CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus CORRER.saty-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CORRER.saty-02.xml.

Documentum CORRER.saty-02.xml in db pdill0


[Detestatur avariciam et Franchinum Rabiam Asserens se nullius Vicia efferre, Nisi cum iam nota sunt omnibus] Sunt quibus infaestus videar nimiumque protervus, Franchinum Rabiam si culpo. Non quia non sit Culpari dignus, sed quod vicium affore credant Scriptori nudare aliquem. "Cur - inquit - avarus Decantor? Numquam te offendi, vir bone, numquam?". Cum rapis et miseros nodosus decipis et cum Testamenta paras pupillis litigiosus, Non hominem offendis? Homo sum. Sed non facit ista Franchinus Rabia! Quaero unde possideat tot, Unde domos fabricet. Venit peregrinus in urbem Demissa cauda, et conductus tondere lanam Sueverat, et lassis requiem nescire lacertis, Attritaque toga despectus atque oleo unctus Stertebat, ubi non dormiret Corbulo vilis. Quot censes furta hunc vel quot penuria? Puris Haec manibus? Cur non tantundem possidet, et cum Franchinus vendat frumenti milia, quare Victorinus emit? Porro hic grandem facies rem Qui quocumque modo lucrabitur; hunc tamen ipsi Exsuperant gnati, quorum minor exul et alter Exilio dignus. Videam taceamque? Fatebor: Non stomacho valeo, fervet sicca iecur ira, In satyram feror. Hoc quoniam natura benigna Armavit telo, cuperem moderatius. At me Tot vicia immanem fecere, ut calce caballus Astrictus loroque! Malus desistat avarus, Et moechus vicio abstineat, siccarius ac fur: Indico satyrae boellum. Removete furorem: Sanus ero atque manum patiens, ut Musca Berinae. At somnum avertit Rivoaltum, cum magis atque Se magis inflavit, tunc cum mendacia late Spirant. Nam dudum peregrinas vicimus artis, Milia promittunt securi. Tuscia caelum Et tutos audet pelagi spondere recursus. Non prius ergo aliquis exibit littora, quam se Securum tuscus vates promiserit. Hic iam Astrologus nemo est, qui consulta. Ille parata Venditione negat rem credere, mensibus octo Mavult. Tu ne etiam, tunica praecincte modesta, Hos mores? Tu quem frustra speravimus olim Esse senatorem moderatoremque senatus, Iura dare et leges incidere: quippe etenim istis Maiores nostri fondarunt artibus urbem. Siquis avariciam dicat deus, en ego tollo, Contineas versus? Nondum, nam provocor. Aufer Qui pueris mittat cultellos, frena, crumenas, Aufer luxuriem, infames meretricis amores, Ambitione mala purga vel superstizione; Redde fidem, ius fasque animis et tempora prima, Cum tecto angusto cernebat curia patres Intonsos. Ego vel satyram depono libenter. Nupserit at Vaccae mendoso anus improba, quondam Nupta senatori? Vetulae vescica beatum Te fecit? Precium unius tot praedia noctis, Et domina hec impune, igitur, nec teste notanda? Pone pudiciciae nitidam ad delubra coronam: Laudant patricidi connubia. Dicitur ecce Serva domi. Iacet in gremio nova nupta mariti. Non scribo hoc tabulis atque omni figo superne Quadrivio? Ut cuncti videant pueri atque puellae A furno aut puteo redeuntes. O bone, numquid Tu praeco? Iratis dicat quis naribus. Ohe Excepto, siquid leges vetuere. Quid ultra est, Quod nequeam? Fama gaudes; dispulverer hoc si De quodam, postquam nullus non vicus in urbe est Qui sciat. Illudo membranis. Clamat avaros Brachinum et Rabiam vicina: numquid ego illis Hoc nomen primis? Sed tu costringere bilem Si potes, ausculta leges et vera monentem. Regula naturae est vitae servare decorum, Et frenare libidinem et inconcessa vereri, Vivere constanter, rebus frugaliter uti. At tu deterior si aliquantum et caetera rectus, Cur tandem ostendis dentes? Non ledere conor, Sed sanare. Atqui si negligis, haud vetuit ius Servata gravitate malos reprehendere mores. Quin te ipsum inquiras, scrutator debilis in te, In Rabia vehemens; videsis dum turpia carpis, Ne te in angusto ponas, quod postmodum id obsit. Laudabat Lise mores castumque cubile, Nil non deberi deprensae aiebat; at illi Baldua surrisit nocturni conscia moechi. Quisquis es, hoc laudo et conor ne ludibrio sim. Qui cuscus, lusce, dicam. Verum interim, amice Mi, prope curatis rebus, quicquid datur oci, Consumo chartis. Hinc pallidus exeo forsan. Frange, miser, calamos tabulasque exure capaces Et somno indulge: nam te nimium elevat ars haec Atque poema. Equidem fateor quodcumque necesse est, Nec pudet ambitione ista vicioque teneri, Quandoquidem virtuti heret. Si me mea Progne Plus aequo attollit, dementer non tamen hosce In turbam versus recito, nec credo libellum Assentetori, dudum premo. Scit pater ipse Hoc Victorinus, timido qui saepe tabellam Extorsit manibus. Sileo, nisi forte rogatus. De his autem nugis siquis me interroget, hasce Non magnipendo. Scribo, ut volo, saepe ducentos, Saepe decem versus, incomposito pede currens. Rideat introrsum quivis, me nemo lacessat, Qui soleam vel parva ulcisci magna papiro.