CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus CHAULA.bell-10.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CHAULA.bell-10.xml.

Documentum CHAULA.bell-10.xml in db pdill0


Regia Maurusia veniens Cleopatra biremi Equora fluctivago sulcabat limite ponti Ausonium visura ducem, comitante per undas Pube Pharaonia, postquam vaga Fama venire Attulit Hesperios et ducere rite triumphum Partibus Arthois, Pacorumque ruisse cruentum, Frachatemque ferum crudelibus esse subactum Cedibus, ut Latiis voluit concurrere turmis Sanguine fraterno pollutus perfidus heros, Et Sirios Asiamque simul terrore Quiritum Lege sub Italie vitam deducere victos. Ergo Sidonio splendens regina paratu, Lucida candenti radiant cui sidera fronte Et niveum translucet ebur per pectus, ab auro It rutilante coma, nodo cohibente capillos Post humerum flavo roseum splendore comantes. Purpura puniceo bis ter saciata sub ostro Hanc operit cohibetque pedum vestigia limbo Fimbria iam Serum rubeo contexta colore; Balteus auratus discriminat ilia filo Tortilis in Frigio; per candida pendet ab ore Pectora sidereo torques generosus in auro. Quid quod et ipsa decus dederat natura serenum, Quod vivit fucata manus nardusque relata Gentibus Eois et gemma rubente smaragdo? Hoc equidem cultu mentem motura nocenti It Cleopatra ducis; postquam que litus adivit, Semita qua Latiis patet adventantibus armis, Insignem proscandit equum. Radiata corona Procedit regina Pharos, Nilotide pompa Circundante gradum super arva virentia flore. Sicut, Amazonii bello cessante nefando Militis, incessit matrona, potentis, in oris Bistoniis, gelida per litora Strimonis unda, Seu velut, exuvias postquam Diana ferarum Liquit, et aerio misit venabula Cintho, Induit auratum virgo Latonia cultum Et vadit visura polum, velut ipsa meabat Nunc Lagis spectura virum Romeque phalanges Nilotis per rura plage, pubente vicissim Associante manu, plausum et tollente serenum. Ecce adventabat, Latiis stipantibus, ecce Italie ferale nefas, Cleopatra, malorum Causa invisa deis Superis. Quam turma Quiritum Ut videre vago dominam comitante paratu, Obstipuere quidem tantoque decore genarum Mirantur, spectantque oculos vultumque benignum Oraque purpureo paulum suffusa tumore, Et niveum candere vident super omnia pectus Et quoque nudatas media pro parte mamillas, Que mentem rapuere tuam - ritamina dudum, Antoni, tribuere nefas! - cernuntque lacertos, Aureus astringit quos supparus actus in oris Olim Dardaneis, et candida colla pererrant. Auctor et ipse prius tacitum per singula visum Protrahit et totas sensit trepidare medullas Illicet igne novo, vulnusque in pectore carpit. Quidque et ipsa faces duplicat regina venustis Vocibus et totum iam iam labefecit amore, Postquam sic niveo solvit sua verba labello? "Maxime Romane princeps o maxime gentis, Gloria terrarum tantis in gentibus audax, Sit licitum me pauca tua iam pace profari. Dum Fortuna dedit cursum, Romana secuta Fata tuli, Latium quicquid mandavit et ingens Cesaris imperium, cuius felicibus arma Accipis auspiciis; et nunc, letata triumphis Omnibus Ausonie, Pharium, fortissime, regnum Trado tibi. Tu sceptra geras, tu cunta Canopi Suscipe, regnator; leges impone Latinas Et Nilum moderare tuum, Populumque coerce. Postquam divinus Cesar crudelibus armis Victima procubuit - sic, o pater alme deorum, Etherea de sede dabas -, quam regia magne Te cupit Egipti moderamina nostra tenere! Proh, dum regna fero Romano nomine Lagi, Inclite, quam multis insultibus ille profanus, Dum quoque Teucrorum Pacorus vicinia pulsat Arva, Pharon voluit iam debellare potentem, Et nos immiti quam sepe resolvere ferro! Sed bene Fata viros cruda feritate superbos Et punire sciunt et sevos plectere sontes". Dixerat, et vultum pariter cum voce repressit. Ast ille, ingentem ducens in pectore flamam, Sic breviter contra labefacta resolverat ora: "Maxima preclari moderans regnata parentis Sceptra, quidem Latio memoras prenota potenti. Quis non Egiptum, regni te iura tenente, Noscat in Ausonie bellis tribuisse