CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus CORRER.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CORRER.carm-01.xml.

Documentum CORRER.carm-01.xml in db pdill0


1. carmen bucolicon Gregorii Corrarii Veneti. | Huic aeglogae titulus Lycidas. | imitatur Corydonem Virgilii Pastoris Lycidae duros referemus amores Et quibus infoelix, Musa solante dolorem, Multa super puero demens plorabat Iolla, Carminibus cum nil misero sperare liceret. Nam neque quid pueri mentem placaret Iollae, Qua prece, quo cantu, quo carmine posset, habebat. Crudelis puer ille, quidam crudelior illo Durus amor qui te glacies et frigoria cogit Saeva pati: dignus cui mitior esset Iollas, Aut si non poterat, tu saltem sanior esses. Ha, miserande puer, quae te dementia coepit! Tu, veniente die, formosum tristis Iollam, Tu, labente, canis; solusque in montibus erras. Ille nihil cactus, nil te et tua carmina curat; Nec magis assiduo fletu placatur Iollas Quam placare lupos soliti balatibus agni. Ergo te talis iactantem carmine voces Audivere lacus longe et misurata labores Silva tuos, dum Benaci prope fulmina defles. Vos, nemora et silvae, vlucres audite feraeque Quod queritur Lycidas: scopulis nam durius istis, Durius et rigida quercu formosus Iollas Pectus habet, foetaque idem est immanior ursa. Nunc etiam pecudes stabulisque armenta tenentur, Nunc volucres nidos quaerunt, animalia silvas. Torpet terra gelu, torpescunt fulmina passim, Montesque et pariter villarum culmina canent Et saevus silva Boreas circumsonat omni, Dum tua per glacies vestigia denique lustro. Ne peream, miserere, precor; tibi brachia supplex Et victas tibi dedo manus: miserere precantis. Me formosa Thetis, me dorica Phillis amabat, Muneraque assuerant plenis afferre canistris: Altera purpureas uvas atque altera bacchas. Te propter, formose puer, ego Phillida liqui, Rustica visa Thetis, sordenscunt dona canistris. O quociens, Lycidas, Lycidas non esse videtur! Nam neque que quondam fessum mulcere solebant, Flumina delectant summis labentia ripis, Nec ver floriferum nemorumque in vallibus umbrae; Carmina nulla placent, odio est mihi fistola quam tu Mirabare puer, teneris quam saepe labellis Aptavi et digitos puerilis ordine movi Ipse puer. Nam nostra tuis haud discrepat annis Multum aetas: ambo soliti prope flumina Mellae Lanigeros servare greges hirtasque capellas, Ambo domum prima pariter sub nocte reverti Cantantes. Tutum Lycida comitante solebas Dicere te: que nunc coeperunt tedia nostri? Sunt mihi tercentum nitidi sub matribus agni, Qui candore nives superant, qui vellere cignos, Quorum de numero forma praestante gemellos Ipse duos, formose puer, tibi munera servo. Sunt totidem nobis foelices ubere vaccae. Quid referam toto pascentis monte capellas? Omnia que nostri? Sum fama clarus et arte: Seu calamis certare iuvat seu voce, peritus Dicor, et a magno solus Cordone secundus, Qui rigidas poterat deducere montibus ornos, Et fidibus mulcere tygres, mulcere leones. Ille et formosum cantu placavit Alexim. Foelix qui tantum potuti sperare canendo! O formose puer, nimium ne fide inventa! Vidi ego florentis ferulas durescere libro Paulatim et putris ramos praebere securi. Praetereunt menses: vitulos sub matribus ipse Crescere et armenti parvo post tempore vidi Esse duces. Heu! Cur Lycidam, quem primum accire solebant Pastores, ubi faesta dies in gramine ludos Et pastoralis suadebat tibia saltus. Idem ego dicebar, nisi tu formosior esses, Pulchrior ante omnis (hem!). Quid placuisse iuvabit? Ut segetes ignis, ut vitis bruma novellas, Urit amor Lycidam; nec tu misereris, Iolla. Saltibus ideis confixa cerva sagitta Quaerit opem silvae et noti medicaminis herbam. Te Lycidas, o Iolla, sui