CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus CORSINI.comp-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CORSINI.comp-02.xml.

Documentum CORSINI.comp-02.xml in db pdill0


Sic Cosmi celebris volitat tunc fama per urbem, Sic omnis pariter privata et publica ad unum Conferri Medicem gaudent; fit magnus ubique Consensus patriae, sed enim prudentia Cosmi Cernitur inque dies maior maiorque redundat Fama viri; res ipsa docet cunctique fatentur Mortali quoddam versari in pectore maius Et magis egregium, divino numine mentem Afflari, nam vera procul sic cernere posse Non hominem humana constructum labe, nec ipsum Sufficere ingenium mortali mole gravatum. Nec solum hac una cernas virtute decorum, Quin aliis fulgere bonis virtutibus atque Moribus egregiis ac omni laude refertum, Insuper ornatum videas, quibus ipsa beatos Plebs indocta viros narrat. Quis ditior unquam Aut magis excellens opibus conspectus in urbe Tyrrhena et clara notus iam voce per orbem? Huic rerum natura suum largitur honorem. Progeniem sed enim praestanti nomine claram, Quae sit nulla in parte minor, talesque nepotes Proferat in lucem, ut magnis maiora frequenter Addant et summo nascentes culmine rerum Altius extollant longeque decentius ornent. His dum Tyrrhena felix versatur in urbe Vocibus insignis Medices, dum publica tractat, Omnibus acceptus cives dum diligit omnes, Forte per Etruscas gressus direxerat urbes Et Florentini conscenderat alta palati Culmina prospectura domos et facta virorum Magnipotens Fortuna, deus quam procreat olim, Cum primum terras caelumque et sidera fecit Humanumque genus, quam sacro nomine divam Sivit honorari et votis persaepe vocari. Quin et templa dedit, quae olim coluere vetustae Gentes et falsae sectantes dogmata legis; Sed vetat excelsi transcendere limina caeli Aethereasque habitare domos, nec nomen habere Passus neve locum excelsa inter tecta deorum. Humanas tantum concessa potentia sortes Arbitrio versare suo, sic infima summis Miscere et toto penitus dominarier orbi. Omnia subiecit sorti; Sapientia solum Libera Fortunae contemnit iura potentis. Illa igitur tales captans de culmine voces Et celebrem Medicis famam tumque omnia cernens Prospera felici iam iam succedere Cosmo Haec secum volvens multa tum ferbuit ira: "Illene Cosmus erit solus, qui numina temnat Nostra impune diu? Nil en mea iura valebunt? Quid mihi divinum nomen, si limina caeli Scandere neve licet penitusque excludor ab alto, Nec valeo humanis quicquam proscribere rebus Et concessa mihi iam iamque potentia cessat? Nonne foret melius nigras habitare tenebras Seu furiale malum seu quicquid Tartara dirum Horrent, quam vano iactari nomine divae, Nec posse unius mortalis tangere nomen? Arrisi quotiens oculis, heu, laeta serenis Ingrato Medici? Quotiens mea munera laetum Effecere virum et felici sorte beatum? Num supplex unquam nostris pia contulit aris Munera? Num verbis tantum veneratur honestis Numina nostra semel nomenque in sacra vocavit? Gratia num nobis meritis pro talibus ulla Unquam habita est animi demonstrans signa benigni? Quin verbis delusa feris et mente superba Quaeque indigna nimis patior. Tum iurgia solum Pro donis sacrisque et grata mente reporto. Scilicet ardentis virtutis nomine fretus Atque tuum iactans sanctum, Sapientia, nomen Immunem nostro sperat se numine factum. Libera sit quamvis nostris Sapientia fatis, Attamen experiar, valeant quid numina nostra. Et, mihi si desint vires, descendere ad ipsa Tartara nec dubitem furiasque excire feroces. Talibus esto armis tutus spernatque superbus Tum Medices talesque iratos sentiat hostes". Haec secum repetens subito descendit ad umbras Tartareas nigrasque petit sine lumine sedes Haud iter ignotum peragens, nam saepius unam Excitat aut aliam horrenda de sede sororum. Tum sic alloquitur Phthonem supplexque precatur: "Phthone cara mihi et multum dilecta, quod unquam Haud frustrata tuas vires numenque petivi. Sed, tua si quando fuerit mihi