CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus CIMBRIAC.uers-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CIMBRIAC.uers-01.xml.

Documentum CIMBRIAC.uers-01.xml in db pdill0


1. Si tibi fata dabunt, Laurenti Roscide uates, Vt gelidi redeas ad Bachilonis aquas, Hic ubi mellifluae me lactauere Camoenae Pantagathi puerum, cuius alumnus eram. I, precor, ad cineres sacras, monumenta parentis, Et dicas lapidi: Mollius ossa premas; Ne laedas Manes; nam quem tu credis obisse; Viuit adhuc Patriae gloria magna suae. 2. ad hospitem Patris delicium et nouem sororum Hac hospes iacet Helius sub urna Bassus Cimbriaci puer poetae. Quoi si stamina longiora Parcae Neuissent potuit chelim paternam Et Musas clarius sequi sub antro. Verum praecipiti Atropo redemptus Viuit coelitibus choris beatus. Ergo uos etiam omnibus Sibyllis Custodes cinerum perenniores. 3. Sunt qui me credant uita non esse pudica, Quod scribam uersus liberiore pede, Quod placeat nobis, si qua est lasciua puella, Et laeta semper uiuere fronte uelim. Ingenue fatear, mecum Galatea iocatur; Sed peccant isti deteriora iocis. 4. Andreas Zeuxis nostraeque aetatis Apelles Hoc Bellunellus nobile pinxit opus. 5. Conditur hic Salome, Raunachi e stirpe uetusta Orta olim, quae nec degener a proauis. Durrensis consors Federici, ast saepe Naonis In praefectura gessit honore uices. In qua, ab magnifico, dum uita, absente marito, est Functa, uale extremum sumere non potuit. 6. Heus tu, qui spectris oculos depascis inanis Picturae, huc Ciuis, seu peregrinus ades: In qua spectatur qualis Iammeia Virgo, Virgo Dei Genitrix fertur ad astra Poli. Scito etiam Salomes Raunachae gentis alumnae Non procul hinc pariis ossa subesse locis. Haec ait emoriens: Coniux Federice ualeto: Dum tibi cara fui, Tu mihi carus eras. Nunc alio me fata uocant: Tu Caesaris urbem Hanc regito, et cari pignora coniugii. Postquam decedes, Lethaeos neglige fontes. Si nostrum amplexum quaeris, in Astra ueni. Hoc igitur cara Durer pro coniuge fecit Argumentum ingens, et pietatis opus. 7. in diuum Rochum Roche, decus patriae, Christi Confessor, et ingens Morborum expulsor, tabificique mali: Protege deuotas hominum tibi quaeso cateruas, Et pestem aduersus, quam potes affer opem. Si tua per magnum pateant miracula mundum; Si pro Cimbriaci fama loquatur anus: Terrarum ignotus quondam peregrinus, Olympi Nunc Ciuis Rochus nobilis astra tenet. 8. Captiua hoc trahitur Celina cornu Et fessa in fluuium cadit Naonem Fomenta Venetis datura flammis. 9. Hoc matris Domini sed integellae Spectrum Virginis omnium aduocatae Ne ledas caue, nam facit stupenda Sicut fixa tholo explicat tabella. 10. de uetustissima laude et origine Manticarum Tu, qui Cimbriaci rudis Poetae Versus endecasyllabos notabis, Rideto licet, et iocator usque; Hanc scibis iuuenum esse Manticarum Sic uernante domum hospitalitate Hirsutum ut Thraseam mouere possit. Non sunt indigenae senis Naonis Sed Comi ueteres Noui coloni; Et Mantus tripodas genus locutae, Nomen nobilium unde Manticarum. Si quis postulat hanc fidem uidere Annales repetat uetustiores. 11. Haec sunt ora uirum, quae cernis picta, uiator, Ast intus ueri sunt, mihi crede, uiri; Illis pulcra dedit uarius tentoria pictor Iuppiter his mentem pulcrius imposuit. 12. Qui primus latias effinxit in aere lituras, Et docuit sacros aere notare libros, Nonne putas dicti coelum superasse Myronis? Phidiacas Veneres, Parrhasiosue ioues? Hunc ego Daedaleos etiam uicisse labores. Hunc ego Palladias, credo, habuisse manus. 