medicina doloris Nota nimis; misero modo sit tibi cura mederi. Desine iam, Lycida, flecti sperare precando: Non magis assiduo fletu placatur Iollas, Quam placare lupos soliti balatibus agni. Ibo, ibo, non me gelidis labentia ripis Flumina, non montes, non me tardabit euntem Saeva maris facies; scythicas durare pruinas Cerum est, aut contra nascentem visere solem Auroramque sequi. Vastis regionibus exul: Ante tamen stabulis ignes inducete nostris Spesque meas, olim teneros cum matribus agnos, Urere. Tu procul hec victor spectabis, Iolla. Ha Lycida, Lycida, quae te dementia coepit! Parce, puer, stabulis: nam te discedere durus Nollet amor, vel, si discedas, pone sequetur, Tecum erit et paribus figet vestigia plantis. Hec Lycidas. Tali resonabant carmine ripae, Donec eum vesper campis discendere tristem Iussit et obscuro processit serus Olimpo. 2. Gregorii Corrarii Veneti ad Andream fratrem | "Quomodo educari er erudiri debeant pueri". | libellus hic didascalicus est: | ideo debuit ad aliquem scribi Hec tibi de libris veterum, germane, relegi, Queque super pueris docuit pater optimum olim Victorinus; et hic aliquid quod discere possit, Siquem digna manet studiorum cura, docebo. Protinus a cunis labor est, cum tedia longi Solverunt menses, palletque puerpera lecto, Et trepidae assistunt matres: quare optima porro Quaerenda est nutrix, sermone et moribus aequis. Huius precipue vocem conabitur infans Fingere: tum rudibus que primum accentibus olim Ediderit durant animisque capacibus herent. Insanire putem puero qui barbara praebet Ubera latenti: mores et dissona discunt Quae risu excipiunt nocitura vocabula patres. Post ubi luxuries inflavit barbara venas, Difficile est vicio discedere quod semel infans Sorbuit a teneris, ut vas rude, protinus annis. Quidam scrutantes naturae munia credunt Dberi hoc pueris materno munere caris. At nunc, ut luxus nostris matercula quaeque, Ut semel in dignitis gemmam prospexit inertem, Dedignatur, et emittit fortassis alendam Filiolam meretrici. Quid ni turpe putet nil, Cui stupra et sordes, et nomina nota procorum Osculaque et cactus pernoctantis parasiti, Et didicit vicium quod nondum intelligit esse? Nec tibi cura tamen fuerit postrema repente Ponere custodem morum ludique magistrum, Ut, quicquid nimium nutrix indulserit, ille Corrigat et virga doceat parere reperta. Multa ferent anni, que post contemnet ephebus, Nescia dum virtus rerum contenditur ut vis. Non nullis visum est maiorum infantibus esse Parcendum donec iam septima terminet aestas. Nos aliter: neque poeniteat, doctissime rhetor Quintiliane, tui; tu rite hec, qui sua quaeque Infanti studia, et nullum qui duxeris esse Desidiae tempus. Cur quae iam moribus aetas Congruit, haec eadem studii praecepta refutet? Quare hoc exiguum lucri fastidis, amice? Quid dicam, qui mox pictas eborisque figuras In seriem ponit ludo et puerilia corda Allicit, atque animum tenui re pascit inanem? Contemplator item quae cuique est gloria palmae: Nascere enim in promptu est animos um fraude carentis. Attamen interdum spes incunabula fallunt, Et potis est iuvenis annos natura potenter Mutare in melius, quam tu speraveris unquam. Sed frustra ingenium dederit natura, laborem Si fugias, si poeniteat cuiuslibet artis. Necquiquam pecoris generosi, nomina gentis, Iactet equus, quamvis domitrix Appulia mittat; Si careat studio, in pistrinum inglorius ibit. Atque adeo siquis color aut reverentia doctis, Quisque bonus pueris artes elementaque prima Praestaret: sed quid miserum aeque? Inde illa senectus Doctorum, quis nil percusso et unctius auro. Praeterea nimia est patrum indulgentia: quondam, Ut aequum est iuvenem, siquid commiserat usquam, Iratum patrem trepidabat limine natus: "Accedam? Taceam, instigem? Purgem ne? Loquar ne?". Coram patre puer nunc peierat et bibit, audet Omne nefas, ludit, lenonum dedecore emptas Servat amicitias. Quid enim puero, cui stupra domusque Corrupta exemplo, qui nondum dente parato Vidit lascivis cenas et prandia patris Cantibus obstrepere, et pueros cognovit amatos? Mox tibi decrepito, siquid de moribus huius Poeniteat demum, tenue et miserabile guttur Elidet: ficto gemitu lugubre feretrum Componet, sed tu porrectis calcibus ibis. Nunc vero ad ferulas doctorum transeo, nec te Poeniteat circum tenuis involvier actus. Hoc aio incipiens, sub quo primaeva iuventus Ponat avariciae sordes, huicque integra mens sit. Praecipue sumat curamque animumque parentis Erga discipulos et per compendia ducat. Praeterea studio vigilanti vir bonus adsit Assidue circa mores, ne cerea corda In vicium facilisque animos contagia sumant. Tum, quamvis sanctis instructi moribus, albam Mente pudiciciam servent, suadebo tamen quod Secreta a pueris maneat robustior aetas, Seu studii statione, aut ludo: nam neque solum Vitandum scelus et causae, sed criminis atri Auspicio, neque discendi intermissio fiat Plurima, nam facile in peius rapiuntur ephebi. At quamvis studiis iuvet impallescere longis Praestantes animi pueros, his danda tamen sunt Tempora quis laxent se se et iuvenilia corda Oblectent: parit assiduus fastidia doctor Ultra mensuram. Licits dimitere ludis Non erit indignum et membra exercere decore Multum adeo confert studiis: nam cruda labore Decoquitor bilis collectusque effluit humor. Nec maiore tamen se turba oneraverit ipse Viribus: ille quidam durus peiorque novera, Qui poterit pueri ingenium fraudare benignum. Nec mihi displiceat doctoris curva senecus, Si vigeant sensu animi corpusque labori Nondum interdictum: venit experientia canis. Non ita quod pueri libeat, caedantur adulti Supplicio servili, et quod, si tempora mutes, Convenit iniuria. Quid enim, cum iurgia temnat, Et semel e nudo deiecerit ore ruborem, Horrescat? Suetus flagris ut pessima queque Mancipia? Imprimis vitandum est ne memor aetas Iniuriae veteris studium exhorrescat acerbe, Que nondum ullius virtutis coepit amorem. Nec mihi displiceat pueri rubor ingeniumque Lentescens, nec quod dubitet speraveris infra, Aut roget atque animum solere per singola ducat. Quippe etiam multi defissi, ni vehementer Insistas: quidam imperium indignantur, at illos Debilitat timor: usque adeo concordia mentis Inter mortalis rarissima. Quare age prudens Inspice naturam atque animas speculare recentis. Nam cerebrum memor et facili praecordia limo Argumenta dabunt puero viresque latentis Nudabunt animae; sed nec tabescere mentem Desidia turpi patiaris, quippe nocesse est Exercere caput. Quid enim didicisse potes tu Aptius a teneris, vel quid iocundius unquam? Dulce quidam est senibus fessis meminisse libelli, Sive hi iura togae servent sanctumque senatum, Seu circum viridis ortos notaque sub umbra Producant se se tremuli subeunte bacillo. Cui tantum dolor, aut quid tam lugubra dabit sors, Quod non leniri possit, moestosque remitti Pectore, si tamquam speculum exemplaria volvat? Primus naturae Granonius addidit artem Simonydes, Scopae miseri conviva supremus: Primis imaginibus nulla non arte petitis Imposuit levibus numerum sedesque locorum Mansuras docuit vicis optare remotis; Offenduntur enim strepitu atque accursibus aulae. Ergo exercebis pueros. Divina Maronis Carmina praecipue discant teneantque fideles, Sive oratorum malint contendere campo, Curandum est aeque Ciceronis plurima volvant. Idem ardor suberit, idem fons atque eadem lex Eloquii. Tum si quicquam conabitur, ultro Succurret quid agat, quo ve ordine, quo pede dicat: Promptius expediet queque