CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus CASELLIO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CASELLIO.carm-01.xml.

Documentum CASELLIO.carm-01.xml in db pdill0


1. elegia Quam nos in dirum, miseri, et lacrymabile tempus Incidimus, quod iam nulla metalla notant! Quin potius coeno praesens signabitur aetas Informi et siquid foedius esse potest. Tanta volubilitas, tanta est conversio rerum Tentet uti priscum velle redire Chaos. Dedidicit terris sidus quodcunque benignum Spargere virtutis semina larga suae; Ostentant tristes coeli convexa cometas Qui saevas iaciunt crine rubente minas. Decipit attonitos tellus ingrata colonos Gaudiaque e vano falsa labore capit: Munera nec Cereris pinguia culta ferunt, Dependent rari laeta de vite racemi Palladiae viridis termes mentitur olivae Denegat et fruges pomus avara suas. Hinc inopi victu multis affligimur annis, Tabescunt turpi languida membra situ. Vix reptare fame videas miserabile vulgus, It stridens querulae vocis ad astra sonus. Iamque ego quid referam diuturna ac impia bella Imparibus quae sunt non satis apta modis? Quae tot durarunt varie deducta per annos Ipsa bis ut posset Pergamos alta capi: Clangores inter raucos strepitusque tubarum Horridaque arma inter consenuisse piget. Imberbes quisquis fulgenti casside vultus Principio texit castra cruenta sequens Ad patrios in fine lares ignota reversus Canitie inculta retulit ora suis. Communem populi Ausoniae sensere ruinam Nullaque pars aliqua libera clade fuit. Sed vos, Romulidae, multa graviora tulistis Qualia victori collibuere fero. Protinus ingenteis nihil est rapuisse putandum Quas series aevi longa pararat opes. Ante oculos matrum teneris illata puellis Vis fuit, ante aras virginibusque sacris. Frustra confugitur surda ad simulachra deorum Quae donis moerent, heu, spoliata suis. Undique saevitum nullo discrimine in omnes, Respersa undanti templa cruore madent. Dedecus antiquum cupiens ulciscier hostis Pulsavit Marii barbarus ossa pede Disiecitque solo veterum monumenta virorum, Scypiadas magnos sic abolere putans. At Tyberis dum vult urbi succurrere captae, Vix capiens pleno corpora caesa sinu Intumuit quam nunquam alias maioribus undis Tectaque adaequavit gurgite summa pari. Visa iterum Pyrrhae sunt secula dura reverti Cum rapido tota est obruta terra freto. Qui modo Tyrrhena fueras regantor in ora Coeruleis compta floribus, Arne, coma, Deiecto capite ex alto diademate summum Cornua per facinus fracta superba gemis. Hoc utinam magno nunquam licuisset alumno! Abstinuisse pias debuit ille manus. Ecce autem captiva Rhodos, cui turbida frons est Et rigat humentes lachryma multa genas, Se miseranda offert et replens questibus auras Cum gemitu hos tristi fundit ab ore sonos: "En ego, quae quondam fueram praeclara potenti Imperio et lato quae metuenda mari, Quae toties tuleram devicto ex hoste trophaea, Cuius honoratum nomen ubique fuit, Terrifici cogor sceptro parere tyranni, Et (quod turpe nimis) regna prophana pati. Nec tantum id doleo, quamvis id iure dolendum Sit mihi, quantum illo moesta dolore gravor: Ferre laboranti auxilium quod nemo sit ausus, Cum traherem longas obsidione moras. Ergo incorruptae fidei quiqunque fatentur Reges tam validi signa verenda sequi Spectarunt mea damna procul funestaque inermes Proelia et immoti continuere manus". Sic ait inque alias prorumperet illa querelas Si sineret nimius dicere plura dolor. Haec sumus, infoelix aetas, et coetera passi Plurima, quae satius reticere, mala. Ac ne forte cadant etiam maiora timemus, Ut fato in peius tendere cuncta solent. Alme parens orbis, qui coelum numine torques, In melius fausta verte futura vice: Iam dedimus poenas quas nostra admissa requirunt, Siquid et antiqui commeruere patres. Exoriens primum laeto consurgat Eoo Omine felici totus ut annus eat. 2. Adeste, Musae, maximi Iovis proles, Quae fonte lavitis Pegaseio crinem; Dubiis velitis in meis opem rebus Afferre certam, quam videmini posse. Si semper ipse deditus fui vobis, Teneris ab annis, studia vestra sectando; Ad istud usque quod videtis aetatis. Vester minister ante caeteros fulget Integritate splendidissimae vitae. Qui dum malorum genera quaeque propellit Insigne merito vendicat sibi nomen. Hic dux et auspex ille fidus existit, Quo commonente Tarvisina certatim Frequentat alti colle duplici pubes Vireta vobis consecrata Parnasi. Rogate quaeso quotquot estis hunc Musae: Ut non gravate conferat mihi clemens Praebere poterit quicquid ipse suffragi. Quod si haud iniqua sors mihi obsecundavit, Quam concupisco reddar ut rei compos, Optata nactus commoda in meos usus. Vis quantacunque parvuli stili est in me, Hanc applicabo laudibus volens vestris Digne canendis, ut meae ferent vires. Me huiusce vobis nuncupo reum voti, Cavere vestrum est, hercle, neu sit incassum Ne forte reliqui studia vestra contemnant. Si nihil supersit assequi quod ii sperent, Inane praeter nomen et meras nugas. 