CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus CAST_BAS.poem-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CAST_BAS.poem-02.xml.

Documentum CAST_BAS.poem-02.xml in db pdill0


Iamque dies ierant quidam cum Spiritus almus, Qui, spirans, ubi vult sua munera dividit inter Optima terricolas, in cor descendit Othonis Inspirans pietatis opus papamque patremque Reddere pacificos et amicos nectere caros. Colloquium patris atque ducis petit hique benigne Acceptant. venit ecce levi sub compede vinctus Mitis Otho tantisque viris hec verba profatur: "Dum reputo mecum qualis victoria vobis Contigit et quanta fuerim virtute subactus Utque meam vidi stratam per vulnera gentem, Vix Venetis lesis, humanum non reor esse Istud opus: Deus, immo Deus, nos ipse profecto Stravit et ex equo. te contra iusque piumque En genitor meus impugnat sanctamque molestat Ecclesiam, venerande pater, nimis invius errans. Hunc Deus errorem punit, numerosa ruine Agmina dum forti dextra dedit agmine parvo. Ipse ego qui patri sum filius unicus, arctor Captivus vivoque tuo, dux, munere salvus: Namque tuo leviter poteram succumbere Marti, Cum michi servasti vitam quam nunc quoque servas, Gratius ac merear. si me permittitis, ibo Atque patri referam belli vestrique tenorem Vobiscumque velit pacem tolerare rogabo. Utque puto peragam cupiende federa pacis Tecum, sancte pater, tecum, clarissime princeps. Quod si forte michi genitor non prebeat, acer, Assensum pacemque neget, captiva redibo Tempora laturus. de me tunc vestra voluntas Se satiet, vitam malit vel tradere mortem Vel si quid medium est; sicut placet omnia fiant, Perque meam sic firmo fidem, sic firmo per illud Militie specimen quo fulvo munior auro". Hec adulescentis tam verba salubria pape Atque duci fecere fidem fisique dederunt Remigium iuveni quo patrem fultus adivit. Nec mora longa maris. patrem probus Otho dolentem Repperit et gravibus bellorum insistere curis. Hunc pater ut vidit, sedato nubila cordi Expulit et claro signavit gaudia vultu. Ut cum multa dies tenebrosis aera nimbis Clauserit et Phebum denso Notus expulit imbre, Si nebulas veniens Aquilonis incutit horror Extersitque polum, tunc Phebus purior exit Exhilaratque diem; Frederici sic prius atram Letificat nati felix speculatio mentem. Accipit amplexu natum, vix gaudia verbis Dant aditum, tandem: "fili, bene veneris" inquit "Sintque Deo pro te salvo laus gloria grates Proque tuo reditu". flexa cervice parenti Grata vovet genitus, tunc patrem poscit ut eius Consilium veniat. quos sic affatur ephebus: "Non, ut rere, pater, dimissus carcere veni Nec fugiens; pepigi sancto patrique ducique Sponte reversurum, michi ni tu digna roganti Prestiteris. proceres, quid poscam advertite, magni. Non ego nota loquar: bello que damna maligno Pertulimus quantoque fuit gens nostra vigore Strata ducis Veneti veluti vel credere dignum est, Plus virtute Dei. veniam, pater inclite, dones: In papam non iusta geris fera bella tot annis, Improba causa tua est, bello censore probamus. Concidimus pauco sub bellatore, pudendum est Quanta fuit nostre narrari copia gentis. Et nisi, mi genitor, resipiscas, teque tuosque Deteriora manent. nunc, o pater, effuge summi Flagra Dei: cesses papam infestare sacramque Ecclesiam summoque stude concedere pacem Pontifici Venetumque ducem cupias in amicum Sumere: provenient ex his tibi fama decusque". Tunc genitor nato: "mi fili" reddidit "huius Regibus et mundi mos est primatibus acri Vincere nunc bello, nunc et succumbere: nobis Si fortuna fuit nunc aspera, postmodo fiet Prospera. centenas ter vel quater ire galeas