ardentissima, tum cum Conformata vigent et corda et lingua loquentis. Nec voci gestus dicentis discrepet au frons: Oret opem civi merito lacrimansque loquetur Pupilli erumnas, crimen civile, dolosque In patriam graviter stomacho exsecretur acerbo. Denique quicquid aget, naturam artemque sequetur, Nec mihi displiceant pueri, quibus exuberat vis Largior eloquii ac dicendi copia maior; Nam facile abscindet ratio, multum auferet aetas, Multa cadent usu certo. Sed non minus aequum est Tardis ferre manum, studii ne destituat spes Neu pigeat docuisse pedes, quantumque molossus A tribraco, quantum spondaeus distet iambo. Olim nervorum cactus et carmina vocum Grande opere precium, magnoque in honore fuere, Graecia dum viguit, studiorum maxima nutrix. Sic honor accessit divinis vatibus atque Creditus Amphion testudine saxa movere, Dictus ob hoc Orpheus rabidos mulcere leones. Nonne vides cantu longos ut quisque labores Soletur, sive effossor seu vinitor uvae? Et ferus Eacides tetgit Chironis in antro Fila lyrae et rudibus percussit vocibus auras Suetus semivivi caudam ridere magisteri. Non igitur musice temnenda est, sive poesim Miraris seu rostra tumultu agitata forensi. Praeterea nec virginibus psalteria castis Opprobrio ducas: gaudet Deus ipse Camenis. Attamen absurdum est oscenas fingere voces Ut senior tremulo demergat verba palato, Ebrius hic titubet, vel amore ut gestiat ille; Nec lingua vocem premere eut resinare decorum est Distentis late labris, ut rudere credas Iumenta in calabris attrito vomere campis. Praeceptoris erit gestus formare decoros A teneris, nec dum iam dedignante inventa, Nescia dum virus rerum contenditur ut vis. Ni pigeat praeferre pedem, non tarda sequetur Mens iuvenum, neque si libeat miscere latinis Graeca, minus valeant: quin ad nova queque vicissim Promptius intendent se se et corda in scia rerum. Non etenim is animo pueris labor insitus acri Conatu mentis: verum ut corpuscola terrae Mollius affligunt tociens cursuque vagantur Huc illuc, sic ingenii levis addita vena est Et patiens operum: neque enim est id pondus in ipsis. Nec tamen ii coetus hominum et civilia vitent, Namque hinc formido subrepit vel malus error; Humanum est inter civis inquirere doctos. Sed non ulla magis mentis industria tollit, Quam speratus honos: generoso in pectore laudum Fixus amor, semperque animis calet emula virus. Usque adeo cum primum artes crevere repertae, Ambicio crevit laudumque erecta cupido est. Alludit famae cum dicit Oracius "album Mutor in alitem, et insidunt mihi cruribus asprae Pelles": dulce quidam est cultum dictasse libellum. At veneti pueri longis ambagibus herent, Aut abaco discunt teneri imberbesque etiam tum Assirias latio mutant sub sidere gazas; Solae diviciae remo velloque petuntur. Urbe piget nostra, de qua tam clara per orbem Nomina: maiores nostri virtute decora Nil melius duxere et sanctis le gibus urbem Fondarunt. Nondum tanto matrona paratu: Nam digitis gemmas pulchroque monilia collo Gestabant paucae; foris aequora dura mariti Verrebant; galea condebant tempora patres. Hospitis adventu non ambitiosa dabatur Cena, nec auratis laquearia fulva metallo Pendebant trabibus: nullos aulea tegebant Strata thoros, et privatis moderatior usus Argenti sanctaeque domus ut templa patebant. Mirari poterat siquis conviva subisset Amplustre aut tabulas ereptaque rostra carinis. Emeriti cives qui sanguine, quique labore Imperium peperere suo cum frigore venas Strinxerat et gelidos artus longaeva senectus, Publica curabant consulta et maxima rerum: Horum autem nemo ob privata negocia contra Commoda temptasset patriae et communia iura. Ergo illis foris imperium gentesque subactae Iura domi et mores, rebusque experta iuventus. Tempus