CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-16+02:00. Nodus CARRARA.eglo-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CARRARA.eglo-03.xml.

Documentum CARRARA.eglo-03.xml in db pdill0


Ludovicus et Alexander invicem litigant, | Croton sedet arbiter Alexander Vera qui rauco ducis per gramina versu Huc, Ludovice, veni mecumque sub illice canta; Stridula disparibus si sit tibi fistula cannis Certemus, dum prata pecus ridentia tondet, Dum comedunt ederas viridi de monte capellae. Sunt mihi bis denae flexis cum cornibus agnae, Sunt totidem pecudes longisque testibus hyrcus, Deliciaeque animi coniunx formosa Luala, Quae quotiens mentem incurrit cadit omnis in illo Vis animi, subeunt optata [?-??] quando Tegmine sub patulo fagi requievimus herbae; Nec lux sola meis oculis, haec gloria Luci, Quae cum forte venit per devia lustra ferarum Congaudent frutices, arrident floribus herbae; Lac si forte novum pendenti ex ubere mulget Exultant Fauni, Satyri nemus omne frequentant, Expectantque procul quia dulci corpora somno Tristia tu dulci refovebas candida lecto; At tu, ne campis nimium spaciemur apertis, Io propero pede, Ludovice, da dulcibus antris! Naiades sanctas, te monstratore, choreas Concelebrent, tugurique gemens in culmine turtur Passer et inde salax imittentur carmina passim. Ipse ego Panna canam, biiugique in vertice pastor Me docuit Choridon cum forte arderet Alexim; Ipse ego - nam memini - quercus securus in umbra Oraque, defendens ardenti ab sole galero "Quid facis oh vacue, et ranarum carmina sentis; Cur versus faciles rauca et cur carmina discis? Huc converte gradum!" dixit "Tibi carmina texam Qualia neo Poliphemus agat, nec Graecia, nec qui Centioculo iniecit somnos caducifer Argo." Accessi et didici calamos coniungere ceris, Et mollire feras, rapidumque sistere flumen. Saepe meos coryli summaque ex arbore glandes Fraxinus et cornus cumque his viburna salixque Mirantur versus et Apollinis esse fatentur. Ursula et in Siculis visa est quae collibus olim Quae domuit forti iuvenilia colla ligone, Abstulit et mihi me; cantus laudare solebat Atque optare meos, ulnisque innectere collum Et mea divino praeponere carmina Delpho. Postquam Lombardos tetigit mea tibia montes Rustica nescio quae pastoria sibila sensi, Nec potui sufferre diu quin plectra moverem Incultumque meo caperetur carmine vulgus; Tunc primum pueri Nymphaeque amplexibus aptae, Pastoresque senes sibi me voluere magistrum. Invidit Firmus, quo nec deformior alter Huc vexit pecudes nec stultior arte canendi, Et procul e saxi despectans culmine fontem: "Quid pueros seducis? - ait - quid subripis aedos Praemia doctrinae?" Quos cum numeraverit agnas Pastor et orbatam matrem cognoverit aedo, Confringit ferulas et silvas vocibus oplet: "Huc converte gradum, tenuesque inflare cicutas Non pigeat: multa (et ne nos contemne) docebo." Intimui, fateor; nitidam deponere vaccham Constitui: capram tantum mihi praemia ponat, Certemusque simul referat sua praemia victor. Erubuit victus, nec cedere turpe putavit; Riserunt pueri, manibusque ad gaudia pulsis Dedecus in stulti pelves mulctrasque sonarunt. Ludovicus Desine, Alexander, tanto sermone canendi Doctrinam iactare tuam; mihi fistula collo Bis septem pendet brevibus compacta syringis; Formavit digitos illa ipsa ad munera nostros Ipse meus Choridon; nec sum cessurus honorem Non tibi, non si Pan nemorum deus ipse veniret. Et mihi parta satis laus est, et praemia victor Saepe ego praeposita ad tuguri fastigia fixi. Ipse ego nam memini dum festa Palilia pango Transilioque pios illaesis cruribus ignes, Et stipulam messemque fero, de astantibus unus: "Salve, o cantor, - ait - templis numerande deorum!" Tolle minas, veniam tecum certare cicutis, Deponamque pecus modo ni tibi pignora desint; Fistula nec tantum nota est mihi, cornua novi Lascivo perflare sono: tu delige quali Nobiscum plectro libeat committere bellum. Alexander Quid dicent docti blattent cum talia stulti, Fistula rauca tibi; sed tu raucidior illa! Nonne ego te sensi stipula sub sole canentem Stridentique feras propellere carmine silvis, Ut nec saevus aper viridi securus in antro, Abdita nec nido mediis in sentibus ursa, Perstarent, tantum causant tua plectra fragorem! Ludovicus Vis igitur