CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus CORRER.appe-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/CORRER.appe-01.xml.
Turpe est aliorum vitia reprehendere, oblivisci suorum
Si nihil in vita tanti est quam vivere recte, Cur Victorino praeponam principe natum? Quis tamen afirmat quod dixi? Nemo: adeo omnes Desipiunt? Nemo. Nec tu, qui multa papiro Impingis fatue tecto laesisse molari Doctus et astuto culpam suspendere ludo. Franciscus Rabia mercatur, surripit, aufert, Assem ob exiguum quidvis iurare paratus. Ergo homines probat et faelices clamat avaros. Tu, cum sis Rabia fortassis nequior, audes Deterrere malos? Qui ridiculus minus ac si Ruffinum damnet Branchinus, Balda Lisen: Sane, et enim id recte est, fateor; sed qui sapis euge Optimus hic, et sinceri admirator honesti Obvius in tunica, qui quamvis de medio aufert Quantum pregnanti quivis concedat honestus. Tu tamen haud dubitas latus incussisse piselli. Hic dices at mechorum notissimus idem: Perge salutatum. Frugi est homo: sic puer unus E turba fies. Tu, qui paulo obvius ante Cum paupertate et doctrina, ignobilis ito; Idcirco, sodes, temet primum inspice, tum si Crimina avaritiae, infames meretricis amores Et quicquid vitiorum indulget caeca libido, Straveris ingenuus liberque et fortis et acer: Scilicet in mores sum quidvis ferre paratus. Incipias. Scortator erat Laurentius et se Noverat: infaelix animi aspectusque virilis Vitabat, tamquam signatum in fronte pateret Quicquid cum scortis furiosus gesserat ante. Nec mirum hoc, quando incurvus multaque podagra Perditus, incessu morbum fateretur et illi Stillabant oculi graviter, saepe uda labella Demorsus; vitii sibi conscius, ergo cavebat. Non tulit hic notum quondam de gente togata Clamantem: "quis ne cruce dignior, aut miser aeque Usquam hominum in terris? O, te censore, beatam Urbem ait! O cives accurrite! Sed tamen unde huc, Curata cute, procedis? Tonsore magistero Abrasus certe et fortassis balnea nuper Existi, ut taceam reliquum. Me fornice quivis Culpatum arguerit, dum non me insanior is sit. Quod proprium est, teneo nomen mihi. Non sum ego, non sum Corruptor iuvenum, nec dantur munera nostra Mollibus in pueris cultelli, frena, crumenae, Nec, quod praeterea mirabere, nostra libido est Permolere uxores alienas. Fiat adulter Quivis, me nitidi facies scorti tenet, haec si Coeperit emungi, sive haec male tu sciet heus tu Quaere alium, mulier, patronum, quando et enim scis Inter nos olim convenerat et iubet hoc lex: Quae placet accedat, quae non placet exeat, ergo Tecum legittima racione et le gibus utor. Lex mihi vivendi haec: nil fictum, quod sum, ego pando. Tu versipelle ingenium scis tendere, nequam Ut populo des verba; en de virtute loquentem Quae toga, sordiduli qui cultus, quique habitus ni Ipse supercilium pinxisse foedaque narris Improbitas liquidum violae traxisse odorem. Haec facis ut placeas cuinam, spurcissime? Quaere Ex me quae dentis, que vultus cura: negabo Scire quod albescat, nigri color atque rubella. Quid gratum in facie vera ac manifesta loquentem Fugit patricibus sibi conscius. Odi ego turbam Quorum simplicitas audet suspendere mores, Cum faciant peiora. Ego quidvis ferre paratus: Iudicibus sanis alioquin ferveat ira. Haec tibi de libris sapientum disserti, ne Stultorum in foveam caderes; mox plura daturus, Si iuvat hoc, alias. Immo et iuvat et prece te oro. Sic saepe inter nos, siquid scribo aut ago demens, Arripe tam pulchre, secernis honestum. Nunc i, nostrorum sermonum splendide iudex.