prompta voluntas, Nunc precor, expedias celeri mea vota tumultu Et Florentinam subvertas ocius urbem Pectoraque inflammes livore ardentia taetro Cordaque pestifero irrites madefacta veneno In Medicamque domum in Medicemque furentia Cosmum. Quod ni saeva premant odiis succensa virorum Pectora nunc Medicem, nil, heu, iam nostra valebunt Iura, sed incassum iam iam conabimur ambae. Nam, qui fortunae flexus variosque reflexus Evitare potest praenoscens cuncta malorum Semina et adversis rebus valet usque mederi, Hic facile invidiam superat, tum conterit omnem Livorem et prudens ferventia pectora mulcet. Ergo age terribilisque manens da cuncta repleri Invidia atque odiis fecundum concute pectus, Obrutus ut Medices odiis et fluctibus atris Invidiae pressusque gravi tum pondere ad ima Concidat et demens Fortunae temnere discat Numina, tum saevas abiectus mulceat iras Invidiae virtusque suum, si possit, alumnum Protegat et miserum verbis soletur amicis". Rettulit haec contra Phthone: "Quid nostra precaris Numina? Quid tantum verbis facunda benignis Hortando suadere paras? En protinus adsum Prompta tibi semper. Iubeas modo, diva, paratam Invenies Phthonem; nobis namque omnia per te Iura vigent solumque tuis pugnamus in armis". Dixit et extemplo horrendis armata colubris Sulphureasque faces quassans et pallida circum Ora ciens taetrum late perfudit odorem. Exin celsa petens gressus direxit ad urbem Etruscam procerumque domos taeterrima serpit Pestis et immundo quam primum cuncta veneno Inficit et toti paulatim illabitur urbi. Inque dies crescens incensas sulphure taedas Perque domos passim perque atria magna virorum Coniicit et demum miseranda incendia miscet Incensaque furens fota bacchatur in urbe. Inde petit victrix excelsa palatia circum Mille dolos fundens et mille induta figuras Incenditque viros, quorum tunc publica curae Iura magistratus; neque enim labor arduus instat, Nam facile incensas dictis exaggerat iras. Hinc Cosmi laudes subito vertuntur in ipsa Iurgia et opprobriis vulgo laceratur acerbis. Hinc suspecta viri virtus, suspectus et ipse Tunc Medices odiisque miser damnatus iniquis. Nec, quamvis magna cernat se mole gravatum Invidiae videatque odiis ardescere mentes, Seu precibus tentat blandis mulcere furentes, Frangere sive, feros conatus viribus audet. Integer est animus solum; tum conscia recti Mens hominem sperare iubent et fidere divis. Ergo vocatus adest subito dominosque potentes Solus adit, caeco statim sed carcere pressus. Hos inter motus, tanta et discrimina vitae Dum Medices versatur inops, dum sancta precatur Numina, Relligio ac Pietas sensere precantem Tum Medicem miserumque vident indigna subire Opprobria et subito carum miserantur alumnum. Et prius haec secum humana de gente queruntur: "An potis humanas tanta caligine mentes Obvolvi, ut nulla iam iam ratione regantur? Quid virtus probitasve suum num servat honorem? Praemia quae iustis? Nunquid condigna geruntur? Heu languent miseri. Solus laudatur iniquus, Perfidus, immundus latro; tum magna reportat Praemia et in summo semper versatur honore. Non famen idcirco desperat iustus et unquam Desinat esse pius, nam summi rector Olympi Nil temere incertave gerit ratione, sed aequus Omnibus aequa dabit, non impunita relinquet Flagitia et iustis tum praemia certa rependet. Qualia nunc noster Medices discrimina vitae Captus ob invidiam subit? Ecquis iustior alter Aut magis excellens?" Sed stat sententia castas Fundere ad alta preces summi praetoria regis Pro Cosmi patriaeque simul nostraque salute: "O pater omnipotens, qui comples omnia solus Complendoque simul divina mente gubernas. Cuncta prius, quam facta forent essentque futura, Ipse vides semper primaque ab origine visa Perpetua ratione geris tumque ordine miro Dispensas parentque tuo sic omnia verbo. Nunc miserere pii Medicis, miserere parentis Nunc patriae et nostri demum miserere, precamur. Quisnam Tyrrhenis unquam fuit alter in oris, Per quem nostra magis