et hanc nostris racionem admittere chartis, Urbibus an magnis dicendi copia prosit. Porro hinc concedo, nisi sit sapiencia, nasci Saepe nefas, saepe everti pulcherrima regna. At siquis herens virtuti possidet artem Dicendi, patriam libertatemque suosque Tutatur, pacique ac boellis utilis idem est. Nam quondam in silvis violenti ac more ferino Vivebant homines, et ubi errantis tulerat nox Carpebant somnos in montibus aut speluncis. Passim concubitus nec gnatos noverat ullus, Tempore quo sapiens ac magnus videlicet vir Praevidit quantum retionis et ingenii esset Obstrusum latebris; igitur sermone decoro Agrestem turbam (mirum est potuisse) coegit. Vivendi posuit iura et formidini poenae Exacuit mentis, nequis fur, nequis adulter: Hinc variae venere artes ususque serendi, Dehinc parvas munire urbis vallo fulvioque, Et sua tutari norant et plaudere septis. Postremo cum vicinis de finibus agri Certabant. Tum miliciae labor additus, inde Regnandi ambicio doctrinaeque invida cura. Tunc pauci sapientes, cum vis flecteret aequum, Duxere exilium ruri, et docuere priores, Et contemnere opes et eis frugaliter uti. Vatibus hic olim fuerat mos ruris ameni Secessu gaudere et aprici gramine campi Flumina ubi et virides resonarent undique ripae Et montana leves referebant murmura venti. Ortulus hic, vineta procul, poma insita, flores Et teneri circum caules vescumque papaver. Difficile est, sodes, nomen meruisse poetae. Multa feras discasque diu, multa ante papiro Est opus et graecis dudum insenuisse libellis, Quam possis paucos in turbam credere versus, Non quales ego, sed quales ostendere tantum Et vellem et nequeo. Nam si me insana trait spes, Carmina quis prohibet centum percurrere? Ibique Iungantur delphines equis atque ordine verso Thura legant Calibes, molles dent aera Sabei. Sed non haec racio scribenti: quippe poesis Picturae est similis, quae convenientia reddit Personae, et capiti medioque accomodat imum. Sumere materias aequum est pro viribus, atque Offendat nugis caveat, ne, cum velit astu Penelope sponsi orbatum narrare Cyclopam, Incipiat raptus Helenae Troiaeque ruinas. Pleraque tecta sinat praesens industria vatis, Ut quidam pictor casum qui forte tabella Virginis argolicae mandarat: flebat Ulixes Ante aras, tristisque aderat Menelaus et una Infelix augur scisso velamine Calcas. Ergo cum ingenium genitoris reddere partes Viribus accisis non posset, fecit Atridem Tollentem palmas vultusque obnuit amictu Funereo, ut quivis habitus atque ora parentis Fingeret arbitrio: fugias ante omnia linguam Assentatoris, ne limae poeniteat mox, Aut alio insignis quovis errore noteris. Da Victorino hec et dic legat optimus ille, Qui nihil a vero cuiquam mentitus amico. Sitque operi modus et fines sint denique, ne te Frustreris semperque aliquid mutare labores: Iam minium chartis et cedrum posse libello. 3. Martino Quinto papae beatissimo | dicolos tetrastrophos proseutice hymnos | ad pueros et virgines Gregorii Corrari Veneti. | imitatur in hac oda carmen saeculare Oratii. | carmen lyricum Gentis humanae pater et redemptor Inferi postquam dominum subegit, Morte deviata, et grave fraudulentum Terruit hostem, Hoc die coetu medius quorum Laetusin caelum rediit, scelestas Deserens terras et adhuc recenti Sanguine tinctas. Hic dies, hic est. Pueri et puellae Virgines, mecum date thura templis, Ocium et pacem rogitemus omnes Carmine sacro. Proferat tellus segetem simulque Vestiat campos zephirus nitentis, Occidat serpens, lateat novercis Herba veneni. Mitis autumnus trepidique soles Temperent brunas, rabiem Leonis Ponat aestivi facilemque se se Praebeat aestas; Nec graves morbi miserique casus Opprimat terras, neque funeralis Sirius regnet nebulaeque tristes