Instructasque viris pelago faciemus et armis. Nos quoque cum totis veniemus viribus ultra Dalmaticos montes, Venetas populabimur oras, Urbem ipsam ingressi per vim superabimus, ipsi Cultores vel morte dabunt vel carcere penas Hosque duos quos ipse petis nostraque precaris Pace frui, penitus scelerum mercede luemus. Ambigimus nos lesit uter violentius, ambos Pena decet, sed, quam nondum decrevimus, equa". Rursus Otho loquitur: "non bellum incendere veni Sed pacem tractare, pater. nil gratius illa Mundus habet. Dominus testans heredibus inquit: Pacem dono meam vobis pacemque relinquo, Thesaurum veluti quo non pretiosior alter. Hanc peto, care pater, tradas papeque ducique Ut meritis peneque reis nullius habende. Quod si forte neges pacis michi tradere munus, Ad dominos tantosque viros iam sponte revertar Et vitam tristem captivaque tempora ducam". Ut pater audivit tam fortia verba loquentem Et novit natum non delirare, cohesit Talibus in nati verbis, quid proferat anceps. Marcinicus veluti, molli qui lapsus in equor Flumine, dum sentit dominantis tempore lune Augeri pontum, nequit obvius ire marinis Fluctibus, immo retro violato gurgite cedit Et variat cursum, sic mens genitoris, ad alta Verba sui nati retrusa, revertitur equo Et posito mentis Fredericus turbine fatur: "O michi care prius fili, nunc carior, audi: Gaudeo quod tanto virtutis ductus amore Me superas mentemque meam secedere cogis Nequitie iustique facis me credere libre. Ecce tibi pacis permitto federa, vade. Nam quecumque placent peragam, tibi nulla negabo, Omnia concedam que iure gerenda putaris Pacis ad augmentum solidi quoque robur amoris". Ille Deo laudes solvit patrique rependit Multifidas grates pro munere pacis adepto. Ergo ubi formande concessa licentia pacis Plena fuit iuveni, letatur curia magna Letitia festusque dies celebratur ab omni. Moxque beatus Otho puppes patrique sibique Ad Venetos portus reparari mandat ituras, Quodque pater veniat ducibus comitantibus ipsum Hortatur pacemque pape Venetisque daturus. Utque placet mox fit. Fredericus classe parata Navigat Imperii fastigia clara reportans. Sed precedit Otho, non his quas vexerat ante Vestibus, at gemmis, ostro presignis et auro Inque habitu quem ferre decet tam sanguine clarum. Dum ceptum peragebat iter pelagusque secabat Regia classis, Otho celeri currente carina Secessit liquitque patrem cursuque peracto In Venetum subito pervenit remige portum. Quem simul ac videre duo sanctus pater et dux Hunc habitu vultuque hilari novere ferentem Federa vivifice pacis post oscula patris Lata pedi, iuvenem recipit dux clarus amico Amplexu iuvenisque sibi data federa narrat Pacis ab Imperio patremque venire per equor Haud procul, ut firmet pacem fedusque sigillet. Ascensum Domini celebrem lux illa preibat, Cum tetigit portum fuit et susceptus honeste Clarus Otho Venetis: misit lux altera patrem Visendum. dux ipse prior Venetusque senatus Occurrere sibi freto diademate sacri Imperii; dux ipse suum sibi reddit honorem. Imperio flexere genu gens altera sancto, Inde sed ascendunt, Marci petiere nitentem Ecclesiam, sed papa sacer sublime sedebat Vestibulo templi pastoris imagine summi. Intranti templum Frederico et flexa tenenti Colla patri, pater hunc tangens pede protulit illud Daviticum: "perges super aspida seu basiliscum Et conculcabis", superaddidit ipse, "leonem Carminis ut series contexitur atque draconem". "Non tibi, sed Petro" Fredericus reddidit. "immo Tam michi quam Petro" sanctus pater ipse resumpsit. Illic firmatur pax et concordia felix Partibus a geminis non infringenda per evum. Ipse pater sacre celebrans