CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus CARMXIII.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CARMXIII.carm-01.xml.

Documentum CARMXIII.carm-01.xml in db pdill0


17. P. Quaenam causa fuit tibi sic odisse Catonem, Scipio? cur illi sic odiosus eras? 18. Scipio Livor edax nostras letalis passio mentes Invasit nullo tempore passa pares. 19. P. Tu, Cato, si livor fuerit da noscere; nam vos Pollutos tali dicere labe pudet. 20. Cato Sit licet hoc crimen, non sic dixisse nefandum Censeo; nam species utilitatis habet. 21. P. Porci Cato pater, hac in re subdivide quid sit Utile, quid sumas in ratione mali. 22. Cato Si delatorem rigidum cuiusque reatus Ante oculos videat quisque, resumo bonum. Candida victoris virtus immixta timori Punica romano subdidit arva iugo. Sit licet in camo parens agilisque celerque, Fit melior tunc cum stigma resentit equus. Casta licet fuerit quantum Lucretia coniux, Fit magis arguti sedulitate viri. Et fuit, et fateor, pudeat nisi vera referre, Terror honestatis plurima causa meae. Quoque magis timeo quoquam de crimine vinci Hoc mihi plus alios corripuisse placet. Quae mihi convicto poena est crudelis in actu, Vincenti est animo gloria magna meo. Gaudet in obiectam speciem splendescere virtus, Non nisi certanti parta corona fuit. Victus ab Aeacida longo memorabitur aevo Hector et Aeneae gloria Turnus erit. Legeris antiquae si multa volumina vitae Perque tuos memores singula gesta dies, Nusquam terra fuit sive urbs seu villula qua non Sit dare certantes de paritate duos. 23. P. Dicite, Corneli romanae Scipio palmae Auctor, habent veri talia verba fidem? 24. Scipio Ista licet vulgus lateant, sunt certa Catonis Verba; tamen prohibet dicere vera pudor. 28. Exagitant vigili quem publica commoda cura Quemque pudenda movet patriae concordia litis, Aspice, ne, populi tua dum solertia voto Discrepat, offendas partem studiosus utramque. Insanos inter sanum te velle videri Est furor, et nimiae virtutis gloria sordet. Pax, simulata quidem, pax est: simulatio saepe Assequitur verum. Paullatim deficit ignis Non subito magnus: patrios defendere fines Est animis cunctis; salis at iactura creandi Parva placet Patavis, gravius ne forte periclum Mergat eos: cedit merito pudor ipse timori, Nec lusisse pudet sed non incidere ludum. At tu si tali turbaris, amice, pudore, Dissimula potius. Vulgi compescere mentes Tunc decuit cum sceptra dabas, nunc gaudia vultu Pacis habe, vanum si curas plebis honorem, Nec cupias digito monstrari et dicier: hic est. 29. Exagitant vigili me publica commoda cura Atque pudenda movet patriae discordia litis Insanos inter sanum me velle videri Opto nec eximiae virtutis gloria sordet. Pax simulata quidem est non pax: simulatio numquam Assequitur verum. Paullatim accenditur ignis Non subito magnus: patrios defendere fines Quamquam animis cunctis, salis est iactura creandi Magna nimis Patavis: ipsi fecere periclum Nempe sibi: cessit vario pudor ille timori. Nunc lusisse pudet, pudet et discedere ludo. Tristis ego tali conturbor, amice, pudore, Quod male dissimulo. Vulgi compescere mentes Non potui cum sceptra dabam, nunc gaudia vultu Non fero: si vanum curarem plebis honorem, Monstraret vulgus noster te et diceret: hic est. 30. Ecce Timavigenas populos patiente colonos Nexuit undivago pacis iunctura Liburno: Exulat armorum strepitus: iam tutus arator Arva colit, tuto scindunt freta remige nautae. Iam neque ruricolae vertentur in arma ligones, Ancora nec celeres pariet mutata sagittas, Quodque modo calido fumabat sanguine ferrum, Vomere se putres gaudebit scindere glebas Inque pios usus et inermia facta redibit. Scis bene, ne longis onerem sermonibus aures, Quae solident nostram concordia pacta quietem: Scis etiam quali cupiebam torque resolvi Dissidium, Pyliae quo pax foret aequa senectae. Dic igitur, sapiens veri scrutator Aselle, Nam potes et socium posco non digna negari, Dic precor, an voto videatur consona nostro Pax ea quam cernis num famae salvet honorem Partibus an neutri vel soli detrahat uni Et cui; nam vereor ne pars magis altera pacem Suscipiat quam det, vereor ne foedere turpi Saucia libertas litis sit causa secundae. Libertatis enim, quae se dolet esse coactam Arbitrio non ire suo, natura requirit Carceris effugium, nec vult oppressa teneri, Nec se contemni patitur viresque resumit Indocilis servire diu stimuloque latenti Incita mordaces exercet acerbius iras. Adde quod et cogens metuit ne sorte gravatus Se velit ulcisci: quem qui formidat, oportet Hunc odiat: pactos odium non servat amores. 