CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus CONVENEV.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CONVENEV.carm-01.xml.

Documentum CONVENEV.carm-01.xml in db pdill0


1. Sedes summa Dei, prout est exemplar amoris - nam res ex nicchilo cunctas in amore creavit - Sic regimen regum, sic est etiam soliorum, Iudicii lux clara tenens moderamina veri, De quo fons manat mare gignens unde lavatur Mundus, et omnis habet alimentum natio; sedes Sunt alie matris sancte celique figure. Harum vel generum fragilis farrago libelli Est huius. Tronis residens celestibus isti Rorem dignetur aspergere, cuius ab arce Omne bonum manare datur fructusque operumque. 2. Astitit, effingens faciem, cathedralis ymago Quedam (sic recolo) qua canus crine sedebat Et barba niveaque senex cum veste, set ore Flammifero. Sic visa loqui, sic ferre querelas: - Cur ego tot silui, tot temporibusque vacavi Et mea iura viri calcant, quibus ipsa noverca Italie sedes meruit fore? Promovet illa Degeneres pietate velut natosque coronat. Mox, ubi sublimes speculantur sedis ovile Pastoris virgam divino velle timore Ferre, tument pompis impinguatique reflectunt In promotores quod lamentabile coram Est calces, ridentque capud venerabile Romam Orbis, et in verbis deludunt dico dolosis. "Respice nunc, fili" - sic fari visaque sedes - Mox micchi tres dominos vidisti nonne sedentes Exuriente, siti torrenti, deficiente Ac languente, feris spoliata sepe tyrannis, Carcere predonum posita? Quis de tribus urbe Unus adhuc, nisi fors simulans, compassus amaris Est Rome curis, quis dixit "Eamus, ovilis Vox quia languentis queritur presensque requirit Officium medicumque suum?" Scio quid properatur, Fallaci quid iure more iam sentio motum: Iudicis etterni iam pro mercede furorem. "Urbs mea - Christus ait - sacro de sanguine fuso Martiribus sacrata, iacet velut orba relicta: Urbs mea, Roma, caret nunc lumine frontis utroque, Urbs mea querit opem, lumen longeque moratur Dextrum, nec patitur quod cedat tetra sinistri Nox. Eat ipse citus nunc absque vicarius ulla (Mando) mora; semper nocuit dilatio quando Auxilii re languor eget, vel porta parata. Mando citus pergat nunc absque pavoris inanis, Mando, mora: Petrus cruce non dubitavit in Urbe Ipse mori, modo sede timent hii delitiosi Quos sic ditavi, quos ad mea sceptra locavi, In Roma residere mea, que libera colla Semper habet, quam regna timent ex nomine solo, Nec placet antiqua servos iuga vilia flentes Libertate frui. Tecum pecus istud iniqua Prorsus avaritia vindictam <iam> micchi reddam Ultor ego. Statuunt contra mea legis inique Iussa sue, plebeia secus nunc castra sequentes. Signa fuge nullos unquam latura triumphos, O proba militia fugiens mea proicit arma! Consulibus dabo quippe suis. Audite ruborem, Christicole, sperate fide, servetis amorem Pro vestra qui Marte ducis pugnare salute Et voluit vicitque ferum crucis arte draconem Non pia frangatur exemplis tempore virtus Turpibus hoc modico: modicum sperate, beati Mox eritis; Rome reddetur gloria, quantum- Cumque gerant hostes ostacula perfida vestri". Sic ego nuper eum sedes audisse recordor In trono cernendo suo, mea mitis ymago. Ad lamenta querens redeo mea: cur cathedralis Vilet ymago domus, fusoque cruore sacratis Cultus abest stationis, habet nec candor honorem Virgineus? Nusquam fit confessoribus Urbis Nunc honor aut solite laudis reverentia digna. Non absente sonat populus pastore fidelis Letanti cum voce, dolet vacuamque videre Suspirat Romam, quam vidit plebe frequentem Et saltem replere aliquas, si non datur ultra, Gente proba Christi regiones: sicne superbe Spernunt quam similem micchi rex formavit et horrent? Qui spernunt illam, me spernunt, atque sedentem In trono sprevere meo qui condidit ipsam. Scribe quidem - mox tronus ait - nunc visa, deinde Regi cuncta meo referes conscripta Roberto, Italie genito, docto invictoque fideli, Promerito mundus quod haberet eumque monarcham Imperiumque hominum, sua nam mage proxima sedes Et regnum graviora gerit certamina mentis Et curas: tot sunt nova provenientia casu. 3a. Hah, Deus, en fari nequeo sine te meditari: Ergo precor nosse, sicut das, optime, posse, Deque tuo trono concedas dicere dono. Gloria, laus et honor tibi sit, quam dicere conor. Vera loqui dones, dicam si lucida pones. Sicut das esse, da nulli propter obesse: Hec ea verba Pater, ac impetret hoc pia Mater. 3b. Celis o grati sancti iam sede locati, Queso, rogate, sati de semine dante, beati Gratia quod prebet, que nulli debita debet, Vos quia divinam personam cernere trinam Credo deitatem solam simul et bonitatem. Est, prout oretis pro me, decus hocque iuvetis; Vestrum nam cupitis opus hoc sine flamine litis. 3c. Sedis ymago Dei simplex et norma diei, Dic vice, queso, mei divine fas faciei: Postquam primus homo, gustato crimine pomo, Nos genus humanum fecit de sorde profanum, Et dum sordemus nunquam bona vera videmus, Nos infecta caro permictit cernere raro Per speculum puram veri tectique figuram. Dic tu nunc, sedes, quam celica continet edes, Fac ego nunc essem quam poscis noscere messem. "In me maiestas sedet et virtutis honestas, Summum quippe bonum vivens et vivere donum Donans, ipse sator Deus omnipotensque creator Rerum cunctarum, pastor, dux, rex animarum". 3d. Fons Deus est lucis que monstrat iterque caducis, Spemque metu pressis et vires pondere fessis. Esse Dei cernunt humiles qui culmina spernunt, Nec sunt elati mundo vitiisque rotati. Mox, cum purgati sunt celi sede locati Angelici cetus facie, qua vivere letus Quisque potest horum, cernunt fontemque bonorum Ad faciem, manat de quo quod corpora sanat Ac animas mundat de quo vel quicquid habundat: Exit virtutis ros ac alimenta salutis. Hac rerum vita vivunt animalia trita. Hec sunt esse Dei fera crimina: plebs aciei Hostilis, claudens animam, ne sit nimis audens, Carcere terreno, multa formidine pleno. 3e. Credant heredes - inquit tunc celica sedes - Hac a parte cadunt nimio qui pondere vadunt: Milia stulta decem cupientia volvere fecem. Divus flans ignis, Deus est hic lumine dignis: Cuncta movet stabilis Deus est iuvenisque senilis Qui non mutatur, opus omne per huncque rotatur; Dat vitam rebus, per quem fert lumina Phebus: Ista labuntur quibus haud adversa feruntur. Pacifice mille sic cessit tempore Sille. Hec sedes censet ne quisquam noxia penset. 3f. Detur ut alma salus, hec regi signa Roberto, Sunt hic, et malus ratis eius stet sibi certo Ad memorem curam, sic designando figuram. 3g. Ut recolant sedem quam Petri fixit et edem Ecclesie, signa solio stant ista benigna Divino, laudem que dent sternentia fraudem. 3h. Iudicis ante pedes cuius stat subdita sedes Reges curvantur cunctique viri venerantur Et, genibus flexi, qui non sunt crimine nexi Aut heresumque neci non sunt habiti neque ceci; Nec bonitate carent eius sibi qui bene parent. Exemplar generans, ut quilibet, agmina sperans Celica luce mera, corpus domet arte severa, Armet tam festis animam quam rebus honestis: Elatos celo deiecit eo quoque telo. Turgida corda viri censet reprimendo feriri. Hec humiles donis invitat dans rationis. Dogma pium lentis rapitur, polus a violentis, Corde datur mundis videant ut tecta profundi. Celis, atque Deum capientes Marte tropheum, Post figunt gumphum qui carpit fine triumphum. 3i. Hic oriendo fides surgit, quam sive relides Aut ipsam rides, operum non robore fides. Spes hic certa boni firmatur que rationi Heret, dum fatur quod vera lege probatur. Nascitur hinc carus qui fervet amor, nec amarus Est cuiquam certe, quia cunctos zelat aperte. Stant infelici pressura post inimici: Qui vincit bellum calcat de iure scabellum. 4. Nunc precor audiri: sapientia diva propinat Que loquar: ipsa sinat fari verbisque poliri. Res ego narrabo que sentio, nunc sua sedes Cuius vult edes. Que dogmata mira parabo! Quamvis describi nequeat divina potestas, Vel sua maiestas, possunt signacula scribi. Deficit indago cupiens reperire medullam Vel credens ullam vidisse Dei vel ymago: Nam licet ex certis causis sua picta figura Cernitur et pura fidei ratione repertis, Non tamen est factor rerum Deus esse putandus, Et formis dandus humanis previus actor. Ipse Deus tali non est spectabilis arte Formarum parte quanquam, nec ymagine quali. Aures mortales se fors sentire fatentur, Aut nares rentur olfatu, vel fore quales Dentes gustasse censentur in ore sapores, Vel similes mores quos forte manus inarasse. Non Deus est aliqua mortalis ymagine mensus Aut hominum census trutina, que fallit iniqua Hec repeto, repetam varie, dictante magistra, Cuius sunt sistra summam penetrantia metam. Sunt nunc doctores qui se nescire videntur Et quod scructentur celi res interiores Se censent; errant aliqui fulgore superbi Non veri verbi gustu. Tenebras, rogo, verrant! Inflat scriptura, quam non cepere benigne; Hec non indigne recipi vult sacra figura; Hoc sacramentum divine vult pietatis Summi purgatis fore proque salute retentum, Non habitare volens in corpore crimine presso, Et rectis fesso studiis consistere nolens. Eligit hoc humiles mundo cordisque nitore Pollentes, ore non vano, non pueriles, Non fictos, duplices, falsos et mente dolosos, Set vult formosos animabus. Quid sibi dices, Tu qui vis, credens, hominum temptare supernam Luminis etternam lucem? Te crimine ledens, Excludis lumen mentis, genitam bonitatis Dotem, quam gratis donavit sistere numen. Hec loquor insanis, ut nolint vivere stulte, Cum possunt culte vel se purgare. Profanis Dat spatium pietas, pereant ut crimina dira Luce Dei mira, qua fit reparabilis etas. Ergo Deus totis optabilis est et amandus Viribus, ornandus cum laudibus undique motis, Eius maiestas, virtus, sapientia, numen, Gloria, fons, flumen bonitatis et omnis honestas. Primum, non visus mortalibus, ille supernus Nunc ferat etternus que fons sibi dat Paradisus, Nec secreta Dei, sibi que sunt cognita soli, Terrene moli presummat ferre diei. Ipse dies lucis Deus est, nec pondere tangi Debet, quod frangi solet ex errore caducis. Hec Paradisus habet, que cor nequit ecce putare: Dicat is et quare sua nunquam gloria tabet. "En ego" tunc inquit Paradisus, nobilis edes, Vera Dei sedes, ubi non te sancta relinquit Absque suis donis, docet ut speculum rationis, Plenum nempe bonis doctrinis, lumen agonis Cum quo pugnare debent qui numen amare Rite sciunt care bonitatis seque piare - "Sum regnum plenum dapibus, vitalis amenum Lucis, vita senum requies etternaque, frenum Imperium morum, qui gaudia servo bonorum, Quem Factor florum replevit fructibus horum, Ortus virtutum, pratum bona pascua tutum, Cellaque plena mero dulcoris, lumine vero: Nil plus vel quero vel prestolor fore sero. Hec micchi donavit qui me, qui cuncta creavit, Qui quos salvavit et me super astra locavit: Perpetis etatem regni dedit et bonitatem, Nec dedit estatem mutandam, set paritatem His quibus est esse quod non valet inde deesse. Non tamen in donis equavit eas rationis Aut in personis animarum. Ius dictionis Est quibus indago veri que sunt, et ymago Vite farrago crescendi facta propago". 5a. Sum quia pictura Paradisi facta figura Etterni, dico quod prosint hec inimico, Si vult salvari, si vult sapiensque probari. Non tamen ingratis valeo, nec sum reprobatis Utilis: ergo satis placeo cum pace locatis. Non huc ignari veniunt diri vel avari, Nam mea natura non vult nisi corpora pura, Et fore postico Dominus letatur aprico. Vult fecit quales homines is vivere tales, Non vult rivales, non ut lupus exitiales. Ambo rogando Deum faciunt in fine tropheum, Ambo nec oblique: Deus est qui regnat ubique. 5b. Gratia precedens rerum largissima datrix, Sicut lux edens, cunctarum prima creatrix. 5c. Exemplum superi Paradisi defero veri, Pomis sum plenus, ego sum spatiosus, amenus: Est tamen inmensus is, sum metis ego census. 5d. Iudicis etterni vox per quam singula cerni Debent, sic inquit prope, mundum quando relinquit: "Gratia stat vere, quam sic volo nempe manere, Donec finire mundum volo iure venire, Donec sit finis mundo labente ruinis". Vivimus invisi dapibus saturi Paradisi: Non hec oramus, set ubique Deum quod amamus Numen, qui lumen dat cunctis datque cacumen, 5e. Gratia lexque sequens que docet optima iussa Per que culpa frequens est penis iure recussa, 5f. Raptus nam placui deitati iusta volendo, Sicque diuque fui, divinum velle colendo. Henoc cur placui? Non est acceptio nostro Hec Domino, volui bene vivere ius sine rostro. 5g. O fera que mortem cum nube scientia tristi Humano sortem generi miseramque dedisti. 5h. Est comes hec operum sotialis, amica fidelis: Hec dat opus verum, quia collocat agmina celis. 5i. Ecce en hic Helyam qui sum portatus ab igne Currus, Messiam predixi surgere digne. 5l. Arbor fit mortis prave gustatio sortis, Post hec, fit fortis ut robur in orbe cohortis. 5m. Hoc pomum vite manet hic sine crimine, lite Et sine sorde, dator vite, vite generator, Vite salvator, vite primum reparator: In medium visum, cognoscimus hic Paradisum. 5n. Hoc plenum roris fertur bonitate saporis. 6. O devoti atque noti Deo, qui, est veritas, Amatores, servatores eius, qui est karitas, Recolatis cur portatis divinam ymaginem Et tenetis suis metis et similitudinem. Nicchil valet que non calet ignis superficies; Non armata corde, strata leviter est acies. Si quis claudit os, cum audit divinam blasfemiam Vel absconsum fert responsum, incidit infamiam, Nam tacere tunc est vere maximum periculum, Cum delere vult quis de re aliquem articulum: Fides nostra res est rostra que fugit nocentia Veritati Dei nati quamvis displicentia. Qui amare novit care suum corde principem Fidem Dei servet ei puram, veram, simplicem, Corde prius fidem pius incorruptam teneat, Et cum ore sive more operum post doceat Qui peccatum ne patratum sit si quis non impedit, Peccat idem secum quidem non agens quod expedit. Non debere quem nocere cuiquam precipitur Et amare ac iuvare cuique iniungitur; Prohibere ne severe quis tractet iustitiam Et sincere retinere secum innocentiam. Detractores vel doctores qui ledunt peritiam Reprobari debent: rari sunt qui servant gratiam. Quales stulti extant multi docentes que nesciunt, Et secreta indiscreta lingua falsa faciunt: Cur sanctorum quis virorum minuit iudicio Visionem, rationem non servat officio. Vident Deum qui tropheum sumpserunt de vitiis Et sciuntur quod fruuntur celorum delitiis. Sedes Dei faciei sunt sanctorum anime: Vident viri vultus miri lumen, sicut femine, Et felici sunt amici cum beatitudine. Nam confisi sunt et visi celi altitudine Qui steterunt et vicerunt mundum spe diutina. Qui mensurat rem que durat in divina trutina Nunc nec scitur nec sentitur aliquo spiramine. Potest falli casu valli quod est absque lumine. Dimictantur et cernantur archana consilio. Que non eget, nullus neget cuiusquam auxilio. Maiestatis que formatis a se donat gloriam, Sicut dedit qui concedit quibus vult victoriam; At vorago qua ymago est sedis non credita Voret guerram per quam terram ferit, dum est tradita. 7. Ego sedes, Dei edes et factura, video Quod pugillo sto in illo regis quem substineo: Res miranda, veneranda est quam dicam nimium, Set credenda et tenenda firma fide cordium. Sessor meus, summus Deus, extat super omnia Non elatus, set placatus cum dulcora venia; Subter cuncta: portans uncta hec benivolentia Et non pressus neque fessus est impatientia; Non inclusus nec intrusus sic est intra omnia, Vota cernens, facta spernens malaque consilia; Non exclusus aut delusus est hic extra singula, Stringens almo suo palmo adhuc acta saecula: Et futura sunt factura eius ut preterita: Res presentes tam absentes habet ut nunc edita. Circum rerum orbem verum ipse lumen residet, Non confusam nec contusam macchinam nam possidet. O felices viri vices qui tales intelligunt, Si servire ipsi mire luci nunquam negligunt. Altitudo, fortitudo lux et sapientia Dico Dei rerum mei et summa scientia, Bonitatis, pietatis, et eius immensitas, Qui est via, vita pia et etterna veritas, Non mensura vel censura est tractanda hominum, Corporali dum in tali habent carne terminum. Nam falluntur, decernuntur dum celi iudicio Vel res horum qui sanctorum sunt iam de collegio, Tam humano suo vano, quam dolo demonii. Mensurare vel narrare homo patrimonii Nescit Dei bona mei, carne vivens penitus, Ni quos donat et coronat vel concedit celitus. Nam revelat sanctus celat que pravos Paraclitus, Qui personis dignis donis indicat divinitus, Viris puris non functuris male beneficio. Nam secreta vult quieta mente in officio Dei data et fundata humili proposito Collocare, conmendare pro frugi deposito, At superbos et acerbos fugit, licet divites Facultatum. Dogma datum fert quandoque palmites Atque fructus plenos fluctus et malivolentia. Set in illis non stat villis Dei sapientia Que benignos facit dignos hac intelligentia, Non ingratos non fuscatos tetra negligentia. Teneatis ergo gratis data vobis munera, Dei dire, queso, ire ne temptetis vulnera. 8. Fons divini boni cuiusque dat doni virtutem, Neque plus nec minus cuiusquam scit sinus salutem. A natura dico, cuius omnis vico comunis. Pauper pro amico neque pro mendico in cunis Habetur, si verus est vir et sincerus amator. Sic Deus fundator est et consolator creator, Set Deus iratus et totus turbatus est visus, Quando stat peccator totus desperator, divisus Dei bonitate sua gravitate culparum. Desperationes habent nationes ferarum: Una propter onus cuius sibi sonus est ortus; Hic necem minatur neque consolatur ut portus, Nisi sit in luto seque involuto letatur; Quedam ens plus ceca, mortis false teca, dampnatur, Heresis vocata, falsis obstinata doctrinis: Ista declarari non vult nec sanari ruinis: Quedam temeratis sensibus plus satis se necat; Ista sibi letum dat putansque metum, tunc secat: Non videt maiorem futurum dolorem post mortem. Tales desperati post hanc cruciati per sortem. Hii salvantur certi qui cavent experti furorem, Vitant et caverne humiles inferne ardorem, Nec incurrunt casum fraudibus in vasum dolosis Nec in parte feram caudata cimeram squamosis. Nam meridiani demonis prophani non rursus Cito evadendi vim habent et flendi recursus. Sunt faciliores casus et minores qui restant. Omnes tamen mentem reddentes gementem molestant. 9. Nunc ad Dei laudem mei verto vela Cum querela, qui est portus optimus. Deus bonum summum sonum dat amandi, Se optandi desiderantissimus Toto corde, sine sorde, mente pura, Tota cura. Qui es rex purissimus, Cur mortales vivunt quales nata bruta Culpis tuta, cum tu sis doctissimus? Sine Deo quisque meo vivit homo Mortis domo et fece fedissimus. Sine Dei lege, rei ceci manent, Fumo vanent, ut est is vanissimus Non adorans Deum, plorans est in penis Et catenis, ut meretur pessimus. Cur tam stulti vivunt multi sine duce Deo, luce cum sit fulgentissimus? Ipsam vitam infinitam cur non petunt? Quam spem metunt? Nam est rex ditissimus, Tam vitandi quam curandi mala facta Iura fracta doctor est cautissimus, Et celorum et bonorum acquirendi Vis videndi donator largissimus. Deum esse ac preesse cunctis rebus Et diebus, magnus scit et minimus. Collaudetur et ametur semper Deus Ergo meus, omnium altissimus, In etternum quod Infernum dat malignis, Locum ignis, ubi rex nequissimus. Suis servis dat vim nervis, Paradisum, Et se visum, qui est sol clarissimus. Amen. 10. Ad laudem sedis Domini, Ut plena suo nomini Referatur, victoria Dicatur atque gloria. Celi cum sede concinant, Nec elementa desinant; Pangant aves dulcissime, Ut solent suavissime. Muta dent animalia Preconia, per qualia Intelligatur gratia, Per quam fit reverentia. Pisces et cete grandia Hynnos dicant, et gaudia Cantent flores et arbores, Ut docent docti rethores. Flamma cum nive, glacies, Bruma, vento rum acies Et procellarum spiritus, Omnis rerum exercitus. Resurgant laudem mortui Ut referant, et cernui Stent et de dono stupidi Quod revixere rapidi. Sol, luna dicant: "Domine" Et stelle "tuo nomine Pleni sunt celi, maria Tellus et aer: gloria!" Qui sedes in altissimo Et solio clarissimo, Suscipe que dant opera. Et que creasti genera. Preconia cum laudibus, Solempnia cum cantibus, Qui regnas celi specula, Nunc et per cuncta secula. Amen. 11. Sedes laudetur iugiter divina Ad cuius laudem tu, Deus, inclina Aures clementer, tu stella marina, Rerum plasmator. Hec sancta sedes speculum pretorum, Per quam fit cedes transfuga malorum, Ne celi edes sit hospes raptorum Vel receptator. Speculantur ea candidati corde, Fruuntur ea vacuati sorde; Quam plebis dea fragilis, tu morde, Fecis amator. Sedem celestem diligunt amici Utentes vestem tempore felici, Per cuius testem fiunt inimici Litis dampnator. Ipsa, piorum generosa mater, Fovet languorum curatorem, frater Effectus morum, qui pius est pater Ac educator. Manat ab illa iustitie lumen; Dives est villa quam divinum flumen Rigat argilla, qua datur cacumen Quo fit turbator. Villa donorum multiplex est Dei, Argilla quorum fex materiei Est metallorum, qua veniunt rei Ut flat temptator. Draco perversus radios amoris Suos demersus in hennam doloris Campsit, subversus a regno fulgoris, Vis usurpator. Factus nefandus nefariis crescit, Nullis amandus, diligere nescit, Semper infandus, senex iuvenescit, Pacis vorator. Ale nos sedis protegant divine, Dignos mercedis faciant: nam sine Ipsius edis vocent medicine Vite qui dator. 