Igne maligno. Nauta securus patriam domosque Visat optatas, et aquae salubres Fluminum notas nequeant proterve Vincere ripas. Grandinem et nimbos simul et procellas Supplicium tollat precibus et omnis Auferat motus pater ac tremendos Fulguris ictus. Italum proles numerosa late Crescat et notos patribus puellae Proferant natos; latium tremiscant Undique robur; Nullus in terris dominetur atrox, Occidat quicumque equitare campis Cogitat nostris, pareant superbi et Impia regna. Serus in caelum redeat, precamur, Pontifex Summus; pater atque princeps Hic diu regnet dominusque regum Temperet orbem, Temperet terras metuendus hosti, Remque romanam Latiumque servet Legibus sanctis pater et superbos Territet armis. Si tuos, caeli dominator alme, Auxit in terris ststuitque honores, Si tuos saeva rabie furentis Terruit hostes. Occidit sacris inimicus atrox Ille vexillis; posuit securi Colla devictis acie catervis Brachius audax. Vidit eversas acies fugitque Ille qui magnas populator urbes Terruit, cuius populi timebant Nomen et arma Captus hostilis grave vulneratus Tetulit vultus, ubi tunc tiranni Spiritus regnum sibi qui petebat Italiamque. Prodiit notis latebris laronum Turba, securum pater iter, arces Iam licet sacras simul et beatum Visere Tibrim. Salve, sacratae pater Urbis atque Gentium terror, decus et latini Nominis spesque; ut maneas precamur, Summe sacerdos. Augeas serus numeros beatorum, Hic pedes sacros veneretur orbis, Te diu terrae videant beatum Et tua Roma. Te palatinae venerentur arces, Te diu reges, positisque telis Exterae gentes valeant nihil te Visere maius. 4. epigramma eiusdem, dum viseret | tumulum Gregorii Pape XII Optime pontificum, caelo degnate, nepotem Aspicis ad tumulum relliquiasque tuas. Non licuit puero quondam, dum vita manebat, Ora neque aspectus usque videre tuos. Me tamen esse esse tui memorem voluere parentes, Deque tuo dictus nomine Gregorius. Salve, sancte pater, tuque, o fidissima quondam Curarum requies, hospita terra, vale. 5. responsio ad amicum Pauca quidam meritis tribuit fortuna maligna, Parca manu rerum quas valet ipsa dare. At tibi secretos pandit natura recessus Ingeniumque simul nobile larga dedit Et soctas artis et fidum pectus amicis: Iusque in divitiis non habet illa tuis. Perge modo, invitam coges vincesque merendo, Ipsa sibi quamquam mens bona sit, precium. 6. idem Nicolao Vicoli fecit epithaphia Parnasi antistes, Phoebi venerande sacerdos, Musarum interpres, hic, Nicolae, iaces. At non exiguo tegitur tua fama sepulchro: Terminat Italiane finibus illa quidem. Ecquid ubi aspicies Nicolai nomina, lector, Deesse viro, laudes forte querere suas? Ne quaeras quod habet, numquam sine laude ferentur Et studia et mores et benefacta viri. Scrutator veterum studiorum, Nicole, cultor, Hospes amicitiae, semper amate bonis, Hic te, defunctum curis mortalibus atque Confectum senio, patria terra tegit. Qui priscas artis longo revocavit ab aevo, Qui studia et mores, hac requiescit humo. Expectas nomen Nicolai? An protinus ipso De titulo nosti, nomina si sileant? "Qui colitis sacros fontis veterumque reperta, Este mei memores: nam meruisse iuvat. Tusco me genuit celebris Florentia patre Et Nicolaus eram, Nicola progenies". Hoc tegitur saxo Nicolaus, Nicola proles: Cuius ope Lacio lingua latina redit, Cui pudor ingenuus mentemque animumque sacrarat Iusticiaeque soror, non violata fides. Musarum antistes, studiorum candide iudex, Hic, Nicolae, iaces, Nicola progenies. Ecquid apud superos curae est (si talia tangunt Caelestis aminas) lingua latina tibi? Parnasi antistes, Phoebi venerande sacerdos, Hospes amiciciae, semper amate bonis, Scrutator veterum studiorum, cultor honesti, Musarum interpres, hic, Nicolae, iaces.