solemnia misse Indixit veniam pene culpeque professis Crimina, qui sancti venient ad limina Marci: Ascensus Domini primo de vespere totam Per lucem vesperque duret ad usque secundum, Quique per Octavam solemnis lucis adesset Ecclesie celebri, pars septima sola trahatur Huic scelerum parili pene culpeque tenore. Et tunc Romanus presul princepsque perennes Sanxerunt, quos dux Venetus retinebat, honores. Inde pater populo grato sermone locutus Hos laudat memorans quecumque recepit ab illis Obsequia et fidei pugiles et matris amicos Ecclesie propriosque vocat cognomine natos. Inde refert grates meritas, de munere spondet Ecclesie dotare ducem Venetosque fovere Semper, et hec Latiis mandabat scribere libris. Postmodo leta dies semper memoranda per urbem Ducitur, hac Venetis reserata est ianua celi, Hac quoque pace data terrarum totus et orbis Exsultavit, ubi Christi nomenque fidesque Noscitur et totus concors fuit undique mundus. Reddidit hec Venetos synodi presentia letos Anno milleno centeno septuageno. Cessit Alexander venias tunc papa beati Ecclesie Marci, tertius ille fuit: Si quis in Ascensu Domini convenerit illuc Confessus vere cordeque perpenitens Vesper utrumque lavat totum, quod inter utrumque Tempus cum culpa penaque nulla manet. Additur: et rursus Octave tempore toto Septima peccati pars relevatur ei. O utinam pax hec ad tempora nostra rediret Ut foret Imperium nostro sub tempore matri Ecclesie iunctum nomen partisque sileret Et velut una fides nobis foret una voluntas. Totius hic igitur multos duo sidera mundi Festivos duxere dies, ivere per urbem, Mirantes urbisque situm gentisque decorem, Aurea sanctorum et fulgentia tecta virorum Atque super magno numerosa theatra canali Que deceant reges vel marmore compta vel auro Et percurrentes centum sexteria rivos, Omnia qui tectis ad vite commoda portant. Ex universo mirantur et agmina mundo Ad Venetos congesta sinus, mirantur et unde Tante sint Cereris vel tanti dona Lyei. Ergo ubi pax acta est et amor coniunxit in unum Hos dominos quorum fuerat diversa voluntas In sedem remeare suam pater almus ad urbem Destinat inque suos Fredericus pergere calles Quando patrem sanctum sacre sociaverit urbi. Pro reditu denas munit dux ipse galeas Seque patri comitem Venetis cum grandibus addit. Ut iam prompta fuit tantorum turba virorum, Orbis utrumque iubar sanctus pater im-que-perator Romanus proceresque sui comitesque ducesque Grandis Alemanie cleri laicique nitoris Duxque potens Venetum cum nobilitate suorum Et presens urbs omnis erat, scandere carinas Purpureis textis tectas stratasque tapetis, Classica mille sonant, exercitus esse videtur: Tot ratium series remis a litore cedunt Et mox ponticole Boree dant vela secundo, Anchonitana petunt directo litora cursu. Precedunt claves, aquile Marcusque secuntur. Dum fluit Illyricum multa cum classe per equor Utraque maiestas mundi, volat undique velox Fama nove pacis, reges Christumque colentes Letificat populos, at falsi regna Machonis Territat hec quibus est Sancte custodia Terre Credita precipue, quorum possessio nobis Dedecus est, sola qui Iesum voce fatemur, Ast opere abnuimus. proh! quanta iniuria, quantus Debeat esse dolor nobis heredibus inde, Quando canum manibus patrimonia nostra tenentur Ut Christi natalis humus Christique sepulcrum, Quaque suis pedibus lustravit ut incola terre. Heu michi cur secum tam frustratoria nostri Bella gerunt reges tam iustaque bella relinquunt? Forsan sponte Dei sic est vel nostra merentur Crimina ne patris bona possideamus et alter Carpat que nobis debent, extraneus heres. Quo se cumque modo vertat