colerentur numina vel qui, Tum pietate gravis tum relligione severus Conferretque magis patriae vel templa deorum Pulchrius ornaret vel munera plura referret. Cernis enim, quanta immeritus nunc mole prematur Invidiae et, tua quam primum ni summa potestas Succurrat misero, quibus, heu, luet ultima poenis. E tantis igitur Medicem nunc eripe flammis Et curam nobis natum patriaeque parentem Restitue et votis aures nunc porrige nostris". Tum pater omnipotens oculis et mente serena Suspicit orantes, placido et sic incipit ore: "Cara mihi Pietas, dulcis super omnia semper Relligio, vestrum merito laudamus amorem, Nec fudisse preces casta nunc voce pigebit. Ex animis omnem, iubeo, deponite curam. Haud incerta salus vestro iam surgit alumno, Nec solum poterit tantos evadere fluctus Incolumis, nam plura mihi nunc pandere vobis Fatorum secreta libet, quae figite vestris Auribus et tacita servate haec gaudia mente. Sed refert notum et clarum per saecula nomen Tutus ab invidia et longe securus ab omni Fortunae casu, quamvis nunc utraque contra Nitatur viresque in eum nunc excitet omnes. Altera victa cadet, bene vertens altera semper Gaudebit mutasse vices, gaudebit et ipsum Tollere in astra virum facietque in cuncta beatum. Exilium modo, quod nunc fatis imminet, aequa Mente tulisse queat, quanto vertetur honore In laudemque viri, tum famam nominis amplam. Nam patria exactis nonnullis mensibus orba Et tantis privata bonis revocare parentem Gestiet et reduci laetabitur usque recepto. Illo tum demum felicem tempore Cosmum Dicere namque licet, tum vos vidisse iuvabit Publica gestantem vel numina nostra colentem. Gaudia magna patri sumpta de prole futura Conspicio; nam quaeque senis tum prompta subibit Munera tumque sibi geminos dabit illa nepotes, Qui Medicum clarum tollant ad sidera nomen. O quantum nobis merito gaudere licebit Talibus ex natis et tali munere divum. Ergo agite et laetis animis his Plaudite dictis". Interea magnus Tyrrhenam incesserat urbem Motus et ingenti nutabant cuncta tumultu, Hos agitat Livor cives, hos dira Cupido Regnandi stimulat, nonnullos improbus auri Cogit Amor verbis Medicem incusare dolosis. Nec satis ulla potest illis condigna videri Poena viris: odiis adeo exarsere nefandis. Quin alii totam strictis mucronibus urbem Percurrunt mortemque reo tum saeva minantur Vulnera et horribili consternunt cuncta tremore. Publicus hinc agitur subito conventus et omnis Area completur, quae magna palatia circum Strata iacet populusque furens ruit undique totus, Attonitique patres adsunt, qui iussa vocati Expediunt tristes certamque instare ruinam Tum patriae cernunt, ullis nec posse mederi Consiliis sperant, circumstrepere horrida solum Arma vident timidosque animos desuetaque corda Ipse pavor pulsat, rumpunt suspiria vocem Inceptam casumque dolent insontis amici, Nec prodesse valent, propriae nam cura salutis Quosque tacere docet nullisque resistere coeptis. Concio tum demum populo celebrata frequenti Omnibus iniecit pavidum per corda timorem, Hinc octo concessa viris tunc summa potestas, Qui rerum curam gererent promptique subirent Iussa magistratus summi scelerumque ministri Mandarentque reis poenas et vincula captis. Bis tentata pii Medicis mors saeva nefandis Suppliciis, bis sancta vetant tunc numina divum, Namque sacerdotes cuncti cunctaeque puellae Vestales votis exorant numina castis. Nec viduae precibus cessant orare pudicis Nec pia turba vacat lachrimis atroque dolore. Sic patriae servata salus patriaeque parenti. Nam versae mentes profugum dimittere Cosmum Exilioque gravi pressum, non amplius ulla Mentio facta necis, prospectum credit abunde Quisque sibi, talem modo possint pellere civem Et patrio privare solo; sic tempore lustri Extorrem complere iubent urbemque Patavi Describunt sedes, ubi maestam ducere vitam Possit et iniusso liceat decedere nusquam Sed prius haec Medices magna ad subsellia ductus Voce refert humili et dulci sic pectore fatur: "Si notum, excelsi