favorem? Scimus. Et in nostrum te certe annale senatus Addidit et terris laudem, regina, Latinis Accipis, et meritam. Cursum Fortuna coegit Huc dare Romanos et vestris credere tectis Nos quoque, finito tanti certamine Martis". Hec ubi, continuo pariter matrona superba Heros et Hesperius, passim vallante corona Armorum iuvenumque, Pharii sub tecta decori Pelusii subiere alacres. It turba per omne Quippe latus, redimita novis per tempora vernis Floribus. Incedunt. Populus venit obvius omnis Discolor; innupte matresque nurusque ruebant Certatim spectare viros Romeque triumphum. Protinus abscurrens Nilotica rura virago Fama canit Latios Partha regione profectos Litora Cambesis valida penetrasse phalange, Alternansque viam, septena per ora recurrit. Preterit hic volucri peregrinans nempe meatu Eusia prata suo Thebanaque menia longe Advolat antiqui merentia nomine Cadmi. Inde Babiloniam post tergum liquerat oram, Multa ferens. Rigidum iam Caucason ambulat ultra Testantem pelago cognomina sumere Caspo. Hinc et Massagetes et notos vellere Colchos Preterit aurato, felici murice Seres. Hi rapere imperium credunt, Egiptia regna Subdere Romanis, totum sibi poscere mundum Subdere Romanis, totum sibi poscere mundum Ductorem Latii, per bella per horrida Martis Terrarum vastare plagas; ast alter in armis Hic finem posuisse putat pacemque per orbem Condere, militibus requiem donare laborum Emeritis, Romamque bonis accedere Fatis. Ast, ubi surrexit gelidis Nox atra tenebris, Incestis confisa genis Cleopatra, malignis Pectora blandiciis mulcens labefacta veneno Militis Idalio, pariter discumbere poscit Antonium alloquiumque dari, noctemque nefandam Expetit insomnem, dictis et fallere curam. Immemor illicitum qui non cognoscit amorem Atque dolos, regina, tuos gentisque Canope! It demens conviva libens illamque resumit Nunc oculis, nunc igne sacro, totasque medullas Haurit amor sceleratus heri venasque perangit. Heu miser, in tantis unam discurrere noctem Non placet adversis, sine crimine ducere vitam! Sed modo, quem totus bellis exhorruit orbis, Parthia victorem quem tantis rite triumphis Oravit supplex, lacrimis undantibus ora, Carpitur unius Nilotidis igne marite, Infelix patriique ferox oblitus honoris Atque tui thalami, prudens Octavia, casti. Hec funesta fuit mundo nox impia toti, Hec dedit Ambrachian et Leucada sanguine fuso Irrubuisse novo, divosque timere sub undis Equoreos lugubre malum terreque ruinam, Cerulei ponti truncos volvente procella, Quaque fere cecidit, moderans fastigia rerum, Roma potens cessitque Pharo sub Marte scelesto. Ast, simul incesto thalamo iacuere profani, Mille per amplexus stringens Cleopatra maritum Incepit scelerata loqui mentemque relatis, Oscula dans ori, sic incestare nefandis: "Non absente deo, heroum clarissime mundi, Huc Fortuna viam tribuit te flectere pronam, Victor Hyperboreis cum manseris inclitus oris Et Latios gentem pepulisti ferre superbam. Sed, te per summam cupiunt dum tollere rerum, Fata gradus movere tuos Pelusia regna Visere, que quondam cuntis mortalibus unum Te cupiere ducem; Memphetica iura tenere Omnibus Egiptus votis preclara poposcit. Si tibi visa sedet nostri sententia sensus, Accipe consilium rebus sublime superbis. Heu, dominum mundi cum te Fortuna requirit Talibus et demens clarescis in orbe tropheis, Cui vacat Eoum soli servire potenti Et plaga frigoribus semper subiecta nivosis, In comune feres terras! Angustus amatus Tractans imperium solio maiore sedebit? Tunc secundus eris nec te tua Roma videbit Prelatum cuntis, amens, in fascibus olim? Quid si cum regnis semper discordia crescit Nec patitur socium crudelis ferre tirannum? Insidias tibi sevus aget mortemque nocentem Inferet, Antoni; didicit sevire superbus. Nunc aperi ingentes animos, nunc corripe ferrum Et Romam tibi solus habe; perverte tumultu Omnia terribili; cuntos convolve Penates, Dum te terrarum reddat Fortuna potentem Prospera dumque tuum deducunt numina ferrum. Est michi longevi longo servata parentis Tempore - tu tantum thalamos dignare measque Accipe