res, te, pie Iesu, Ante meos obitus, oro, da posse redemptam Tu michi Ierusalem vel sic da cernere saltem. Iamque propinquabant terris duo maxima mundi Lumina qua celso de colle recluditur Anchon Depositisque solum tetigerunt remige velis. Anchonitanorum venit gens prescia tantis Obvia principibus magno spectanda paratu Umbellasque duas vexerunt primaque summo Pontifici, Imperio sed traditur altera sancto. Papaque tunc inquit primatibus Anchonitanis: "Vadite et instanter referatur tertia nostro, Umbra duci, umbelle quem iam dignamur honore". Tunc Fredericus ait: "tua sit reverentia salva, Sancte pater, terre tantum duo rebar in orbe Esse potentatus umbelle nomine dignos, Tu modo sed ternum sic condere velle videris". Papa refert: "sic est, Venetum sed dicimus unum Esse ducem membrum nostri membrumque parentis Ecclesie nostraque frui sibi tradimus umbra. A modo quique sibi succedent sede fruantur Umbella memoresque sciant nos esse recepti Obsequii gratisque sibi nos esse paratos". Tunc umbella duci mox est ablata tribusque Umbellis dominum precedunt ordine terni, Hic modicas duxere moras dum cuncta parantur Ornamenta vie terra gradientibus apta. Mox Ancon terrestre sacro patrique suisque Struxit iter, munivit equis heroas honestis, Sed patrem niveo de consuetudine manto. Iam proficiscuntur pater et comitiva celebris Mundi primatum germanica iuncta latine, Festinare vias solito de modo coegit Pontificem germanus eques longasque dietas Transcurrere brevi iuga per salebrosa meatu. Dumque appropinquarent urbi, quam Romulus olim Condidit et laterum circumdedit undique muro, Quos tamen Augustus mutavit marmore Cesar, Rumor abit totam patris venientis in urbem Tantorumque ducum, gaudens romana cucurrit Obviam nobilitas sua pignora cara videre: Cardinei venere patres clerique priores Imperioque satis proceres et regibus olim Atque minor populus, maior sed massa virorum. Gratius haud matri redeunti turba renident Pullorum nido residentum quando reversa Sera parens pleno saturandos visitat ore, Quam santo plausere patri romana propago Imperiique sui Frederico frena regenti Atque duci Veneto qui pacificavit utrosque. Romulei proceres populus quoque dona tulerunt Alta patri sancto pulcherrima: sindonis octo, Exhibuere quidem varii vexilla coloris Argentique tubas totidem tribuere, sed illa Et duo rite troni, qui dantur rite duobus Principibus summis, voluit quoque participare Hoc summi patris clementia cum duce digno: Precepitque duci quod tertius aduceretur, Quem tamquam solium sedeat, quod solus eundo Dux prebere facit memor huius semper honoris, Iussit Alexander Venetorum cuncta beato Dona duci tribui, cui dux pro munere tanto Retulit immensas grates cervice reflexa. Hec sunt ergo tube quas hec in tempora magni Servavere duces hodierna luce profectum Ante ducem reboant cum grandia festa geruntur Et vexilla patris bene conservata decorant Ascensum domini Marci distensa plateis Et quas solemnes celebrant per tempora luces. Postmodo procedunt pater, imperator et altus Dux Venetum, multis iubilis succeditur urbi: Non plus Arsacidum remeans tum victor ab oris Augustus populo tulit applaudente triumphi. Ergo ubi papalem Laterani venit in aulam Clarus Alexander propriaque in sede resedit, Ipse duci Venetum concessos rursus honores Tradidit affirmans et scripti robore sanxit. Hinc festiva pater protraxit tempora ducens Primates tantos loca sacra videre per urbem. Transeo sacratas Petro Pauloque basilcas Et Lateranensis sanctorum sancta Iohannis Atque Dei sancte genitricis Pantheon et que De nivis inditio struxerunt templa Marie Ne foret heredis