12a. Visio certa mei Paradisum dat spetiei, Gaudia finite nunquam nam confero vite; Lux est etterna, non ut mundana lucerna, Set semper lucens est lumina summaque ducens. 12b. Lux ego sum rerum, Deus et lumen sibi verum: Hic post me tecti thesauri sunt pretiosi, Qui sunt exosi qui sunt feritate refecti. Hic latet hec vera lux, ego qui iam posteriora Ostendique fora que sunt spectare severa: Perfidie servis ea sunt crudelia iussa, Crimina percussa sunt hiis dilecta protervis. Omnes esse volo tibi nunc et semper apertos Et menti certos. Tibi quicquam condere nolo. 12c. Hac stant qui dicti sunt iudicio benedicti Parte, meo sacri baptismate nempe lavacri: Hii meruere meum regnum vitamque, tropheum Penitus in celis, ubi quit fore quisque fidelis. 12d. Hoc ego sum numen dans omnibus undique lumen, Lux et maiestas, deitas, virtus et honestas, Ignis et id munus qui regnat trinus et unus. 12e. Dextera virtutem facit hec donatque salutem, Hec mea dat vitam manus, hec mortemque peritam Ac amplexatur populum qui sanctus amatur. 12f. Hec portat totum mundum, regimen quoque motum. 12g. Sum pater en rerum, presum quas nempe creavi Et quas salvavi, faciens cognoscere verum. 12h. Hinc stant dampnati subter culpa reprobati. 12i. Sponsa, columba mea tu candida, cuncta trophea Spiritus ipse dedit Sanctus tibi quando resedit In te, donorum virgo septena sacrorum. Velle meumque precum quos offers est dare tecum Quod petis. Est gratum miseranti munus amatum, Dum non spernatur ingratis quod tribuatur. Tecum partitus regnum fontem pietatis, Non tamen invitus tibi do, flos nobilitatis. Virgo, secure poscas, mater pia, vere Obtentura mere, quia stas humilis geniture. Sum tuus ipse pater genitique mei: generosa Fedas exosa culpas es tu pia mater; Hac substentatur capud omne quod orbe gravatur. 13a. Rex dominorum, fonsque bonorum rexque creator, Mi pater inclite, sponse paraclite, nate ducator, Lux, via, gratia ius neque retia, qua nec habere, Quit sua noxia, nec sibi proxima culpa tenere, Tu quia diligis hec neque negligis hec per amorem Perpete vivere vel quibus urere prava, dolorem Das reparabile posseque nabile post super astra. Das mala sternere, das bona carpere, vincere castra, Te micchi cernere das, neque spernere vis redeuntes, Te quoque gliscere debita noscere visque queuntes. Rex pietatis me miserantis quippe corona, Et bonitatis sancta parantis et optima dona, Me decorasti meque locasti sede priorum: Dicor amabilis et decorabilis inde virorum Vocibus omnibus, indeque gentibus et veneranda, Et pia flentibus anxietatibus, ars et amanda. Sum cita supplicis atque laboribus auxiliatrix Promptaque simplicis ipsa doloribus ut miseratrix. Tuque creasti meque parasti me fore talem, Tu voluisti tuque dedisti, me spetialem, Te quia specto lumine recto te deitatem Omnipotentem, te sapientem, te bonitatem. Omnia diligo nullaque nigligo que statuisti, Iussa sacerrima suntque tenerrima que tribuisti Me fragilem tu sic docilem matrem voluisti, Sic humilem fore tam similem tibi mente dedisti. Tu precibus das utilibus quas porrigo plenum, Rex, aditum, das et reditum dulcoris amenum. Accelleras seu tarda feras quecunque petita; Rite facis, quia nulla iacis ni luce perita; Iustitiam servans, miseris micchi das misereri; Duritiam pravi sceleris non vis retineri; Imperium regis ipse tuum semper sapienter, Psalterium tu precipuum cantasque scienter Corda citans. Tu sollicitas bene cernere, nota Suppeditans, ne vel ruditas sit pectore mota Nil. Foris exprimo scire quod extimo queque cupisco, Et miseris quod tu misereris non modo disco: Velle tuum volo precipuum fieri reverenter, Idque meum sit teque Deum laudare libenter. Advoco supplex, nil fero duplex, tu bene nosti; Opto resistere, pervia currere luminis hosti; Cogere curo monstra nocentia lege superna; Ordine puro dico placentia teque lucerna Te quia fontem lucis amene cerno nitentem. Construo pontem pro dape cene lucripotentem, Que tribuatur monte viantibus, ut reparato Robore, statur quo vigilantibus, stent sine fato. 13b. Sub pedibus tristis iacet hostis perfidus istis Demon prostratus, confusus, vilificatus Et timidus, pressus, cum lapsus pondere fessus. 13c. Ore suo ficti, post os intrant maledicti, Heserunt donis quia falsis corde draconis. 14. Principio caret, ut capio, Deus: alta potestas Fonsque tuus nimis irriguus res ducere festas. Hinc generantur res et aquantur gratis abunde, Hinc ineunt que stare queunt cathedreque profunde, Hinc pretiabilis ortus arabilis, hinc ager herbas Ducit et exhibet, haud dare cuilibet optat acerbas, Fructiferas non mortiferas generatque medelas, Absque quibus non sana tribus fit perque querelas. Admirabilis, haud affabilis, o Deus, es tu Conversabilis esque ducabilis, uris et es tu Ignis amoris, es atque saporis dulcor in ore, Pluvia roris fertilis horis, dives odore, Esque Paraclitus, o bone spiritus, in deitate. In me celitus labens protinus pro pietate Me genitricem ac alitricem fecit amati Fructus, nati, quo salvati quove piati Sunt mortales et veniales pignore tali. Ac inimicus mundus apricus, frondiferali Cortice cecus, trux prope pecus, fitque manifestus Et sine fructu manans luctu vique molestus, Et sterilis, nisi quando bono cultore novatur, Fallibilis, nisi quando sono spondente probatur. Est optabilis et conabilis hinc Paradisus, Plenus amenis undique cenis et dape visus, Laudeque virtus et bona mirtus habet dare flatus. Tartarus orridus indeque sordidus ipse reatus, Et redolet quia crimen olet. Sunt ergo beati Quique vident ubi nunc resident in pace locati Has genitus meus agnus opes rectis reseravit, Cum penitus gentes inopes ad se revocavit; Set miseri cum corde graves non has ita credunt, Hiique feri sibi prorsus aves cum dogmate ledunt, Fallibiles, set non stabiles virtute fideli, Quive Deo flexere meo sua pectora celi. Ergo mecum qui sunt secum, nempe videntes Maiestatem sic deitatem sic reverentes, Laudent illam, namque pupillam sicut amare Hic oculi scitur, populi vitamque lavare. Ac devoti, qui micchi noti sunt, ymitantes Ac humiles fiant fragiles similando. Levantes Corda super, cantent nuper laudem deitatis, Et benedicant quos intricant corpora gratis. 15. Ave, Pater rerum, lumen lucis verum, Summum bonum merum, gaudium sincerum, Tu Deus deorum, panis angelorum, Vitaque sanctorum, veritas doctorum, Omnipotens manus qua fit omnis sanus: Infans, puer, canus; fons meridianus Potans sitientes, rigans arescentes, Augens virescentes, firmans et herentes. Flumen Paradisi, notum nullis, nisi Qui sunt puri visi, a labe divisi, Biberis pro certo, hocque pro experto Est, sicut adverto, regi nunc Roberto. Adam primus pater factus natus frater, Cuius virgo mater terra, set non ater Fimus culpe vilis; set tu iuvenilis Abel, quem senilis Chayn stravit pilis; Enoc tu translatus; fili Noe gratus Cum prole locatus archa, crucis ratus Generis humani, ebrius quem sani Velaverunt cani risui vesani. Abraam multarum pater catervarum, Tu dux salvandarum tutor animarum; Isaac senilis partus Sarre bilis, Cuius risum vilis dedit puerilis; Iacob supplantator draconis prostrator; Et serpens salvator suspensus; tu sator Iosep princeps factus, venditus et iactus; Moyses qui nactus regem est et pactus, Plagis qui percussit Egyptum, excussit Populum et ussit hostes et recussit, Rubrum scidit mare sic mite, servare Scivit iussum, quare meruit vadare. Sacerdos es Aron, qui sacravit Caron, Cum submersus Faron est virtute Amon. Amon, deus poli, cunctis debes coli, Tibi debet soli sors vacua doli Humana servire, semper obedire, Sponte te audire, si te vult sentire. Sic es Sanson fortis Assalon in ortis, Gedeon cohortis dux et fractor mortis, David rex munitus, Salamon peritus; Quilibet unitus propheta cupitus: Te benedicamus, sicut collaudamus: Da que nos optamus, ut te nos amamus. Da vitam conversis; convertendis mersis Culpis tempus, versis ad te fac ut tersis. 16a. "Ignis ab etterno, primordia non tua cerno, Cuius fervoris flammis et cuius amoris Ardeo neve cremor, de nulla parteve demor; Lumen es accendens, fons vivus pectora tendens, Implens corda bonis et mentes vi rationis, Tu virtus, tu manens vita, sapientia canens, Absque senectutis defectu sive salutis, Tu bonitas mundans, tu pacis tempora fundans, Gloria sanctorum, tu visio leta bonorum, Tu via rectorum, tutamen tuque piorum, Ignis tu pius visus es locus et Paradisus. Hec ego per tota refero legionica vota, Ordinis ipse mei sic ardentis faciei. 16b. En ego concordo similorque Seraphycus ordo Flamme stirpe rubi vel que rubet obvia nubi, Ex radiis solis, vacue de pondere molis". 17a. "Lucem cognosco te fontem lucis et ignis, Que clares dignis: te plene cernere posco: Tu das, lux, lumen, tu spergis in arrida flumen Pandens naturam virtutes equore puram. Astriferum cursum struis, ac equare planetas Et rerum metas numeros et tendere sursum; Regna doces legi de iure subesse potenti, Pectore prudenti soli prius ordine regi, Alba tibi nutu quia cuncta tuoque potestas Est tua maiestas, cuius sunt omnia iutu: Est mera doctrina, perfecta scientia vera, Congrua, sincera, pulcerrima stella marina". 17b. Ordo loqui tali Cherubin sermone videtur: Queso, Pater, detur micchi vox cum dogmate quali Plena queat refici de luce scientia dici, Que referat verum, que possit lucida rerum. 18a. Iudicium rectum Deus est a fulmine sectum, Nullum defectum ducens ad iusta profectum. "Tu mea pax" inquit "que prelia noxia linquit, Et requies leta tua sum sedesque quieta. Quicquid in athleta, quicquid sedet atque propheta, Est in censura cernente tuaque figura, Quam fert scriptura, quam dicunt et sacra iura, Si quod dant leges, si quod per libera reges Regna suique greges firmant quod, rex pie, deges. Semper mutantur set cetera vel renovantur, Quamvis servantur quedam multumque ducantur". Sic verbis linquit, sic nec plus incitus, inquit. 18b. Ordo Tronorum, requiescens pace piorum, Hec loquitur, quorum iudex est Factor eorum. 19a. "Tu Dominus rerum Dominator et es dominorum, Imperium verum dominans stas imperiorum. Tu cunctis rebus, solus rector, dominaris: Servit enim Phebus tibi, stellis tu veneraris, Iussa facit luna tua, cum variatur in arce Celi stans una. Dominaris, Rex quoque parce. Nos vitiis, pravis inimicis nos dominamur, Nos per te gnavis et honestis semper amamur. In te nostri habet vires et spem dominatus: Cum caro fessa labet, sibi tunc es auxiliatus. Quisque tuum spernens dominatum non habet ergo Nostrum, nec cernens est pondera que sua tergo. Te colimus dominum: dominatio quelibet unde, Semper amare sinum Domini debemus abunde". 19b. Ordo quidem fatur Dominatio quive vocatus Est, cui mandatur regimen, cuius dominatus Prodest subiectis, qui nolunt currere, servis, Effrenes rectis fatue votisque protervis. 20a. "O Princeps, cuius sunt omnia prelia cure Mundi non huius solius, set geniture Rerum quorumque regnorum sive virorum, Climate quocunque regione superque polorum, Per te regna regunt reges et bella quietant, Concordes degunt homines, animalia fetant: Dux, custos primum caput es exercituumque, Preponens imum summo facis occiduumque, Principibus nobis, quos celos ante creasti, Luminibusque probis et consiliis decorasti, Conmittens partes quibus intersitque preesse, Atque docens artes quibus est hiis Marte necesse Vincere tres hostes: carnem mundumque suosque Demonis et postes. Nos fortificaque virosque". 20b. Ordo dedit digne sic Principibus, quia primum Sunt caput insigne regnorum: quodlibet imum Est apud imperium divinum iure vocari, Et quia Psalterium docet hos nos sic imitari. 21a. "Arcendi plene quecunque domanda potestas Tu, Deus, et lene res evitare molestas; Spirituum cogis vires et vota malorum Arcta manere rogis ubi sunt tormenta dolorum. Tu retines mundum strictum clausumque pugillo: Tu posses fundum sursum dare prorsus in illo. Robur cordatum tu nostra potentia castrum, Arma regens fatum nature fertile plaustrum. Tu nobis donas vim fortia vota parandi, O auxilium ponas qui post sunt infera dandi Tartara, sub leges quas a te sede tenere. Qui tibi sunt reges parentes pectore vere, Verbis ac operum studiis ipsisque iuvamen Ut demus verum, sis semper qui potes. Amen". 21b. Ordo Potestatum laudat, quia sede manentem Cum virtute statum mundum res atque tenentem. Est prece querendus cunctoque rogamine pleno Ne subeat flendus lapsus necis intus aeno. 22. Ordo Virtutum: "quia nos damus utile scutum - dicit -, mira Dei faciunt ope multa diei Tempora. Signa damus miracula quando probamus. Fortes firmamus nobis fisos et amamus. Tu virtus vera, Deus, es, que cunta severa Mollificas alma vi qua datur inclita palma. De nicchilo pasti sunt a te quosve creasti Quosve reformasti, quos dotibus et decorasti. Tu nobis prebes vires operum. Tibi plebes O unde virent debent, et quicquid lumine prebent. Si vadunt claudi recti, totum tibi laudi Cedit; defuncti si vivunt, sunt tibi iuncti: Tu corpus iungis anime; tu pectus inungis Cum pietate bona, quia tu das et pia dona". 23. Ordo spirituum sic fert Archangelicorum Ac exercituum denunctiat arma bonorum; Et secreta poli commissa que sunt sibi celant, Set reliquis velant que cognita sunt sibi soli. "Tu quia natura noscis sicut tua dona, In qua persona melius stant hec tua iura?" Aiunt ista Deo, presummunt dicere stulti Quod sancti culti non sint hoc rite tropheo. Hec secreta bona noscant fidei, quia demunt O ac errore premunt lucem? Caveant sua dona, Ne sint in ceca faciente cupidine sorte, Et post, cum morte, sub tartarea truce theca". 24a. Angelicus fatur deitati nunctius ordo: "Non ego discordo, rectum dum sit quod agatur; Custodes positi sumus ac hominum vigilantes, Doctores dantes stimulumque metumque periti. Alma salus, cernis humanam conditionem: Nos damus umbonem plus lignis sistere quernis Fortem. Non curant defendere mentis honorem Ac anime florem, set te prout atra figurant, Nec sentire student que sit sententia clara, Aut animas ara subter fore quod sua nudent. Ara crucis donat hiis qui pugnare sub illa Gliscunt, in villa celi fore, quosve coronat". 24b. Sicut esaurimus nos vere te deitatem Omnes et scimus, te dante, tuam bonitatem, Quilibet ordo, videns prout est facialiter alma Maiestas residens tua, laudant te quia palma. 25. Pater rerum, patriarcha gubernator omnium, Imperator et monarcha, donans patrimonium Quo est victa ferox parca et omne demonium; Tu dedisti nobis fidem ac veram iustitiam Esse te credendi pridem per te, sapientiam Ac vivendi pure quidem ut per innocentiam. Te videre optabamus mundo corporaliter, Nam te nondum tenebamus ut nunc visibiliter, Ut ad faciem spectamus facie totaliter; Modo cernimus divinam maiestatem fulgidam Unam deitatem trinam, set personam candidam Per matrem, stellam marinam, virginem, spem vividam. Nos patriarche videmus nunc promissam gloriam Et visionem habemus nunc consolatoriam: Corpora, sicut tenemus, ferent hanc victoriam. Intellectum quidam nolunt ex vana dissidia Hunc habere, neque colunt quasi de invidia: Credere nos nunquam volunt certa ferre gaudia, Ii sunt quia veritatis lesores falsidici, Amatores vanitatis. Pateant ne modici, Intellectus claritatis remanent famelici. 26. Deum pure cernimus, sicut prophetavimus: Splendor eius intimus nobis est clarissimus. Prophetando vidimus qui est nunc certissimus. Nos prophete, Domine, tuo fulcti lumine Tuo fisi nomine, prophetico carmine Te venturum numine diximus et famine. Modo te ad faciem certam propter aciem Videmus, et spetiem tuam et congeriem Rerum per te seriem qui nec habes cariem. 27. Sedentes nunc in gloria nos iudices apostoli De habita victoria gaudemus in metropoli: Paradisi metropolis dat nobis summa gaudia, Que. nunquam dantur subdolis qui negant nostra prandia. Fidei luminaria nos fecit lux creatica, Ut fierent altaria veri cultus fructifica. Nunc in Patre Filium Patrem esse in Filio Et neumatis consilium ex utroque medullio, Videmus inmensissimam maiestatem Altissimi Et Verbi potentissimam sui sapientissimi. Non hec hostes intelligunt qui sentiunt carnaliter, Et scire vera negligunt, cum vivant bestialiter. 28. O gloria martirii, Deus fundator fidei Virtus firmatrix et spei, rerum factor imperii, Tua decora visio melior omni gaudio Est pro vitali prandio sine defectus spatio. Tu Paradisus premium es lux nobis martiribus; Cum tuis, Deus, viribus hoc cepimus preconium: Vita etterna cernere Te, Deus, est et faciem Tuam fulgentem, requiem sic est videre summere. In Te vicimus omnia tormenta, carnem, seculum, Quod est ut vanum speculum, et stravimus demonia. 29. Optime Pater, firmitas sanctorum, Quorum est mater, aula, quies, forum Sponsa tua, frater tu factus eorum Per pietatem, Nos confessores esse voluisti Et bellatores contra hostes Christi, Ut possessores videremur isti Regno etatem. Te, quem videmus aspectu presenti, Petimus ut nemus hostis fraudulenti, Quod Poliphemus vi tenet dementi, Cedamus, cratem. 30. Deus, rosa virginea candoris atque lilium, Viridica pampinea corona, cursus bravium, Nos intuemur virgines te qui es lumen omnium, Que fugimus libidines et pregnans matrimonium, Accensis nos lampadibus, vigilantes cum oleo Diebus atque noctibus stetimus in aculeo. Candora te virginitas, sicut sibi das, inspicit, Si non desit humilitas, quam tua lux non despicit. 31. Multitudo viduarum et iustorum legio, Infinita catervarum te videt religio. Audi preces, Rex, cunctorum Christi nunc pro populo Et doctrinam credendorum trahe tetro scrupulo; Et de tenebris erroris extrahe christicolas, Ne incurrant os horroris atque tartaricolas; Dona eis te videre, vite lux perpetua, Et in celis possidere te pace conspicua. Sicut factos nos nocentes per Ade originem, Et perversos Eve dentes et diram propaginem, Reddidisti liberatos, Rex, ad innocentiam, Ita facias salvatos hos tuam militiam: Debiles, fuscos, ignaros, penitentes cordibus Et contritos Deo caros, quia dolent fletibus. 32a. Sedis apostolice fixe virtutibus atque Stipite, sive crucis viva radice fidelis, Plorat honos et onus flet lamentabile, plangit Ecclesie plebs tota, gemit Latium, sua luget Roma, capud mundi, meret clerus, luit ipsa Nunc despecta fides, spes fracta, gelatus et usque In glaciem conversus amor lacrimasque refundunt. Conqueritur cetus virtutum lex ululatque: Sedem stare vident vidue quasi more relicte, Et vacuam sponso castris habitante remotis, Suspiriisque dolent istis, quia clamat amaris Crux cum sede simul servilem voce fatensque Esse statum miserumque suum sub fraude luporum Raptorumque trucum custodum nomen habentes. 32b. Cur ego, celsus honos cleri, turgere sedentes Sive superbire facio non sponte? Videte, Christicole, qualem mercedem sepe reporto: Dedecorant tumidi contagia pontificatum Pontificisque locum sanctum iustumque prophanant. Que virtute Iesus magna patrimonia fecit, Passio queve dedit bona, fedat abusio turpis Et nequam; corrumpit enim pecus una maligno Nam morbo scabiosa grecem totumque veneno Humoris corpus pus inficit. Ergo cavete, Ergo cavete, viri, ne vos fex tangat iniqua, Aut heresis, ferale malum mortisque venenum. 32c. Cornua celsa crucis sunt clare lumina lucis. 32d. Crux ego, sancta salus in qua Rex ipse pependit Omnia qui fecit, genus ut salvaret ab Orco Humanum, suspiro gemens et conqueror, ipsa Rapta, canum manibus teneor, despecta diuque Vilificata, queror hiis quos de morte redemi: Clavis ego, celum que clausum, crux, reseravi, Claudor et in tenebris oblivio ceca relinquit; Crux ego, clavis, eum signacula quem sacra septem Firmarunt librum post aperui, prout Agnus Iussit, et archana sub lege latentia pandi, Crux cuius virtute sedent cathedris seniores. Pontifices doleo: nam Petrus in Urbe cruceque Stare morique volens, sedem firmavit in illa: Sponse, veni, Petri mi sponse vicarie, sedes. 32e. Hec est crux, sedis clavis, robusta potestas Solvendi peccata potens et cuncta ligandi: Tartareos fregit vectes, celos reseravit, Mortem confecit et crimina solvit iniqua. 