domini, certumque maneret Publica nunc solum nostra fundata ruina Otia posse diu durare et vivere longe, Mors mihi grata foret, nunquam metuenda doloris Poena mea posset vel magnis flectere mentem Suppliciis, nam vestra libens nunc iussa facesso, Si modo, quod cupio possint afferre quietem Civibus et patriae divinae gaudia pacis, Neve Italas tantum valeam discedere terras Atque Patavinas placidas mihi ponere sedes, Sed longinqua maris possim nunc litora magni Quaerere et extremos vivens habitare per Indos. Nam mihi nulla potest res intoleranda videri, Quam iubeant domini et quae nostrae conferat urbi. Cuncta sed obtestor sanctorum numina divum Nil magis in nostra mihi nunc doluisse ruina, Quam timor immensus, ne quid res publica damni Ferret ob ingentes, quos vidit quisque, tumultus. Si quid enim in me collatum crudele fuisset, Id breve nempe foret, nam semper conscia recti Mens mihi venturae spondebat gaudia vitae. Sed magis angebat patriae immedicabile vulnus, Quod fore perpetuum rebar multisque dolendum. Compositis postquam rebus nunc cuncta quiescunt, Unius exilio nullo est subeunda dolore Poena mihi, at laetis animis et mente quieta Parendum dominisque meis patriaeque cavendum. Ergo libens vestris laetusque obtempero iustis Discedensque meos vobis patriaeque salutem Commendo supplexque deum nunc deprecor ipsum, Protegat hanc urbem, tum cives protegat omnes Et mihi concedat patienter ferre dolorem Amissae patriae et durae discrimina sortis". Dixit, at ingenti dudum perculsa dolore Corda virum tales Medicem dum fundere voces Audirent, poterant oculis haud ultima siccis Percipere orantis, neque enim, si forte liceret, Tunc Medicem vellent iussis parere superbis. Nam quoscunque gravis cives iam cura remordet Insontem damnasse virum patriamque parentem Privasse et plebi miserae amovisse patronun. Et, quoniam suspectus erat furor improbus ingens Quorundam, ne forte necis tam dira cupido In Medicem ruere assumptis impelleret armis, Ipse magistratus magna comitante caterva Incolumem proprias Cosmum deducit ad aedes. Illic multa suis constanti pectore fatus Hortatur, quos ipse videt venisse paratos Hortandi causa, quos cernit denique maestos, Solatur natumque vocat dehinc nomine Petrum, Solus et ad solum submotis omnibus inquit: "O dilecte magis vita et mihi carior ipsa Nate, meis solum afflictis spes unica rebus, Immensum video nunc te cepisse dolorem. Et merito, quoniam a nostris nil tale meremur Civibus ingratis. Oculis sed conspicit aequis Cuncta deus finemque dabit quandoque labori. Eia age, tolle metum et tristi iam parce dolori Et modo, quae carus genitor mihi rettulit, audi, In somnis maestum solatus imagine clara Et nitidis oculis, poterant qui vincere nigras Carceris obscuri tenebras lucemque referre, Attonitumque novo me sic splendore locutus: 'Nate, mihi carus quondam, dum vita manebat, Nunc magis acceptus summa pietate, parentes Qua colis usque tuos, precibus nec desinis unquam Exorare deum castis et dona referre, Ut pater omnipotens delictis parcat iniquis Aeternamque ferat requiem veramque salutem. Sed iam purgatos laetus iam nosce parentes Gaudentesque frui divino lumine semper. Nunc ad te venio claro demissus Olympo, Missus et a summo, qui vultu cuncta sereno Laeta facit, pacemque suis tibi nuntio dictis. Laetari ergo licet, fili dilecte, reperta Pace dei curasque decet depellere tristes. Ast opus est animis et forti pectore, nate, Sors subeunda, licet nimis ac nimis aspera primum Contingat; patria sed enim privabere dulci Extorrisque novas cogeris quaerere sedes. Sed dolor iste brevi mitescet tempore, namque Haud semel hinc totum radiis sol circuit orbem, Quin humeris patriae summoque reductus honore Urbis Tyrrhenae felix tractabis habenas, Securus rerum composta pace quiesces. O quam felici succedent cuncta tenore, Namque inter cives natos fulgere videbis Ingenti virtute tuos patriamque tueri Consiliis famaque piis extollere factis Atque inter natos magnum