substantia divitis expers: Que visere pater, princeps presesque ducalis Et reliqui proceres. qua sunt Capitolia celso Structa iugo, veniunt tandem qua Cesaris aula Perstitit Augusti, sed postmodo fabrica tanti Principis ecclesie formam de nomine sumpsit Virginis et matris que celi dicitur Ara. Nominis at causam scitanti papa rependit Hec Veneto grandi: "fili mi care, potestas Imperii, quam nunc Fredericus possidet iste, Venit in Augustum qui mundi regna subegit Totius et poterat digne monarcha vocari. Cum foret in tanto ditionis culmine Cesar Hunc voluit populus Romanus dicere numen Et velut hunc orare deum. respondit honeste Augustus petiitque moras responsa referre Et sibi prudentem iussit properare Sibyllam Pendere consilium. cui prudentissima vates Inspirata Deo dixit: 'differto parumper Ostendamque tibi quod gentes numen adorent' Virgineo iam nunc aderat clarissima partu Sancta dies. intrant thalamum cum Cesare vates, Quo poterat solis discerni purior ortus, Aspiciuntque rotam Phebi nascentis et ecce Intus erat virgo puerumque tenebat in ulnis. Mox ait Augusto veneranda Sibylla: 'videsne Hunc puerum quem virgo tenet? Deus ille deorum est. Hunc et adorari decet, hoc non dignus honore Alter adest. prohibe ne quis te prorsus adoret: Tu mortalis enim, puer hic eternus et idem Filius ipse Dei, Deus hic est trinus et unus. Tresne vides soles? hos iam coniunget in unum Meridies'. factum est ut vates prescia dixit. Utque Deum vidit celesti in sidere Cesar, Obstupuit visu tanto, ciet inde senatum Et sibi visa refert, orari se vetat, illum Dixit adorandum qui solis in orbe refulsit". Hac et in ecclesia iussit monstrare ministros Mirificum pictoris opus pater, ut puta sacre Virginis effigiem quam Luce dextera sancti Pinxerat inque sue doctricis imagine totum Exhausit sensum totius et artis acumen; Quantaque virgo fuit tabule designat imago. Pluraque diverso miracula tempore gessit E quibus ipse pater recitat de pluribus istud: "Tempore Gregorii qui nos precessit in alma Sede, diu mortis fuerat teterrima clades Aeris infecti totam communis in urbem Magnaque pars populi cecidit quod et ultio fecit Digna Dei, meritis qui dat sua premia cunctis. Ipse Deo pestem noscens ob crimina missam Gregorius precibus placari iussit eundem, Ordine procedi septeno fecit et urbem Circuiens almam iussit preferre figuram Scilicet hanc laudesque Deo gradiendo canebant. Quaque ferebatur Christi genetricis imago, Protinus ante illam fugiebat pestifer aer Ut caligo solet solis fulgore fugari. Utque fuit totam processio facta per urbem Pervenit sacra populus preeunte figura Angelico qua nunc de nomine porta vocatur, Ecclesie doctor celeber Gregorius alto Marmoree turris prospexit. vertice stabat Angelus et tergens gladium quasi cede cruentum Imposuit forulo. tunc hic sanctus pater inquit: Finis adest pesti. pesti fuit hic quoque finis". Hec ut Alexander dixit, flexere figure Colla duces, icon celebri de more locatur, Nondum cordiferi pater Ordinis ille verendus Franciscus vite dederat monimenta beate, Necdum natus erat nec postmodo tempore grandi. Hanc sua Francisci sacrosanctam nunc tenet edem Posteritas nutuque Dei per secla tenebit. Inde pater, visu postquam pavere beato Lumina, secessit tanta comitante caterva. Postmodo sed relique lucis sub tempore patrum Ipse pater visum comites mirabile duxit, Carcere qua Petrus Paulusque fuere profundo. Tarpeio sub colle quidem specus altior infra Porrigitur saxum, geminis quasi passibus itur Huc gradibus spatiique brevis iacet area plano. Ex hac areola rursus descenditur et bis Hinc tantum spatii descendit scala, sed illam