32f. Crux, clavis fortis sum vincens prelia diri Hostis, bella necis que conterit et mala mundi Crimina, pugna potens cuius fugat effera monstra: Ceca cupido tegens oculos hanc despicit aram. 32g. Hec ait et plorans crucis et per posse precatur Clavis: ut illa potens trahat illum poscit ad Urbem. 32h. Ecce: fides fundat sedem dominam pietatis. 32i. Cum sedet in cathedra operum fingensque piorum, Hic pietas miserans conculcat calce leonem. 32l. Sustinet hic truncum sedis spes vincere constans. 32m. Mens humilis dirum pede conculcare draconem Scitur hic, hanc fervens oratio cum iuvat una. 32n. Hic amor accendit sedem, set viribus armat. 32o. Pastor, ovile Dei venias pasture: famescit Atque mori metuens pascas famis interioris In languore fero, precor, en te sponsa relicta. Ut meminisse potes, multis et flebilis annis Sola fui, sponsos habui qui dedidicisse Me visi, si vere pati ludibria, dampna Infamesque dolos, absentia quos dedit Urbi Et micchi sola mei sponsi, tam noxia quod iam Peioris se ferre status audaxque minaxque. Mestitiam! Quid agam? Quis me solabitur? Ipsi Cives consilium pacis patrieque relinquunt Qui dominam mundi Romam perfecit amorem. Unus in Urbe - dolens refero - de milibus haud est Incola, nec vere de milibus advena. Sola Noxia fecit eam vacuam domibusque caducam Sponsi longa mei tam trux absentia, que me Suspirare facit, cum me sic cerno relinqui, Matrem cunctarum cathedrarum. Si mea tantum Dampna forent, patienter ego quecunque tulissem. Set graviter cruciant nunc oratoria Rome, Namque vetustatis maior pars fessa labore Iam ruit yma petens, et cetera bella minantur. 33a. Sum Deus hic et homo factus, qui talia promo: Hic ego sum pura caro, cuius facta figura Enea serpentis, curabam plebis habentis Morsus letalis deserto vulnus in alis. Hic ego dux arce fabricator, ne fera parce Mortales pone submergeret alluvione, Iustos salvavi, quos arce parte locavi. Hic ego fervoris sum vino factus amoris Ebrius, et nudus et calicis austibus udus; Passio preclara mea mors fuit omnis amara: Visa nimis rara vel nunquam sic ope cara. Quis rex pro servis occidi, quero, protervis Unquam dignatus fuit, aut quis homo cruce natus? Quis voluit clavis pro servis, dicite, pravis Sive bonis? Dominum sic vicit amoreque vinum Ebrietasque pati fecit. Baptismate nati Non sint ingrati, cupiunt prout esse beati Muneris ergo mei: mea crux est palma trophei: Hac ego fundavi petra simul hedificavi Ecclesiamque meam, set non septam phariseam. Petrus, potatus hoc vino, mox ymitatus Est me, sicque mori voluit subiectus amori In cruce; fundavit sedem cruce quam decoravit Rome, quique colunt hanc me dediscere nolunt. Dediscunt vere Rome nolendo sedere. Sedem fundavi cruce, fidos semper amavi: En ego quippe, leo de Iude stirpe, tropheo Iure potitus, amo qui non capiuntur ab hamo Erroris fidei: crucis illi sunt aciei. Sunt crucis hii pugiles, nunquam certamine viles; Est quia paupertas patiens, comes eius honestas: Hoc fero vexillum defendens quemque pupillum, Prostravi mortem per hoc et culpam nece fortem Ipse mea. Sequitur me cum cruce quisque potitur Robore virtutis et habet spem corde salutis. 33b. Per crucis hoc signum devincitur omne malignum. 33c. Hic ego sum ligno Rex, qui regnare benigno Suspensus more latronis, Patris amore, Sponte simulque mori novi voluique; dolori Humani generis subveni, carcere veris Curis ferali merso cruciamine tali. 34. Ignem quem lucis in terram mictere veni Ardeat, atque crucis mortales lumine pleni Quippe volo fiant, et dulcis pacis amore Cum qua bella piant, que sunt infecta cruore. Delitie mundi causas prebent glaciei Et non iocundi fervoris in axe diei, Si male servantur vel iniquum dentur in usum: Hiis si volvantur stulti, cor habent male lusum, Delitiis credunt, quod eatur pondere sursum Tali non cedunt, nam non faciunt; ego cursum Non feci talem: pauper sum, paupere natus, Matrem volo qualem feci, sit ad astra meatus. At successores qui regnant discipulorum, Nunc possessores gazarum nempe meorum, Sunt modo delitias nolentes linquere terre, Cum sibi blanditias promictant prelia, guerre Et figmenta doli: pinguescunt delitiosi Se cupiuntque coli reverendos, set vitiosi Fiunt, inlecebris sordescunt, ergo cibati Sepe dapis celebris pinguedine postque gravati, Nec mea iussa volunt, vel nec iuga digna salutis, Seque liquore cogunt, membris ad vana volutis. Hii violant mores aliorum seque sequentes, Inficiunt flores quos gignunt feda docentes. Est peius crimen quod nolunt verbere tangi Vocis, nec limen permictunt moribus angi Monstra suum rectis. Illos qui verba reponant, Tunc pro despectis reputant, nicchil sibi donant, Tanquam defectis: mea set bona nullus habere Credat qui tectis non vult ardore tenere. Tecta bonis debent virtutum vestra nitere Ante, quibus prebent assensum fulgida vere. Cur vultis patres sine conditione vocari, Qui nostis fratres vos non debere putari? Infirmos veni, non sanos mente piare; Debet lux iuveni qui nescit eam radiare, Ut discat: doctis non sunt documenta necesse, Quos tenebre noctis noscunt sibi luce preesse. Indiget ergo ducis cecus qui lumina clara Non habet, aut lucis iam perdidit inclita cara, Que generosa creat, sicut vult, gratia pleni Qui sunt, quive queat discernere quid sit ameni. Non ut dat mundus pacem do: namque profundus Mos non iocundus fertur quantumque rotundus. Lucis sunt geniti male de virtute periti: Inde nec auditi, nec sunt dulcedine miti, Non monstrant vera, set pompas: lumina sera Sunt sua, sincera nec sunt. Set verba severa Audiat omnis homo que nunc hoc dogmate promo. Omnia vota domo venientia dupplice pomo; Simplicitas cordis non est comes impia sordis, Pacis concordis tamen est consors, capa cordis. Hos ego semper amo, quod ament me pectore clamo Et capio camo, capio dulcedinis amo. Vadant (mando!) cito Romam qui corde perito Sunt: ex contrito fungentur abinde cupito. Sin spernent iussum quod iter - iam cerne! - recursum, Ulterius penam superaddam, iamque catenam Mors tenet et falces, resecet quibus incita calces Obicibus cesis et digno vulnere lesis. Cur ego quam Roma que queque sacerrima poma Pene tenet tumbis et candidiora columbis Corpora sanctorum tot milia nota meorum Elegi sedem, spreta est? Ego totius edem Orbis sacrarum cum viribus Ecclesiarum Hanc dominam feci, fidei virtute refeci, Matrem sacravi cunctarum cumque dicavi Sanguine sanctorum multo torrentis eorum Martirii; fuso vice tanquam fluminis uso, Vos elegistis. Aperite doloribus istis Nunc oculos (mando), quia vos dolore nefando Decepit scorti spelunca et loca morti Subdita peccati. Nunc sic estis laqueati. Servitus ipsa dedit laqueos, que corde resedit Pontificum, quorum fit mentio nulla bonorum, Quod vix audetis resipiscere vixque videtis Quod sine virtutis locus est operumque salutis Fructibus in cuius residetis vallibus huius Rome. Stat frugi: "Semper fallacia fugi". Vos quoque figmenta capitis. lasciva bolenta, Prohibui. Illecebras vos vultis obesse tenebras. Non docui tetra, vos leditis inde faretra Insontes crebro vestro fumante cerebro. Non dubitetis: ego qui semper sum, quia dego Etternus, meritis ero cum dulcedine mitis. Tumque quid audebunt iniusti, quando timebunt Auditumque malum ferientem funere talum? 35. Passio vera crucis clavis credenda polorum Et que firmavit fera Tartara. Gloria nostra Est crux, qua Christus pro nos redimendo pependit Hec clavis loquitur, quasi dedignata teneri In manibus cupidis, ledentibus atque superbis, Cernens quod, clavis sapiens, aperire perita Et firmare, studet moderamina vertere contra Legis iter, ducente manu perversa volente: "Non errare datur mea docta scientia clavis. Cur trahor ut laqueos et retia noxia tendam? Scandala cur fodiunt, mictentes cornua tauri? In fragiles figunt eris ferrique catenas, In fortes ponunt quod texit aranea rete; Hostia pauperibus claudunt, panduntur abundis Divitibusque fores et quelibet interiora. Spe cupidi servante domum, patrimonia Christi Sunt collata, velis si scire, vel ore potentum Deposcente, precum vel cum dulcedine ficta, Aut dant prebendas ipsorum sanguine natis, Seu bene nummosis, seu nobilibus trabeatis, Aut non sponte probis. Raro tamen accidit ultro Ut dignos meritosque velint, solamine leto Prelati, de more frui, livore maligno Sic et agente dolo, seu dedignante, superba Et tumida cervice sedent dum culmine viles, Obliti qua sorde fimi venere, vel ortum Nobilitare suum credentes obiice fronte, Elati cordis, vel si magnalia spondent, Aut indignentur, facili rancore citato, Tanquam galline geniti natalibus albe, Nos alios ovis velut infelicibus ortos Esse ferant: animis tantam dant culmina mentem, Vel potius fecem: verum feriuntur aselli Quem feriunt muro simili vel fortius ictu. Verus doctrinam Christus dedit ore magister Nonne suo? Quanto fis maior in omnibus, ipse Te reddas humilem. Set delitias graviores Hostendunt humili nati de sanguine. Nuper Ad talem currus aurige sedis hyatum Discordes pepulere meos et robora clavis, Cui conmissa iacet inclusa potentia claustro Europe medio. Vix claves pars reveretur Teuthonie modica, set Grecia tota negavit Sedis apostolice iussis parere salutis; Ausonie lombarda movet provincia caudam Quaque die, spernitque novi pontificis exta Pestis aquata dolis et sevo pasta veneno. Ad quid ego lucem per pectora tetra refundam, Ut vincant nati lucis genitos tenebrarum? Perfidiaque suisque viis perversa ruina Est anime morbo pravum superaddere morbum, Iungere perverso perversas agmina vires, Irato gladium, furioso pandere casum, Et stipulis ignem calcar prestare cadenti. Bis bibit octenis pater ille pius scelus annis Sanguinis humani fundendi: flamina cura Illa fuit: lites incendere, figere partes Perpetuis odiis. Domini venerabile templum Edificare decet cum pontificatus honore Ac missas celebrare. Gemens en ista dolore Nunctio nota viris. Illum decet esse receptum Ad secreta patrum. Turbamur nos fore claves Arbitrio lacerantis heri cupientis iniqua, Quem neque ferre pudet domini maledicta cuiusque Et decorare malum nocue formidinis usum. Auditote, rogo, que dicam, que mea mecum Fert robusta soror. Velut is qui non quit habere Que iubet, incensus cum crebris ictibus et se Incitat aut stringit, sic nos et iura perhennis Ecclesie turbat. Nam nostra potentia docta Nil ligat iniuste, nec nostra scientia fortis - sive potens dici debet - nec solvit inique. Monstra ligant, solvunt, reserant clauduntque, catenant, Postquam fracta patet vel diruta porta sacrata Est Scea, post fractum Laomedontisque sepulcrum, Postquam plenus equus subrepsit Pergama Grecis Ligneus armatis, sternuntur menia Troye. Quid nos auxilii claves modo ferre valemus? Exeat a ficto dux carcere, tunc revidebit Quid vis nostra valet, quid nostra scientia novit. 36a . Fulva placent vere, pretium norunt retinere; Monstrant candores hec lilia, sicut odores, Dant decus et letam faciem dant luce repletam. Lilia sunt Gallis prout aurum iure metallis. Lilia formavit hec aurea queve locavit In spatio celi sic stipite nempe fideli Regia stirps: splendet hiis floribus et proba pendet; Gratia cum flore venit hoc qui perflat odore. Lilia Francorum regum sunt plena nitorum: O bone rex, certe bonus es rex quippe, Roberte, Lilia sunt puris exemplum grande figuris: Hec tibi sunt certe data lilia signa, Roberte, Ut regnes vere sapienter, sicut habere Vis nomen rectum, cuncta bonitate refectum. Flos hic virtutis est Gallis norma salutis; Hic speculum moris flos est genus et grave roris; Hic redolet multum flos, dignum dat quia cultum; Hic est fulgoris flos aureus atque pudoris; Flos est candorus hic et stat semper odorus; Aurea sunt, cara, quia sunt hec lilia rara; Proles regalis hoc flore patet spetialis; Lilia sunt flores, velut est rosa, nobiliores. O bone rex, certe probus es bonus esse, Roberte: Custos est decoris flos hic, est cura laboris, Servator roris onerisque fugaxque doloris. "Ut servem iura; dant lilia progenitura: Fulgor habet floris huius libamen honoris Quem servare volo, quia ledere subdita nolo. Rex ego sum certus, quod flos est iste Robertus. Sum factura Dei, cui debeo vim spetiei, Cuius sum totus, per quem sum vivere notus. Posco Deum rerum finem, desidero verum: Flos micchi sit ductor, dum contra crimina luctor" Rex sapiens certe, rex o bone, vive, Roberte. "Puro fulgore florum volo munera morum: Flos speculum vite micchi sit radiusque perite: Regnem prudenter, iuste, nunquam violenter: Aurea frons fulget, set mentes dogmate vulget". Lilia sunt grata regum iam magistra dicata; Flos hic dulcoris vim signat habere saporis. Flores expertum laudent ratione Robertum Regem, quem laudent sic quod per eum sua plaudent. Hic non marcescit flos, set pretio iuvenescit Et sordem nescit, quia semper amore calescit; Nunquam vilescit, set semper ad ardua crescit. Lilia cortina tua sunt et tuta carina, Cui nec sentina nocet aut ventosa ruina, Equora divina cupiens vi nare carina. 36b. Stet, stet tranquille solium, stet hoc arce pupille Semper divina, sua sicut sancta carina. 37a. Rex invicte, potens, acerrime, docte Roberte Ac generose pie quolibet ac opere, Rex es in adversis constans et mente secundis, Rex virtute vigens, rex pietatis amor, Rex cui secure possum mea dicere pure Iura nefasque datum virus et omne satum Et lamenta feris dampnis, commotaque multis Atque modis variis ictibus innumeris. Rex, ego sum quondam regnorum, non modo, princeps: Italyiam quam gens omnis ubique vocat. Vix nomen superest, vix me cognoscit in orbe Quisquam qui norat quam bene nota fui. Fugit honor, vires, et clara peritia fugit, Fama probis fugit intitulata viris, Egregius cessit sanguis, semen probitatis, Militie fugit ordo subesse sciens, Et genus atque decor, nec amor patrieque remansit Comunis, nec qui particularis erat. Pax neque que cives concordia nectit et arctat Est mecum: lacrimans fugit hyando: "Vale!" Imperio cunctis dominabar libera regnis, Occupat at fines plurima villa meos. Heu, pudet, et nudam tedet producere vitam Et piget ingratos pascere luce viros, Et piget infestos tot nunc sufferre labores, Ni rex solamen des micchi desque statum Desque bonam pacem des quam scis vimque salutis, Desque, prout robur, rex, valet acre tuum. Rex, potes hoc certe solum donare, Roberte, Consilioque potes auxilioque potes: Nemo potest sane sicut tu, rex, quia vane Blanditie fugiunt te vel adesse sciunt Vel si te scire metuunt vel forte venire .................................................. Sunt tua verba gravi sensu librataque suavi Lance Roberte quidem pondere dando fidem. Posse tuum fortes habet in bellando cohortes, Auxiliando placet plus tamen utque tacet. Me tibi conmendo, rex, sis miserens micchi. Flendo Hec expono tibi: Multa venena bibi; Plena necis proceres micchi pocula sepe dedere, Effecti diri set mage quippe lupis, Potavere meam, puto, peioresque medeam Quam credam calidam sive sitim validam. Primum nam plenum fuit acri morte venenum, Igne fuit, moris ast aliudque foris, Et flammas flabat, que me merore cremabat Atque furore suo - fervet hoc assiduo - Me non vicinis solum laniare rapinis, Set Cimbris, Capulis, barbarie populis. O rex experte, que defleo dira, Roberte, Dampna meoque rogo compatiare rogo: Hic rogus est mortis, vel plus quam mors fera fortis Urit. Adulterium nunc tenet imperium, Ignis avarorum iam surgit ad astra polorum Celestes ut opes nudet agens inopes; Invidie dumus pungens et lucida fumus Turbans atque polum fedat ubique solum. De reliquis dicam: linguam tederet amicam, Ipsa referre decet lingua quod illa secet. Rex pie, parce feram rem quam recoles fore veram, Nec possum iecoris vim retinere foris: Occultare negat flammas rogus hiis quasi degat: Ostendens lucem, monstrat habere ducem. 37b. Fictio iam clero dominatur more severo: Cor pompisque dedit, ad pharisea redit. 38. Roma dedit questum crebro cum murmure mestum, Exponens verum, sive statum miserum, Non habuit flexas aures aut cum prece nexas, Aut ad iusta pias has vetuere vias. Dixit Roma dolens, solari talia nolens: "Si micchi prima foret, que multis plebs modo floret, Aut virtus quorum censuit omne forum, Aut quorum gestis res publica pollet honestis, Indole vel redolet vel redolere solet, Noxia tam tela micchi non daret ista querela; Set patribus vobis nunc spoliata probis, Exprimo merores, ostendo voce labores, Set prius experto recolo mea dampna Roberto, Qui bene novit ea, scitque revisa mea. O fulgor regum, rex docte Roberteque, legum Scis antiquorum quod fuit Urbe forum, Que pax, que vita concors, unita, perita Ac amor ac patrie factus honor latrie, Ut dea visa foris, set credita maior ab horis, Non Babilone minor (set modo scissa sinor), Florida, pulcra, nimis formosior agmine primis, Marceo, nam senui, nec pretium tenui, Amisi cives et opes, quibus atria dives Implebam variis amplius ac Dariis: Paucos servavi, set facti iam sibi pravi, Me lacerant odiis et trucibus studiis. O Fabii, Bruti, Cocles Deciique saluti Nunc ubi vos queram, ne mea dicta teram? Scevaque Torquati, patrieque obire parati, Estis in arce poli forte nec orbe soli? Vos Scipiones et sancti mente Catones Liquistis diras meque cremare piras: Degeneres flores vestros spectate minores: Marte quidem laniant meque malis variant, Nec me solatur presentia. Cuius amatur Indiget, atque satis, nunc mea quassa ratis. Pastor non vilis Romani summus ovilis Trinus iam cedet quive pigendo sedet. Conqueror, huy! regum, non vota gerunt quia legum Ut scio sacrarum me recolendo parum, Et modo de parca, qua raptus et ille monarcha Augustusque fuit, quove Iudea luit, Titus, amor generis et delitie. Set haberis Rex similis; doleo plus modo quam soleo, Ni capias curam generosam per genituram, Digne Roberte, mei, iura tuendo Dei: Si capies istum clipeum, tunc hoc bene Christum Magnificabis, eo quod placet usque Deo Compatiare, meis que sum spoliata tropheis. Cerne meam faciem, vim laceram speciem. Te nunc ipsa doma virtutibus: aspice, Roma: Quelibet auxilii sic proba consilii Urbs eget, et, quanto splendet de nomine, tanto Lumine maiore debet hec ipsa fore. Roma vocor, doleo quia sum spoliata tropheo Civibus atque meis, sumque repleta reis, Nec vetus umbra mei manet aut splendor speciei: Cum genitrice mea visa fuique dea. 39. Cuius tantillum me claudit ymago sigillum Me sic premisit, sua quando gerenda revisit. Obsequio veni cuius certamine pleni Sunt modo tam dives quam pauper et undique cives. In studiis pergam tecum, donec sua vergam Monstra foras dira, quorum vulgus calet ira Et rancore truci, quia sunt contraria luci. Fac cito, rex docte, ne preveniat tua nocte Hostis perversus, qui, semper ymagine mersus Fallaci, tela componit in equore vela, Ut cordis cellas turbet faciatque procellas. 40a. Sub Iunone fera dicor crevisse noverca: In virtute proba domui nequissima monstra; Antheum Libica prostravi solus arena, Arpias modica vi de tellure fugavi, Cacum cecavi latronem rupe gigantem, Ydram mactavi dubio pereunte veneno, Busiridemque dedi conmedendum prorsus equabus, Qui meruit cedi Poliphemum falce secavi, Lumina convulsi centum custodis et Argi; Et quia vi fulsi, centauros debilitavi, Aurea diripui vigilanti poma draconi; Aprum, cum volui, silva pandente, cecidi, Pellem decerpsi nemeo nempe leoni, Amnis Acheloi demisi rupibus ora, Vellera detraxi de Colchis aurea dudum, Cursu devici cervam; colubros puer infans In cunis stravi, celos humerisque levavi; Cerberus ex triplici per me fuit ipse catena Tractus, et icta solo cervix sua trina potenter. Fac et idem, verte, rex, nunc oculosque, Roberte: Non minor ipse gigas es tu: si ducere bigas De transalpinis vel vis revocare ruinis, Quas habui mecum virtutes sunt modo tecum. Accedas, queso, Romam, que corpore leso Litibus icta gemit semper, nam conmoda demit Seva nimis rabies odiorum sive furorum. Mente potes Romam, si vis, ubique iuvare. Ipsa canem series sua quem fert multa proborum Vatum suscepit, de quo CATULOS generavit, Et iam concepit peiores iamque paravit Illis officium nocuum viresque nocendi: Querunt iudicium sua pessima vota regendi. 40b. Cerne meam clavam cum qua mala monstra necavi, Exterrens pravam rabiem qua stant truce pravi. 40c. Herculis ista vago fluctu non extat ymago, Set docet ut bellum fiat culpeque macellum. 