CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus CORRER.saty-04.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/CORRER.saty-04.xml.
ad amicum nimis timidum mortis | mortem non esse fortibus viris terrori
Optimum erat, sodes, non inseuisse libellis Graecorum et pedibus gelidis saepe isse cubatum. Nam te socratica demum incurvasse papiro Quid prodest? Melius dormire Platina, Menandrum et Eupolidem sineres. Quorum haec? Si tot tibi fasces Librorum mortis nequeunt svellere curam? Sollicitus, tamquam nigris circumvolvet alis Semper et e magno solum te poscat acervo, Corripias alios nimirum. Sardus habebat Id vicii, tamen hic aetate atque arte minor te, Nec Victorini bilem cognoverat, ex se Peccantis nihilum, nisi cum vanissima cernit, Sollicitus magno miseroque timore veniret. Plurima quae valeant animi seducere curas, Nimirum dicas sapienter. Si modo sanus Consilium quod das et quo solaris amicum, Fraude laborantem simili te sublevet ipsum, Anne igitur laudas? Vir est doctissimus, omnis Rubricas legum novit, scit callidus idem Poscenti dare consilium, scit denique morsus Fortunae et magnos sedare cupidinis estus. At sentis: animi sibimet divellere non quit. Te ne ego, Lucilli, sapientem? Pulpita quamvis Ascendas, magna circum te stante corona Micturiunt miserae longo sermone puellae. Tu miser exclamas fictis terroribus, atque De caelo pestem venturam et fulgura narras, Ridisse in somnis aliquid miserabile dirum; Franchinus Rabia vel Nestora vincere credit, Et quoscumque ferunt antiqua volumina Moysi Produxisse animas. Siquis deus, en ego tollo Uno omnis, illum demens se dixerit. Ergo Si periit percussa gravi paupercula morbo Non timet a summis vestem demittere talis, Et rigidis manibus vilem deducere gemmam. Post ibit comes et misere singultiet. Hoc tu Credideris pietate viri, maiore tumultu Plorabit funus cuius plus sustulerit. Duc, Duc hominem carae trepidu sub morte puellae. Ambo, ad rem ut redeam, siquis me interroget, aio Aegrotare pari vicio. Quoddam est medium inter Stultum et sollicitum, neque enim cum te Rabiam esse Inhibeo, idcirco Sardum fieri volo. Nam quid Stultius et versanius hac formidine? Quae tibi, quicquid In vita venit iocundum, demat oportet. Quod si sollicitae curae miserique timores Possent labenti fulcrum supponere vitae, Viveret in terris me nemo tristior. Atqui, Si nostris proavis mors tam suspecta fuisset, Quis patriae portus, aras, delubra focosque Italiae Ligurum saevis defenderet armis? At timeo: non es civis bonus; ille flagellum Pro patria. Neque quis, si formidaverit, unquam Rectum atque officium vitae praeponet honestum. Iratus clamet Phalaris: "non vincula, nec mors Terrorem obiicient sapienti; prodere vitam Aut famam alterius pro vita nollet. Habemus Quaedam igitur graviora, et porro morte mage ipsa, Quae Victorinus puero vitanda canebat. Vivere mendosus, cum possis honeste perire, Stulticia est. Ego nec morti me obiicere corner, Nec, si me iubeat dulci decedere vita, Qui dedit, irascar: nam quantulum hoc et erit, si Paulopost server moriturus? Hoc tibi, amice, Negritudine seducta, propone. Vides ut Cogat avarizia in discrimen? Per mare currit Perque hiemis durus mercator. Temnere mortem Si, viso nummo, mercatorem facit, hunc cur Non propulsamus, visa ratione, timorem? Carceris ante fores clamabant "tolle cicutam" Discipuli, quos, iam mortem absorbere paratus Pro vero, doctus senior trepidare vetabat, Quantula sit vita haec ostendens quamque decorum Pro virtute mori. "numquam absterrebitur", inquit, "Hic animus vitam ut cupiat praeponere vero". Quemnam igitur, magis inscribes virtutis amicum, Quem magis et vita dignum et post funera laude, Hunc ne an quem dixi Sardum? Ditissimus ille, Cum miserum febris torqueret frigida, iussit Ad lectum gemmas, aurum deferier atque Argentum affabre fusum. Faec ubi visa suppellex, Ingemuit graviter suspirans. Stabat amica, Mater, cognati complures; omnibus istis Nil cum divitiis sermo. ergo possideam tot, Nudus eo? Quo me miserum dimittitis? Aut cur A vobis divellor morte miserrimus?". Hunc quo Aegrotare putas morbo? Est ne hic inter egrotos Insanos ve interponendus? Desipit et qui Interimit diri se sorbitione veneni. "Pone cicutam, et mentiri qui te velit, hanc ne Eligis, an potius periurus vivere mavis?". Respondet Socrates: "mentiri nolo. Cicuta Intereundum igitur.". rideret, si hic Rabia esset, Assem ob exiguum quidvis iurare paratus. Ergo ita