iam tedas, connubia nostra teneto - Aula bonis imbuta sacris. Hec suscipe, queso; Utere; duco libens. Toti tibi corripe mundi Imperium, sublime decus iurisque tuique, Redde plagas pelagi. Vicinia regna iuvabunt Arma sub adversas nostrum rumpentia turmas. Sunt Arabes; populisque meis contermina iungunt Cortice cinnameo famosi rura Sabei. Indica regna tibi, qua labitur unda tepentis Gangis et Oceanus qua suscipit altus Hydaspen, Parebunt, Libieque memoriam vincula regis Appetet, ingentem nobis stipare favorem. Ianque aderunt Numide, regio regnata Iugurte, Immemor haud casus quondam infelicis alumni. Sunt Mauri, Garamantes adhuc, est nobile germen Getulum per bella genus populique feroces Brachei, calidique dabunt fervore Syeni Auxilium, venientque tibi, mora nulla, Bubasti. Lephantum prebebit opem gens bellica, Martem Exultans habuisse ferum cecosque tumultus Exhausisse tubis; nec Caucasus asper equorum Cessabit stipare manus, validisque catervis Faverit adventans mitis Capadocia nobis". Talia continuis repetens animosa virago Orabat dittis Latiumque, amplexibus artans, Impulit in facinus, mentemque labare coegit. Nam ferus, in fedo totus resolutus amore, Incipit hec contra blandiri voce per umbras: "Maxima Pelusi moderatrix maxima regni, Excellens regina Pharos, quo dicere pergam Pro meritis? Que verba feram? Quisnam ille valebit Inclitus alloquio tibi respondere benigne? Vera michi quondam de te, preclara, recepi, Nec suspecta fuit tanti fiducia motus. Sed, si Fata monent alios staurare tumultus Et bellum revocare novum, per cunta vagari Nil moror. Addo manum. Capio, pulcerrima mundi, Consilium perdulce tuum pugnamque vocabo Undique terrarum. Dominum Capitolia noscent Ausoniique patres; regina meabis in Urbem Summa tenens rerum. Thalami tibi federa dono". Heu pudor exingens, heu que connubia ducis, Improbe, nec Latio dignus fore sanguine natum! Dii, Cleopatra, tibi que non tribuere Gigantum Horrida? Crudeli tanto sub Marte furori Supplicia ingeminent, que, non contenta marito Fratre nec Hesperie mentem maculasse parentis Cesaris, incesto voluisti iungere amori Quos non barbareos? Caldeaque regna tenentem Et Sirios Asiamque simul tentare tirannum Quid pergis, dum regna voles, scelerata, tenere, Dum cupis imperium lati perstringere mundi? Que tu non funesta geris? Que crimina desunt? Quid tu virginei seducis limine templi, Cum colat Ephesie mitis pia sacra Diane, Arsionem misereque neci germana sororem Provehis? Atque tuo maculas quid sanguine dextram? Femina quod timeat non effecisse nefandum? Femina quod facinus non audeat addere mundo, Dum sceleratus amor per pessima queque malorum Precipitat suadetque nefas cogitque furentem? Heu quas et quantas prebebit in equore clades Hoc quoque colloquium! Nox impia, quanta videbis Gurgite Leucadio iam funera trunca natare! Ergo ubi concepit crudeli pectore motum, Illicet, Aurora terris redeunte per ortum, Surrexit vesanus eques, thalamoque relicto, Apparat ingentes omni super orbe catervas Instaurare ferox et vi confundere mundum, Dum cupiat sibi sceptra dari totoque triumphet Equore, et imperium bello sibi vendicet acri. Sed neu forte nefas cesset tantique paratus, En Furias Germanus alit motumque protervum Ingeminat Latio, ceco surgente tumultu, Dum Perusina novis invadit cladibus arva. Protinus Eoum totum compellit ad arma Et reges populosque vocat, cuntasque coercet Parthorum gentes nuper certamine victas Dardaneumque genus. Dubii nil miserit expers Bellorum motus: incendia tanta profanum Constrinxere ducem mentemque tulere nefande Eumenides, pinumque gerens scelerata Megera. Hinc et turritas alto munimine classes Elevat et, pinnis tollens fastigia densis, Insertat latera alta ratis, iungitque carinis Robora silvarum. Celeres texere liburnos, Immanes struxere trabes; et prora levatis Surgit imaginibus, fulvo radiatur in auro Regia navis adhuc, stellis lucentibus astat Perlatus omne mari. Seres fecere rudentes Et iam purpureo texerunt stamine velum Nobile; pinguntur summa de parte cheruci Cinthia cum Phebo, Veneris