41. Postquam trux cedes fraternas perculit edes Et frater vidit fratrem livore cecidit, Ante viri sortem fuit hec delusio mortem Incurrit, set Adam post illum nos lue quadam Incidimus fraudem, nec perdimus undique laudem. Nam dat pura Fides penas quas tu fera rides O Fortuna, graves mergensque sub equore naves Seva nimis tecum Tempestas; nam mare cecum Est via fortune: modo tuta sub obice lune, Nunc anceps, terrens ac ventis equora verrens. Expedit ergo viros fortes, formidine miros, Spreto tam mortis quam dire tempore sortis, Summere tutelam que dat ratione medelam. Que si summatur, res publica fortificatur, Cessat tempestas; nam, si dominatur honestas, Exemploque boni regis parent dictioni Quos mare turbatum cogit violare senatum, Aut impulsare suadet, vel cedis amare Sevitiam, fraudis vel fungi sub vice caudis. Virtutis pure fidei que conmoda cure Conmictit tute qui credit ubique salute Fungatur quod es qua sperat habere trophea, Ut romana parens res publica, viribus arens Nunc, confortetur ad virtutem relevetur, Rege tuente cito, cordato, rite perito, Invicto, noscens virtutes, Hercule poscens Prepollere viro magis in certamine miro. Tu, bone rex, imo rex optime, te rogo primo Quam morbus crescat, vel quam nimis ira calescat Et furor accensus quo fit fatuusque recensus Omnis homo secum, curvusque per omnia cecum Illud iter sortis sectans vestigia mortis, Sunt ubi non rara, set pessima, rex, et amara: Suscipe, ne tardes, curam, qui sensibus ardes Plenis fervoris divini, rex, et amoris. Hec quoque tutela tibi Rome sumpta medela Italie toti fuerit: nam sentio voti Concepti motum per signa patentia notum. Te dominum gliscunt, tua vota sequi quia discunt: Cernunt te patrem quem terra latinaque fratrem Quemve sibi talem peperit regem latialem. 42. Tres tibi do flores, tibi tres debentur honores: Lilia candoris nivei sunt plena nitoris Et monstrant morum fore se flores meliorum: Primum nature flos est regis geniture, Est qui candoris nivei purique coloris. Lilia fulva placent, crocei generata coloris, Regia sunt, iusta sunt, aurea suntque venusta, Luminis esse ducem signant veram quia lucem. Hic flos est quorum quo stat sapientia morum, Aureus hic donat flos quo te luce coronat. Lilia rubra docent quod gratia plena caloris, Nec labor ipse, nocent fervens plenus vel amoris. Hos ego, rex, flores, Florentia, do per honores: Ignis hic est floris quo gratia fervet amoris, Monstrans ardoris vim proprietate caloris. 43a. Princeps excellens, rex invictissime, noscis Quod capud esse vales, primum quod cetera poscis. Roma diu mundi caput extitit, et ditione Rexit, adhuc nomen servans, illa ratione, Imperii vacuum, set summum pontificatum Servat adhuc, etiam per castra remota relatum. Dum libro finem qui possit rebus haberi Ausoniis, doleo longe sua iura teneri. Quid facit externis presentia pontificalis? Corrumpit mores ignaros mos generalis. Est mala monstra sequi fora talia: namque cibantur Quidam plebe Dei, quidam victumque lucrantur, Quidam furantur fidentius unde tenentur Liberius cunctis, licet interdum lacerentur. At nocet hec Latiis absentia pontificatus. Cum proprios dominos habeant alii dominatus, Tuscia rege caret, nec habet Lombardia regem, Nec circunstantes regiones quem, nisi legem. Arbitrio frenis longeque diuque soluto, Deficiente simul pastoris preside scuto, Pro libito vivunt, fragilesque premuntur iniquis: Et bonus opponat illos defendere si quis, Incidit atroces defensor turbinis iras Pressoris nocui. Sic surgunt sepe tyranni, Sic inimicitie, sic partes suscitat ardor. Sic ego, rex, etiam turbor scindorque malignis Ictibus irarum, sic trux insania diras Conmovet insidias et duri prelia dampni; Et nisi quod, dono divino, sepe retardor, Roma minora pati discrimina cernitur ignis Quam mea quippe forent. Rex, queso, suscipe, zelo Inducente Dei, Latii tutamina. Velo Utere consilii, quia res tua tangitur. Arma Eminus aptantur, et fingitur unica parma. Pacis id intuitu pretenditur imperialis; Ast aliud signum telum feriet necis alis Sive doli, feriet iamdudum cusa sagitta, Et pax ostendet quid fert in curia fitta: (Quod Deus advertat!) concordia falsa minatur, Libertatis opes latie captura putatur Et regni Siculi sedem raptura: tueri Romam si curas, illis nil quibit haberi. 43b. Filia sum Rome: pro se loquor ac ego pro me, Et credor vere Florentia nomen habere. Romani flores me construxere priores Menibus et mustis et me cinxere venustis: Nunc infelicis queror ex dampnis genitricis. 43c. Flos florum, flore Florentia crescit honore, Me quia virtutis rego, rex, frenoque salutis. 44. Alma fides rogitat multis impulsa procellis, Quam tot exponunt nova nunc certamina bellis, Et metuit casum plebeie turbine turbe, Ne fiat novitas moveat quam vulgus in urbe Teque simul mecum pro Rome pace precatur, Que Latium sedat (sua nam pax sic veneratur). Ipsa fides queritur quod eam gens aspera dure Cervicis quatitur, que nescit vera figure Scriptis archana, nec credit pura videnti, Credere quodque volunt faciunt multi violenti, Frangitur atque caput Fidei, dum vera loquenti Italyeque decus vel dogmate iura tuenti: "Nunc, quia pastor abest qui pascere velle videtur, Ut vox comunis simulatio nunc hec habetur. In dubiis fieri cautelam nostra magistra Poscit, ne veniant quedam improvisa sinistra. Rex, cautela, nocens que nunquam scitur abundans, Prodest provisis casus subitos nece mundans. Non sapiens unquam dicit: 'Non ista putavi', Ponderat ante quidem quid possunt fingere pravi, Quid rerum novitas producere, quidve laborat Gens perversa, vel opes, aurum, vel si quod adorat Usurpare decus, vel quidvis criminis ardet; Fervet enim studiis, ne quisquam vota retardet. Si te firma fides que bene lustravit et isto Te posuit regno, quod habes a principe Christo (In te quippe manet festina lux hodierna) Te vocat ut Romam defendas, tu probe verna Et miles Christi pugnas: modo res sua poscit: Nunc licet: haud sensus cur queris: res ea noscit. Est argumentum rerum non fronte patentum Clara fides: illi qui credunt dona potentum Virtutum meruere, gerunt magnalia signa. Tolle, Roberte, tuo tutamina tegmine digna. Spes invitabit te, carus amorque rogabit, Ostendent causas cur tollere pila tonabit Virtutum series. Hah, cerne, Roberte, pudorem Ecclesie: pugilem te gestit mente gigantem Et vi Sansonem, nec perdis Martis honorem, Set carnem vincis cum mundo pura vorantem". Cum tulit ista Fides, Spes constans, ecce, sequendo, Inquit pro Roma, non territa verba loquendo. 45. Spesque vocata suos cantavit cernua versus In celum: "Quoniam Pharao fuit in mare mersus, Optimus est finis quem non conturbat Averni Fumus, set vite debet susceptio cerni. Spes habet et firmat: quod si modo suscipis istam Curam pro Roma, quam nosti turbine pistam, Induperatoris sedem merebis in Urbe: Iam sonat hoc vocis comunis adoptio turbe. Sanctius imperii solium reor esse mereri, Spes ego, quam solium secus imperiumque teneri. Quid valet hec pompe mundane gloria? Nonne Fit cinis hoc vanum congestum corporis omne? Virtus ascendit super omnia sydera certe. Tu bene sic speras ascendere, Speque, Roberte, Me comitante, poli gaudebis sede beata. Set differre moras sentit: post non dare grata Lucra nec expertum scitur ius reddere rectum. Ha, bone rex, medium capies opus: incipe tectum; Mox paries faciet feliciter: ergo labora, Felix quam speras meliorque parabitur hora. Hic labor, hoc opus est facilis placidusque volenti. Incipe! Dimidium facti datur incipienti. Si mecum capies, rex, hanc, duce me, cito curam, Ad maiora scies vim semper crescere duram, Scis bene quod duris gaudet persistere bellis Virtus, dum superat sua fortis frigora pellis. Tecum semper ero: vinces figmentaque mecum, Semper victor eris, fuero dum Spes ego tecum. Causa quidem Rome miserabilis et pia regem Invitatque pium te nuncque piam dare legem. Auxilium valde festinum tu, bone princeps, Hoc prestare potes: propera cito ferre, deinceps Carus Amor causas ardenter proferet. Ergo Exaudi clementer eum qui pondera tergo Dulciter usque gerit, donec sortitur amata. Ma quidem vere fertur dilectio grata. Rex, decus illud ama quod, amatum, det tibi fructum Quive malum caveat, prudens, incurrere luctum. Crede micchi, queso, credens mox pace frueris Regni: nullus erit, quia sic virtute mereris, Qui te vel regnum ledat vel terreat hostis. Sic sum, Spes, fortis contra fera prelia postis". 46. Dicit compatiens Dilectio fervida Rome: "Non loquor hec pro me, set sancti fervida Thome Cogit hec ipsa loqui, que fert affectio, verba. Nec debent cerni collecta prout vel acerba Aspera". - Sic igitur fatur Dilectio dulcis, Mella trahens favicis hec delectantia sulcis. "Per regum regem, qui singula regna creavit, Etternam vitam qui iustis seque paravit, Per primogenitum Christumque suum dominorum Quem credis Dominum Salvatoremque bonorum, Qui Deus est et homo, te per carismata dona, Ne spectes septem rogo, nunc dum dico, triona, Ne retrahas aures a verbis que loquor istis. Pro Latiis vere nunc compatior nece pistis. Perque tuam stirpem generosam, te per amorem Quem servas fidei, per quem cunctis et honorem Christicolis prebes nunc precipueque Latinis Et quos inmersos nunc prospicis esse ruinis, Audi consilium quod ego, Dilectio, pono Lance tue mentis pro pacis divite dono. Set breviter quosdam referam, quos fervor amoris Attraxit patrie plus quam fuga plena timoris. Codrus, dux fervens, ut plebs foret Actica Spartis Libera, se morti tribuit manibus trucis artis. Ne, quas iurarat servare, Lacena iuventus Rumperet hec leges, Tracie longissima ventus, Regna tulit, nunquam rediturum sponte Ligurgum Et coluit vilem, non cognitus advena, burgum: Tantus amor patriam dilexit vivere recte. Leges nam claudunt perversa putamina vecte. Libertatis amor Darium sotiosque Magorum Procurare necem latebrasque pudoris eorum Impulit, et Moysem, cum Nilicolas ibi fugit, Et post, cum rediit et ad Equora Rubra refugit. Sanctus amor patrie Machabeos ferre coegit Tot fera bella simul discrimina; cum data legit Iussa Dei, David fecit mactare Goliam. Sanson amore Philisteos. Quis fecit Heliam Ignem de celo, nisi zelus amoris, habere Atque cremare viros audentes dura iubere? Dicam mirandos pro libertatis amore, Aut Decios Fabiosque necem subiisse vigore. Aut alios referam, quos proque salute Quirites Proque bono patrie produxit amor fore dites Nomine perpetuo, Paulum, Lepidos, Scipiones, Ac etate sua venerandos iure Catones. Induperatores ideo sub nube relinquam, Nam paucos movit bene vivere dux amor, inquam. Sub brevitate tuli quorum pia facta caloris Ardentis stimulavit amor vel fructus honori. Te moveat, precor, almus amor pro supplice Roma, Cuius sunt frondes et diruta vivida poma. Nec tamen auxilium querit discrimine plenum, Set decus attollens et munus pacis amenum. Fac, precor, ut redeant concordes, fac, ad amorem, Fac ponant odium, fac linquant corde furorem, Si reparare cupis que sunt detenta nefande. Vota quietis eis et libera pectora pande. Dum geris officium pro libertate senatus: Utere: coge pecus dimictere castra reatus. Estque senatus (ego sic censeo) tota Latina Gens tuus et Christi, quia rex et sancta carina. Parcere namque decet subiectis, calce rebelles Conculcare, feras rostris excerpere pelles. Sunt qui non querunt ut agant bona, peste coacti Ni fuerint, pressique truci tortore, subacti Tormentis. Alii sunt. qui, dulcedine ducti, Omne bonum gliscunt, faciunt parentque reducti Officiis molli monitu. Rex, hec quia sentis, Cuncta tenes prompte tanquam sita lumine mentis. Cumque sit artis opus magnus verusque magister, Ars dum cauta subit, tunc omnia vota minister Perficit, ut doctus. Plebs indiget arte Quiritum, Non gravitate regi: si copia previa, ritum Annone victusque, cibat dulcore, domatur Illa famis rabies, que non ieiuna moratur Lege sub iniuncta, set subditur Urbis amori. Pasce, Deus, populum: sic libertate decori Preponit propria cum nobilitate latinum, Ut nolit morem nisi quem tenet accipi trinum, Delitiis tangi, cum delitiis revocari, Delitiis pasci, cum delitiis decorari. Tunc est cordatus, tunc venaturque libenter, Tunc audax auceps, tunc aves rapit ipse libenter. Militiam gestis, Romanos pasce pudorem: Horres hos, tecum habeas tunc set per amorem, Marte tuos comites credas et Marte valentes, Nam sunt cordati nullum pugnando timentes. 47. Hos humiles in aquas quia despicit omne superbum, Finierat iam cara suum Dilectio verbum, Consiliumque loqui quando Prudentia cepit: "Talibus exemplis, capiens exordia, repit Nomen quippe meum, rex, in contraria mersum Imprudenter, agit sermonem turbine versum. Simpliciter dicam que sentio me meminisse: Pro stulta causa novi quosdam periisse. Cesar discordes revocavit ad arma cohortes, Et statuit sua signa sequi quas pre fore fortes Noverat: id fecit, quia calliditate latenti Est functus, docuit plebemque subesse tuenti Maturus virtute senex, et nobilitati Victum prestare, si vitam debilitati Nollet defesse conmictere state modeste. Instruxit questos romanos, obice peste, Defectus vini, cum deduxisset aquarum Flumen Agrippa, tamen non solum, set variarum. Expedit interdum, quos usta cupido Liei Viliter incendit, supponere lege diei, Ut videant, quid avent si sit comunibus equa Iuribus et vite non officientia, ne qua Surgat iniqua lues. Quid plura? Referre memento, Que passus fuerit, quo duxerit agmina vento Dux Cato, dum libicis sitiens transibat arenis, Et quibus anxietas curam suscepit habenis Romani populi. Si respicis illa priora, Sicut scis, monstrant opereris uti meliora. Regia nunc oculis presentia mens habet arva Vomere festino sulcandaque cuspide parva. Intenti studii res indiget ista salubris, Ne pateant aditus feralibus ulla colubris Hostia: versutis incedunt gressibus, ulla Sibila non produnt effectus, deque medulla Conspirata tacent. Provisio dat rationem Que superat fraudes et earum mox regionem. Hec ego predico regi secreta videnti Et recolo multis rebus verso sapienti; Non doceo que doctus habet prelucida corde, Nam tenebris omnique caret de crimine sorde". Sic cecinit dubiis postquam Prudentia noscens Interiora doli, set cure conmoda poscens, Iustitie virtus ortari cepit et illum, Ut iustum, pupugit super asperiora, Camillum. 48. "Regia quid differs, o iuste Roberte, potestas, Quid facis ex parte, quid possit iuris honestas, Lege mea nosti, quod cuilibet opto tributum. Hoc opus est certe, quod vult res publica tutum: Omne suum reddi, reverentia digna priori, Maiorique decus, subventio grata minori, Et paribus sincera fides debetque referri Mutuus intus amor nec falso turbine verri. Inter personas non est acceptio, cernens Iusto nature, que sit deformia spernens Corpora, vel pulcra que sint vitiosa, vel ira Digna probans titulisque legens que sint mala dira. Pacifico pacem decet, infesto dare penam, Ut subeat iuri vel duram colla catenam Cingere seva, ruant ne per loca more draconum, Mundaque fedantes et flantes virus agonum. Quis melior cultus, dominoque deoque placere, Aut opus, aut votum, seu dux oratio vere Legis ubique mee, quam defensacula iusta, Ne cadat incautus populus? Tutela venusta Est, certe fragiles substentas rexque Quirites. Iam reges habuere, boves quasi sub iuga mites. Omnes imperii romani regnaque rectus Vix quisquam sistit, si comprimat arcta senectus. Indiget auxilio, senuit quia, Roma: iuvari Debet: amica fui, semper merui set amari. Regalis stirpis Francorum diligis equam Virtutem: vitium ne surgat, comprime nequam, Tu bonus ac equus. Ne tedeat ergo, Roberte, Nam sub tutore pereunt bona pacis inerte. Si, te sollicito, mea lex servata salutis Gaudia dat celos iustis a carne solutis, Datque videre Deum velut est, dat carpere palmam, Dat vitare necis etterne, me duce, salmam, Ius vult nature, ius vult civile, reposcit Municipale, iubet qui iam venientia noscit Tempora cum punctis et cunctis dedita rebus Dona, quibus splendent tam sydera quam vice Phebus, Ipsius ut senio Rome reparamina dentur, Que caput est orbis, licet eius iussa timentur Nunc modicum, senis utque patris mandata iuventus Fingit obaudire, quasi frustra flans prope ventus. Natio queque soli fatur: 'Sum libera gentes: Vicit Roma patres, non nos, post se venientes'. Ius aliud verum mandat ius christicolarum: Sedes romana genitrix est Ecclesiarum: Huic geniti sacro debent baptismate voto, Atque subesse simul operum certamine toto". 49. "Constans adversis, mens incorrupta secundis, Ardua semper avens, spernens inmersa profundis, Regia maiestas, rex, audi, queso, Roberte: Non nova virtutis, noviter modo dico reperte. Magnanimos ardenter amo, qui prelia duris Mixta malis capiunt timidis et pulsa figuris: Gaudet enim gravibus patientia, robore fidens Divino, viles pugnas ac agmina ridens. Es generosus, ego generosos diligo reges; Largos rex optas, ego largas diligo leges, Pro pietate probas, non ad mala vota remissas. Si, prudens, ego semper amo res ordine spissas, Celsa peto: si celsa petis, nunc conveniamus, Oppressam Romam senio statui referamus. En ego sum virtus, Constantia que vocor, umbo Virtutum, manibus celsis et corde recumbo. Imperii regis ipse vices, scio teque proborum, Rex, apicem fore, magnanimum te magnanimorum. Est tua, rex, sedes patrimonia que regit alma Christi. Post papam tibi pondus, rex, tibi salma. Tu non mensuris onerosis nempe gravaris, Tu non pressuris nocuis princeps variaris, Semper es urbs eadem constans, nec frangeris: urbem Ergo iuva, populos alto ne turbine turbem. Experimenta volo, scructor mea signa sequentes, Nec comites fictos ea non virtute sequentes. Rex Christus regum dedit urnas ebrietatis, Exemplum nudus cum penas impietatis In cruce substinuit: sic, rex, in simplicitate Nudos effectus opereris. Cum probitate Optas ista; tamen nox impedit. Ergo senecte Ne cures partes, cum cetera pondera recte. Gloria maior erit tibi, virtus, laus seniori, Si geris illa senex, que sunt terror iuniori. Ast ego do vires cordatas, crura ministro Que non succumbunt, casu pulsante sinistro. Ardenter cape que cernis fore, rex, capienda, Non timeas illam rem que non est metuenda; Et scio te certe te non mundana timere, Unde precor serte ne vis velit arma movere". 50. "Si contra cunctas virtutes summere verba Auderem, digne reputarer voce superba Et vanum nomen: ego mensa Modestia ferrem, Precipue quando propriis in legibus errem": Ipsa modis planis et verbis dulcibus inquit, Nam sua, quod superest, equa sub mente relinquit: "Rex moderate, pudet me dudum sic siluisse, Et resipisco dolens merorem tam tenuisse Occultum vulnus, qui semper pectore claudit. Nunquam sanandi virtutem nescius audit. Ve micchi, que tacui! Credunt (loquor hec vicis Urbis) Divitiis plenam quondam velut et fore turbis. Ambobus caret illa: caret civilis amoris Et caret auxilii, languoris plena, doloris Dives, et anxietas torquet sua viscera seva; Hanc sibi deposuit mater miserabilis Eva In se marcescit. Genuit quos libera dites, Degeneres facti truce servitute Quirites, Undantes odiis, sua lumina nec retinere Nec revocare sciunt discordes, sic nec habere. Rex, rogo clementer regalem, rex, reverenter, Rex pie, virtutem; res publica namque dolenter Exposcit ne plus sileam clamore citando Teque precer verbis et fletibus, ac ululando Me stimulans; precor ergo tuam reverendo benignam Et maiestatem mundi diademate dignam, Ne tardes: mora longa fuit succurrere febri Que iam conatur contundere claustra cerebri. Si frenesis veniet, Borree demissa furore, Proderit haud modicum medicina retenta cruore Corrupto lesis admisso turbine venis, Ac adita leti nacto terrore Micenis". Tota caterva suas virtutum, mox aliarum, Commisit narrare vices vocumque suarum Doctis consiliis rationis, cuius honorem Retulit inclinans Devotio propter amorem Vocis. In hac forma breviter sic vota locuta Est cum voce pia, patula non nube voluta: "O cui debetur, rex, iam monarchia mundi Et decus imperii, cuius fons margine fundi Manat consilii, pietatis, laudis honeste, Iudicio recto prudentum respice teste Me famulam, precor, ore tuam cordisque vigore; Nam conmissa loquor presenti verba tenore". 51. Cetus virtutum, quia te laudabile scutum Esse suum reputant, te, rex, de more salutant. Quod tua persona septem carismata dona Percipiat, gliscunt, noviter tua nam bona discunt, Docta quidem, facta, multa pietate peracta, Sicut novisti, vel noscere iam potuisti. Et nuper mores, quos predixere sorores, Monstrarunt. Roma conculcat dulcia poma Pacis et involvit discrimine seque resolvit. Dedecus informe! Quia negligit optima norme, Iussa Dei primum, cupiens plus carpere limum Quam loca virtutis, pacis proprieque salutis. Concordes, dites set erant modo lite Quirites. Eris egent sensus et egent ope (noscito) census. Auxiliare, precor, Romanos. Turbinis equor Non patietur onus: tu, dogmata discere pronus Diva, cito propera, quia res petit ipsa severa. Sic rogo pulsata commissis atque rogata; Sic ego pro rore, pro maiestatis honore Divine, posco, comune bonum quia nosco. Urbs caput est orbis, cuius sunt languida morbis Membra soli peius. Languor mordax eget eius Frenis rectorum: tunc plena salus erit horum. Ergo rogant regem te, qui scis ponere legem, Ut transgressores redeant, fiant meliores Lege boni, docti non subdant pectora nocti, Accellerare viam matrem poscendo Mariam, Ut sedare queas ytalas quascunque plateas, Urbes et terras, omnes extinguere guerras. Tunc caput, ut sanum, sanabit quodque profanum. 