13. Hic decus est uenetum Donatae et gloria gentis Nicoleos praesul, clara Aquileia, tuus, Iure sacro, pietate nitens uirtuteque summa, Moribus, eloquio, religione, fide. Lustra decemque duoque et quartum uixerat annum Quarta messe cadit - proh dolor! - imperio. 14. ad uiatorem Praesulis hoc tumulo uenerabilis ossa quiescunt Nicolai prisca simplicitate senis. Certior ut fias: Donatae gloria gentis Et decus antiquum religionis erat. Iustitiae cultor, uitae miserator egenae: De quorum meritis nunc tenet astra. Vale. 16. in Pontem Sublicium Iuliensem | endecasillabicon Pontem sublicium diu uetustum, Nunc stratum silice, arcubus duobus Quem tu sic pedibus premis sedentem, Quanti, te precor, aestimas locatum? Aut quot millia curruum tulisse, Qua nunc materia est is fabricatus? Quae tu, si bene cogitaris, utrum Actores superet suos uideto Scire hoc te uolui, hospes, et ualere. 17. ad C. Plinium Secundum Veronensem | encomiasticos Veronae decus et domus Secundae, Plini, gloria: cognitumque lumen Ingens historiae perennioris. Quis te sic nitidum manu expoliuit? Docta (Iuppiter) et scientiori, Vel per se Aonidas sequi sorores? Vt qui tam fueras lacer retonsus Nunc sis integer: elegans subinde Musarum sacer agnitus sacerdos Sic possis merito omnibus placere Exutus scabie librariorum? Paeanti ingenio eruditiori: Et digno cythara mei Catulli Tandem sum mihi redditus: meaeque Assertus patriae uetustiori: Qua herciscens Athesis remugit undis Me Comi licet arbitrantur ortum Quod si plus fidei infidens requiris Veronam petito: et uideto saxum: Sacris quod posui ossibus parentum Tunc dices tripodas tibi locutos. Sic phoenix Arabes apud Sabaeos: Cum longae exuerit situm senectae: Eoas uolitat nouus per oras: Sic olim coluber grauatus annis. Squammas exuuiis nouat repostis. Ergo me legito aure uellicata: Sic te Castalios iuuat liquores. Vesaeos bibere: et nouare carmen Doctum flectere barbiton: uel ipsam Naturae historiam uidere ad unguem. 18. de pestilenti febre Qui non uult stigiis fata sub umbris Saeua pestilitate deperire, Nec ferrugineam uidere pupim, Nec uitae precium seni trientem Olli porrigere ore subtrementi, Sed uiuo esse potens sui uigore, Et seruare animam diu ualentem, Haec, hortor, legat aure non supina, Quae Paeantius exarauit, artis Ille assertor Apollinaris, ille Ingens Castalidum decus Sororum. 19. En haec Caesarei moles spectanda sepulchri, Quae teget inuicti Caesaris ossa mei. Aequat pyramides, aequat sibi laude colossos, Aequat Mausoli nobile regis opus. Non is cippus erat, quo magnus decubat Hector, Talis in incerto non fuit urna rogo. Vix ego crediderim Dictaea rupe sepulchrum Gnosiaci quondam tale fuisse Iouis. Sed ne Cimbriacum credas maiora locutum, Tu coelum inspicias, artificumque manus. Quo magni uiuunt Friderici Caesaris ora, Sustinet excisum Sinnade marmor opus. Et circumpositi spirant ex ordine patres, Quos coluit Caeesar cum pietate uiros. Et nunc Caesareos mirentur ab hoste triumphos, Post uero in superos accomitentur iter. Caesaris effigiem uideas ex marmore ductam, Quidue ferant sacri singula membra ducis. Candida quos hilarat risu concordia uultus, Horrescunt Daci Pannnoniique truces. Et quicumque uagi mirantur cornua Rheni, Et quos occiduis abluit aequor aquis. Hoc caput immensi cognoscunt sidera mundi, Quale sub arctois non fuit ante polis. Quam bene conueniunt humeris uictoribus arma, Abiecta hoc pectus aegide Pallas habet. His et fulminei manibus data gloria Martis, Inuictum hoc nunquam terruit hasta latus. Hae plantae Domini sanctum tetigere sepulchrum, Et bis Tarpeii templa superba Iouis. Bella iuuent alios, et saeuae Gorgonis arma, Caesaris ast proprius sit pietatis amor: Quando Pelaeos aequauit marte triumphos, Et prisca insignem relligione Numam. Elysiis alius uiuat nouus incola campis. Ignea si noster sidera Caesar habet. 