si visum est sapientibus atque probatum, Cur mortem horremus, miserum cur dicimus omnes Esse mori? Cur non tandem decedere vita, Ut satur e mensa briacus conviva solebat, Auspicio quemquam? Vive, et te longa senectus Comparet insigni cigno. Quid conferet aetas? An te delectant rugae nasique liquores? Labraque pendenti mento stillantia? Tum qui Crudescunt morbi? Mitte hoc. Eia, sine morbis Do senium, quale in nostris proavis fuit olim! Multa videnda manenti in longa aetate: propinqui Decedunt, pereunt nati carique nepotes, Ducenda ad tumulum coniunx. Tu denique resta Has inter lacrimas foelix, dum parcitur uni. Ad lectum fertur pueris dixisse vocatis Filius Octusi, cum iam mors frigida venas Serperet: "haud equidem de me miseret ve piget ve Si morior, quippe hac ratione innascimur omnes. At vobis, timeo nunc, dum tutoris egetis, Pupilli, ne vos explodat litigiosus Iuramento et diminuat Branchinus iniquo Rem patriam. Quodcirca si vivo utilis istis, Vitam oro, pater omnipotens, miserere precantis". Est ne hic quod damnes? Minime, sed totus in illos Irruo, vivendi finem fecere sibi qui A ratione voluptatem, quos dira libido Torquet vivendi et mortis metus; at tamen ipsi Festinat cicius. Nempe his nervosa chiragra Impedit articulos, stomachi capitisque dolores Intestata manet miseros mors. Ordine nullo Naturae pereunt. Longos promiserit annos, Quid refert, validas dederit ve in corpore vires Nascenti puero, si sorbeat ostrea centum Ad mediam noctem, nolit potare nisi vas Annorum septem. Puero scrutante macellum, Dormiat in lucem, lenonum provocet omnis Ancillas, donec putris iam et perditus omni Membrorum sensu, plaudendum denique funus Immaturus eat. Quod si ad rem venimus atque Vestigemus, erunt cupiant qui vivere proter Quas dixi causas. Sed quae tam dira libido Usque Volanerio mansit? Distortus utrisque Hic pedibus, captusque oculis miseroque dolore Percussus lateris, et renes debilis, uno Quinquaginta annos lectica duxit, amicis Irascebatur. Tu qui potes omnia, deme Has poenas misero siquis dixisse, "age", inquam, "Sis miser usque adeo, si tanti vita videtur". Baldua, porrecto speculo, lacrimare solebat, Caniciem aspectans et turpis in cute rugas. Lisia quid fleret respondit saepe rogata: "Deploro faciem hanc quondam dilectaque membra Deberi terrae". "Cinis ergo Lisia fiet?", Plorabat fatuus cum verba hec diceret, udos Dessicans levi tunica Barinus ocellos. Anne aliter Solon dulcis flevisset Athenas Labentis? Bassus preciosa palacia, villas Edificat, cogitque boum paria ad iuga centum. Ergo in deliciis et tanta in luxuria stans, Nil nisi lene sapit, capiti quod non ferat unguis Insano, quod quis sine rugis cogitet. Hac in Fortuna tamen esse hominem te, Basse, memento. Ut nolis, liquenda domus, liquenda suppellex, Et pueri et coniunx. Quid quod hae te excruciant res, Cogeris infoelix cum linquere nescius uti? Sunt qui mortalis animas dispergier auris Ut pecudum vitae credano, nihil affore quod mox Corpore composito restet; tum verbera et ignis Inferni spenant. "Ite", inquit Gnosius, "istos Terrores pueris". Hi qui periuria et omnis Peccandi formas, qui stupra, venena, rapinas Pro nihilo ducant. Pone hoc sub iudice causam, Pupille, et Licinus levam stillarti in aurem Exiguum quoddam. Licino patrimonia redde, Redde: adsunt testes, genitor possedit inique. Hic fundus Licini. Quid enim hoc? Quot funera, tot cum Branchino lites. Summa de gente vel ima Intereat quivis, heredes convenit, et de Interitu dolet atque bonum sibi dicit amicum Decessisse. Addit, iuvenes, raciuncula quaedam Cum genitore fuit, dudum est, res parva tamen. Sed Ex animo fugit. Si scriptis creditur, actum est; Ducitur infoelix in litis, si negat, heres. Hic tamen ultrices poenas et iudicium horret; Improbe quas gessit torquet coscientia rerum, Formidat mortem nimirum conscius actae Nequiciae vitae. Quorum hec? De re loquar, audi Compilasse putes ne me quod Testa solebat, Scilicet oblitum finis garrire diu iam, Vir bonus et prudens iussus decedere vita Tamquam depositum reddet nec iure suo se Dispensare velit. Nam, quando, optanda sibi mors, Nescit homo: solus novit pater omnipotens, quo Vivere sit melius, quo tempore praestiterit mors. Permittes, igitur, cuius tu munere vivis Ius dispensandum vitae. Tu perge solutus. Hec satis ut valeas. Ego nec Rabiae tibi morem Vivendi statuo, nec Sardi. Haec summa. Face, inquam, Sis Socrates, et me, secus hac si vixero, ride.