CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus CIMBRIAC.enco-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CIMBRIAC.enco-03.xml.

Documentum CIMBRIAC.enco-03.xml in db pdill0


argumentum encomiastici tertii Saeuos inuidiae refert furores, Et regem Ausoniae malis retentum Brugarum insidiis, subinde motas Bellorum subito manus in hostes. Hinc mistas lachrymis pias querelas. Et iam fama uolans totum compleuerat orbem, Illum diuino praesignem Caesare natum Ausoniae Regem sceptrum subiisse Quirini. Ergo Oratores diuerso ex orbe profecti Laudatum ueniunt pariter natumque patremque. In primis Veneti, quorum facundia laudes Et Regis bello mauortia facta secuta Mouit Fortunae inuidiam. Nunc tristia dicam Facta, sed inuitus, uellem tibi laeta per omnes Ad citharam numeros deducere carmina, Caesar, Cui si tu faueas, non est cur numina uatum Sollicitem Musas, Nysaeique orgia Bacchi, Occisoque Dei tripodas Pythone canoros. Hanc igitur cantus etiam precor aspice partem; Nec quia non placeant, ideo contemne canentem Brugarum insidias, ac tristia facta furentum, Gandarumque scelus, quod nunquam deleat aetas, Si quondam ante rogos auditur flebile carmen, Et iuuat exhaustos olim meminisse labores, Illustrisque magis per summa pericula uirtus Redditur, ac profert uicturum in saecula nomen. Sic non errasset, minus esset notus Vlysses. Noscitur Aeneas Troianis exul ab oris, Dum maris et terrae patitur, bellique furores. Notior ad Troiam saeuus dum pugnat Achilles, Quam dum semiferi cantat Chironis in antro. Sic tuus insignis post tanta pericula natus Maior erit, quam si concessae tempora uitae Egisset sortem nunquam perpessus iniquam. Non hic te, Caesar, per longa exorsa morabor: Summa sequar. fidibus concede sonantibus aures. Hic mihi Pierides, et eris mihi magnus Apollo. Cum sic unanimes regem fecisse Quiritum Cognouit Fortuna duces, tituloque minore Imperii nato magnum cessisse parentem, Ac totum laetari orbem, summisque per omnes Laudibus in coelum tolli; subrisit amare Saeua mouens animo, nec tu per numina nostra Rex (ait) Ausoniae mihi non exercitus ibis, Quamuis promittat sacram tibi Iuppiter aulam, Nec minor Alcide uenias ad regna Quiritum, Ac tibi certatim populi gratentur, et orbis Laetitia incedat, magnosque exsoluat honores. Te ferat in coelum Veneta legatus ab urbe Laudibus Hermoleos, quo non iam plenius alter Scrutatus causas, et lati semina mundi, Haurit Dircaeo uates ex fonte liquores. Dixit, et ut Gandas Brugasque armaret in iras, Ocyus infernis pallentem dira sororem Sedibus Inuidiam exegit, qua uasta uorago Ducit in abruptum duplicata nocte barathrum, Tartareamque domum pernix uolat illa per urbes Magnas, summa petens, sequitur liuorque dolorque, Aeternique metus comites, ac tristia pallor Ora mouens, dubiae comitatur murmura linguae. Excitat illa animos Gandarum, et pectora acerbis Irritat stimulis, Brugasque hortatur et urget In scelus, aeternae promittens nomina famae, Si capiant Regem sociata fraude Quiritum, Ac morti dedant pro libertate suorum. Ante oculos proponit auos, et facta parentum. Belliger in Gallos iam tum Rex arma mouebat Per Brugas. igitur factis gens effera iniquis Compositis, tenuit captiuum fraudibus illum Nil sic sperantem, portisque exire uetabat: Vel maius factura nefas, ni bella moueri In se continuo, atque ultricia signa uenire Audisset. Libycis ceu cum Getulus in oris Iam sine patre furens lustrat leo tecta ferarum, Nec timet insidias, nec subdita regna ueretur: Tam praestans animi fertur securus in hostem. Si tamen exceptus uasto claudatur in antro, Non exire potens; secum crudelia frendit, Secum indignatur, secumque exaestuat ira. Tum timor inuadit syluas, tum saeua ferarum Agmina captiui sortem miserata leonis Horrescunt; acti donec non immemor aeui Extemplo motis genitor sibi uendicat armis Natum, immane furens, subitoque ulciscitur hostem. Sic toties uictor quamuis iuuenilibus annis Ille tuus, Caesar, natus per