52a. O Deus inmense bonitatis, dextra salutis, Et nimis extense pietatis labe solutis, Qui confers votum plenum, da cernere pacem Quam petimus, votum fac nobis teque meracem; Da regique viam faciendi iusta petita, Da Siculis variam mentem que, sorte perita, Nesciat armari, nisi si docet ut revocati: Tunc placet ornari qui sunt tecum renovati. Quam tibi nature speciem dat rexque figure Ortus pratensis, fidei durabilis ensis, Significat PRATUM tibi nunc servire paratum, Ut se concessit semper, nec mente recessit. Pasce novis oculos, rex, floribus atque sapor Ut pascas populos, famis acri flante calore. 52b. Hic ortus, PRATUM sive campus, rex, tibi gratum Dat solamen: habe, quia votum fert sine tabe. Virginei flores optant tibi semper honores: Hoc est floretum redolensque coloreque letum. 53. Rex, quia sunt flores varii multique colores, Et sapiunt mores varios, varios et odores, Milia quot nati sunt mundo, tot variati, Et totidem grati, si luce forentque probati, Non foret armorum sonitus, rabies animorum, Impetus ardorum, nec passio mesta dolorum. Set cur qui flores non reddunt moris odores, Set dant rancores et sevos fronte rubores, Percipiunt rorem gratum, pulcrumque colorem, Quidam candorem, quidam rubeumque calorem? Gratia dat gratis sua munera diva creatis: Plus habet una satis, minus altera res; neque fatis Assignanda bona sunt hec venientia dona. Omnis persona decoratur fonte corona, Divino teste Psalmista; set quia peste Se pascunt meste mentes, ac divite veste Nudantur mites fugiunt incurrere lites, Sic virides vites retinent sua munera dites Semper et humoris quo manat vena liquoris, Et sic sudoris pretium, quo grande laboris Redditur. Ergo fore datur omnibus esse labore, Si cupiunt rore celique fruique calore. Rex bone, rex digne pretio, rex quippe benigne, Flores te laudant, res laudant, dogmata laudant, Te cupiunt dominum fore mundi corde Latini Te laudant dominum, regem cum voce Latini, Teque, et imperium capias dant vota Latini, Te rogat imperium quod ames quod mente Latini. Rex bone, turba bonum te regem vivere donum Optat, deque bono sperat bona conmoda dono, Nam de rege cupit te cernere sede monarcham Principe deque cupit fore te ditionis ut archam. O felix trina vere tunc dote latina Natio, que bellis turbaris et ipsa procellis, Tunc respirares et tunc decus orbis amares Atque quieta fores, reparans in corde vigores. Dic Latium tanto iam tempore turbine quanto Sic involvisti, tantoque labore fuisti, Teque retardasti nec iusque tuum reparasti. Nonne fuit sanum bellum vitare profanum Et reparare statum saltem cum pace beatum? Quidam prudentes dicunt, rex optime: "Gentes Martis egent, mundant quo se dum sordibus undant". Cur ita, cum Martis sors sit mors et rogus artis, Dona recognoscunt, quia pacis et ipsa reposcunt? Gustato felle, placet inde magis bona melle. Que stat dulcedo set seva cruore rubedo, Et necis ambages fiunt et pessima strages. Qualiter ista ferunt? Quod sint utilia, querunt Illi censentes ubi sunt plures vel egentes Vel concordantes. Nunquid tanquam reprobantes Sunt hii tractandi? Non certe suntque piandi. Est hominum bellum vere crudele macellum Ac odii cella generatur dira procella. Talia dicentes non sunt ideo sapientes? Quod radice bonum propria non est, ubi donum Utile donabit, vel qua virtute iuvabit? Id quod morbosum scitur fore vel vitiosum Et nocet et ledit et cui placet et sibi credit. Tu sapiensque vides, tu post simulataque rides, Invictus, gratus, doctus, ratione probatus, Flecti concedis, gaudes, cupis utile, credis Si flectent flores hii te, captabis honores. Flores verborum decorant, dant pectus odorum, Perficiunt alacres motus, generant opis acres. Rex, tua maiestas meruit virtutis honestas: Cum iuris scutis et <cum> manibusque solutis Poscunt ut dignas laudes habeasque benignas, Semper ubique, vices et prospera vota repleta Et res felices et tempora cuncta quieta. Vivant, queso, satis qui privant te maledictis Digne vel gratis vel sub dulcedine fictis. Pone bone mentis curam concedere puram, Sicut, rex, sentis diram rem vel fore duram, Aut iram mire rationis, que premat hostes, Pacis seu dire facis arctos rumpere postes Arte queat. Queris te certe reddere sanum. Consiliis veris, rex, utere. Visne profanum Evitare dolum? Sis semper ut esque fidelis. Vis a nave solum linqui? Da flamina velis Acta tuis. Portum queris sic pacis adire, Respice, rex, ortum Phebi: lex pontica mire Exigit ut metas prenoscat nauta peritus Urse tam letas quam mestas. Orbe politus Vertitur ipse polus, et totum cardine celum Illo qui solus regit equo limite velum. Tu quia virtutem sequeris, virtus tibi donat. Ardorem ponat qui fert, ardorque salutem Confert, ipsa salus pacem, pax datque coronam; Ipsa corona bonam vitam: finis bona talus. Est etenim merces meritorum digna corona, Sicut dans dona quibus impia monstra coerces; Est maiestatis robur, ditione repletum, Iniungensque metum semper cum spe pietatis. Hactenus audisti faciles huius rationes Agminis, umbones operis, forsanque fuisti Non contentus eis. Referam set nunc breviora, Protinus absque mora, que sunt opis arma tropheis, Mentis oportuna, vitalia cordibus immo, Cum quibus et primo fit palma fidelibus una, Maior, certa, valens, accepta Deoque timenda Demonibus, menda sine, si sit ditio malens Nutum divinum quam quod petit a deitate, Quam proprium. Late patet hec oratio. Vinum Dulce Deo quod agat taceo meliora salutis. Si quis hec indagat tenebris animo resolutis, Penetrat ut celum, set adit faciem deitatis. Sic habet hec telum perimens genus impietatis, Orat pro pacis, inimicis parcit iniquis. Transeo veracis mercedem: crimina si quis Debita vel nexis sibi cuncta remictit, abunde Consequitur flexis meritis vite bona munde. Rex, quia debilibus voluisti corde fidelis Esseque flebilibus tendis tua lumina celis, Ne ledas, rostris parcens, fore quod studuisti Et nocuis monstris contrarius instituisti. Regnum servasti, decus et comunis amoris. Gratia que casti generatur laude pudoris Te sotiat certe semperque comes tua tecum, Expedit experte, quia pergis in agmine secum. Sancta, Roberte, comes conservat et utilis ensis, Quo feriente, domes litisque, carente, forensis Mentis rancores, et quo tu cinctus ab hoste Atque tue coste quo tu merearis honores. Splendet rex laude virtutis, roboris arte. Ac redolet fraude prostrata dupplice Marte. Cur dicam plures laudes, cur ipse secures Dicam pravorum cedentes robora morum? Urbs modo, rex orat modo. Res urbs anxia plorat, Plorat rex certe nunc anxia. Curre, Roberte, Curre, feras pacem, litem consume voracem; Pacem, queso, feras, rabies consume severas, Iras nunc dele, rancorem destrue, tele Indignantis opes nichila, vastesque Delopes. Surge modoque, leves te prorsus et erige sursum. Sta, precor, existens pietas generosa, recursum Et pia nobilitas, bonitas, rex, atque faceta Ac bona pro Roma plorante facetia leta. Ut vivas, requiem queris, non ut requiescas Torpens vis vitam. De me fac ad modo princeps - inquit nunc Roma -, sicut que ferre deinceps Non queo languores per deficioque labores; Sive iuves, seu non tua sum tua cura, pudores Nollem namque pati te tales, unde mereris Cum fama titulos, sapiens quia tantus haberis. Scitur, rex, vere, quia non tardabis amore Cuiusquam, nec melle precum, nec nempe timore, Nec pretio vel opis spe, nec suadente superba Peste nec acresti vel progenie vel acerba. Arcet nullus amor virtutem, rex, precibusque Non incurvaris blandis, sensusque tuusque Est animus constans, nulla formidine motus. Si census mundi tibi cum dulcedine totus Sponderetur, idem stares sine munere mundus. Inflata, scio, mente cares acrique: profundus Ergo teneret agens torporem sompnus habenas Cordis, ne faceres generosas res et amenas? Pessimus est torpor: non est requies hec amanda. Desidie morbo cor langet, nauta perire Posset pigritia: manus est fervens set amanda Solliciti: merito torpens patitur mala. Dire Ergo more linquenda quidem dilatio cuncta est. O si, rex, vellem modo dicere, que mola inuncta est Tu faceres! Sileo propter fera verba draconum, Quos non mense quidem sic poscit ius rationum. Est igitur quia, dante Deo, res publica mentis Firma salus, nota via certaque vita, parentis Rectificata velis assummere vota latine Gentis, quando fretis vaga fluctuat ira carine. Ipsa carina caret rectoribus eius amicis; Nam tellure manent utentes rebus apricis, Et metuit navis, ne, dum quatitur mare bellis, Corruat ex nautis cito maxima turba procellis, Tempestas fortis, sectans feritate catervas Et tractas mortis strages terat ipsa protervas. Ergo petit rectis duci cum lumine vectis. 54. Hoc est pometum bina bonitate repletum Alborei generis depicti tegmine veris: Poma dat et flores pomorum fertque colores Distinctos more spetiei sicut odore. Pometum vernum tenet hoc genus, ecce, quaternum Scilicet herbarum virtutes fert variarum, Est ubi, si tela feriunt, optata medela, Est ubi floretum redolens et cernere letum. Hoc et radices habet: o quas discere dices Nomina fors harum cupiens doceas et earum! Ducit poma bona que dulcia dant ope dona, Laudari merita, si sunt in nube perita Condita, vel tecta pulula lanugine recta. Hec curant herbe pestis grave vulnus acerbe, Dum rabidus latrat Siculus qui conscia patrat Crimina, vel rugit quia Petri dogmata fugit. Si modo vindicte dormit retributio ficte Mentis, non credat dolus ut fine duplice ledat, Vulnere torquendus, cum carcere cede terendus. Quam bene Psalmista, quam dulciter instruit ista Doctrina leta metro referente poeta Iste! Cum redolent, succidi turbine nolent, Sicut turbatur vas plenum, quando citatur Et clarum nescit fore, set violenter acescit. Aurum, quando silet bursa sic divite, vilet, Set cum donatur large, tunc nobilitatur. Hoc Macedum tellus habuisse datur grave vellus Auri Iasonis, non Herculis atque Sinonis: Tunc que fulgebat fulva lanaque ferebat Famam pomposam, laudem mundo generosam, Terra mari vincta fuit, atro nomine cincta, Et paupertatis portavit et asperitatis Pondera cum pena, quia vellera sprevit amena, Custodire viris permictens prelia diris, De quorum suco fit potus, et obvia bruco Herbas per fortes ducenti sepe cohortes Pugna fere sortis referentis premia mortis Brucos adversus, quibus est sensus prope mersus Humoris rore quodamque cadente liquore. Vernans herbetum patet hoc prodesse facetum, Ac redolet letum pometum, rite rosetum, Et fert floretum suavem pro tempore cetum. Transit muscatum quod fertur odore creatum Summo millenis gradibus quasi numine plenis. Unus flos horum variatur mille colorum: Formis nil iris patet obiice lumine miris. Phebi flos unus retinet mirabile munus: Plus radiat stellis cunctis est quando novellis, Vel nitidis bellis armorum, sive puellis Regum formosis spetialiter et generosis Obiectus. Gratis nomen mirabilitatis Ob hoc sortitus tanta specieque potitus Est: merito transit laudes: hic celicus an sit, Anne quidem visus quod miserit hunc Paradisus, Eius et est oris facies similisque coloris Parque quidem celi. Si testi fama fideli Est cuiquam, danda fuit hec in prole domanda Regis. Iam flore simul usus et eius odore, Cum decepit eam sic Iason forte Medeam, Tindaridemque Paris Veneris cum floribus aris Istis atraxit, sic quedam fabula faxit, Et servituram libito. Iecurum prope curam, Grecus Troianum post hec duo lustra profanum Obsedit, Priami cum pectora corda vel ami Visceris oppressit meror: fortuna recessit, Fessa triumphorum sibi tot tribuisse proborum Munera, diptongo set consilio quoque longo Fallacique brevi cum robore duplice sevi Atque dolis nixis tunc prodere semper Ulixis. Forsitan ista nimis digressio longaque primis Propositis distans, cum maius nunc opus istans Sit de floreto, quod non decet ore quieto Nunc sopire via, quia non est creta Sophya, Curam dormire patriam que poscit adire. Cura revertendi, nunc expergiscere! Flendi Est opus amissum tempus. Cor per fera scissum Vulnera sanare, litus curabat arare, Flabat et in montes, credens contundere sontes. Plus nam devota cum corde silentia vota Clamant quam verba tonitrus sonantis acerba, Ante Deumque silent verbosa, tonitrua vilent, Oris et insani clamor prout organa vani Discordisque foris velut intus multa canoris. Multa petunt extra prodire putamina dextra Et pulsant claustrum cordis sibi pandere plaustrum Infestantque manum. Cor librans poscere vanum Temptamenta, queo cur non nunc absque Lieo Esse? Quid hocque serit bellum? Que me fera querit? Dicite: quem gunfum fixistis in orbe triumphum? Quam pretio dignum, nacti fraudando benignum Et regale solum Latii, cum nectare colum Implentes? Quanto radiatis et undique manto Obtenti voti vestra dulcedine moti! Vindex est Parca, cum non pro lege monarcha Eligitur Christi, set pro pinguedine tristi Solum gazarum vel vanis rebus earum Pomparum. Quedam nunc nube sub istius edam Noctis et umbrantis enigmatis ore sonatis Obscurum sensum, referente putamine censum. Vertex telluris cervis lucis quoque muris; Triplex vel morbis pes et totus simul orbis; Et: caput inde rote, iunctum discrimina mote. Pestis in clero deflenda dolore severo, At puros pena calcat, cum transit hiena; Umbra tenet nexos tunc ad servilia flexos. Ecce quod effecte sunt stelle lumine recte, Sole queque volent celum vel subdere nolent Phebo nec lune se; nec contingere prune Hos possunt. Tales habeant dominos spetiales, Qui fora non spernunt horum quos vivere cernunt Seve pomposos, elatos, delitiosos, Insanos, sevos in fraudibus atque coevos Non prope Sansonem, set dirum corde Neronem, Non Petrum Simonem, set mundum nempe draconem. 55. Nunc referam poma, fructus ubi nobile coma Ornatus lucet, qui res cum pondere ducet. Innumeri cima stat Distributio prima, Que sic poma gerit, sic propria cuiqueve querit. Non sine fit iure quod nomen fit sibi cure Huius que rite partitur vel sine lite Pondera sudorum vel rerum pacta laborum. Hec sic sermonem per talem cepit agonem: "Gloria Factori debetur et hec Genitori, De cuius vena laudis vox manat amena, Obediens cultus et fructus tempore multus. Est subiectorum doctrina docenda sacrorum, Estque sacerdotum, quorum sic vivere votum Gnaviter ut discant alii quo vivere gliscant Salvifice, pure, docte cum lumine cure. Parce, Pater rerum, si nuntio carmine verum. Pace tua fari confido vulnus avari Presbiteri: spernunt nec que iudicia cernunt Succedunt vere, non qui pugnam tenuere Cum pugili mundo possunt obstare profundo. Non minus est bellum quam Chachi ferre duellum, Aut onus Anthei, vel fortis bella Nemei Concita personis olim propulsa leonis. Virgineos vultus video cum pondere cultus Et rabiem mentis penitus malefacta ferentis: Spelunca tali recubat latro, set vitiali, Tetra, non munda, fetenti nempe profunda. Sunt tria torporis horum mala dampna: doloris Infecte vite despectio, nec sine lite Spes data pugnandi, causa regnum reparandi. An narrare vacat, dum tempus gratia placat, Quot bona perduntur, dum pigris nexa geruntur? Cultus divinus fit multis tunc peregrinus, Virtus calcatur, vitium levitatis amatur, Non habet ardorem mens, nec rationis honorem, Impietas seva facit omnia fulmine leva, Dextera vexatur, cum vult bona ferre, ligatur, Spretaque maiestas est et comunis honestas, Et (cur non plura refero?) tunc nulla figura Servat iam morem, cum cure linquit amorem. Sollicitusque secus regitur, quia non fore cecus Vult per torporem, quo perdit deses odorem. Tunc fert sic secum: "Mea non sunt conmoda mecum Ni vigilando regam, vel tutor eis modo degam". Sollicitus dici valet hic qui nil vel aprici Aut oculis grati curat, servando beati Muneris inclusam vitam per membraque fusam Corporis hanc similem Factori, non Sibi vilem, Quam faciat sedem deitatis et ipsius edem. O te, te gratum, felicem teque beatum, Qui capis has curas, animas sine spe perituras Tutandi vigili virtute simulque senili Doctrina. Cuius stat viribus et status huius Orbis et est osus segnes sensus, studiosus, Nam videt hiis mentes fieri persepe nocentes, Mulus uti calces, et predo per otia falces Innovat. Absque mola cure, rubigine sola Desidie, pigre qua mentes sunt ubi nigre, Ignorando ducem, propriam perdunt quasi lucem: Sic in torporis strato perdunt et <in> horis Vanis, sive status anime seu ius dominatus, Corpus et usurpat regnumque per otia turpat. Non velut herendo, meditando, quiete sedendo Fit anime prudens dos, quam non postea ludens Spiritus est nequam, quia legem diligit equam. Lex petit active vite bacas, quod olive, Quas, miserans, gratis opus exhibeat pietatis. Pessima culparum fit segnities: ea rarum Consequitur fructum, set spissum pectore luctum. Unde Cato fatur, qui mores scisse probatur: "Segnitiem fugito": non convenit ipsa perito, Qui novit rite prout est ignavia vite. Ergo relinquenda fertur nimis et fugienda Segnities deses, que vult fore pectore preses. Sollicitudo iubet contempni res, ubi nubet Post cum merore dementia plena rubore. Quam bona fert sistra pro ludibus ipsa magistra Sollicitudo, bonis pennata probis rationis Plumis! Rex Macedo, qui vixit tempore predo, Orbe suo magnus reputatus, dapsilis agnus, Sollicitis curis quam festinisque figuris Pugnarum fregit animos mundique subegit Vires, et census fuit arbitrio sibi mensus. Conmoror hac cura forsan tibi, rex, placitura, Hac cura quare potes hac quia res solidare Fractas et fragiles, pretiosas reddere viles. Viles nam care fiunt meritis, vel amare Si se prudentes faciunt aut orbe potentes Poscere. Laus pulcra torporis none sepulcra, In quibus est mortis speties, turbe vice fortis: Debilis est visa nec ledere vulnere nisa: Cuspide quando ferit, nesciri vulnera querit. Sollicitumque doli non possunt subdere moli Pigritie tali, nec sompno pernitiali. Cum vigilare bonum fertur, penset pigra donum Dormitare mora torpenter qualibet hora: Dum dormire petit se curis undique retit. Omnia tempus habent, set hec otia turpia tabent: Sicut aque moras fetentes reddit ad horas Multa quies, mentes sic culpa monstrat olentes. Carcere sicut hebes fit clausus, qui fore debes Quisquis ibi multo spatio sine lumine fulto, Vere sic nescit studii quicunque quiescit Desidia, fructus non expertus fore fluctus, Nec bellum pacem, quam confert Marte meracem, Ante quidem gustum non novit condere mustum. Iam genus humanum cum clarum sit bene sanum, Mel demens ursus gustare negans, fore rursus Credens id plenum mortis vel grande venenum, Gustavit tractus per cornua fracta coactus, Passus abhinc caude truncari divite laude, Ne removeretur dolio quo mel retinetur. Est hec limaca residens cornuta cloaca, Ostendens fragiles turres et robore viles: Vertice pingit humum muros, et sirmate fumum: Segnitie vermis quasi cecus, set nec inermis, Coclea nam tegitur qua vel pro veste potitur, Arce vel umbonis tutela forsan agonis. Hec habet inflatum nimia pinguedine latum Ventrem porcinum, guttur set edendo caninum, Ac oculos luscos, dentes rubigine fuscos, Anseris incessum, testudinis alite sessum: Passu (cerne!) redit, post Amphitriona resedit. Alter sepe via nunc Birria. Carpe talia: Quid petit indago? vel quid signavit ymago, Et quid hec ducens effectio fingere lucens Dogma? Figura pigros quos arguit hic fore nigros Instruat: et serves et pectore mox coacerves. Visne vices horum sentire pares animorum? Aures et dentes ad risum sponte volentes Maiorum mordent iudicia, cum lue sordent Vel paupertatis vel non habite pietatis. Tunc cernunt metas vivendi seque prophetas Constituunt stratis -aiunt- Domini feritatis. Hii quo tunc ibunt, plus vivere quando nequibunt? Ad regnum Sinonis, qui nunc solium Babilonis: Fungentur tronis variis regione draconis. Quesiti quare, quia dedignando iuvare Nos exorantes ut vivant atque precantes Despiciunt, ergo portabunt crimina tergo Tunc visi stulti fuerint ac igne sepulti. Et mox quesiti: "Vos cur modo rite periti Non ita sudatis studiis rerumque iuvatis?". "Nos contemplamur" aiunt "orando precamur: Insompnes multas noctes transimus inultas, Spe solante Dei, simul esuriemque diei". Cumque preces dantur quod surgant sive vocantur, Se tunc dormire fingunt vel ad astra salire, Et nolunt tangi nec tunc rationibus angi; Optant laudari, pretio vano pretiari, Composito vultu portant habitum sine cultu, Qui, nisi noscantur a fructibus, hii reputantur Mites ut agni: tamen esse lupi vice magni Cultu mendaces set tecta fauce rapaces Inveniuntur. Habet