CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus CIMBRIAC.rhap-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CIMBRIAC.rhap-01.xml.

Documentum CIMBRIAC.rhap-01.xml in db pdill0


a. Cimbriacus poeta ad suum libellum. Dum tantum properas exire ingrate Libelle, Teque putas doctis posse placere uiris: Dum tibi blandiris, dum tu te credis olorem, Ibis in Aonium garrula pica nemus. Quod si non audes, Patriarchae tecta subito; Illic, aut nusquam, tutior esse potes. b. Quintii Aemiliani Cimbriaci Poetae, ac Comitis Palatini | Ode, Dicolos, Tetrastrophos. | Ad Nicolaum Donatum Aquileiensem Patriarcham | Encomiasticos. Antistes, fidei nobilis arbiter, Qui sic ab Venetis ducis originem; Vt sis Chaonia purior alite, Quae sacrum uolitat nemus. Si quando uacuum dabitur ocium, Vel cum coelitibus feceris hostiam; Auditis etiam post epulas reis Tum uersus legito meos, Quos nunc ad citharam lusimus, et tuas Laudes sic obiter strinximus: ut queas Addictam domui Cimbriaci sacrae Vatis credere barbiton. Quod si me audieris, si dederis loci In sacris mi aliquid pectoribus labens, Credar posse feras, et stygios lacus Docto flectere carmine. Credar Strymonio blandius Orpheo Amneis uorticibus sistere concitos, Inferno et uolucres aethere pendulos Sacro ducere pectine. Quod si non mereor; tum alitibus malis Quos cinctus ueneror tempora frondibus, Proscindam et calamos, ne ferar omnibus Tristis fabula compitis. Qui frustra fidibus carmina deditus Vates Aeolius non bene concinam, Cum possim melius perdere tempora, Et qui non redeunt dies. 2. rhapsodia secunda de Aquileiensi dioecesi. Anne tibi gratum fiat si carmine fabor, Antistes, solio debita iura tuo? Atque id summatim, ne longa exorsa secutus Offendam numeris pectora sacra meis Divinasque aures quae sic maiora sequuntur Ne possis fidibus usque vacare meis. Ergo summa sequar. - Carni tua iussa capessent, Quos Alpes saxis, quo mare claudit aquis. Alpes ad boream Scythicos curvantur in arcus, Verberat aequoreas humidus Auster aquas. Noriciae gentis et duri terra Liburni Audiet edictis imperiisque tuis, Et per quas rupes caelo spectabilis Argos, Vecta humeris fluctus venit in Adriacos Qua celer Haemonias Nauportus summovet undas Alpinis raptum flumen ab aggeribus. Tunc et Pollucis, septeno fonte Timavi Demissi rapidas Cyllarus hausit aquas, Sic tunc terribiles posuerunt moenia Colchi, Tempore quo fugit filia saeva patrem Fraterno Stygios satiavit sanguine manes Cuius et Absyrti insula nomen habet. Non satis: Argivi succendit tecta tyranni Impia, sic saevo, sic in amore furens, Fugam approperans venit qua surgit in altum Qui de Medea nomina collis habet. Tristes ambages, horrendaque murmura nocte Sentit adhuc quisquis arva propinqua colit. Cumque sub immitem qua tendunt Pannones Istrum, Qua Draos horrificas, qua Saos urget aquas, Illic, antistes, quacumque ab origine gentes Sponte fatebunt iure subesse tuo. Hinc ubi digressus tum recta dirige cursum Qua geminum extendit Alpis utrinque latus, Qua fert in Rhaetos montani terra Tridenti, Quae fertur pueri notior esse nece: Clam matre excerptum et charo genitore, peremit Hunc Iudaeorum sordida turba canum, Cuius et immensum penetrant miracula mundum Divinamque frequens turba fatetur opem. - Sunt haec - mactati pueri cum videris urnam Dices - Ortygio vera magis tripode. - Perge hinc ulterius per Norica saxa procedens Larius assurgens qua tonat usque lacus: Gens - tibi credita gens - meritos praestabit honores: Illa dioecesis sub ditione tua est. Flecte tuos iterum, sed plana per aequora gradus Ad Phaethonteos qua strepit unda rogos: Hic odisse patris currus et flere sorores Aspicies fratris tristia busta sui. Tum metire oculis, tum late prospice gentes: Quidquid erit terrae sub tua iura venit. In Carnos redeas, Mantus tibi Mantua vatis Occurret priscis Mantua dives avis, Quae te vate sacro remorabitur, et tibi dicet Est mihi Smirneae proxima fama lyrae; Hinc Verona potens docto celebrata Catullo, Hinc et Cenomani Brixia alumna soli, Et mea clara parens Musis dilecta canoris Quae bibit egelidas Bacchilionis aquas. Dexter abi, Iliacae profugique Antenoris arces Urbsque tum sequitur Tarvisiumque forum. Ne Bellunenses, ne Feltris prosequar arces, Iudicium sequitur Cenneda parva tuum Et quae scissa iacet ruptis Concordia muris Qua Romatini flumina rauca