regna, suasque Incedens urbes, cum bellum ferret in hostes, Armatasque acies, et pictis Teutonas armis; Nil metuens clausa subito retinetur in urbe Brugarum. ille dolis uel circumuentus iniquis Quamuis captiuus, tamen imperterritus haesit, Multa mouens animo, Fortunae agnouit iniquae Et fraudem, et casus, et inexorabile fatum. Quo praeceps fortuna ruis? quo tristia laetis Permisces rebus? quantis uesana periclis Quaesitum decus, et magnarum pondera rerum Disturbas? quantos humana negocia motus Excipiunt, miscentque uices? heu sortis amarae Interdum, et fragilis laudata potentia sceptri. Talibus incusat Rex indignatus acerbam Fortunam, rerumque uices sub corde uolutat. At tu nostratis fidei uenerabile, Caesar, Exemplum, ac magni certissima gloria mundi, Non iter euitans, non longi incommoda belli Pro nato fugiens, quamuis grandaeuus et annis In senium uersis, subito capis arma, ducesque Primus in arma uocas, Romanaque signa secutos Ducis in aduersos Brugas, quos Marte coactos Exceptum insidiis etiam tibi reddere natum Fregisti uictor, quod nunquam deleat aetas Postera, dum Nilus septeno gurgite pontum, Dum prior exurgens uenienti nocte sequetur Stella diem Veneris renouato nomine Vesper, Caesaris hoc factum cunctis mirabile seclis Semper erit, nomenque diu per uota nepotes Sponte feret seros; nulloque tacebitur aeuo, Dum Sol flammigera lustrabit lampade terras, Et soror obliquos incedet luna per orbes, Principis haec pietas: pro qua tibi debet Olympus, Caesar, honoratam sedem, cum munere uitae Functus in astra senex ibis, qua lactea mundi Pars uacat, et nullis turbatur nubibus aether, Qua sedes hominum, gelidae qua proxima Phoebe Regna beatorum, quos usque in sydera uirtus Vexit ab Elisiis post longa obliuia campis, Talia praeclaris redduntur praemia factis, Post cineres surdos, ac plenam manibus urnam; Et quaesitorem uitae Minoa relictae; Qualia iam totum de te pia fama per orbem Spargit, et intentas hominum sibi uendicat aures, Quali tartareas Orpheus cum uenit ad umbras Mouit uoce Deos. quis enim modo nescit honores Caesaris, ac laudes habitosque ex hoste triumphos? Vnde uenit Phaethon, et qua se condit in undas, Qua tonat extremi ad Boream pars ultima mundi, Qua Notos exurgens depressam deserit Arcton, Auditum est, spreta Brugas pietate rebelles, Atque feros Gandas (quibus et sua praemia reddant, Si mouet ira Deos, si sunt qui talia curent) Horrendum fecisse nefas: iuuenemque potentem Et formae egregium, et sublimem laudibus olim Captiuum tenuisse ducem: cum ferret in hostes Iam toties uictor, iam toto cognitus orbe Armatas acies, et martia signa per oras Belgarum, ac fremeret tellus hostilis, et illum Optatum uotis speraret Gallia regem. Praeterea comites Regis uiolasse nefandis Vulneribus, quosdam raptos in uincula saeua Confecisse fame, aut ferro secuisse bipenni. Quid tibi mentis erat, cum talia facta uidebas Praesens? heu quales surgebant pectore ab imo Tum gemitus, quantis implebas questibus auras, Fortunae inuidiam lachrymis facturus iniquae. Non sic Circaeis socios plorauit Vlysses Ingeniis uersos uariarum in monstra ferarum, Aut caesos duri uasto Cyclopis in antro, Qua rapidis ardens flammis exaestuat Aetna; Non sic Aeacides raptum sibi fleuit Achilles Caede Menoeciaden, nec tantis fletibus olim Phoenix exceptos Cadmus quaesiuit amicos, Ogygiae quondam positurus moenia Thebes Certatura odiis: non sic delatus in oras Poenorum Aeneas nunc acrem flebat Orontem, Nunc Amycum, fortemque Giam, fortemque Cloanthum. Horum uirtutes magna cum laude secutus Nil pro te quereris; tibi nam mitissime regum Plus aliena dolent, tu sortem expertus iniquam Nunc socios comitesque tuos, fortesque phalangas, Nunc dulcem natum Belgarum sceptra tenentem, Atque tibi et superis debentem magna Philippum Quaerebas lachrymis, tu sydera conscia fati, Tu superos testes supplex in uota citabas, Praesentisque animam, et numen spirabile mundi, Te nullas uitasse uices, cum fortiter