CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus CARBONE.neni-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CARBONE.neni-01.xml.

Documentum CARBONE.neni-01.xml in db pdill0


1. in obitum Carbonis Quid gemis extinctum Carbonis lumen in orbe, Parthenope? ecce alio lucet in orbe magis. Carbo illustrauit terras, nunc sydus olympum; Et superum lux est, qui fuit ante hominum. 2. de eodem Flete pium vatem, Aonides, magnumque corusci Carbonis tectum marmore flete iubar; Cuius erant mores, quales decet esse Poetae; Uita nec a titulis ambitiosa suis. O quoties casto calefecit pectora uersu, Et puerum Veneris reddidit Hippolytum. Nemo nequitias est admiratus in illo: Et potior semper carmine uita fuit. Nunc cum tam nitidae pereat uirtutis alumnus, Uix credam superos morte carere deos. 3. de eodem. Philocalus in memoriam Viri Nobiliss. | atque amicissimi ueluti neniolam conscripsit Vatis ad egregii Musam si saxa moueri, Si uaga constringi flumina posse putant, Carbonem Phoebus tanto dignatus honore est; Aonium docto dum canit ore melos, Ille graui toties discussit nubila caelo, Ille procellosas carmine strauit aquas. Lumine Carbonis Campania tota refulsit Et coepit cultu Vesbius esse nouo. Parua loquor: gelidis arsit Sebethus in undis, Parthenopeque iterum uixit et incaluit.