genus hoc quod tempore tabet, Nostro sub solo, sompne, quos linquere volo Servorum pigris stratis, quos impia tigris, Invadens morte, non excitat esse cohorte Cum bellatorum feriente struem vitiorum. Unus in illorum fovea tumulatus agrorum Birria narratur, conceptio dum recitatur Herculis Almene natusque Iovis. Modo vene Alterius structos referam, breviterque reductos, Exemplo quales Lippus Topi spetiales. Sompno nectebat, dum pigros perficiebat. Qui bene torpebat, summe torpere docebat. "Noli - dicebat - cito surgere". Quando volebat, Si quem cernebat, perfectum reddere, flebat Non fore: "Te noli, fili, submictere noli Tam mdo sudandi: non est tempus vigilandi"; Et requiescebat secum thalamoque manebat. Pignus mictebat temeti solvique petebat Mensuram primo surgenti. Stabat in imo Lecto letatus Lippus servusque locatus Delitiis retis, fraudantis corda quietis. Lippus surgebat, cum forsan cura petebat, Et quasi non flabat vix vestes quando parabat, Set permictebat sentiri seque sinebat Credi per servum tanto torpore protervum. Surgere tum visum, servus dirumpere risum, Compellebat herum; post prima silentia verum Aiebat servus, torporis factus acervus: "Solvere posco merum te: cernis me modo serum Esse magis lecto quam te". Replicando profecto Affirmabat item Lippus: "Nec querere litem Expectes: solvam, mea set per dampna revolvam Me fore delusum per te, cautum vicis usum Huius". At "Hah!" dixit famulus, se quando refixit Gaudenti bili prefato stare cubili: "Doctus credebas me fallere, meque volebas Solvere mensuram vini, nec spernere curam Tam cito surgendi (verum dicebat habendi Ius nactus). Queso, sileas de me fore leso. Hac vice portari vinum fecique parari: Nunc bibe". Prebebat potum quem turba videbat: Sic invitari visum voluitque vocari. Quid valet hoc fari, poterunt docti meditari. Forsan lectores aliqui sensu graviores: "Hoc leve misceri sententia nec revideri Inter libranda debebat velle, locanda Sunt ubi matura doctissima factaque pura, Et non plena dolis vel risu". Fineque molis Ars respondebit, si dandi tempus habebit: Auditum mundum dicet cum demone fundum, Fraudis concordem, caro quo pepigit dare sordem: Excolit atque fodit bona singula que videt, odit Et sotios prodit et se cum crimine rodit. Ut mors vitetur nec eam ludens imitetur Per sua dampna seri, feci tam vilia veri Facti. Cum magnis lupus est mixtus velut agnis, Non ut perdat eos, set quod caveant Phariseos. Omnis doctrina de falsa facta farina, Si vel formosa videatur sive iocosa, Est, est letalis, est (ter dico) vitialis, Nam semet ledit, deceptum perdit et edit Criminis exemplum stultis, quibus est uti templum. Stultus forte feret quia: "Vanis sensibus heret Quis putat ut risus teneam: ridet Paradisus! Ergo ridendum, non est ridere cavendum. Cuius mens plangit mea cur consortia tangit, Increpitando virum qui iudicium dare dirum Audet? Tunc risus ymitatio fert sibi visus". Scire nicchil novit mundo qui ludere vovit Tempus, seque gemit post qui se fraude peremit, Hanc consectando cum demone sic ymitando, Ut velit hic risus mortis. Vite Paradisus Gaudia dat vere, que mundus nescit habere, Perdens in vanis se tempus dona profanis: Multi falluntur, quosdam dum calle secuntur. "Docta perge via vera, monstrante Sophia" Inquiet auditor sapiens sensusque politor Sinceri: "sanam tulit ars, nec tu quoque vanam Doctrinam". Forma sermocinor hac, quia norma Vult ornatorum: sic ars est facta colorum. "Cur ego sic spernor vel sic vilissima cernor Undique?" Desidia dixit; "me cur elegia In miseris scribit? Quando peto, cito peribit Custos vanorum vigilantia sollicitorum. Dum volo sopire sensus, clamant ducis ire: Ire decet nactum regnum. Vobis ego pactum Non feci. Gratis donavit regna creatis Mundi Salvator, cuius fuit ante creator. Cur ego sudare cupiam, vel cur vigilare? En: volo dormire. Pereunt qui grande subire Molis onus nixi, satagunt post pondere fixi. Geta precorque cadat, in lapsum, supplico, vadat Turbaque que guerre vult libera pondera ferre, Nata superborum patienter dura virorum Atque tirampnorum, nolo quos nunc dicere quorum Credo sacerdotum numerum constare nepotum, Et scio quod bullam patres habuere cucullam, Et spurce nati sunt postea pontificati, Ignari canonum, vivendi vel rationum, Nec ducis herrorum cernentes bella malorum. Et minus ista pecu scit turba resistere specu, Cum sit pasta cibis serpentum, sicut et ibis, Quam bos aut asinus, rudis et civi peregrinus Indus Bondonie, cum nescius est simonie. Et tamen ignari nunc preficiuntur avari, Hoc faciunt, cupidi rapientes pignora nidi Non pennata gule, que non parit, ut pote mule. Lucifer ardorem neglexit, cuius honorem Ambivit, cecidit. Se lapsum post ubi vidit, Invidus, ut scivit homines huc adire, polivit Spicula fraudandi, iugulos gladiosque secandi. Complevit votum: genus humanum sibi totum Seduxit secum ruiturum crimine cecum. Filius hoc Patris, capiens mox vincula fratris, Fratres salvavit, quos sic ardenter amavit, Ut dignaretur Dominus quod sic moreretur In cruce pro servis ingratis, sepe protervis. Sic cum solvebat pretium, velut expediebat, Contulit et stravit inimicum, qui iugulavit Stirpem contemptam pretiique cruore redemptam; Vitam cui secum dedit etternam, quia Grecum Vultque Palestinum salvum genus atque Latinum. Segnities stravit quos celum precipitavit Et quos fraudavit pomo draco, quando necavit. Segnities unda submersit cuncta profunda Agmina nata soli peccandi dedita moli, Et vitulum fecit coluit, quem lexque proiecit, Et tabulas frangi fecit, se cedibus angi Ac se morderi meruitque siti retineri Serpentum seva: sic pigros edidit Eva. Pigritie pestis nutrivit virus in estis Tam Iudeorum, quam cordibus Assiriorum, Et Romanorum decus ammissum, quod eorum Testatur clerus, modo perdidit omnia, serus: Dona Creatoris neglexit, pignus amoris Perdidit, ignarus factus, torpens et avarus, Elatus, vanus, Symonis cum peste profanus. Et nisi quod frena Benedictus papa catena Cum retinente dedit, qua pestis dira resedit, Pulsabat celum blasfemum turbine telum. Pugnaque cessavit metuens, que ceca patravit Illa cupido, pati, iam pauci luce probati Stare videbantur constantes, nam trahebantur Ambitione foris, que gliscit pondus honoris: Cornua gliscebant, cornutos quando videbant. Sic opus id fictum cessavit per Benedictum, Segnitie multo nutritum tempore stulto, Consilioque patrum quod erat sub nubibus atrum. Hec ea sunt poma Ciceronica, que sua Roma Eius pometo legit prior, alma, faceto. Set meliora dedit maioraque, quando resedit Consul, tunc turbe romane tutor in Urbe, Atque Catilinam solus portare ruinam Compulit, armavit patriam, ius continuavit Rome, servavit libertatemque locavit In solio stabili tunc, iudicioque senili Sancti quippe status legum studioque senatus. 56. Cetera poma fere virtutes ante dedere Precipue septem per trinam dulcia neptem. En matres alme que dant diademata palme, En, hee felices, sancte sunt ac alitrices Vite purorum servatricesque piorum. Prima fides harum spes estque secunda sacrarum, Tertia cara nimis dilectio, fervida primis Plus satis, ac quarta prudentia doctaque parta. Set prout implere reliquos facienda docere, Iustaque quinta gerens, set fortia sextaque querens, Septima mensurat moderamine quod bene durat, Vite frumentum velut omnia dona parentum, Atque statum mentis sic temperat arte tenentis Legis, quod plane pertransit vulnus inane. Seque iuvant spissim se defensando vicissim. Unam perfecte capiens, reliquas fore recte Secum cognoscat, quarum non rumpere poscat Sanctum fervorem nec vel bonitatis amorem: Quem bene qui servat, sibi mercedem coacervat. 57a. Est liber hic certus, quamvis speculo videatur Esse coopertus: nam credi vult quod amatur. Adam firmavit signacula que reseravit Septem, rex, Agnus cruce passus vulnera magnus Mortis, et huius ego que credens lumine dego, Pugno probis armis crucis et certamina parmis Vinco, iuvat magnus me semper victor et Agnus. Hic liber et tela micchi dat qui summa medela Est data de celis qui vivit corde fidelis, Eius doctrina pereat ne sancta carina. Ignibus umbonis crux obstat sancta draconis, Hoc armata libro, lolium de messeque cribro Ac hereses spargo, sic hoc oculata quod Argo Plus video clare verum quod oportet amare. Pestibus insurgo cuius cum posseque purgo Fedos languores, animarum sedo labores, Huius doctrine regimen, cautela carine, Et velum ventos compellens fraude retentos. 57b. Conmoda plorantur hic perdita, seva domantur Pectora, pressorum curantur corda virorum. Hoc et cunctorum resipiscit plebs miserorum. Hic telis ictis miseratio sive relictis Poscitur atque datur, si iusta precatio fatur. Hic quod debetur cunctis ratione docetur, Panditur et trina radix culpeque ruina. Hic liber est legum sanctarum, regula regum, Dos subiectorum lucis, tutela bonorum, Gratia collustrans, nullos in lumine frustrans. Hic Deus expertus mirabilis est bene certus, Intellectivus et spiritus atque dativus, Septem namque bona largitur et optima dona. Mundus monstratur quod sensibilis teneatur Et quod sit visus affectandus Paradisus, Horridus Infernus ac eius trux Olofernus, Magnus et ipse draco cum tristi milite Chaco, Ecclesie luna virtus laudabilis, una Sola bonis tutis est lucrans regna salutis, Et quod dampnatus culpabilis estque reatus Una cum culpa perdantur conmoda multa. 57c. Pro novitate, Fides, ego sic me detego regi, Nunc tibi nam legi: nunquam conformia rides. 57d. Clavis ergo Fides sum celi, qua modo rides, Quivis mortalis, quia sumque salus spetialis Hoc homo tu mundo tam ceco tamque profundo. Qui me scruptatur, quod querit, plus vacuatur, Et magis unitur vero, quia luce potitur. 58. Ecce crucem Domini: partes fugiatis inique Fraudis, et oblique dampnate crimine fini. Vicit namque leo de Iude stirpe polorum Et terrenorum regnorum monstra tropheo. Hac nazarenus Christus crucifixus amore, Atque micchi rore dando fuit Ipse serenus. "Cessent adverse partes crucis" imperat "alme, Virtus cui palme donavit vincere per se". Vis dedit ipsa ducis, quia rex est sol quia verus, Cunctis sincerus superantis numina lucis. In virtute Dei crux est victrix pretiosa Et rubicunda rosa, pulcerrima res spetiei; Sanctificata mere crux est ex corpore Christi, Et membris isti decorata potenter et ere Eius: adoramus in ea qui morte pependit Regem, qui tendit sua brachia quando rogamus. Voce loquor plebis nunc, crux: nunc, sancta, propina Ex ope divina protegmina, quave docebis Vim bene pugnare contra Christi ducis hostes, Quave necis postes frangamus, eamque necare Possimus, noxam vitare, fugare potenter Et que dementer ledunt fidei paradoxam. Discite, Christicole, tam credere, sic operari, Cum virtute pari caveatis ut obice mole, Que claudit celum (quod crux aperit, sacra clavis) Et retinet navis ne transeat hoc mare velum, Discatisque crucis per viros esse probatos Et fore lucratos etterne gaudia lucis. 59. In te speravi, spero, sperabo; locavi In te me totam. Non confundar, neque motam Ullum tormentum faciet sine te, quia ventum Sperno mundanum: tu das animum micchi sanum. Hereo nam monti, sedeo sine turbine sonti. Sola silendo precor, placidum quia conficis equor; In terra spero vivorum cernere vero Munera que donas, bona quos in parte coronas. Me tu quodque levas supra me, respuo sevas Res simul et vanas, indignas atque profanas. Expecto tecum fore celis. Gratia mecum Est tua quave sine metuuntur ubique ruine Crudelesque lupe vitiorum. Sic, quia rupe Hac sedeo, cedunt nec me nec dedita ledunt Agmina. Tutele serveque tue micchi dele (Opto!) lupas illas, rapiant ne pacis ovillas. Tu bonus es custos, quia protegis obice iustos, Stirpe rubi regem, quia novit tam bene legem. Regno siste, bone pastor, sine fraudis agone. Hoc precor in verbis, quod et obstet ubique superbis, Et fac expertum studii purgare Robertum Deque suis regnis est quisquis pectore segnis, Et spoliant rebus insontes, nocte diebus, Equora turbantes et predis orbis ovantes. Desque statum gnarum constantem Christicolarum Plebi cunctorum pacemque tuam reliquorum. Et quia poscendo prudens fit mensque sedendo, Dum solio residet, de sortis turbine ridet, Et de felici vultu rex prospera dici Curet, ab occultis mundari dat quia multis, Idem sincerus, credens quod vernula verus Sit sibi laudatus vel iudex iure probatus, Officium quisque. Set iniquus, cum sit hoc isque Officio positus, nec sit virtute potitus, Iustitiam frangit, insontes sepius angit, Non est cura mei secum bona, namque diei Obvius hic luci vult mundi falsa caduci, Non sperat celi, que tu das cuique fideli non Qui constans durat, velut in baptismate iurat. Non sine re certe, rex, hec tibi dico, Roberte: Et licet inspectes occultos, rex, rogo, vectes Et secretorum regimen, te, scire virorum Corda nequis, esse scis diversissima messe: Unus letatur rapta se quis saturatur, uno Gratius atque pius famis aufert vulnus alius. Ietro dedit canum seu consilium quoque sanum Iam Moysi plebis relevande. Rexque, valebis Carpere nunc simile, si non credes fore vile. Exploratores secretos micte, labores Qui gregis inquirant, qui naute per modo girant Equora, pretores vicis et regales honores Qui teneant, quali spe preficiant spetiali Ullos censendis et fidos micte gerendis, Et nosces plebis que non prescisse dolebis; Nam tua res ista, iam multo munere pista, Nunc formidatur quod deteriore trahatur Fune nefandorum (quod et absit!) ad antra malorum. 60. Credita que speras cum, Spes, iustissima queras Munera donabo que gliscis, teque locabo Civem post celis sotiam Martis Michaelis Principis: ergo mei victoria sis aciei Constans que ledit fede que legibus edit Vox mea: que poscis faciam, quia poscere noscis. 61. Prorsus amore Dei sic ardeo sicut et aurum; Cordis flamma mei prout ignibus urere laurum Magna solet (mira res!) inconbusta vigere Ut rubus, et dira non est: maneo micchi vere: Sentio fervorem, spargo redolenter odorem; Non mea curo, Dei vel grata Sue faciei; Curo confutem, per amorem velle salutem, Infirmos cordis vel turpi vulnere sordis. Nil ago perverse, non emulor, haud gero ficte Ac anime merse culpis vel sentibus icte; Compatior dulcis sotiis sum seu peregrinis, Et spatior sulcis pietatis et obsto ruinis, Tutor et insontes, celo crimen miserorum, Arguo torpentes clementi voce bonorum, Solor et afflictos et sedo pace furentes, Ad verum fictos nitor revocare sinentes. Quisquis nempe caret me nicchil habet, nicchil ergo Est; stipulis aret similis. Modo carmina vergo; Cum puris tumba moror una; leta, faceta Horum secreta sum candida iure columba; Et cum versutis gero prudenter comitivam, Quamvis convivam patiar me iure salutis. Sum soror humani generis nutrixque fidelis; Nulli crudelis dulcoris do bona sani. Diligo ferventes ferventius igne; teneri Tunc reputo veri quod amici sint recolentes. Non turbor bellis, carnis velut anxietate, Aut infestate languoribus atque procellis . Parco vel ignaris vel ut ignotis: veniarum Non personarum manet in me lectio naris. Nec discerno viros qui sint venia meliores, Vel plures mores habeant, vel crimine diros, Et precor ut mictat lumen Deus hiis radiorum Perpetratorum scelerum virusque remictat. Qui mage pacis egent, veniam festinor, <et> illis Do numerum villis, solaminis addo veracis. Non eget is medico qui sanus scitur iniquus Conscius; obliquus eget auxilii, set amico. Omnibus ut sospes sit quilibet obligor hospes. Ne perdant salmam, cunctis opis offero palmam. Pando meum mantum venientibus, est sibi quantum Utilis; et poma Tibi, que dedit inclita Roma, Factor celestis, resero: fugit ac fera pestis Invidie, quare Christum velit omnis amare. 62. Spiritus ille Dei sum, qui replevit amore Orbem cum rore dulci sancte faciei, Nullaque virtutum divinum fert ita numen, Sicut ego lumen cordis vitaleque scutum. Vivus fons ignis, dilectio fervida, donum Septenumque bonum collatum nempe benignis; Et quia te certe mea non latet ista, Roberte, Copia, do finem tecum rogo corde reclinem: Surge, leo fortis, qui franges vincula mortis, Surge, iuves Ytalos quorum ferit invida talos, Et fera lesuris cecis et corda securis; Surge secando moras et carpe iuvaminis horas: Solum voce vales, vox est que dulcius ales Morbos sanabit parereque corda parabit. 63. Tempora consultis tria pondero: specto futuris, Presens in multis cum preterito rego duris. Tres precedentes sunt matres suntque sorores Nostre fulgentes, et nobis sunt potiores. Si sentis mecum, sapienter cuncta putabis. Posse semel tecum contingere nulla negabis, Esse vel usque queunt si vel quandoque venire Mundi rebus, eunt que possunt sive subire. Iusta quidem certe non trasgredior ratione: Leges experte micchi presunt conditione Claraque que per te datur et vis lucida iuris. Mores adverte quibus ostendorque figuris. Te speculum video virtutum, numme sacrum, Te baculum doceo sanctum meritumque lavacrum: Non sine te valeo quicquam discernere recte, Tecum nam niteo, pestes cui sunt bene secte. Inter nos paritas viget hec: intelligo digne Que facis, expositas micchi res intelligis. Igne Nodus hic ardoris ligat ambos omnibus unus. Hoc viret ex roris pinguedine fertile munus. 64. Omnia credo tibi: nec cor, nec verba nec acta Sunt penitus alibi, tua set sequor omnia pacta, Dogmata, consilia: secus iniuste gererentur Atque forent alia quam cortice multa videntur. Iudico namque tuo sensu consulta perito Ordine precipuo, multo sudore petito. Cuilibet esse suum reddo ius atque tributum; Nolo statum fatuum furiosum ducere nutum. 65. Rex, ego sperno pigros, et stantes crimine nigros Cerno spe viles sensu stolido pueriles, Et nunquam tristor, si vult me ledere pistor. Fortis et armata sum virtus Marte probata; Vilia non curo, set diligo robora, duro Exuperare: modo clave pondus grave prodo. Dextra sum fidens ac ictus pectore ridens: Libera sum, leta, dubia nec territa meta; Vindictam vere puto vim potuisse tenere; Ultam me credo dum captum nec vite ledo Ignovisse genus vindicte fert quia tenus. Aggrediorque palam, non insidias ducis alam Et non formido discrimina, mota cupido Illorum cordi non est micchi: sepe momordi Qui temere bellum gliscunt vel ferre duellum. Umbonem stantis fortis sic est elefantis, Sum quia robusta, gestans, et prelia iusta Vincens, infesta tueor set prorsus honesta. Turpia facta polo sub claro cernere nolo, Et genibus flexis maneo, quia turbine nexis Succurro presto vel fessis pondere mesto. 66. Laudo quidem parce, set parcius utor in arce Quem diffamandi vel sub probra feda vocandi. Mensuro mores, constringo mente dolores, Tempero naturam, rem mollio sanguine duram, Dirigo rancores ad pacem, sive furores Sugo laurino, votum nam suave propino. Ista soror mecum, sedoque Modestia secum En ego, cum lignis furit immanissimus ignis. Flammas in mentes nimium fervore furentes Transeo, tunc iras cum pestes fundere diras Aut armare volunt aut cogere fulmina nolunt. Atque, quiete mea, patientia multa trophea Suscipit et fortes conservat pace cohortes. Cum sine mensura non regnet regia cura, Do regimen regnis, ne lex stet nomine segnis Fervens, sive nimis, vel celsis raptus et imis. In medio sedes mea stat virtutis et edes In qua sisto forum qua pondero munera morum: Palladis exemplo facio: gens nescia templo Infelix monstrum proprio sistit, grave rostrum Dissimulat pene, culpe dum pondera plene Tam gravitate premant, quod cunctis gaudia demant: Tum laxat frena vindicte tunc et amena Vertit in ignaros casus et pestis amaros. 67a. Pallas pro certo Iuno sunt nota Roberto Regi - fatur ea que fascinat ista Medea - Deteriorque Venus. Proles sua postea fenus Ex hac usura capiet, micchi crede. Futura Laomedontis erunt periuria, que fore querunt Ulta sibi pene. Taceas modo, donec habene Morum sint fracte Teucrorum sive coacte Obsidione. Vide, coniux Iovis, et modo ride. Ipsa dabit penam, que fecit amore catenam. Non te reginam decet hanc nec habere ferinam Ore voluntatem, set velle piam bonitatem. 67b. Regius hic natus, deceptus et illaqueatus Forma delusus, nunc iudex iuris abusus, Arbitrio verso promissis sordeque merso, Degenerando probis maioribus, aspice, nobis Ex tribus o qualem, rex, eligit. Hanc quia talem Se vult, experte rerum, modo multa, Roberte, Turba petit censum, meliorem nactaque sensum Me precis implorat, votis me numen adorat. Sic etiam peius subdit livor ferus eius Iudicio - Iuno fert indignata - sub uno. Ista placet vanis lascivis atque profanis: Est dilecta Venus libiti puteus quia plenus: Estque voluptatis cibus et tamen anxietatis. 67c. Palladis audite monitus et iussa perite: "Me Paris hoc spernit, quia lumina non bene cernit, Et Venerem laudat, que semper eum male fraudat". 