3. de Luca et Cleopha sociis Nicopolim pariter Cleophas alterque petebant Dum foret a Domini tertia cede dies. Moeroremque gravem vario sermone levabant, Acta recensentes ordine cuncta suo. Nulla revicturi spes dulcis lumina vitae, Qui totiens aliis restituisset erat. Cum subito, in forma peregrini, apparuit ille, Addens se comitem dissimulansque Deum. Caesariem gaudet vili cohibere galero Et breve palliolum flaccida terga tegit. Scipio fagineus gressum moderatur euntis Fulcibat laevum mantica cincta latus, Qualis Gallaicas, voti reus, appetit oras Vel sacra laureti visere fana parat. Sic itaque expromit, captato tempore, vates Divino afflatu quae cecinere pii. Tantarum, Musae, secreta latentia rerum Pandite cum sitis pignora cara Iovis. Idem unus ternusque hominem formaverat olim Principio summa pro bonitate Deus, Excellens animans vacuo ne deesset in orbe Qui contempletur fulgida templa poli. Terra Damascena est testis de pulvere cuius Divinae hoc animal composuere manus. Huiusce, e costa detracta, foemina consors Editur e geminis ut foret una caro Ambos, in viridi statuit pater optimus horto, Nobilibus plantis consitus hortus erat: Aurea quem fulvi ditat Gangetis arena Phoebus et exoriens arva beata facit. Illic, ante alias longe praestantior omnes, Spargebat patulas arbor amoena comas, Nec minus interea foelicia poma ferebat, Per quae mors poterat saeva nocere nihil. Illa dies utinam me fortunata tulisset Et colerem sacra pulchra vireta soli, Non ego supremi sprevissem iussa Tonantis, Nec scelus admissum cogeret ire foras, Quo miseri poenas per secula cuncta nepotes Cum tota merito posteritate luant. Tu quoque praeterea non defraudabere dictis, Inclyte vir, sint haec qualiacunque meis. Qui quondam infelix, turbantibus aequora ventis, In medio iactus diceris esse freto: Ecce autem, subito absorptum magni incola ponti Abdidit immani bellua ventre vorax, Dein triduo emenso curvati in littoris ora Incolumen vasto reddidit ore vomens. Fugit ut, erectus tergo Delphynis, Arion Per rapidi fluctus impia fata maris. Nimirum haec olim magni regnator Olympi Atque alia omnipotens plurima signa dedit, Esset uti quaedam venturae sortis imago, Ex qua conciperet mens pia fata Deum. Scilicet e duro crux ardua robore facta est Perpetua et nobis hinc fuit orta salus. Namque ibi mortales quos sumpserat exuit artus, Aurea qui nutu temperat astra suo. Et sacro maculas abstersit sanguine nostras, Dum miserum rigida de trabe pendet onus. Ferrea quin etiam cuspis latus hausit apertum Admixtus latici prodiit inde cruor, Quo nova sacratae derivant Orgia gentes, Ac maeta antiquae est vana relicta viae. Tertia surgebat roseis Aurora quadrigis, Purpureum Phoebo pone gerente iubar: Cum qui marmorea fuerat sub mole sepultus, Tegmine deiecto, protinus exit ovans. Imperet ut vivis et vitae lumine cassis Imperium genitor cui sine fine dedit. Abs te igitur cum nos simus non aere redempti Sed pretio puri sanguinis, alme parens, Fac tua praevaleat clementia qua sine nullus Mortalis noxa iure cavere potest. Nec mea respicias male sanae errata iuventae, Neque minus quaeso cana senecta gravet. Cumque mihi demum supremae terminus horae Adveniet, quem iam non procul esse reor, Terreno exutum spolio da scandere coelum Coelicolasque inter nectare posse frui. Nectar erit si tu non dedignere videri Aspectu ne te subtrahe, Dive, meo. Sic tua per cunctas clarescat gloria gentes Et resonet toto nomen in orbe tuum. 4. Aurelius Casellius Francisco Varago S.P.D. Succendens Ephesi quidam memorabile templum, Quaesierat nomen nobilitare suum, Acciderit quamvis aliter, namque edita lex est, Tam diri fieret mentio ne qua rei. Sic, dum forte tui fastigia corripit ignis Gymnasii, furva nocte, refertque diem, Diffundi totam coepit tua fama per urbem. Quis te non dicat nosse Varagem. "Quis est?". Tardipedi, similique tibi quod denique clares, Acceptum debes iure referre deo. 5. ad Dominicum senem Flosculus est specie iucundus, suavis odore, Sive albus, Tyrio sive colore ruber. Hunc alere, ex altis hunc ostentare fenestris Gaudet in urbana quaeque puellae domo. Mane fovet rigua fontanae aspergine lymphae, Suffusum riguo vespere rore fovet. Appellat vulgus Chariophilon: an satis apte Iam senior veri nescius addubito. At tu qui florum secreta vocabula nosti Herbarumque Macro non minor Aemylio, Dic, rogo, quo tandem sit nomine sene vocandus: Non est a Seno discere turpe seni.