cum sidere Mavors. Proh, quam mortalem carpit vecordia mentem Et genus humanum luxu quam volvitur excors! Provolat interea funesti Fama paratus Undique; sed tandem motum trans equora portans Illicet Augusti sacras penetravit ad aures, Multa gerens dea virgo quidem, panditque superbum Antonium thalamis Nili gaudere receptis Dilecteque sibi lectum sprevisse sororis, Et velle imperium crudo discrimine Martis Arripere, Egipto Romam servire calenti, Ingentemque parare manum, mundumque movere Bellorum sceleri, super omnia ducere ferrum, Et sibi, non Latio, Pacorum domuisse superbum, Iure suo Parthos Germanaque rura tenere. Talia, discurrens per singula, Fama canebat. Cesar, ut infandum sensit consurgere motum Partibus in Phariis tantumque venire furorem Gentibus Hesperie, multum miratur et unde Sit rabies; ignorat enim que causa malorum Concitet Antonium tales spumare tumores Et patriam vastare suam, spirare tumultu. Postquam vera fides sevi discriminis egit Credere terrarum iam summa pericula mundi Adventare palam, calido revocatus ab igni Bellorum, sub corde faces, certamen et ingens Corripuit, totusque, ruens, umbratur amore Martis et in ferrum mentem fortissimus haurit. Taliter Alcides, sevi cum gesta tiranni Audivit narrata novi pestemque cruentam, In dubium tulit ante animos gressumque coercens Extitit; at, postquam vidit non falsa referri, Exingens superis attollens brachia ventis, Proripuit quercum ferro stringente trinodim Atque humeros latos armavit pelle leonis, Et rapidum promovit iter Thebanus alumnus. Inde, manus tollens versus pia numina divum, Incipit hos miti prorumpere voce profatus: "Dii, qui terrarum comprenditis omnia nutu, Dii, quibus Ausonii cure mansere Penates, Tu, qui Tarpeia prosistens arce Quiritum Inclita celestis servas fastigia Rome, Et Fortuna potens, Latialis causa triumphi, Has voces audite, precor. Non arma capessam Quo mea civili respergam pectora dudum Sanguine, quo cupiam pacem dissolvere mundo Et formidandos passim revocare tumultus; Sed neu cara deis sedes venerabilis Urbis Serviat indecori mare transportata Canopo, Egiptusque nocens donet sua iura Latinis. Nobilis Antoni, quonam concordia nostrum Fugit et alma fides cessit corrupta per auras? Unde tibi rabies contra nos ducere gentem, Indecor, Eoam populumque movere rebellem? Quis furor, heu demens? Miserum regnare sub Euro Nonne putas parvumque vocas tibi sceptra tenere Omnia Phebei subiecta caloribus ortus? Nil agis hac rabie, vanum tibi concipis omen, Perfide, dum vili credis, vesane, marite". Dixit et Ausoniam bellis mox compulit omnem Audacesque viros revocat per rura, per omne Mandavit penetrare Latiis. Venit ecce Britannus Partibus Hesperiis, Belge venere catervis Prelatis Gallique truces, Basteque superbi Exauxere manus, et, Canthona prata, phalange Italie misistis opem; liquere Tahibin Cum sagis Belai, te qui feritate protervi, Cesar, ab algenti pepulerunt gurgite Rheni, Ausi magnanimi ter rumpere pontis habenas Dum non exhorrent tecum concurrere ferro Et Martem tentare ferum clangente tumultu. Pars Lusitana vagis veniunt per colla capillis, Conensesque viri, liquistis flumina Ticis, Palanti proceres, montanaque culmina Cancri; Gensque Betula venit mittens in margine Scalas Frigenti, populusque ruit quos flumen Hiberi Alligat, et Tulci ceperunt arma feroces, Vosque, Ferariaci gaudentes sanguinis haustu, Certatis Latias turmis augere catervas. Has acies postquam Latialis maximus heros In cuneum valido stipavit Marte ferocem Et simul Antonium sublimi classe tirannum Sensit in Hesperiam gressum movisse per undas, Illicet in pelagus pronis armata maniplis Classica precipitat cogitque annare profundo Mille rates celeresque fuga bellumque liburnos Iam validos tentare mari tonsisque procellas Spernere porrectis, fluctus superare tumentes. Ergo ubi ceruleo se Delius axe labanti Merserit Oceano, lucentia sidera celi Purpureo fulsere polo: de litore solvunt Tibridis ecce rates, Superis de more vocatis; Equoreum scrutantur iter, spirantibus Haustris Numine Neptuni pariterque