CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus CANTALIC.eglo-09.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CANTALIC.eglo-09.xml.

Documentum CANTALIC.eglo-09.xml in db pdill0


egloga nona de discessu Magni Ducis ex Neapoli Sabinus Ergo Laborinis campis silvisque relictis Ad patrium remeate solum rupesque, capellae. Amplius hac vobis non est regione manendum, Quanvis latus ager, quanvis sint pinguia rura, Plusque licet vestro mihi defluat ubere lactis Multiplicetque gregem maior foetura quotannis. I, pecus infelix, modo quod super omnia felix Dicere te poteras; et tu mea frange cicutas, Fistula, Menalios, quondam quae vincere cantus Atque Appennini cautes mollire solebas. Non ego Parthenopes festis de more diebus Moenia iam repetam, non iam castella benigni Celsa ducis visam, quo me conferre solebam, Nunc agnos, nunc parva ferens munuscula lactis, Hedorumve aliquid, semper gratissimus illi: Intranti clausit nunquam mihi ianitor aulas, Sed semper patuere fores, mox unde revertens Magnarum rerum semper spe plenus abibam. Ecce reversurus fertur iam classe parata Betica regna petens. Mecum deflete, capellae, Vos etiam miseram sortem, deflete, iuvencae, Vosque relicturae laetissima pascua, vaccae! Parthenopeus Audio pastorem, nisi decipit aura, Sabinum Et de sorte sua secum nunc multa querentem: Unde sit haec socii visum libet ire querela. Quae mala persequitur nunc te fortuna, Sabine? Qui casus, vel quae te sors diversa fatigat? Audio te nostra nam de regione capellas Cogere iamdudum patriaeque parare regressum. Quis loca, quis sedem, quis te mutare coegit Pascua planitiae nunquam cessura Latinae? Talia quae colimus non irrigat arva Galesus, Nec Parmense solum fert talia vellera lanae, Non Calabri fines, non Appula rura, nec usquam Ulla salutiferi tanta est clementia coeli. Cur pecus, infelix, ad frigora saeva reducis, Aprutiasque nives et saxa aequantia coelum? Hac potius, si recta sapis, regione manendum est: Nam quos bellorum campos vexabat Erynnis Iam reficit tranquilla quies, iam pastor ubique Securumque pecus sub qualibet arbore somnos Ducit, et intrepidae pascunt armenta gregesque. Sabinus O care ante alios mihi Parthenopee sodales, Hae sine quas audis non sunt ratione querelae, Immo etiam certe penetrasse ad sidera voces Arbitror has nostras. Nunquid quod fama per omnes Nuntiat ignoras? Discessum classe parata Moliri et regni penitus dare vela relictis Nuntiat illa ducem structo iam remige nostrum. Quo sine quid faciam miser in regionibus istis, Unde meis tantum miseris venit aura capellis? Quo sine quis nobis defendet pascua, quisve Raptores mandris ovium prohibebit iniquos? Huc omnes fures hoc deficiente recurrent, Aut omnes subito velut in sua iura latrones, Forsitan et vestros inter discordia cives. Mens erat hos vitam reliquam finire per agros Atque Laborina cineres occludere terra: Hoc duce Parthenopes nam dulcia regna tenente Nil erit his terris quod, Parthenopee, pavescas. Hic abeat sed si, dic, quidnam cernere tutum, Dic, quid securum vel, Parthenopee, quietum Esse potest? Hominum scis pectora plena tumoris. Quam varium studium vulgi et diversa voluntas! Ergo hinc cedendum mihi, Parthenopee, putavi, Ante superveniat mihi quam fortuna malorum, Et reliquum vitae, si quid mihi restat agendum, Celsa per Aprutii perque aspera saxa nivesque Degere fert animus. Tuque hinc, si forsitan ire Ipse voles etiam, poteris magalia mecum Et patrias habitare casas mecumque morari Tutius eventus rerum casusque futuros. Parthenopeus Est tibi mens certe nimium praesaga malorum. Certa recessuri non est, mihi crede, Sabine, Fama ducis magni, tamen hunc velut ora loquuntur Pone recessurum. Nunquid non dicit eundem Fama reversurum? Non it mansurus Iberis Ille diu, partos nam volt rex ille triumphos Noscere Parthenopes et retractare cohortes Militibusque suis meritum cuiusque laboris Reddere, et imperii puto vult disponere partes Ad ducis arbitrium nostri, qui regna redemit Marte suo solus. Non est celeberrima regis Catholici tam parva fides: quisnam aptior alter Haec pro rege suo sustentat stemmata, quisnam Continet hoc melius gentes temone sub uno? Gentibus hic merito colitur, veneratur, amatur Proque sui cunctis animi virtute timetur. Et mores hominum novit, populique recenset Nomina quaeque sui: non est prudentia, non est Consilium regni placidam turbare quietem. Quare, age, siste pecus, nec te mutata, Sabine, Terra iuvet, non est melior sub sidere campus, Est ubi, crede, mori melius quam ducere vitam Nestoreos orbis quavis sub parte per annos. Sabinus Si fore non dubitem mihi, Parthenopee, quod inquis, Hoc ego non ausim coelum mutare nec auras. Sed quis, quaeso, potest cognoscere fata futuri Temporis, aut tanti quis novit pectora regis? Quis scit an extremos dux hic mittatur ad Indos, Aut hic infidos si dimittatur ad Aphros, Extremas vel si Morinum mittatur ad oras? Catholicus rex magnus avet submittere gentes Cunctas, quae Christi sunt ad vexilla rebelles, Maioresque duces hoc non habet ordine toto. Immo cupit quoties ad magna incepta cohortes Mittere, posthabitis aliis iubet ardua magnum Ducere castra ducem. Gemino mihi scinditur hamo Cor dubium: maneam, vel, Parthenopee, recedam? Parthenopeus Siste pecus, mihi crede, tuum dicam altera rerum Argumenta tibi. Sit quam speciosa nitensque Parthenope, scis ipse puto; quam pulchra decensque Et quam conspicui vultus, quam candida, quamque Splendida, quam dulcis, nulli quam corpore par sit: Non feret absentes huius dux magnus amores, Pro quam pugnando toties per saeva laborum Vidit pene Iovis pallentia regna profundi. Rivalem sufferre potest scis nullus amator: Vixerit hic magna semper formidine plenus Ne redeant illi, quorum de faucibus illam Strenuus eripuit, magnoque recepit ab hoste. Quid quod id antiqua praedixit ab arbore cornix, Atque aliae volucres mihi iam cecinere sinistrae? Scis ego quam augurii sim pastor in arte peritus: Vana futurorum mihi non sunt ora, Sabine. Haec ego si nobis sic non fore forte vererer, Me comitem incepti sociumque doloris haberes. Sabinus Verborum tua magna fides artisque vetustas Propositum atque animum sic mutavere labantem, Consilium quod das ut, Parthenopee, sequamur, Utque Laborinos qua vis iam parte per agros Vivere proponam. Sed si dux noster abibit Vivamus pariter nos, Parthenopee, dolentes Alter et alterius solantes carmine mentem. Parthenopeus Immo etiam mecum potes hanc deducere noctem: De duce nam magno possum maiora referre. Claude pecus stabulis, properat nam Vesper, eamus! Non deerunt Cereris niveae, non munera Bacchi, Illa nec leporis, crassi nec coenula porci.