67d. Sic Venus affatur Paridi, quod cepta sequatur: "Dulcis nate Paris Priamo, gratissimus aris Effectusque meis, ne cures hiis phariseis mit Non fore gratus: ero tibi verax munere vero". 67e. Pulcrius hoc pomum tu pulcrior accipe, diva, Forme namque domum te censeo, spes mea viva. 67f. Iste, prout stultus, veri nescit quia cultus Debita iura, dedit quod stulta mente resedit Pomum vesane, que perdet Pergama vane. 67g. Deserit arbitrium, spetie spondente decorem, Lucis splendorem sive bonum patrium. 68. Eccuba, fax natus tuus est Paris, igne ligatus Iam Veneris, stratus pedibusque nitore voratus. Parva fit a norma morum concordia pure Vite cum forma: Venus hanc artat sibi dure; Quando pudicitiam cernis fore delitiosam, Poscere nequitiam credas, decus omne perosam. Inde placet mecho Spartane cauta rapina, Qua resonans echo clamat, fugiente carina. Conveniunt reges, tunc Aulide fundere iurant Per pugne leges Grai que Pergama durant. Turgent Atride, tumet excita Grecia tota, Ardent Pelide cum Mirmidonum face mota. Gens mendax gliscit Troiam delere superbam, Queve dolos discit, set mentem servat acerbam. Pallas iam pensa vindicte mole pudicis, Que fuit offensa, non hanc conmictit amicis: Hostes impuros vult hostibus aspera plecti Impuris, duros et per fera vincula necti, Pergama periuris deleri condita dudum Per genus in duris expertum, scit quia crudum. Ecce: vocor, certe verum quia dico, Roberte, Rex, Cassandra: viris amens respondeo diris. Casibus indoctos facit experientia coctos; Expedit errori se conmendare pudori; Usque reformetur veri lux et reparetur . Si micchi non vultis, vobis, rogo, parcite multis: Pena parata silet, mea nunc sententia vilet, Et vocor insana, quia nunctio, quando profana Facta gerunt penam Frigiis et turbine plenam Diro venturam. Mater regina, figuram Arguis erroris in me fore. Mota doloris Cuspide, non leto vultu, dum vera propheto, Vis audire rata dum sint tot prava patrata. Pro natis caris, queso, ne decipiaris, Nec tu virtutem credas tu neve salutem, Nec celi rorem tantum dulcoris amorem Qui vult, peccatis nondum merore piatis Sic indulgeri, nec quaquam lege videri Natos astrictos vel cives tam maledictos, Dardanide, nemo seducat vos, quia remo Navis vestra caret, furie pulsataque paret Undosis bellis ponti sevisque procellis. An mala patratis quo conmoda percipiatis? Hoc si credatis, tunc legum iura negatis. Equore Tyndaridem raptam duxistis, Atridem Coniugis invitum viduantes pace maritum. Credita divina petit ultio castra rapina Duci navali, cursu pro divite tali, Obsessura decem Troiam, que turgida fecem Non vult purgari, nec furto scit satiari, Annis, captura cum fraudibus et peritura Pene labore doli dure tam dedita moli. Cernite! Mendaces veniunt punire rapaces. Non sedet in mente sapientia cauta iuvente: Improvisa gerit, libitum cum carpere querit: I non quantis finis sceleris replere ruinis Hos soleat novit, dum spes mala condere vovit. O male periuris iam condita Pergama curis, Quando carent tutis valida ditione salutis, Credere nec curant iussis quibus omnia durant! Sic cadet hiis rebus sponsus meus ipse Corebus; Eccuba cum Priamo non in certaminis hamo Funera natorum primum spectare suorum, Me miseram portet ut tam trux pondus oportet, Et germanorum me deplorare meorum Cedem, me captam, quam servitus agmine raptam Detrahat ad mortem per eam quam predico sortem. At florente coma virtutis semine Roma Nostro post surget, probra que mox talia purget. Purgatis morbis, huius dominabitur orbis, Postea marcescet: tunc virtus quando virescet Atque fides Christi mundo lucebit, et isti Cultus et ardoris fiet virtutis honoris. Queso, cave, Roma, ne marcescant tua poma Intus virtutis ut menia celsa salutis. Si bene ferveres, zelo, non Marte, caleres. Te feriente, feris armis que vincere queris Te. Dum fervebas virtutibus, ipsa solebas Mundum terrere, tibi sub ditione tenere: Set nunc, quando videt te scissam pectore, ridet. Durabit Pratum parens semper tibi gratum: Dilige devotum, rex, ipsum pectore totum. Mictet pavonem tibi, quo capies rationem Dignos ornandi doctos virtutis amandi: Quam, quamvis noscas, per amorem cernere poscas 69. Hunc tibi pavonem donat, rex, qui Salomonem Equiperas mentis donis proprie sapientis, Hunc tenerum bellum, coluit qui nuper agellum, Ne verum celem tibi, rex, set corde fidelem. Sit paucis verbis narrat que vita superbis, Que nunc prelatis inflatio, pompa paratis Ad lucra seva doli, miserorum noxia moli, Que nunc caudarum distentio pasta suarum, Cetera set linquit, qui singula fecit, ut inquit. 70. Hic ego sum pavo, similis mundo quia pravo: Esse quidem novi me quod de lumine vovi, Sic illustratus oculis Argique necatus Qui fuit Alcidi, quos nunquam vivere vidi. Currum Iunonis fero ductor, voce draconis Clamo, latet nido dum coniunx, stulta cupido Est mea dira nova sotie que destruit ova. Glorior at caude specie: tamen ambulo fraude Cauti latronis. Visis pedibus, nego donis Esse venustatis me pictum vel novitatis, Grate vel laude pulcre vel nomine caude. Sicque, per horrorem, caude postpono decorem Quem decerno pedum, nimium quem iudico fedum. Angelicis pennis vestitus sic ego vernis, Cur crudelis here traho iussus pondera, quere. Sum quotcunque bonis dotatus, vi rationis Nector maioris vite fieri melioris. Ergo trahens stringor donis quibus undique cingor, Et caude crines pedibus tunc indico fines; Gloria vana cadit cum fraudis nomine vadit Que fulgetque, sonis vel rauci voce draconis: Tunc caude penne, solium si quando perhenne Pensatur finis, flectuntur sepe ruinis. Sic, auriga fere Iunonis sum quia vere, Qua mee prolis puto luxibus obvia solis, Ante suum fetum perquiro summere letum. Tellus, docta parens, ne fetus concidat arens, Abscondit semen quod gliscit perdere femen. Sic ego sum forma que colligitur bona, norma Caute vivendi, mundi spetiosa cavendi, Nec confidendi rebus; causaque cadendi Mundanam formam gero, que dat vivere normam. Pompis elatos doceo deponere gratos Stultitie flores, que diligit orbe colores, Et spernit mores rectos fructusque labores; Forma superborum sum picta, libido vagorum, Et conversorum speculum regimen vel eorum, Sum deceptorum signator et umbra suorum, Nam gero serpentis caput et cordis sapientis. Vanis nempe bonis pictique levis rationis Pennis pavonis, mundi vocisque draconis, Dire Iunonis, modo sunt qui pondus agonis Vite latronis credunt vel in ungue leonis. 71. Per duo te queso regalia signa, Roberte, Aures converte: spatio, rex, pergere queso. Pascua sunt vite tua signa, fidemque sequenti Pabula dant menti, sequitur si signa perite. Campo celesti sunt aurea lilia: pure Lumine, nature sunt reges semper honesti. Campus uti celum, sunt aurea lilia stelle: Sic vestrum velum fert conflua pabula melle. Aurea pars regis sapientia clara notatur, Qua designatur sic observantia legis; Flammea pars diram designat legibus iram Et pugnam tutam succendia ferre solutam. Semper ego signa sequar et tua iussa benigna, Semper ubi digna secus amnes sunt sua signa, Ubere que plena sunt fructu, sunt et amena Est ubi septena virtutum vivida vena: Alma fides, fortis spes, ardor amore cohortis Non metuens mortis, dum pugnat turbine sortis; Est ibi lustrato prudentia pectore nato, Ingenio lato constantia corde probato, Iustitie cultus, omni munimine fulctus, Atque modus multus, qui temperat orbe tumultus. Expectat Roma tua nempe salubria poma Virtutumque coma tua sit, cui nobile noma, Quo sua nunc crescat virtus et fama virescat, Et sic fervescat Latium, quod mox recalescat. Unica spes gentis Itale, rex, perge, petentis Solamen mentis sis, Rome sisque gementis! Solamen nescit nisi te, compertaque prescit, Unde vigor crescit, dum virtus sede calescit. 72. Causa iubet quod sic in equo, rex, stem modo sessor Militis armati signis, sum namque professor Pratensis, referoque suam sic stando figuram. Indulge fidei subiecte, respice puram Mentem, deflexam tibi semper ubique paratam. Nam Domino micchi te dominum quia rem fore gratam Esse meum noscas micchi pre cunctis. Quia cerno, Rex, quia virtutes sequeris, nunquam tua sperno Iussa. Precor, dignare preces audire precantis Sponte tibi vero fidei zelo famulantis, Proque mea tibi matre preces cum supplici mente Porrigo, pro Roma genitrice mea modo flente. Nunc eget ipsa parens tutela nuncque senatus Sensato senio, rex, cuius tu trabeatus Quondam consul amor, quia sciris Urbe senator: Te rogat ut culpe, ne crescat, sis medicator. Indiget ipsa tui presenti conditione, Cum manet ancipiti mentis luctantis agone. Si virtute tua quam sperat pace fruetur, Confidas felix quod te fortuna sequetur, Scilicet ipsa Dei que gratia prospera reges Sublimat, servat, letatur condere leges. Sic ego spero quidem: timor hinc orietur in orbe. O quam discedes longe tu, pessime morbe Plene doli! Quantum te falsa putasse pudebit Et quam qui sequitur tua pessima vota dolebit! 73. Supplico pro vate qui regia carmina cudit Hec tua, que trudit in vincula pro brevitate, Exaudire velis que poscit nomine Prati, Ut tibi sint grati viventes, rex pie, celis. Gloria lausque Deo! Tibi, rex, decus inde paratur, De tantoque datur ex nunc spes magna tropheo: Res facienda levi verborum scito labore. Iusta salus hore qua poscitur ut mala sevi Nunc patrare putent, set formido videantur: Ipsa necis dantur sic prelia dum fore nutent, Vel, quasi re mira, contingere quod meditantur, Unde retardantur ne figant vulnera dira. Res ea completa sedabit bella vetusta, Cumque via iusta reddet conmota quieta. Non fiunt facile que non in pace petuntur; Donaque planguntur senio que iam iuvenile Tempus ridebat. Rex, dapsilis et pius esto, Ut facias presto, tuus ut pater ipse solebat. 74. Sedes etterni Regis modo corde fideli Christicolis, quos terra tenet, fore creditur intra Celum empirium, sic invisibilis usque Quod mortalis homo spolietur, spiritus inde Liber eat sursum. Verum iam dote beati Lucis perpetue, deitatem nempe videntes Atque Dei tronum, non expectant nisi surgant Quod sua quotque iacent nunc mortua corpora viva. Sedis apostolice speties signatur ab illa, Ac tua, rex, vere quoquam formatur ab ista, Non mediante tuum regnum donatur ab ipsa. Ergo potes Summum precibus deposcere tute Et debes etiam, quia visque sapisque perite. Pontificem secura valet meritoria vita Exorare Deum, sic matrem filius insons, Sic dominum servus reverens et corde piato. Mundus opusque gerens purum, tibi supplico, princeps, Devote reverensque precor, bonitatis amice, Sanguinis egregii, set precipue peritorum Semper amatorem, generosum postulo vultum Ac animum nitidum, digneris ut ipse iuvare Hoc opus hocque pium studium virtute magistra Illustrante tuum cor sancta luce benignum. Rex, aperire volam tunc solis auribus alme Maiestatis ego propriis quandoque retectum. Repperit invidie merens obstacula seve Et stetit hucusque res imperfecta, dolore Non sine multiplici populi Pratensis, et usque Nunc tenuit tacito super ore silentia muta. Sicque pium dormivit opus per tempora cuncta Pene Iohannis, humi qui pridem castra reliquit, Pontificis quondam summi, quo cepta fuerunt Eius cesarei fini primordia pastor Speratoque, dolo sic impediente maligno: Per te speratur felicem summere finem. O regum penitus mens invictissima, que non Frangitur adversis, nunquam corrupta secundis, Quam Deus etternis post maxima tempora donis Impleat, atque bonis faciat gaudere beatis Secum, qui semper vivit regnatque Deusque Secula cuncta regit rex infinita, manetque Inclitus et vere laudabilis omnibus. Amen. 75. Tres sumus et mores donamus fonte sorores: Primaque nature do munera, do geniture; Dono secunda viam lucis legisque sophyam; Tertia sudores ego patior atque labores, Ac operum latrix sum consors atque paratrix. Nos simul oramus, nos te, pie rexque, rogamus Ut, sicut dona meruit tua digna corona Nostro fonte boni, que manamus tibi doni Copia, sit vite regnum durabile, mite. Post hoc celorum fons est, ubi nempe bonorum Cuique (scias!) nostrum nomen dat gratia. Rostrum Nullum formamus rapiendi. Si capiamus, Duplum tunc gratis damus aut plus sepe. Beatis Centuplicamus idem semper prout omnia pridem. Virginee celle sumus ut nudeque puelle Pure donamus, data set non improperamus. Nos expectamus quod eis quid percipiamus Gratis manamus gratissima. Reddere stamus Prompte, rex, ergo, quia nunquam munera tergo Respicimus. Gratum fac donum sepe rogatum Nostro mantello, sicut legis ipse libello. Hic est qui celat, qui delet crimina, velat Et virtute pia qui replet corda sophya. Tecum que stamus, nobiscum velle rogamus, Per nostrum rorem, quesite pacis amorem. Hoc ope virtutis fiet, rex, scito, Roberte, Nostre sicque tue. Cito fac opus utile certe. 76. Iuno, Venus, Pallas non sunt nisi nomina nostra; Et quamvis fallas stultos, o mors, tua rostra Cum sapiente fera concordia, tu pasiphea Vitaque set vera, Venus est fedis pharisea. Est natura parens eadem dea que bona Iuno, Paupertate carens. Trivio sumus ergo sub uno. Tres sumus atque novem nobis dant nomina Muse, Que dixere Iovem patrem mendacibus use, Et totidem docti tribuunt quia verba Latini Non subsunt nocti. Noscentes que via fini, Et que vita parat reditum, que lux mage certa, At que litus arat gens que sit arare diserta, Quisquis nos spernit fugimus: spernentis amorem Nolumus, ac cernit nos secum si quis honorem Nostrum servat, habet tres qui bene diligit unam Omnes, nec tabet culpis colit ut pote prunam, Ut metat ex arvis segetes ipsius opimas Expensis parvis et dotes semine primas. Nostrum semen amat studiosos nempe colonos, Pigros diffamat vel fraudes fingere pronos. Verbis bis nonis crebro tres ergo vocamur, Sic totidem donis dignos ditare probamur. 77. Nos reseramus dona superna paramus et horas Regis, amamus tamque moderna proutque decoras Eius honoris opes meliores, sunt quia regum. Sunt sua roris munera. Flores ordine legum Nos aperimus et hostia Musis artibus ortum, Quando velimus turbine trusis pandere portum Sunt ubi pendula fulvaque ramis aurea poma. Pectora credula non data damis, quas proba Roma Non capiebat, ferre merentur habere tenere. Iam fore flebat plebs: sine dentur hec ergo Fecimus Herculis esse vigorem fortis agonis, Ut vada presulis acta soporem mente draconis. 78. Promeret ingressum cunctis, qui pondere fessum Ire timent unus quo gestit summus et imus. Secum servari cunctos volumusque locari Sede sua firma; nam mundi mobile sirma Ducitur huc illo, nocet et quandoque pupillo Et vidue. Quare, quia nescit pressa iuvare, Nec scit perflare, set gliscit ad alta volare, Non sequimur manes, nec amamus prorsus inanes Pompas fallaces et turbas voce fugaces Ventosa. Stamus secum quos lucis amamus Recti factores; hiis accumulamus honores, Hos exaltamus homines ita iustificamus. 79a. Dona superna Dei sunt visio tam faciei, Quam cibus ardoris qui semper crescit amoris Flammis perfecti. Sunt gaudia perque refecti: Nunquam turbantur nec eis unquam satiantur, Sunt sine mistura meroris, sunt sine cura, Defectuque sine quoquam, qula sunt sine fine. Plena, saporosa, numero sine, delitiosa Sunt ibi cuncta bona que gliscunt agmina dona. Arbor hec est orti, que non stat subdita morti, Nam lignum vite fertur fore quippe perite: Hoc nunquam moritur, set ob id super astra venitur, Et secus hanc fontes quos fundunt culmine montes: Sunt nitidi, lacti similes dulcedine, nacti Celestem rorem seu salvificumque saporem, Potus regales quos nosti, rex, spetiales. Poma set hec cima sunt optima nataque prima: Iustitie frenum, pomum de robore plenum, Est regimen rerum pondusque iugumque severum; Notio divina super aurea poma polina Estque plus lucet, que sursum vivere ducet, Pomum set clemens quod cor prohibet fore demens, Auro formatur, superare metalla probatur, Pomum nature vitalis, vis geniture: Quo quis ditatur, scit opus quod et hec operatur; Doctrine splendens pomum docet omnia tendens, Lucem scripture movet, urbis iura future: Hoc miserens miseris pomum succurrit egrotis, Auxiliis veris prodest, solamine, votis. Istud habet pomum verissima dona saporis Et, pandendo domum, veri tenet ardua roris. Ignem fervoris video, sapientis amoris, Pomum dulcorum plenum celique saporum, In quo maiestas, in quo divina potestas Et bonitas, eius sapientia, nobilis eius Virtus et fortis, que frangit vincula mortis. Et video dona septem, ne crimina prona Obsint ignavis, inconsultis neque pravis. Vite nempe domum tu delectabile pomum. Hoc plenum sucis, plenum pinguedine lucis, Hoc resident partes, hoc omnis orbis et artes. Hoc video flumen, manareque mentis acumen, Inde viis morum legiones atque bonorum Duci sermones, varias sicut rationes, Hec quoque septena bona sunt virtutis amena. 79b. Hoc est Francorum diadema senile decorum, Hoc Iudeorum sanctum decus et Siculorum, Hoc Navarrenses decorat, regit, artat et enses, Cogitur hoc ensis regaliter Ungariensis. 79c. Radix vitalis, humili tellure virescens, Est hec, absque malis virtutum margine crescens. 80a. Una salus Italis hec est et spes spetialis: Hec est quam digna redolenti fronte benigna Ierusalem regis hec Sicilieque corona! Docta persona decoratur divite legis Luce, peritorum speculo veroque bonorum. 80b. Hec est Francorum dans laurea dona proborum, Sunt ubi doctorum meliorum vasa sacrorum. Radix, rexque bone, vis prima tueque corone Fulget in hac morum prout experientia, quorum Virtus est florum redolentia summa piorum. 80c. Navarre clarum diadema creatur in isto Germine, quod Christo placet horrens fictile rarum. Fictile vas Gallis non est gratum, neque callis Ambiguus, festas res dat sibi dulcis honestas. 80d. Ungarie sertum genuit que ventre Robertum Proles, que regem meruit quo noscere legem Posset et hoc venas et regni sciret habenas, Ferrea virga domat reliquis quos vivere promat. 80e. Arbore Gallorum creverunt quatuor iste, Que tibi sint, Christe, servate luce piorum, Regum persone, sicut scis, sede beata A virtute data, pretiose nempe corone. 81. Omnipotens potentia etterne maiestatis, Tu, Deus, sapientia superne veritatis, Et ardens diligentia interne bonitatis, Virtus, beatitudo thesaurus gratiarum, Inmensa plenitudo, vultus delitiarum, Et summa pulcritudo sublimium formarum, Lumen a quo descendit omnis intelligentia, Et mea, que ostendit omnis que fert scientia, Per me quicquid accendit a tua refulgentia: Digneris quare, lux nunc fulgora creatrix, Et rerum satrix mirabilis alma, beare Vota precum, quarum scis esse fidelia digna, Iustitie signa, nostri documenta, tuarum. Protege personas regales, aurea prolem Lilia, ne molem subeant, horumque coronas. Felices sistant fac, quesumus, utque polorum Rectores illorum, quia, que mala demonis instant, Te sine conatur proba queque scientia frustra Vincere per lustra contra si cuncta feratur. Audi, summe Pater, te deprecor, aspice natas Nocti pene datas, ego quarum sum pia mater. Mundus agit fraudes; fantastica dicor ab illo, Eius vexillo recipit versutia laudes. 83. Rex, precor audiri, dignissime, si placet: ergo Dignetur miri cordis dare lux pigra tergo Otia regalis, nec tedeat ista referri Te, mala nam verri cupiunt culpe latialis. Hec sunt verba pie zelantis vera Sophye. 85. Nutrix illa pia sum, celi phylosophya Cardine que veni; do fontis pocula pleni; Atque facultates omnes de me bonitates Ceperunt. Lucis ego sum sapientia, sucis Dives virtutis et plena medela salutis. Non de ponte cadit qui mecum preduce vadit, Non manet in tenebris, nec vanis ire salebris Appetit errores, vitat spernitque colores Fallaces mundi, qui sunt speties pereundi. Est doctrina mea que dat duranda trophea, Etterne vite salvandis dico: "Venite". 86. Rex, quia me certe semper cum corde, Roberte, Zelasti, per te faceres ut cuncta diserte, Sum manifesta: meam reseravi clave plateam, Sunt ubi que per eam scis devicisse Medeam, Nec Pasiphe regis in montibus errat, et Egis Non secura gregis sequitur divortia legis. Scis, rex, nature secretaque dogmata pure, Iuraque censure, nam diligis inclita iure, Te quia cognoscis, iuste te vivere poscis; Parvis ignoscis et eos bene ducere noscis, Nec vitiis tacta tua mensque domestica facta, Et regni pacta non linquis crimine fracta, Vitam visque piam sequeris me phylosophyam, Per tutamque viam reples novitate Taliam. Virtutum mores operaris, rex, meliores, Ipsis nam flores, ipsis producis odores, Et penetras mecum celos, ego sum quia tecum; Mundum scis cecum, nec vis te perdere secum. Ergo, cum veri delector solis haberi, Nosceri huius heri, dum noscas iussa teneri Esse decens, mentis quia sunt sacra vota iubentis. Huic operi, Christi quod de radiis didicisti, Mundo viventis, celestia dona docentis, Crimine pro tristi purgando, subdidit isti Temporis altari cruce fixum sacrificari. Hac decet armari cor regis, scis, ut amari Possit; at armatur tunc, rex, et dignus amatur, Dum consolatur mestos ac auxiliatur Infirmis. Certe languor, rex. iste, Roberte Inclite, comperte pestis patet: Urbis inerte Desidia, quorum nocet in pietate pigrorum Torpor pastorum seu trux cautela malorum. Supple, queso, vices neglectas, res alitrices, Rex, infelices guerre iace nunc neque trices. 