favente per undas. Hinc quoque Circeum levo de margine portum Euboicosque sinus scopulosaque tecta Sibille Pretereunt, altasque vident ex equore turres Parthenopes, sursumque legunt, Palinura retrorsum Naute Dardanei linquunt navalia classes. Inclita Trinacrie tandem resonare, Caribdi, Litora conspiciunt pelagoque annare Pelorum, Abraduntque mare in curvi convexa Pachini. Hinc Scillam latrare timent antrumque profundum Ianque tuum, Polipheme, vident, Ethnamque caminis Fumantem dantemque faces volitare favillis. Ast, ubi Sicanios ultra tenuere recursus Vela gradum leviterque fluens per carbasa ventus Incubuit transtris movitque sonare rudentes, Apuleum videre solum Calabrosque Penates, Cannarumque vadum, Brundusi cornua linquunt. Tum, surgente polis humenti nocte per astra, Hyonium pelagus iam tempestate profana Rupit in Egeum, celos pulsantibus undis. Nam ferus Hauster, habens rapidis cum flatibus equor, Euro adventanti crudeli turbine fratri Obvius extat atrox: tumuli tolluntur aquarum. Tunc equidem sursumque Ceraunia seva tumescunt Transversumque ruunt imo spumare profundo. Cogitur estus, agens in concava nubila fluctus, Inversatque maris fulvas ferventis arenas, Attollitque globos et verberat impius astra Pertumidis passim revolans per inane procellis. Surrexit Nox atra polo stellasque tenebre Obduxere nove: multa cum lampade fulmen Decidit et fusis circunsonat imbribus ether. Nec silet Adriacum pelagus tractusque protervi Tirreni ponti, seva sed sorte furentes Emersere vadis et turbine quisque profano Advolat, et lato spaciatur in equore stridens. Ast subito classis, casu correpta maligno, Ignorat cui cedat aque fluctuque tumenti Et nunc, Haustrali portata furore, peringens It preceps, undasque secans spumasque rotatas Abscurrit sequiturque, Notho pulsante rudentes. Et modo, Sarmathici Boree ventante tumultu, Fluctibus haurit iter circum candentibus ingens; Nulla per obscurum spectatur terra profundum, Nec tum pulsatas audire sonare cavernas, Sed fera tempestas sevo fervore resurgens Iam caligantem velaverat ethera nimbis. Tum miseri naute, toto luctamine contra Obnixi, frustra satagunt laxare rudentes Et malos curvare ratis, fluctusque severos Arte maris superare trucis; sed turbo nivosi Et rabies Aquilonis adest atreque procelle Per transversa viros ducunt, anguntque repulsos Pendentesque simul velis funemque tenentes. Non artes valuere bone, non sidera nautis Ostendere viam, sed cecis astra tenebris Obduxere iubar lucemque tulere sub Euris. Tum quoque magnanimus, non tempestate subactus Cesar in adversa, sed vultus ethere tendens, Hec ait: "Omnipotens, roseum qui ducis Olimpum Iupiter, unde fero pelagus sevire tumultu Gentis in Hesperie casus Latiamque ruinam? Quid globus iste miser, sevus quid gurges aquarum, Alme parens divum, mestis inferre Latinis Apparat? Anne placet mediis mersisse procellis Gentes Ausonie? Nec nos, Neptune, per undas Pergimus absque tuo Romani numine sacro, Sed si forte tibi talis sors aspera casus Nunc sedet et fluctu iuvat incussisse furenti, Non opus est tanto terre pelagique fragore Vertere Romuleos, ponti discrimine parvo Sufficit in Fatum. Iam iam moriemur in undis, Si placuit, Neptune, tibi. "Vix ista resolvit Cum ferus, incumbens vesanus viribus, Hauster Carbasa stridenti rapuit rorantia malo Faucibus Ambrachie movitque rudentibus actis Leucada funesto damnatam numine Marti Carpere Romanos. Portum subiere quietum Flatibus omnivagis, placida stacione carine Considunt. At turba virum mox navibus altis Optatum petiere solum; per plana, relictis Litoribus, cursant alacres; spaciantur opacis Collibus et silvas passim legere virentes, Collustrantque nemus. Gelido iuvat ipsa ferarum Lustra ambire loco, turbare cubilibus ursos Et volucres dumis agitare per invia cervos: Gaudia tanta viris pelagus vitasse profundum Undarumque minas, insana pericula mortis. Sic genus armenti septum munimine valli Expavit ferale vadum, stagnante per agros Gallorum Rhodano sevo ripasque refusis Cursibus undanti, dum fulta repagula solvit