CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus CARRI.carm-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/CARRI.carm-01.xml.
[Ludovicus Carrus ad divam Cassandram Fidelem Venetam]
Pancharis aetruscae celeberrima gloria linguae Pierisque chori non mediocre decus Extulit eximiis tua <...> laudibus, et te Absentem miro iunxit amore mihi. Diceris egregia specie superare Dianam Atque pudicitia vincere Penelopem, Dexteritate manus doctae tibi cedit Arachne; Cedit et ingenio diva Minerva tuo, Sed magis admiror quod pleno discutis ore Quae Plato, quae magnus tradidit Aristoteles.