87. Ego sum descripta merito tripliciter Atque circunscripta debito feliciter, Purgo nam delicta que nocent atrociter Et doceo dicta que prosunt veraciter; Docens, naturalia detego secreta, Factaque moralia sancta et faceta, Et rationalia rerum artis leta, Ac spiritualia, quorum non est meta. Virtus fit purgata sordibus et vitiis, Lux est vacuata tenebris exitiis: Cerno cum mundata esse cunctis noxiis, Curanda mox grata sunt cunctis delitiis. Stimulo purgari monstro conscientie: Iste qui sanari vult se negligentie Sompno piget stari, nec concupiscentie Neque vi armari sinat se nequitie. En: illustro mentes intellectus radiis: Sint amissa flentes virtutis remediis, Dimissa censentes Domini presidiis, Promissa querentes plena summis gaudiis. Et inflammo cordis arcem cum igniculis Meis ultra sordis, ne sit locus maculis Cuiusquam discordis litis sive iaculis, Set domus concordis pacis claris oculis. Meditari bona doceo set animas, Et orare dona delitias intimas: Contemplandi prona lux fit opes optimas, Que capit persona nuptias legiptimas. Anima unitur Deo nam altissimo, Cum pura sentitur a Sapientissimo: Iubilus auditur osculo dulcissimo Cum sponso potitur suo suavissimo. Dum hic osculatur oris sui osculo, Sponsa delectatur ylari oraculo Quo eam solatur sponsus quem in speculo Cernit, dum moratur carnis habitaculo. Resoluta domo, carnea fit visio Certa: tunc est homo alter in hospitio Dei, atque pomo fruitur propitio. Hec que tibi promo sunt inmensa pretio. Set tu bene nosti esse vera certe: Ideo scis hosti non grata, Roberte, Neque viri pesti dulcia inerte, Cuius sensus testi flamme sunt aperte. 88. Ut Deus nos impleat rore qui redoleat et virtute poscimus; Liberales celitus Artes nos et penitus illustret te petimus, Rex Roberte inclite, sede firmet divite celi, sicut gliscimus. A Nos docemus; cortice scribimus et codice quorum sensum tegimus; Intellectus alius, et munus est melius latens quod intendimus. Quod iubemus congruum est opus precipuum salutis quam struimus. Veritatis metodos, quam per locos synodos perque tot inquirimus, Fons est divi luminis bonus atque numinis, quem scis quod est optimus: Ornatus purpureus verbis, sensus aureus et flos venustissimus Quod depingi volumus, et tam docte quesumus, mores sunt quos canimus. Hoc est illud trivium per quod ad quadruvium veniri promictimus. In hoc credens, fidei virtus, quam etherei supra globum novimus Orbis fore, discitur, que viris paciscitur vitam quam proponimus: Spes est beatificans illos ac magnificans dignos quos docuimus. In hoc ardet caritas a qua omnis bonitas quod emanat dicimus. Hoc in sancto trivio qui pergit, non devio falli quemquam credimus, Si quadruvialibus metis, hoc est talibus utatur quas scribimus. Mensuret se scilicet, nec se tectis implicet que Deo relinquimus. Sibi dona numeret data, quibus superet hostem, qui est pessimus. Hoc est: beneficia Dei multiplicia computans, gratissimus Si vult esse (villicus quorum sit munificus, inspiratus, dextimus) Laudet dulci musica opera mirifica cantor devotissimus, Que fecit ex nicchilo et cum mentis iubilo que regit Altissimus. Hec est consonantia per quam fit instantia ut Deus mitissimus Culpis mox indulgeat: inde cor revigeat, et ros amenissimus, Superna dum sidera planetarum federa connexa fixissimus Intuetur, debitum solvat sibi creditum, legi subiectissimus :Firmamenti obvius, carnis sue vilius munus ut probissimus Cogens menti subdere, per quam debet vivere, ut donet sanctissimus. Firmamentum rapitur atque semper volvitur in occasum infimus. Est et ater Tartarus ac tyrampnus barbarus, ubi trux nequissimus Astra secum devehit, set ad ortum revehit ductor stabilissimus. Virtutes contrarie circulis stant varie, cetus constantissimus, Ut refrenent impetum, ne pervertat temetum que fons fert dulcissimus. Id exemplum lucidum creaturis placidum prodesse confidimus. Set qui dant iudicium in suum supplicium falsum, nos negligimus: Hii ferunt que nesciunt, nec consulta faciunt que sensus vult intimus. Istud fert quadruvii nostri sicut trivii legis tectus animus. Rex tu docte, facies ut celestis Aries equans dies, maximus; Fortis Taurus iugera et inmensa pondera volvens, ut acerrimus Gigas, ut ad bravium bonorum suavium venias celerrimus; Germanus ut Gemini, sempiterno lumini ut sis coniunctissimus; Cancer dextri lateris, sequens iter liberis votis sagacissimus; Acris Leo pectoris virtus fervens roboris quam sacram asserimus; Virgo urens steriles herbas ac inutiles meri servantissimus; Libra pares noctibus reddens dies lancibus, iudex es iustissimus; Scorpionis vulnera caves, falsa opera, curator cautissimus; Ictus Sagittarii Chironis scis varii, arcista fidissimus Ut Latone genitus, a quo Phyton perditus est serpens sequissimus; Capricornus frigoris brumam ducens, iecoris luxuum artissimus, Tam legem in dapibus atque vanis vestibus servans honestissimus, Quam fede libidinis cuiuscunque criminis ultor laudatissimus; Gratus es Aquarius quem quisque nefarius timet et sevissimus: Gratiosam pluviam rex das, ut lasciviam laves tu mundissimus. Pisces matrimonii amas qui demonii non sunt. Mos fedissimus! Phetontis incendia Venus nimis grandia et Archas citissimus Formidarunt: fluctibus latuerunt piscibus, quos tunc peritissimus Maris rector posuit pisces, sicut voluit, magus scientissimus. Extinctis incendiis, redditi sunt prandiis, uterque lautissimus, Celorum in pristina forma, quam vult pagina et rex potentissimus. Illa fatur fabula ut doctrine famula et servus rectissimus. Venus et scientia in experientia sunt miles vilissimus. In ardoris preliis, inermes consiliis, nullus vincit proximus; Qui festine fugiunt, et post terga rugiunt, sunt victor certissimus. Forma nocet pugili et doctrina vigili, ni stet remotissimus. Rex, hec quamvis noveris, sint ad fructum generis, qui est huic sanissimus. Sumus Artes baiule, liberales tabule, amnis fluentissimus, Ad obedientiam atque reverentiam tuam sic offerrimus. 89. Z Zephyre dux, flores duc de Caliope meliores, Y Ymbres da vernos rores de fonte supernos. X Xenia musarum perfla nunc ore novarum U Ut tu, celestes Verania, carmen honestes, T Tersicoreque monens per stellas dogmata ponens; S Sic Eratho formas similes pariat sibi normas R Rebus, et exemplum paret utile preduce templum. Q Que retinet carum Polimina delitiarum P Perspicua mente primum sensus capiente. O Omnes rite quia capit, ipsa reperta Thalya, N Namque prius nata meditator nectare lata. M Melpomone, verba que dulci miscuit erba, L Lingua favique merax Euterpe musaque verax. K Klio querende ratio lucisque vidende. I Iste fuit gratus fossor fontis pretiatus: H Hic fuit alatus quo Perseus ille relatus, G Gorgona post cesam, duce Pallade numine lesam. F Fidus equus, cursus albus, de monteque rursus E Edit Iordanem, doctrine corpore panem D De proprio vite, se prebuit ipseque mite: C Confert per rorem vinumque suumque cruorem. B Belliger hic fortis prostravit prelia mortis, A Affixus clavis cruce que nunc est sacra navis, A Ac rubicundus amat genus humanumque reclamat B Bis ter adire quidem super astra quaterque, set idem C Custos est vite, pastor, ductorque perite, D Doctor qui vere docet omnia luce videre E Et virtute rata fidei bona corda probata. F Firma fides pellit que devia formula vellit G Germina peccati, quasi non sint corda patrati. H Hec negat esse viri, si quid fit tempore miri. I Ista nec actori quicquam, quod ei sit honori, K Karum furari presummit, nec mala fari. L Lex quod apud Numen sit quod fert undique lumen M Mirum formatis a se rebusque creatis, N Nec valet audire que fiunt crimina dire. O O rex, tu certe similis formate, Roberte, P Pagina si qua sonat liber hic que non sacra ponat, Q Qui verum nosti sensum, nec livor, ut hosti R Rosor mos heret, si forsan rodere queret, S Semina cum cribro purges hoc omnia libro T Turgida, non digne sata vel conmixta maligne, U Unicus electus huius correctio rectus, X Xristi qui celis scis lumina vera fidelis, Y Ymbre Sui roris micchi sis et luna tenoris, Z Zephyrus Ecclesie simul alme pieque Marie. 90. Candidus, alatus equus est hic, est et rubicundus, Ut norit mundus quia, rex, es nempe beatus Ecclesie cultor, divine laudis amator, Eius adorator et iustus sanguinis ultor... At deitas sessor suus est: tu sis micchi, vati Terrigene Prati, solaminis, ergo professor Et dator et pacis patrie pratensis amore, Cuius, rex, rore solio regnas modo pacis. 91. Quod tibi primatum Saturnus iure beatum, Gratam personam tibi Iuppiter atque coronam, Mars tibi cordatam mentem vim quippe probatam (Cerno), dedit Phebus sapienti luce diebus Omnibus esse bonus, Venus ut sis ad pia pronus, Et morum forma que sit spetiosaque norma, Mercurius curam studiosam per genituram, Argutam, cautam, sapientem merceque lautam, Lunaque crementum rerum, vitare silentum Seminatam laudem quam, non incurrere fraudem Aut, bone, defectum nature, rex, rogo, rectum Sicut habes ducas in opus res lege caducas. Iudicium firma. Latiar, rex, hoc tibi sirma Magne virtutis faciet, dabit astra salutis 92. Spiritus alme veni, tu sancte Paraclite: pleni Fac sint et certi sensus pro pace Roberti Regis, concordes Latios fac, exue sordes. 93. Sex est perfectus numerus, quia nempe refectus Partibus, ipse redit propriis in seque resedit, Nec se transcendunt partes, nec ad infima tendunt. Sic, rex, tu vere, Roberte: perfecta tenere Iura bonitatis, quamvis plus fers pietatis Et plus dulcoris quam de gravitate rigoris. Bis quartodenus numerus salit octovigenus Perfectus: partes habet in se, qui reddit artes, Et decorat regem servantem te (scio) legem. Ergo reducque gregem quia scis, repara quoque legem Ad numerum certum, perfectum teque repertum, Spem repares Urbis; tunc proderis, o bone, turbis. Te rogo per mites mores componere lites. Ipse quater centum numerus perfectus habetur, Cum quo concentum dare nonaginta docetur Et sex connexus. Nam sic auriga rotarum Continet amplexus quadrata pace tuarum, Ordoque novenus radios qui complet earum; Ex alis senus prior, ac ardore pirarum Te scio contentum. Perfecta dote videtur Quod fers intentum cui gloria plena paretur. 94a. Rex, tibi sit cure, te queso, triangulus iste, Cuius mensure teneas pia dogmata miste; Nam maiestatis divine scisque figuram Scis et honestatis mentis retinereque puram, Et triplicis vite, quarum dulcora cavenda Est, tenet orbe si te speculi. Cum luce videnda Et tria que splendens struit ordine philosophya. Hec paret accendens flammis, rogo, virgo Maria. Italyam serves, virtutes semper acerves. 94b. Istam mensuram precibus ter do tibi curam. 95. Pingo novos flores verbis variando colorum: Sic vult dicta forum, proprii poscunt ita mores: Pictum sermonem pictam cupio rationem. Rex, ego te queso, fac que mea poscit alumpna, Ut cadat erumpna Latio de turbine leso, Virtutum sertum quia te colit arte Robertum. 96. Omnis rex iustus vult iustitiam reparare, Ac tuus est gustus rex equus nam iudicare, Et rex es prudens, qui scis discernere lites. Ergo velis vites steriles arvum quoque ludens Ad fructus dignos: ego supplico te reverenter. Postulo ferventer cogas cum iure malignos. Hoc argumento te ducere, queso, memento. 97a. Lictera prima petit, que vocibus omnia retit Articulata, velis scripture vincere telis. Sillaba querit item te nunc componere litem. Dictio sermonem quo sis victurus agonem. Structio doctrina vult places bella latina. 97b. Hec mea nature tibi sint elementa future Laudis cum fructu ros, gloria, vis sine luctu. 98. Querende ratio sum lucis musa vocata: Ingenii satio mecum querit, generata Fonte caballino pegaseo calceque fosso Nataque divino Parnasi sub pede grosso. Rex, hec inveni, cupiens tibi nempe placere, Quorum sunt pleni sensus quos nolo tacere: Scilicet unde tui possunt sentire virorem, Si quem precipui fructus referuntque decorem. Corrigenda tuo iusto sero verba reperta Iudicio; tribuo tibi que sunt plurima certa, Ut levius cernas intellectumque libenter Summas, non spernas, sicut spero, sapienter. Non prodest vera de clavi quaque loquendi Fiat ut inde sera verborum corda tegendi: Facta patet verbis iniuria tunc, quia verba Non pubis imberbis debent fore sicut acerba Barbaricique viri, set gliscunt pandere mentem, Possit sentiri si fert florem redolentem. 99. Sum bene delectans, quia rethoricis ego cenis Dono dapes plenis dulcedine, prandia sectans Dulcia cum florum redolenti more saporum. Conflua pomorum, quia sic vult lex, meliorum Nulla meis venis sunt verba carentia mellis, Nulla patent penis, nec sunt mea pocula fellis. Sunt ratione sita: quamvis que non sit amena Res non quesita, set sit de turbine plena. Misceo cum veris mendacia delitiosa, Ut tempus veris cum spinis dat generosa: Dat frondes, flores varios tellusque colores, Dat letos rores, dat temporis atque tepores. Audi, rex, certe nil profero post revocandum, Sponte scias per te set quod sit semper amandum. Aut prodesse volo seu delectare poetas, Illis quosque colo flores iubeo fore metas. 100. Sum faciens stantes mentes super hiis meditantes Que soror invenit Clio, que dulcedine lenit. Euterpe secum, que fabricat omnia mecum. Tunc meditatur homo, cum scit de duplice pomo, Utrum dulce parum, potius vel constet amarum, Sive bonum, nequam, vel viscere rem gerit equam. At miranda pari passu facio meditari, Vel nova vel magna, vel multum concava stagna, Vel terrore necis que plena patent, quia cecis Non ea pensantur, hec cum sibi non videantur. Ergo mirantes prope fontem sunt meditantes. Fundo fontis ego pedibus sto, rumine dego Mire scripture natalis vel geniture, Rerum factarum seu maiestate novarum. Ora novem fontis meditor de culmine montis Celi manantis mentes ut potet amantis. 101. Fons ego Musarum sum, potrix lux animarum, De me quique bibunt norunt que dogmata scribunt. Rerum Musa capax dicor, Grecisque Thalia, Verborumque rapax que seminat alma Sophya; Scripta quidem capio vel visa libenter amena, Docta simul rapio velut ex dulcedine plena, Et disco veros inventos vivere mores, Clare sinceros, quos texunt. forte sorores. Forsan quos scortum genuit mala scire malignum Non reddit portum nec putrida pomula lignum. In gremio teneo que disco queve repono, Semper plus aveo quia discere, fonteque prono Largiri maneo semper cuicunque parata. Largiter exhibeo, gremium pandendo, rogata. Cogitat ista soror mea que capio gremiali Hac facie quali gremio sua carpere conor. Si capio, dono: gremium stat semper apertum Comunique bono: teneant cuncti bene certum. 102. Multiplicans dicor memor en ego cella bonorum, Nature recolens primordia: multa fluenta, Vires stellarum metas et nosse planetas, Ac elementorum virtutes, et genus omne Rerum factarum, volucres, animalia, pisces, Arboreas speties, herbarum proprietates, Verborum sensus voces variasque tenere Mente, referre simul, non vane glorior ipsa. Tres habeo cameras: capit una, tenetque secunda, Tertia custudit recolitque retenta recepta. Venor ymaginibus memores inferre figuras, Quas infigo locis variis ac ordine fungor, Et spatiis signis et disparibus plico verbis, Aut claustris depono, volens in mente tenere. Que libri promunt, ego novi corde profari; Possunt que comunt-video gaudens-recitari. 103. Invenio similes invenctis comparo formas, Nature normas ymitor non dogmate viles: Incipit esse meum picte referens alienum Et laudis plenum capio similando tropheum. Per magis atque minus reperire venusta vel eque Contendo, queque meus est mos iste marinus, Nunc celsas undas, nunc planas volvere, quando Vult, faciens, stando, dum vult, quandoque profundas: Hic mos occulte fit crebrius hic et aperte. Cum res plus certe loquor, ut sunt limite multe, Diligo, set musta volo conformare vetustis, Et rebus iustis adiungere sepe venusta, Fedam cum feda simili, pulcra spetiosam, Do cum flore rosam. Sic comparat hec mea reda: Simia mammoni confertur, mulus asello, Ensis cultello, pardus levitate leoni, Vitis cum vita: tenet Urbis ymago set orbis. Sic est in morbis collatio facta perita. 104a. Queque vel insinuo sunt mox instructio rerum, Vel que distribuo facio depromere verum. Omnia dant lucis documentum, dant bonitatis Exemplumque ducis rationis et utilitatis. Instruo sic igitur, ne frustra verba sorores - ut multis tegitur - spargant spernendo sapores, Que fert nature vis, que ratio proba cure. Excutiens pure que prosint huic geniture, Proque meis dico, pro me loquor et tibi, docte Rex, quia <qui> de nocte vadunt parent inimico. O rex, sis mundi felix ut sis dominator, Belli prostrator, rogo, quantunque rotundi. 105b. Celestis vultus meus est in corpore cultus; Sic mea persona stellarum picta corona Rite decoratur. Transfertur ut id referatur Celestem curam verbis servoque figuram, Astriferis alis habeo partes quia, talis, Munitas, specto quia sursum lumine recto, Cultus et mores intendens inferiores. Specto videns celum, reputans diffundere telum, Manant unde bona suavissima singula dona. Laudem reddo Deo super unoquoque tropheo, Qui se Marte ducem, qui se dat turbine lucem, Et verum solem pellentem lumine molem Erroris nigri, quo sunt radii sibi pigri. Celum spectare non tedet me, nec amare, Nec queo vitare loca, nec sinor ipsa volare. Plus voti pando per te, per eos et amando. 106. Optima vox donat mea quod placet arte sonora: Delectando sonat quia fit ratione decora. Si tibi, rex, placuit sonus huius, queso, libelli, Gaudeo. Que potuit fecit condulcia melli. Si qua tuli fellis, fuit ex celleri properante Tempore quo cellis rapit id gravitate morante. Forsan defectus incuria prestitit atri Nubem, neglectus cum fit locus ipse theatri. Namque meum theatrum, ne precludatur amicis, Non patiens atrum, faculis munitur apricis. Optima vox querit dici nam res sapienter: Optima vox hec erit cum fiunt digna libenter; Optima voxque petit ne turpia sint recitata, Nam cum falce metit mens que reputat sibi grata. Auribus audiri facio me digna loquendo; Gaudeo sentiri dum luminibus gero, flendo Que dant salvandi votum, que dant pretiosa Premia letandi, quam singula delitiosa. 107. Vox mea dulcis, vox mea fortis, vox et amara Edita sulcis mellis et ortis pacis in ara, Vox mea flebilis atque sonabilis est bonitatis, Vox mea fertilis ac nimis utilis est pietatis, Crimina pellere que docet ubere luctus ameni, Terrea spernere, munera tempnere plena veneni, Ac cruciamina que mala semina suntque timere Que fera bestia suntque modestia docta cavere. Vox mea celica, que monet unica gliscere vite Munera civica, lumina publica scire perite. 108. Optima vox laudare Deum, benedicere cunctis Ipsum, nam care zelat quecunque creavit. Optima vox votis deposcere quippe salutem; Optima vox donat veniam iustosque coronat, Pellit et oscura, mollit set pectora dura. Gratia fitque nova per eam, pariunt genus ova; Optima vox laudem cantat, vox optima fraudem Contempnit, poscit bona que producere noscit. Ergo sonent mecum qui gliscunt me fore secum: Laudemus rerum Factorem voce sonora, Laudemus Dominum nostrum, rogo, qualibet hora, Laudemus qui nos fecit, qui dat meliora, Laudemus, namque sua premia sunt potiora, Laudemus Regem celorum namque creantem, Laudemus Regem de crimine nos revocantem, Laudemus Regem nos luce beatificantem, Laudemus Regem nos celi sede locantem, Laudemus Dominum, cui semper iusta canamus, Laudemus Dominum, quem digne glorificamus, Laudemus Dominum, nam vivimus hunc quod amamus, Laudemus Dominum qui se vult nos habeamus, Laudemus Lucem que dat bona cuncta tenere, Laudemus Lucem que dat sua vera videre, Laudemus Lucem nitidum que pectus habere, Laudemus Lucem que pandit lumina vere, Laudemus vite dulcora voce Datorem, Laudemus vite celestis semper odorem, Laudemus vite divine semper amorem, Laudemus vite sancte bonitatis honorem, Laudemusque Deum celestia regna daturum, Laudemusque Deum vivum semperque staturum, Laudemusque Deum laudis cor dat quia purum, Laudemusque Deum, nam mollit ad optima durum, Laudemus solium qui regis pace Roberti: Laudemus firmat decoris cum culmine certi: Laudemus donet quod ei virtute tropheum, Laudemus quod ei det ut omne fuget phariseum. Laudemus summa nos omnia voce deorum, Laudemusque Deum fontem finemque bonorum: Laudemus: sursum vox optima laude sonora Scandat et imploret pro cunctis qualibet hora.