tenui iam iam certemus avena? Fronde sub hac sedeatque Croton qui pignora servet. Alexander Accingamur age; hoc tersum tu fictile sume Poculum, amice Croton, victoris praemia quod sit. Ludovicus Suntque sinu nobis duo pocula fagina, quorum Accipe quod malis, quod, si certamine vincar Vel si vincetur qui me pertraxit ad arma, Praemia victorem cum pace et laude sequatur. Croton Est mihi propositum nullorum tangere pignus, Sedula quod quondam sic me Lays ipsa monebat, Sed quia lis memoranda agitur dignusque levari Impetus, inflandae tanta ad luctamina mentes, Accipio. Faveant Dryades Panque ipse secundus Adveniat. Sic saepe truces preludere tauros Aspexi, et teneram per vim per vulnera vaccham Victorem vitulum patulis implesse sub ulmis. Ludovicus Incipe iam, versusque tuos mentesque resolve. Alexander Me quondam Dryades mediis in sentibus unum Comperiere decem perflantem pectore somnos, Et geminos laqueo tenui de vimine sensim Implicuere pedes: utque alto in culmine montis Constiteram, fontis declivi in margine tractum Constituunt ima qui se de valle ferebat. Nil valuere preces nec blandimenta nec ira Candida nec viridi vestis maculanda veneno; Detraxere tamen, nec eo contenta Pomilda Pectoribus descripta meis sed plena cachinno: "Precipitem, Dryades, gelidum mittamus in amnem Ni sibi quot pecudes, quot nati ad ubera cantet!" Conveniunt omnes dominae quo iussa facessant Ni cantare parem. Quod tum mihi forte putatis Mentis erat; praestat cantus quo fonte levari Accingar; praebere locum de cespite Nymphae; Et quibus obliquo connectens colla lacerto Haerebat captans cantus mea nympha sonoros Ore legens quam vox cantantis fuderat auram Ipse ego tunc tali - iuvenes advertite - voce Carmina concelebrans dominae sum iussa secutus: "Si quisquam est cui forte foco precordia flagrent Ipse ego sum. Sed tu, quae humeris felicibus haeres, Nil pendis lachrimas, totidem mea vulnera pendis, Et laceras ardore iecur. Proh, perfida! quid sic Exagitas miserum? cur me, pulcherrima, torres? Quid furis, o pernix? quidquid pulcherrima, formam Mentiris feritate tuam? Da foedera victo, Da pacem veniamque, mihi quid bella parabas Cum mihi nulla forent tanto pro munere tela? Pone modum, iam pone modum! Si queritis agnas Sunt bis mihi septem: totidem dant ubera matres Lascivae, et septem detondent prata capellae; Estque canis quo non nostris in montibus alter Expugnare lupum latratu est doctior atro, Et quo Romanus non est vigilantior anser. Haec ego cuncta tibi mea, pulchra Pomilda, parabo, Quae tu fastidis, sed enim si lancibus aequis Aspectes, non sunt viles mea dona paratus. Ingrediare casam palearum tegmine curvo Insignem, quam non montis magalia dices, Sed pastoris erit gregibus cui summa peculi Bis centum constet lactis qui mulgeat amnem. Ingrediare, precor, teneras mirabimur agnas, Et caprum dum terga premit villosa capellae; Ipsa tuis manibus servata coagula lacti Impones, sudesque focum, cumque arserit ignis Ampullas breves summo monstrarit aeno, Ipsa eadem manibusque tuis cubitoque trementi Exceptum summo spissum quod margine prestet Concinges circo, atque serum iam cortice pressum Excipies, quod deinde canis desorbeat ipse; Est fiscella mihi sirpis contexta pusillis, Et mihi, si nescis, Bacchi est bona copia; nuper Cantharus ipse gravis, medio praesepe repostus, Abditus et feno pueri ne poccula siccent, Plenus erat; cepi ipse parum, tibi caetera servo; Curre, precor, tugurique mei contingere limen Nec pudeat, quia nec tauri nec numina vitant; Pan deus ipse meos ridens intrare Penates Est solitus; quid tu refugis mea limina, nympha?" Caetera quid referam? Victa est cum voce puella, Basia et in tenero fixit non pauca labello. Fare age tu tantos si scis, Ludovice, triumphos Vel credas; sine Marte mihi non creddere turpe est, Ludovicus Si possent animum verba expugnare ferocem Duceret Herculeos pater Achelous honores; Sed virtus lingua nec frangitur. Ecce duellum Ingredior. Tu perge, Croton; da protinus aures Cantanti. Mea bella licet memorare canendo; Nam Cachus, quondam, tenui de plebe colonum Consitus, ingentes sumpsit sibi stultus amictus Inque urbem properans medici sibi iura superbus Intulit, et plantas nostris de collibus egit In predam, morbosque illis superare ferebat. Sperare