum Campano, milite princeps Praedatus Thuscos magna formidine saltus Terrores nostrae magnos iniecerit urbi, Non tamen instantis belli perculsa tumultu Gallia succubuit, non ipsa Etruria tantis Cladibus ingemuit, quin sumptis protinus armis Illinc et Venetas acies excedere cogunt, Hinc et Campanas nullo discrimine pellunt, Quin et Francorum regem regemque Renatum Foedere coniungunt. Superatis Alpibus ardens Ipse Renatus adest multis cum milibus, unde Et Venetis metus et tum regni cura tuendi Iniicitur regi; tum pacis mentio facta Et firmata inter Venetos Thuscumque senatum Sforziademque ducem demum sancita per omnes Italiae populos spatio servanda trilustri. Bellorum postquam terror submotus et omnis Armorum strepitus placidae cessere quieti, Maior inest Medici firmandae cura quietis Concordemque suis pariter coniicere mentem Civibus et veteres rixas abolere nefandas Et leges sancire sacras populumque severis Moribus instruere et priscas inducere normas. Non labor incassum, sumptus non ipsa fefellit Cura virum, nam cuncta domi composta quierunt Publica, tumve foris tantum reverenda senatus Etruscas inter gentes populosque propinquos Floruit auctoritas, ut Florida lilia quisque Laudibus in caelum et verbis extolleret amplis Optaretque simul coniungi foedere sacro. At Medices amplum populi Florentis honorem Tam celebrem cunctas Italas volitare per urbes Prospiciens stabilemque domi per longa quietem Tempora mansuram, nec non et dulcia cernens Affore compositis externis otia bellis, Talibus ad natum placidis est vocibus usus: "Petre, meis semper cunctis spes unica rebus, Iam narrasse tibi memini longo ordine cuncta, Quae ventura mihi cari genitoris imago Dixerat, obscurus clausum dum carcer haberet. Vera quidem cernis transactis omnia rebus Haud finem sortita malum, sed prospera semper In melius conversa. Fidem meliora futura Non aliter, quam dicta tibi praesagia praestant. Passibus haud lentis tristem adventare senectam Ipse vides secumque graves afferre dolores. Onera cuncta libens humeris iam subtrahe nostris, Nam breve, quod restat, spatium sibi poscit inanes Deponi curas rebusque incumbere certis. Et licet hoc teneris fuerit mihi semper ab annis Ante oculos, iniuncta tamen discrimina multis Avertere modis. Testor pia numina divum Invitum traxisse moras dubiosque senectae Expectasse dies, summi sed rector Olympi Intus cuncta videns cordis secreta rimatur. Haud equidem infitior magnos instare labores, Singula dum tractas privata et publica solus. Sed labor iste brevi minuetur tempore, namque Talia iam video Laurentis signa nepotis, Mox ut cuncta sibi tuto committere possis. Hic tibi non tantum commissa negotia promptus Expediet, sed cuncta procul praevisa subibit. Accipe, quae nostram Laurenti a nomine sumpta Haud temnenda quidem pascunt prognostica mentem. Laurea serta vides doctos ornare poetas, Cingitur hac etiam felix victoria fronde. Ingenio praestans studiis fulgebit honestis Victoremque suum cernet Florentia civem. Ergo age, felici sic omine cuncta capesse Et gravibus curis vacuum iam redde parentem". Haec ait et, veluti prudens doctusque magister, Qui maris undisoni fluctus scopulosque minaces Ventorumque feros ictus diramque procellam Saepius expertus tutos acquirere portus Festinat miserae fugiens discrimina mortis, Quos ubi securus cepit, non amplius ullis Fluctibus aut rabidis tentat se credere ventis, Haud aliter Medices curas tunc exuit omnes, Quae possint placidam mentis turbare quietem. Divinis tantum properat fundare carinas Portubus aeternam sperans haurire salutem. O quam felicem videas hunc degere vitam! Scripturae intendit solvendo aenigmata sacrae Cortice detecto dulces gustare medullas. Quid referam, quanta videas pietate decorum In patriam civesque suos carosque propinquos? Quidve loquar, patiens casus ut pertulit omnes, Quos fortuna modis saevos tulit invida multis? Non nati mors dura sui carique nepotis, Languida non etiam concretis membra podagris Hunc cogere virum querulas emittere voces, Sed rectum servare modum cumulataque magno Dona referre deo precibusque orare pudicis. Sumptibus, ah, quantis vel quali ornata decore Templa deum fabricanda locat, quae multa per urbem Conspicienda manent Medicumque insignia gestant. His igitur studiis mentem dum pascit honestis Et divina domi speculatur cuncta quietus, Delphica ceu quondam dubiis oracula rebus Consultura petit falsis gens tradita divis, Non secus hunc adeunt cives, vicinus et omnis, Ut videant et certa simul responsa reportent. Ecce propinquabat morti vicina senectus; Sacra petit, iunctis sumitque viatica palmis, Mixta piis lachrimis demum verba ultima dixit. Inque tuas commendo manus, pater optime, mentem: Non ingrata patrem patriae Florentia dixit.