20. Solus in amplexu tenere resolutus amice Securus Venetum quo ferat arma Leo Exige concessum spaciis fatalibus aeuum Et tua tecum agitet candida Flora dies. Plura tibi loquerer, sed me tuus improbus urget Nuntius, et calamo nulla papyrus adest. 21. protrepticon in Attilam Callimachi Ecquid sic properas foras abire, Leuis Callimachi mei libelle? Anne sic totiens feras lituras, Duram Cimbriaci manum perosus? Vt uis! Te moneo canes cauere, Non qualem Erigone puella cernit Inter sidereos globos nitere, Spurcos, dico, libelle, paedagogos Et qui conueniunt senes cinaedi. Tu coetus iuuenum bonos frequenta, Quales Omnibonus scholas habebat, Praeceptor meus, Isthmiae Diones. Ac uerum Latiae decus Camenae Et Crispi aemulus et Titi Sabellus Nunc orsus Venetum ducem referre Quos et nobilitat sacer poeta Horum gloria temporum, Hermolaus. Quodam sic licet audiente dicam De nugis plagiario superbo Et Cynthi male nomine arrogato: Haec si decipis aure non supina, Tum nasum et pueros salariorum Et ridere ciconiam licebit Subscriptore meo tibi Hermolao. 22. propenticon in Attilam Callimachi encomiasticos Attila Callimachi regem uisure Quiritum, Carpe iter et fausto limina tange pede, Limina, quae audito uenerantur Marte Sicambri, Limina, quae assidue Belgica turba colit. Huc ueniens statim dominum miratus et aulam, Hanc caelum, ast illum dixeris esse Iouem. Talis utrique manet species, micat altera gemmis, Alterius decorant aegis et hasta manus. Hic est diuini Federici filius ille, Ingens terrai Maximilianus honos, Cui modo Sigaei cessit diadema Quirini, Vt consors esset Caesaris atque Iouis, Et iam terdecies uictor decessit ab hoste, Exuuias secum captaque signa ferens. Hoc duce Cumaei remeabit carminis aeuum, Nec minor aegiocho tum Ioue Caesar erit. Si de te quaereret: Cuia haec sunt carmina? quare Huc uenias? quo sis de genitore satus? Sum, - dices, tantum ne longa exordia sumas, - Carmen Cimbriaci et Attila Callimachi; Ipse tuis de me cognosces laudibus olim Esse quidem Hunnorum facta minora ducis. Me legito, quotiens Geticus dabit otia Mauors, Inter adorata pocula gratus ero. 23. ad Lazarinum Ariminensem Venetae militiae ductorem Quantum Callimacho debet rex Attila, per quem Est potis a tota posteritate legi, Tantum Malatestae non ultima fama Ruberti, Clare nepos, debet, o Lazarine, tibi. Qui, ne blatta esset, desti impressoribus illum, Vnde etiam possit cognitus esse magis. Sic Geticum uates illustrat Apolline Martem, Sic Clarii miles explicat ora dei. Ergo pro meritis Daphnaeis praemia rami Debet utrisque uiris magnus uterque decus. 24. ad Callimachum O nec Callimacho minor uetusto, Nec qui Tartareas secutus umbras Placauit cithara deos seueros Ac taetro Eurydicem euocauit Orco; Sed nec Maeonio minor canente Captam uix Phrygiam decem per annos Et Laertiaden diu uagantem Ad Laestrygonas et malam Charybdim; Nec plectro inferior sacro Maronis, Inter qui merito potes uocari Alter Battiades sacros poetas Nostris doctior omnibus Catullis Et citra inuidiam nouus Philetas. Quando Cimbriacus tuae fidelis Spectator citharae uenustioris Decantabitur in tuis Camenis: Quis totam Atropos imputat Sibyllam Tithoniue senis dies et aeuum, Vt me posteritas loquatur olim, Qui uates aliis erunt in annis, Docti Callimachi fuisse amicum.