sonant. Sine Tergestaeis quae rupibus addita cernis Moenia, iam saevis condita Iapidibus Et quae commoto circumfurit Adria fluctu Aut rapidum extremis attonat aequor aquis. Cum tibi tot gentes, tam latus pareat orbis, Omnibus una tamen plus Aquileia placet, Urbs vetus et quondam priscis habitata Latinis, Urbs contra incursus condita barbaricos; Et merito, quoniam sola haec insigna honorum Tradit et ut vere sis Patriarcha facit. Quamvis Hunnorum vesanos passa furores, Vix nunc excidii signa relicta ferat, Ut si quis videat nec famam acceperit olim Non aliam quam quae sceptra Leonis habet Credat tantum belli potuisse tumultus Quodque subvertit omnia tempus edax. Debuit haec primum sanctos audire precatus Ipsa tuos ferres cum pia vota Deo, Qualis quum sanctas Samuel processit ad aras Atque preces retulit atque holocausta dedit. Tunc ego te vidi, et stupefactus pectora dixi: Plus tibi Roma potens, plus tibi Roma feret. 6. de Veteris Aquileiae Claritudine | Quinti Aemiliani Cimbriaci Poetae Et Comitis Palatini | Rhapsodiarum Liber VI. | Ad Nicolaum Donatum Aquileiensem Patriarcham. Praesul honorate blandissima gloria gentis, Et uere antiquae fama suprema domus: Quod te sic meritum, sic integritate nitentem Complexa est cupido nunc Aquileia sinu. Quod te suscepit sedes, Patriarchica sedes Quam fuerat duplo est tibi maior honos. Creta licet titulos dederit, sed Creta minores, Nutrix Dictei credita terra Iouis. Diues opum grandes etiam tibi Cypros honores Auxerit, Idaliis qua fluit unda iugis. Quidni? si Phaeton plus luminis exhibet orbi, Quam cum noctiuagos Cynthia iungit equos? Ipsa tibi quamuis lumen non condita nube Praeferat, ut facias nocte, uiator, iter Si quis in Oceano surgentes conferat undas, Tot magnum fluctus non habet Ionium. Vota licet mediis deprensus nauta procellis Se liget ioniis cum prece ferre Deis. Haec sedes, quae te merito ueneratur honore, Accedit titulis proxima Apostolicis. Dent ueniam, fando si quis modo uellimus aures, Haec quondam sceptris altera Roma fuit. Nondum condiderat mediis in fluctibus urbem, Quae nunc tot gentes sub ditione tenet; Aurea qua Diui surgunt penetralia Marci, Obuia tunc nautis canna palustris erat. Si qua nunc Veneti tam magna negotia curant, Nereus Adriacis regna tenebat aquis. Qua placido portus nunc accipit aequore nautas, Huc non auditas expulit unda rates. Quum prima exactus ductor Troianus, et urbe, Per uarios casus uenit ad Euganeos. Nunc si quis uideat, certe non cogitet unquam Olim quae Venetae stagna paludis erant. Quin rerum dominam spaciatus forte per urbem Si legat attentis omnia uisa oculis; Esse hic stelligeri ueneranda palatia olympi Credat, et innumeros hic habitura deos. Sic rerum series, sic magnus uertitur ordo Ac in se fati sic redeuntis opus. Omnia mutantur, nihil est sub sidera, quod non Cogatur uarias ire, redire uias. Et nunc patroae uix extant Palladis arces, Horrida sylva tenet nunc, ubi Troia fuit. Concidit et Babylon nostris ditata trophaeis, Concidit et Carris nobilis urna senis. Quae nunc est Venetis urbs imperiosa per aequor, Haec eadem Carnis tunc Aquileia fuit. Castella in tumulis etiam quamplurima cernis, Tot Romanorum regna fuere ducum. Haec olim, Antistes, maiori carmine dicam, Ac titulis addam nobile stemma tuis. Ni me Castaliis cogat decedere lucis Horridulae morti proxima pauperies, Qua premor: ut Venetus non iam magis urgeat hostem, Verum suppetias tu mihi ferre potes. Sunt tibi diuitiae, quibus e uirtute fruaris, Est clarum prisca nobilitate genus. Sunt mores, fidibus si committantur amoenis, A sera digni posteritate legi. Vastator Lybies urnas concessit auorum Largitus uati, seque suamque domum. Sustinuit tenuem uictor Messalla Tibullum, Posset ut orphaea notior esse lyra. Auxit Vergilium ueneratus Caesar, ut olim Inferret Latio per freta tanta deos. Flaccum Moecenas Albanis iussit in agris Pectine Lesboeam sollicitare fidem. Tu quoque si nostris, Praesul, datis ocia plectris Laudibus extollam teque, tuumque genus. Nunc satis; antiquam paucis laudasse Cathedram, Dum tenui moueo fila canora manu. In qua sic sedeas imitatus facta priorum, Qui coeli nitidos hinc subiere globos. Vt cum fatales Lachesis tibi noeuerit annos, Factus caelorum Spiritus astra petas. Teque colant gentes: cineresque et ossa recondent. Vnde sibi quaerat credulus eger opem.