31. Asseris Illyricos natis Antenore iunctos Pace nova, positis bellis et in otia versis: Quod faciat stabilem foedus durabile pacem Quodque labet, certis exponis carmine causis. Deinde rogas utrum quicquam hac in pace sit utri Detractum parti cuique, id quod iurgia linquat Et sit dissidii radix et causa futuri. O bone, quam paribus votis concurrimus! illa Censeo quae censes. Optabam foedera pacis, Qualia tu semper, sine vi, sine fraude dolisve. Pax bona, pax simplex medium non accipit ullum: Instar amicitiae est, in qua nil quaeritur ultra Consimiles animos, vota immutata, secundos. Ah Lupe, non est sic! votis, carissime, nostris Distrahimur: perimunt spes infortunia nostras. Sic puto, fata ferunt, populum Deus ipse superbum Non patitur rebus tantum indulgere secundis; In se namque furit divisus et omne sinistrum Damnat ob alterutras in se contingere culpas. Discordes igitur victi succumbimus hosti, Olli terga damus, veneto parere tyranno Cogimur: heu nostrae citra confinia terrae Iam patriae fines et dulcia linquimus arva Terrasque tractusque maris pro pignore pacis. O vivax odium, pignus mortale! minaces Instigant animos reditura in proelia pronos. Proinde ulula qui dulce soles ululare, Lycaon, Unice mi curas comes et solamen in omnes; Dic age: res patriae soli plorabimus ambo, An simulemus eas taciti, virtute relicta, Ut reliqui cives, turbae et numeremur inerti? Erige me dubium, certo quoque robore firma. 32. Quisquis es, o qui sic currentia fata reclamas Oreque grandiloquo, turbine Martis, hias, Cedere non notis humanis sensibus unquam Causarum vicibus, cedere disce Deo. Nos mortale genus, super inclinantibus astris, Utimur arbitriis deficimusque datis. Permittet, retrahat solio sublimis ab alto Mundi fraena regens imperiosa manus? Iratus Ninivae mutata mente pepercit; Sospite Loth, Sodomas obruit igne Deus Proelia venerunt summi de culmine coeli, A quibus inferior semina mundus habet. Tu permitte Deo coeli terraeque rotatus Ut iuvet et vivas noscere pane tuo. 33. Anxia caesareas sese convertit ad arces, Romulidum veteres occubuere patres. Suspicis Adriacis dominantem fluctibus urbem? Praemia castalio sunt ibi nulla deo. Occidit in terris si quis fuit emtor Agavae Et Maecenatem non habet ulla domus. Territus effugio pennati stagna caballi: Iudicat infirmas has Galienus aquas. Cumque vetet princeps immunes esse poetas A Tritone rubri me trahit unda Tagi. Frons, Henrice, meae satis est incomta camenae, Lecta tamen veri nuntia fida soni. Et mihi grata tamen; saltem quia reddet amicum Me tibi, sulcandum iam bene stravit iter. 37. Musa, Bonincontro tot fer trasmissa salutes Iuxta quod libris sunt elementa suis. Dirigat hanc latii sublimior arbiter aequi, Quique regit nomen patria floris habet. 38. Sunt Subsolanus, Vulturnus et Eurus eoi; Circius occasum Zephyrusque Favonius afflant; Deque die medio Notus exit et Africus, Auster; Sed veniunt Aquilo, Boreas et Chorus ab arcto. 39. Sacrum pingue dabo nec macrum sacrificabo: Sacrificabo macrum nec dabo pingue sacrum. 40. Agnus es et cornix, vulpecula, rustice caute; Nec tecum possunt saevi contendere nautae: Agnus es aera petens, cornix resonante crumena, Solvere dum cogeris fraudis vulpecula plena. 41. Facta manu Patavum quondam Rhodigia tellus Desierat, functis alia ditione colonis, Usibus illicitis dominae parere priori. At tandem, versis longo post tempore fatis, Sub titulis quaesita novis velut advena venit Ad matrem quae tunc reducem suscepit alumnam: Tradidit Estensis proles sua iura suique Insimul haeredes, invitis gentibus, omnes. Mille trecenta Dei tunc cum september ab ortu Octoque musta dabat plenis fecundior uvis. 56. Cum quater alma Dei natalia viderat horrens Post decies octo mille ducenta caper, Extulit haec praeses Paduae, cui nomen olivae, Cognomen circi, patria floris erat.