incautum coepit miracula vulgus; Accersivi virum; portant simphonibus omnes Urinas, requiemque suis languoribus orant: Ille scelus cunctos longo sermone trahebat, Gramina tunc vinumque capi mandavit aeno Protinus ingenti et Vulcani bella subire His implere femur stomachumque implere Falerno; Tum pulchros vario traxit sermone puellos Ludere taxillis et palmis stringere clunes Incipiens: magnosque sibi poscebat honores. Non tulit hunc tanto tumefactum flamine Mopsus, Meque vocat, poscitque iocos risusque precatur. Illicet accepi tua quod per carmina, Mopse, Optares, volucerque ad proelia lecta cucurri, Mincturamque suis scaphio quoque forte parato Ad medicum porto, et requiem precor ipse dolori. Ille oculos tollens tria post suspiria fatur, Meque caput ventremque refert pectusque repletum Et parat urgenti stomachum vexare medela, Atque uterum pingui totum mulcere paratu; Ast ego confestim risu illa silentia rupi Indita, et ingenti tandem sum voce locutus: "Discite, ruricolae, quantum sapientia possit, Quid faciant divi, quid carmina sancta, quid herbae! Namque hic insulsus porchorum signa videndo Exposuit quid nos media in precordia vexet!" Mira loquar, quamvis stultus vanusque fuisset Erubuit scelus ille tamen linguamque remordit. Tum Paulus veneta pastor venerandus in urbe Corripit ad laqueos et tristia vincula sontem, Vulcanusque petit membra extirpare petulcha, Quod ni fata deum coelestia sydera Paulum Abstulerint, toto pascebat corpore flammas, At postquam in melius formosus creverit orbis Germanum aspicies Pauli pastoris in aula Cantantem et summi pastoris iura tenentem; Hunc et Aventinus pulchra et Capitolia patrem Spectabunt cunctique greges quos sydera lustrant, Quos quoque de celso prospectat culmine Phoebus, Et dominum et sancta cantantem voce sequentur. Ille suo reddet felicia tempora sceptro, Ille oculis faciet spicas prorumpere iuncis, Castaneas lotho, et sterili de vimine poma. Oh me felicem si tempora in illa reserver, Sique oculis divum si dulcia tempora cernam! Scandite iam volucres nostra usque ad tempora stellae Ferte deum nobis qui postquam fregimus agrum Aurea poma ferat, dulcesque in pectore somnos Inspiret, teneraque sinat gaudere puella, Et pacem aeternam miseris agrestibus addat. Nullus erit tunc orbe labos, nec rastra iuventus Quassabit, nulloque gement sub vomere tauri, Sponte sua silvester ager messemque feracem Parturiet; Panque ipse pater frumenta parabit; Poma ferent hederae, gaudebunt floribus ulmi, Bacchus et ipse pater non tonsis vitibus uber Exibit, tantoque gement sub pondere tyrsi; Solia tunc vinum franget, sicque horrea messis. Currite felici coelestia lumina cursu, Ferte deum nobis qui - ni praesagia fallant - Agricolae extincti capiet sibi nomina pius; Aurea tunc aetas duro iuvenescit in aevo; Otia cara domi: bellum et certamina nusquam; Errabunt pecudes nulla vigilante licischa, Securamque nemus praestabit et umbra quietem, Et nullae incurrent ad tristia vulnera fauces; Consistet medio sol formosissimus orbe, Ver erit aeternum, nullique in nubibus ignes, Nusquam Eurus Notusque ferox, sed dulcis ad herbas Eveniet Zephirus, flores et gramina pascet, Tuncque gelu nullum glacies nec flumina sistet, Prorsus hiems aestasque ruent ad Tartara, nec nos Syrius obscuris vexabit nubibus ardor, Nec coquet ardenti Phoebus cum lumine terras; Tunc longos dormire dies, tunc ludere lecto Cymbala pulsa seque segetes spectare iuvabit. Ferte tamen vati non parvula dona, coloni, Felices si vos veniens invenerit aetas, Quosque scrobes nullique trahent in pascua sulci. Nos quoque tunc cives opibusque ad culmina plenos, Vendere nec pecudes nec raptos matribus agnos, Tondere nec pecudes, pratum nec tondere falce Expediet. Nullum lassabit brachia pondus. Tu quoque, care Croton, quem tot ventura monemus, Munera da vati: sic te illa in tempora Parcae Conservent, Lachesisque trahat tua stamina dum tu Aspicias summa Paulum consistere Roma, Inveniasque tuae pacem requiemque senectae. Croton Surgite iam pueri: ventrem implevere capellae Dum canimus, matresque quater suxere tenelli; Dum ludunt agni ruit ima in Tartara Phoebus, Et crescunt umbrae silvisque et montibus haerent; Sed victor Ludovicus erit frontemque virenti Ornabit serto laudemque et praemia sumet.