Emersitque foras. Tum, prata virentia multo Gramine procursans, gaudet fugisse ruinam Et mortem vitasse feram, fluviumque tumentem Prospicit et longe cohibet vestigia retro. Altera post veniens pacato gurgite ponti Clara dies mundo, leviter spirantibus auris, Intulit heu qualis Fato spectacula lucis! Nam, super Egeum stipatis classibus una, Qua patet equoreis geminis in fluctibus Ithmos Hismara qua pelagi spectantur vertice Graya Ecce scelus, Cleopatra, viam molitur in undis Et spumas post terga maris de more secabat; Sed tandem, divum Fatis cogentibus, intrat Litus in adversum tenui discrimine motum Gentibus Ausonie, tota comitante phalange Pubentique manu Pharia, ducibusque coactis Partibus Eois, quo stant navalia curvis Optima marginibus, cuntis secura procellis. Rumor in Augusti subito protollitur ingens Castra ducis venisse novum, nova bella Latinis Acturumque nefas, civileque solvere fedus Et patriam bello qui gaudeat esse subactam. Protinus omnis eques Mavortis casibus audax Incursat per plana vagis. Tentoria circum Ipsius alta ducis fremitant, iam frena iubatis Hi siquidem luctantur equis, hi lora coercent Armaque componunt, artant toraca catenis, Et galeas et scuta viri conosque comantes Insertant, sevumque sonant, sevumque requirunt Certamen, campisque feri spaciantur apertis. Ast non Antonio prima sub luce potiri Litoribus terre visum, nec milite prono Exarmare rates ripisque immittere gentes, Sed turmas servare mari, si forte per undas Impellat Fortuna ferum concurrere Martem. Sed simul Hesperios inter tentoria ductos Vidit et in pelago non velle lacessere pugnam Nocte sub astrifera, libuit conducere vallum Exingens per plana mari contermina vasto, Et cautes et saxa novo comprendere giro, Hostibus incautis, ut, si tellure cruentum Fata gerant bellum, sit quo munimine fulti Conveniant teneantque viam, sint castra sub ipsis Casibus ambigui concursus tuta vicissim. Cesar ut albentem vidit consurgere lucem Et campum clausisse palam tantumque paratum Molibus ingestis superinstruxisse, levatis Aggeribus, fossas, et tuta tenere locorum, Legato tentare virum mentemque superbam Providit, si forte velit civilia bella Exhorrere pius patriamque in crimina mundi Non mersisse suam, facinusque abolere cruentum. Sed quid tanta iuvant? Nichil hec pietatis imago Proficit; ille ferox raptusque cupidine regni Omne nefas putat esse pium, nisi strage peracta Haud patitur legata dari, per cunta nefandus Imperium sibi poscit atrox omnique ruina Eminet in facinus: tantos nova nupta furores Exauxit scelerata duci stimulosque coegit Pectore vesano bellorum turbine sevo. At pater Hesperie, postquam funesta tiranni Consilia advertit supremaque Fata venire, Protinus armipotens acrem sub mente tumultum Concipit audendi campis exire caterva Prevalida Martemque trucem componere ferro. Sed vetuit Nox atra ruens et Phebus ad undas Provectus gelidas. Non hec Pelusia tardat Agmina, quin validis rumpant exire maniplis. Efferus Eoe gentis moderator, ut umbras Surgere per colles et opaca cubilia luci Vidit, in Augustum sceleratam ducere turmam Constituit Latiumque feris versare ruinis. Ergo tum, nulla Phebe lucente per astra, Ingenti stipante manu, compendia carpens, It scelus horrendum, subito tentoria Marte Cesaris invadens, circum fastigia valli Concertat gressumque parat fecisse patentem. At non alma quies resolutum membra sopore Servabat per castra ducem, sed prona tenentem Arma quidem; rapidum qui cum consurgere motum Sensit, agens aciem congressu cladis ovantem, Procursat, ceu sevus aper, ceu fulmen ab astris, Impavidus ferrumque gerens vallantibus armis Insertat per bella manus, ensemque comantem Elevat; et sevo bellant discrimine Martis. Effera concurrunt omni de parte cruentis Agmina vulneribus. Iactum volat ecce per umbras Missile confusas, torquetur lancea vastis Viribus et trunci vacuum per inane fragore Volvuntur, mortemque ferunt stragemque rubentem. Nec sonitum tenuere tube, nec cornua raucis Murmuribus pressere feros inducere cantus, Sed iam nocturnum magnus quatit ethera