olim Pugnares nati pro libertate, fuisset Hic tibi dulce mori: siquidem per uulnera letum Quod uenit, plus laudis habet. nunc facta priorum Occurrunt, ueterumque subit tibi gloria patrum. Nunc decus imperii, cari genitoris imago, Maternumque genus, quo Lusitania priscis Laudibus accedit, magnumque meretur Olympum; Vnde tibi genitrix mores edocta priores, Atque fidem Christi, cultrixque operosa Mineruae, Atque pudicitiae. qualis quae sanguine quondam Coniugis et patris mouit Lucretia uultus, Vlta uirum; talis diuinam principis aulam Intrauit coniunx maturo nubilis aeuo, Qualis ad Aemonium uenit Nereis amicum Pelea fatorum decretis mater Achilli Sydereo quondam uetito succedere Olympo. Illa Thetis, Peleus Caesar, tu magnus Achilles, Heroum aequastis laudes et fortia facta, Tu rex Aeacidae, tu Caesar Peleos, ipsa Nerines genitrix; quae nunc pro talibus oras Possidet aetherias foelix, quae morte labores Non uidit praeuenta tuos, nec lumina fletu Turbauit plorans captiui incommoda nati. Foelix praeterea coniunx, quae tristia facta, Infandumque scelus Brugarum nescit, et iras: Angelicus sociata choris, ubi pace quiescit Aeterna, ac nullo turbantur gaudia luctu. Illic non habitant lachrymae, saeuique dolores, Non morbi, tristesque metus: non curua senectus, Non uaga paupertas, nec habendi dira cupido, Nec furor inuidiae, non uana superbia uitae, Sed tranquilla quies, et gaudia summa per omnes Annorum cursus, uenturaque saecula mundi, Hic te sancta parens, hic te castissima coniunx Iampridem expectant, ac summa pace fruuntur, At tu uiue diu terris, et perge per omnes Maiorum titulos, partosque ex hoste triumphos, Maxmiliane, licet fueris captiuus, et olim Te flerint populi, te magnis quaestibus urbes Quaesierint concussae omnes, te nocte, dieque Plorarit natus, te carum filia pignus, Te soror, et maestus terrarum fleuerit orbis. Solus in astrigerum Caesar conuersus Olympum, Non moestos habuit uultus, non signa doloris Vlla dedit. fletus sed lamentaque tenere Constituit magni quod sciret lucida mundi Astra mouere diem, propiusque accedere, fatis Cum maris imperium ac terrae securus habebit, Qui nunc Brugarum captiuus fraude tenetur. Hinc Caesar nato concessit regna Quirini, Atque ideo securus erat, nec signa doloris Vlla dabat; totus quamuis exterritus orbis Esset, et ingentes mortalia pectora curae Turbarent. uelut si uinctum fraude Gigantes, Captiuumque Iouem multo custode tenerent; Arma senex caperet, superosque ad bella uocaret, Non tereret lachrymis tempus, quin protinus hostes Iret in aduersos, tum lati regia coeli Suppetias ferret. Sic tu, fortissime Caesar, Pro nato capis arma senex, ac Martia signa Tollis in aduersos Belgas, stragemque minaris, Excidiumque urbis, caput obiectare periclis Stat tibi, et infestis subito concurrere telis; Ni reddant natum Brugae, portasque recludant, Satque tibi faciant. Ergo te principe magni Ductores coeunt, percussaque foedera iungunt Germani bello clari, Mauortis alumni, Qui prima Iliacam referunt ab origine gentem. Cognatosque Deos, et proxima signa Quiritum, Quamuis indigenas malint audire uetustos, Atque ferant Mannum, patremque Tuiscona Manni, Moenia testentur licet Asciburgia Vlyssem, Herculis aduentum memorent, genus acre uirorum, Assuetum bellis, subitamque accersere mortem, Ac promptum conferre manus in bella feroces. Nunc pro captiuo percusso foedere Rege Coniurant Brugas communi exscindere ferro, Gandarumque genus saeuis urgere periclis, Sternere caede uiros, captiuas ducere matres, Dedecus hoc illi uel summa iniuria genti. Aulide sic quondam tumidis iurauit Atridis Graecia tota, genus bello delere uetustum, Nec prius a positis olim discedere castris, Iuratisque Deis in uerba Agamemnonis, olli Quam uersa in cineres uidissent Pergama Achiui, Captiuasque nurus posita uenire sub hasta Pro raptu, et fidei uiolato iure Lacaenae. Sic duce Christophero mouit Germania bellum, Iuratosque Deos sic Caesaris arma secuta est.