mirabere Petrum, Publica dum tractat solus, dum cuncta gubernat Ingenio praestans, summa et pietate decorus. O qualem laetus cernes hunc tollere prolem, Quae patrias inter laudes et nomen avitum Emicet et magno semper splendore nitescat. Ergo age, ne somno, falsa vel imagine ludi Credas, immo fidem dictis appone paternis, Verus enim a vero missus tibi nuntius adsum'. Haec ait et subito in tenues evanuit auras Meque patris cari cupientem tangere dextram Plurave quaerentem solum inter verba reliquit. Nunc igitur forti subeamus pectore, quicquid Fata mali tradunt, sperantes vera locutum Esse patrem et iam certa fides his affore dictis Cernitur atque utinam simili ratione sequantur Caetera, ut in primis apparent omnia rebus Tuta satis maiorque mihi fiducia semper Crescit et, in melius vertas, precor, omnia, nate, Et mecum pariter monitis laetare paternis". Candida nec roseis fulgens Aurora quadrigis Rettuleratque diem et nigras disiecerat umbras, Cum primum populi magnus concursus ad aedes Fit Medicas, alios visendi cura fatigat Atque salutandi, nonnullos causa iuvandi Consilio atque opibus movet, omnibus intima cordi Cura manet certusque dolor, ne plura subinde Civibus ac patriae, quam Cosmo, damna resultent. Quippe dolor talem patriam decedere civem, Qui bona multa bonis, qui plurima conferat urbi Commoda, qui propiis praeponat publica rebus. Profugium miseris tutum, proventus egenis Certus et afflictis placidum solamen amicis. Haec inter se certatim dum verba loquuntur, Dum Medicem cupiunt abeuntem cernere Cosmum Expectantque foris avidi, tum maximus heros Progreditur iuvenum multis stipatus et armis Et magno conspectus equo mediusque duorum, Qui legum arbitrium summumque insigne gerebant Octo virum, quorum praesens reverentia tutum Tum Medicem posset patrios perducere fines. Qualem saepe virum conspectum cernimus urbem Intrantem nostram, populus cui plurimus exit Obvius et proceres medium comitantur euntem. Ille venit laetusque hinc atque hinc lumina flectit Fronteque demissa tanto respondet honori: Talem se Medices hilari cum fronte gerebat, Talis erat, quamvis per opaca silentia noctis Pergeret et profugus patriis excederet oris. Ecce propinquabant portis, nec desinit ullus Pone sequi, donec portas egressus abiret; Namque vetant ultra portae procedere quemquam, Sed taciti intra se hac abeuntem voce sequuntur: "I felix nostrique memor lucemque reporta Quamprimum rediens, nam caeca in nocte relinquis Nunc sine te miseros nigraque vagamur in umbra". Liquerat interea humentes nox frigida terras Rettuleratque diem fulgens iam Lucifer almum Famaque vicinos volitans exciverat omnes, Dum Medices abiens Pistori intraverat agros. Ecce catervatim descendunt montibus altis Audaces fortesque viri et, fera corpora, agrestes, Qui soliti in silvis et duris semper in armis Versari et vitam magnis offerre periclis, Turba ingens Cosmumque piis obnoxia factis Increpat his Medicem dictis et vocibus audax: "Quo ruis, o demens, iussisne paratus iniquis Parere et patrias exul sic linquere sedes? Quid dubitas nostris fretus nunc viribus urbem, Et regredi et Medicas armis ostendere vires Civibus iniustis fortemque resumere mentem. Namque vides, quot sumpta viris nunc arma saluti Prompta tuae maneant, pro te quoscunque libenter Aspicies cunctis vitam obiectare periclis, Vulnera sive feram nequaquam horrescere mortem. Sed deus adiutor coeptis nunc affore iustis Cernitur; ecce deus reditus tibi monstrat apertum Nunc iter et certe apparent tibi signa salutis. Ergo facultatem redeundi amittere talem Ne velis, at, facili, propera, dum cardine sistit; Nam neglecta semel nunquam fortuna redibit". At pius haec contra Medices: "Dulces milii semper Et cari et fidi cunctis in rebus amici. Sed nunc vestra fides longe mihi carior extat, Dum fortuna meis gestis invisa secundis Cogit in adversos miserum descendere casus. Quod mihi nunc sumptis mortem spondetis in armis Oppetere et videam dictis succedere facta, Nil