clangor Et magnus volat ere sonus, cuntique fremiscunt Applausu campi; sonuerunt saxa, nemusque Concutitur stridore virum, somnique ferarum Turbantur clamore novo. Mirantur apricis Saltibus et Panes et numina Faunia luci, Ipse et Amadryades girum tenuere choreis. Viderat audacem ferro componere pugnam Antonium Cesar leva de parte viarum: "Proh miser infelix, adeo certare pudebit Luce sub etherea! Nocturnas cedibus umbras Quid maculas tenebrasque quatis? Funesta quid urges Prelia terribilis? Vanum regina Canopi Attulit augurium, rerum dum summa tenere Spondet et in Latium mentem conducit acerbam". Dixit et adversum procero corpore Sardum Aspicit astantem, tempus cui vulnere crudo Dividit in partes et flavis stravit arenis. Lampadibus radiabat ager, tenebrasque coruscis Lucibus armorum passim fulgere putares Et cautes mugire simul, murmurque levari Nocturnis auris, et saxa tonare fragore. Heu, que crudeles fecerunt crimina turme! Heu, quotiens miseri diverberat ora parentis, Dum quis fulmineum satagit cum viribus ensem Tollere in hostiles rabie stringente catervas! Impius infande postquam primordia pugne Fecit et undavit civili sanguine campum, Non ultra sufferre valens in vulnera dextras, Vertere retro gradum statuit portumque tenere Litoribus curvis, et linquere bella tenebris. Sed non prona fuge via panditur omnis eunti, Nec cunti rediere viri; nam Cesar ad artas Prevenit fauces nemoroso limite rumpens. Illic ergo nefas omni feritate cruentum Congeritur maculantque manus in cede suorum, Et facinus fecisse iuvat, funduntque cruorem Ictibus alternis et robora turbine versant Immites velluntque suis de postibus ornos. Impiger Hesperius mediis in casibus auctor, Ut totis certare videt concursibus omnes, Prereptos aditus linquens, in bella nefanda Se quoque precipitat, turba stridente per auras; Hunc inversat humo, validis dat viribus illum Manibus invisis, sociosque furore vagantes Accendit bellare ferox: "O gente profecti Ausonia, sub nocte vaga confundite mundum Barbareum sevumque viri per pectora ferrum Imprimite horrendi. Pudeat venisse nocentes Partibus e Phariis, nos invasisse per umbras". Segnior haud staurat bellum crudele tirannus, At ventante manu pugne de navibus altis Omne scelus renovare dedit; civilia cedit Corpora fusa solo sacrosque ferire parentes Precipitans, calcabat equum per queque nefasta. Mobilis interea Phebem iam circulus astri In medium portare polum de fonte parabat Thetios equoree. Sed, cum dea Cinthia vultum Protulit auratum viditque nefanda malorum Crimina Leucadio consurgere in orbe profano, Maluit Oceani lumen tenuisse sub undis, Sustulit et geminas tum caligare tenebras. Tandem, dispersum postquam per prata cruoris Sat fuit, Antonius gressum super ardua valli Provolat et tuta sese statione recepit Eoa, redeunte manu, cladesque cruentas Deserit et portum lassa cum gente petivit. Sic et magnanimus Cesar vestigia retro Flexit, ab audacis remeans certamine Martis. Non aliter largo rorantes sanguine tauri Undique per tergum, magalia nota magistri Intravere sui, postquam confecta per agros Prelia destituunt, umbris surgentibus orbe. Tunc et uterque, means belli sibi conscius acris, Optat ab Eoo Solem consurgere regno, Quo rursus concurrat atrox et pascua sevis Cornibus obtineat, quam miles quisque cruore Turbidus undanti vallum petiere relictum. Nondum purpureis Aurora novata quadrigis Tollere fulgentem terris Peana parabat, Astra sed ignifero cursabant lucida motu. Tum Sopor ipse deus, veniens super ethera pennis, Incubuit castris repsitque per ora virorum Languida congressu, somnis et pectora mulsit. At non ille caput tribuit crudele quieti Regnator Pharius; vigili tum mente volutat Consilium, que bella gerat, quid luce reducta Inferat, an sortem rursus tellure lacertis Protentet validis et, plana rigentia clade Immites revocans alios sentire tumultus, Irruat in campis patulis, hostilia pugne Agmina proclamans crudo concurrere Marte, An sua Fata mari moveant pugnare tumenti, Equoreisque sui committat prelia divis. Hoc tandem