Vel natura dedit vel scalpris ipsa recisa est, Parvula sub solido latet illic mansio saxo. Iste lacus siccus quondam similatur abysso Nec recipit radios nisi si quos attulit ignis. Hic sanctos diri iussu posuere Neronis Et plures aliquo mulctandos crimine, quorum Auribus infudit Petri Paulique salubris Lingua fidem Christi et regni celesti amorem. Conversique viri sanctorum voce duorum Respondent: "nobis cupidis ut simus et ipsi Christicole, quodcumque opus est facitote, rogamus". "Sumere si Christi cupitis de nomine nomen" Petrus ait "vestrasque animas super astra levari, Vosque Deum patrem credatis in omnipotentem Qui celum et terram verbo qui cuncta creavit, Inque suum genitum pariter vos credite Christum Qui patris est verbum patris et sapientia virtus Baptismique sacro de fonte lavaminor". aiunt Captivi: "quecumque, patres, credenda refertis Credimus et toto veracia corde fatemur Et sancto petimus baptismi fonte lavari". Utque voluntatem comitum Petrus aspicit et nil Preter aquam plenis votis utriusque deesse, Ipse genuflectens Dominum, prece supplice, poscit Ut sibi mittat aquas. solido dulcissima saxo Mox aqua prosiluit, modicum dedit undula fontem Et manet usque hodie: quantumvis deme nec unquam Deficiet quantumque sinis non creverit ultra. His cathecuminos tunc lavit apostolus omnes Baptizans limphis fidei quoque fecit amicos. Hunc et fonticulum ducibus pater ipse sacratum Ostendit visuque duces gustuque probarunt. Quique per id tempus carcer fuit horridus, idem Nunc locus ecclesie celebrem super accipit aram. Hinc alios fontes divino munere missos Principibus monstrare pater qua Paulus ab alma Dimisit cervice caput, post tempore venit. Tres etenim fontes Pauli mors lactea fecit Quaque fuit primo caput a cervice recisum, Prosiluit fons vivus aque saltusque gemelli Truncati capitis fontes fecere gemellos. Haud alium fontem pater ille beatus omisit, Qui natalitio Christi defluxit in amnem Fons olei veri splendente liquamine Tibrim. Tunc reserasse patrem referunt et federis arcam Idque, quod intus habet, ducibus monstrasse duobus, Ut Moysis tabulas, eremique, quod urceus auri Servat aduc mannam et virgam que floruit Aaron. Sanctaque sanctorum ducibus patefecit eisdem, Sic fama est. Dominique breves de corpore sumptas. Particulas: tanti thesauri dona videri Permisit geminis. que circumcisa remansit Hebraico de more caro monstrata refertur, Ex umbilico decisa caruncula Christi Sanctorumque pedum sandalia quicquid et illic Clauditur archanum reseratum ac ordine visum est. Tunc Christi vultum quem sancta Veronica pandit. Et cunas tunicamque suam videre verenter; Et pater et patri libuit quos cernere sancto. Ergo ubi thesauros quos urbs Romana reservat Ostendit, Frederice, tibi, clarissime princeps, Et tibi, dux Venetum, magnis par regibus ipse, Dignus Alexander papali sede, repleti Muneribus largis a sancta matre receptis Ad proprium rediistis iter diversa petentes. Utque patri fecere vale de more beato Et sacra totus discessit cetus ab urbe, Pro commissorum venia Fredericus habenda, Ut Sanctam redimat Terram proficiscitur. at nunc Historie alterius cui cedimus inchoat ordo Deque suis gestis non ulteriora canemus. Ipse quoque ad Venetam remeans dux inclitus urbem Scriptaque grata ferens, sumptorum pignus honorum, A populo et primis est leta fronte receptus. Nunc quoque tot donis letatur terra receptis Dumque fluet circum pontus, letabitur olim. Fine dato nostris digne tibi sumpto libellis, O pater et fili cum sancto flamine, grates, Et tibi quem nostro bis sensimus esse favori, Marce sacer, sumpto pro munere dentur honores.