mihi nunc potuit magis hoc contingere gratum Oblatumque libens grata nunc mente repono. Fas et iura vetant armis nunc talibus uti Et contra patriam vires extendere nostras. Quemque decet iustum dominis parere libenter Et patriae servare fidem pacemque tueri. Ergo libens, licet immeritus, nunc iussus abire Discedo patriaeque meam concedo salutem. Vos igitur laeti vestras discedite sedes Et meritis tantis adstrictum ducite Cosmum, Nec, si fata velint, isthaec egisse pigebit". Sic iter inceptum peragit nec porrigit aures Talibus oblatis dictisque ferocibus unquam, Quamvis incessu peditum iam copia crescat Factaque sit iusti vel magni exercitus instar. Inde Mutinenses superatis montibus agros Ingreditur cernitque viros equitumque catervas Obviam adesse sibi, Estensis quos pergere princeps Iusserat et comiter fines deducere in omnes. Sic paribus studiis Medices susceptus ubique Tendit iter, donec proscriptas tangeret oras. Illic, proh superi, quanta admiratio cunctos Detinet et quanto qualique receptus honore. Ingens quippe viri semper reverentia crescit, Vincit et acceptam Cosmi praesentia famam. Ecce Patavinus populus fluit undique totus Visendi studio; quisquis vir magnus in urbe Obvius egreditur, blando et sermone salutat. Haud aliter magno Medicem dignatur honore Ipse magistratus, quam si venisset ad urbem Orator vel si titulos praeferret honestos Nobilis aut princeps et digno nomine clarus. Namque iubet proceres medium deducere Cosmum Hortarique virum semper cunctisque diebus Mane salutatum Medicas accedere ad aedes. Quod faciunt laeti cives nullumque relinquunt Officium intactum summi ac praestantis amori Quin etiam Veneti mittunt, qui voce senatus Hortentur Medicem et dictis solentur amicis Spemque bonam moneant adversis sumere rebus Et, tales postquam tulerit fortuna labores, Gaudendum, Venetas quod sorte advenerit oras; Namque deesse nihil speret sibi posse, nisi urbis Tam pulchrae aspectus, qualem Florentia praestat. Caetera, ad humanam quae spectant commoda vitam, Si non aequa, tamen minus aspernanda futura. Milia praeterea auri quinquaginta manere Prompta sibi; si forte suis discrimina rebus Obtigerint, valeant quae solum talibus armis Expelli, sed plura quidem, si pluribus uti Expediat Medici, Venetos offerre paratos. His Medices dictis et tali munere laetus Immensas Venetis grates compluribus egit Verbis et, quoniam misero sibi nulla facultas Posse referre datur, divum se cuncta precari Numina, ut ipsa ferant Venetis, quae digna videntur, Praemia, qui profugum tanto dignentur honore. Sic igitur claro notus iam nomine Cosmus, Talibus et Venetum donis ornatus honestis Inter primates urbis iam primus habetur. Sic Cisalpinas celebris volitare per oras Incipit inque dies virtutis gloria maior Emicat et nitido semper fulgore coruscat. Sic quoque finitimis veneratur in urbibus atque Talibus ac tantis effertur laudibus heros, Ut Venetos patres reliquosque incenderit omnes Fama viri, Venetam Medices si pergat ad urbem, Tum patrio donare solo, tum nomine civis Ornare et proprias in Cosmum condere leges. Quae quamvis miris exoptet munera votis Et cupiat tantis ornare insignibus heros, Attamen iniussu populi decedere nunquam Sedibus ascriptis sibi posse licere fatetur, Nec modo, si liceat, sedes se dictitat ullas Quaerere velle, nisi gratum sciat esse futurum Florenti populo dominisque potentibus, unde Omne sibi debet cedendi sive manendi Arbitrium tradi, licet exul longius erret. Nam patriis semper subiectum legibus esse Quemque volunt leges, patrium si perdere nomen Dulce nolit fugiatque rebellis nomen acerbum. Ergo petita prius venia et concessa libenter A populo, quascunque velit, discedere sedes. Nec mora, concedit Venetas habitator ad aedes, Laudis ubi egregiae et virtutis praemia sacrae Invenit titulis referens insignia pulchris, Dicere quae paribus verbis et carmine digno Difficile est, sed nota manent memoranda per aevum Plurima, quae Medicam ornabunt per saecula gentem.