libuit; confisus classe superba, Ut primum fulgere diem Tithonia ducet, Navibus armatis statuit fera bella profundo Spargere fluctivago mundumque movere ruinis, Dum sibi constricto vincantur Martia ferro Crimina, dum maneat speciosus in equore victor. Ast alios Fortuna parans inducere motus, Non sinit auspiciis pelagus tentare secundis. Ergo ubi lata dies tulerit Titana rubentem Ortibus aurifluis, viditque ferire per undas Purpureum de more iubar, fervescere litus Gentibus innumeris et cornua rauca sonare Applausu, tenuesque tubas, lituosque canoros, Illicet armari valido munimine classem Imperat Antonius, per transtra sedere potentes Armorum iuvenes et cunta repagula scindi Litoribus, summosque iubet prestare cherucos, Conspicua scandente manu, que saxa sudesque Inversent validi, vel robora adusta reiectent. Illico paretur, Martemque animosa iuventus Arrevocans membris iterum concurrere flagrat, Classica celsa petit, scandit sublime levatis Navigium pinnis, et transtra capescere certat, Et nautas pendere puta, religare rudentes Oppositos teretes, teretes adducere malos. Nec minus exardens Cesar clarissimus heros Rumpere per sevi discrimina Martis acerba, Ut videt equoreum bellum tentare tirannum, Apparat audaces pelago stipare catervas Et promptos munire viros fulgentibus armis, Turritasque levare rates; annare profundo Provehit Ausonias aptas certare carinas. Ergo ubi, Leucadii metito limite ponti, Adversi mansere viri, sonuere canore Bellica signa tube. Tum magno verbere tonsos Ceruleo mersere vado, vocesque ferentes Discurrere simul, simul equora pervia verrunt, Et scelera incepere palam. Proh numina, quantum Ista dies mundo facinus letale reducet, Quam stetit ambiguum Latium vel terra Canopum Nosceret in dominum, rerum qui ferret habenas! Tum quoque ferratis discurrunt classica proris Telorumque globum volvunt, celumque profusis Missilibus clausere viri, lumenque coruscum Obduxere polo; voces per inane levantur Ingentes sonitusque vagi, murmurque ruentum Evolat, et bellum vastis cum viribus angunt. Quis modo crudeles referat sub gurgite mortes? Quis casus et fata virum fera carmine sacro Expediat, truncosque truci pronare severo Iam passim pelago revomentes faucibus atros Exhaustos fluttus, et cesa cadavera labi? Iam mixti artatis stabant cum pupibus omnes, Hesperie Pharieque manus; iam cominus ora Ictibus adversis scrutantur et ense rigenti Vulnera cruda rotant. Convolvitur hasta per Euros Fraxinea afflantes et verberat ethera cursu. Aptior in pontum vadit Romana carina Et cogit carpitque fugam certamine tanto, Lagia sed classis, turrito vertice prestans, Mole vehit fluctus, vada salsaque pondere sulcat. Inclitus Augustus, dextra levaque fatigans, Cogit anelantes Arabes Indosque profundo Indecorem captare fugam, quos impiger istis Increpat Antonius frustra: "Quo tenditis," inquit "Degeneres turme? Quo vos tumor immemor egit? Hac mecum celerate via, pugnate tremendum, O, precor, socii, gressum convertite bello". Talibus haud moti, sed barbara turba secundis Contribuit sua vela Nothis, altumque pererrans It pelagus. Tum Cesar ait de pupe magistro: "Rumpe viam celerem, qua turbidus ardor abundat, Insere in hostiles bellum ferale cohortes, Flecte ratem. "Iam seva manus, non ausa feroci Sistere congressu, salsas profugit in undas. Restitit Antonius precelsis navibus, equor Remige que deno vastum rimantur aperto, Atque ingens staurare nefas luttatur, ut ipsa Iam Cleopatra fugam rapuit regina volucrem. Tum miser, adversos spectans in prelia divos, Languit et, ventis protendens carbasa, raptim Leucadis augurio fauces demisit acerbo. Nam victor, retro religens vestigia ponti, Oceani sibi clausit iter parilique vagatu Insequitur, Pharii donec cava cornua regni Corripuere simul, simul insedere Canopo. Tum miser Antonius, victo sibi pace negata, Cesaris in thalamum subito penetravit opertum Et vitam ferro fudit per pectus adacto. At Cleopatra nocens, postquam non flectere mentem Prevaluit blandoque virum nec iungere amori, Secessit thalamis et sic moritura profatur.