CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus CANTALIC.eglo-07.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CANTALIC.eglo-07.xml.

Documentum CANTALIC.eglo-07.xml in db pdill0


egloga septima an Ferdinandus rex sit | in regnum rediturus Crotus Cobale, sub corylo quid cornicaris opaca? Audio nanque tuae iamdudum murmura vocis, Dum sequor errantes haec per dumeta capellas Et defessa parum compostus membra sederem; Nescio Aragonei modo quid de regis agebas Fortuna et risum interea tecum ipse movebas. Dic, rogo, quicquid erat, quanvis ego scire quid esset Auguror, es quoniam Belgarum semine natus. Cobalus Non ego, Crote, fui Belgarum semine natus, Sed genus et nomen fateor me gentis amare, Liberat has saeva quae sola tyrannide terras, De quibus hic mecum solus modo rebus agebam. Crotus Cobale, quam loqueris quaenam fuit ista tyrannis? Spero dabis meritas aliquando, Cobale, poenas Pro factis dictisque tuis. Nuperne receptam Parthenopen nescis, Capuanae et moenia gentis, Et Martis Veneti cecidisse in retia Belgas, Et fidei antiquae populos ad iura reverti? Cobalus Nescio, sed quid tum? Scio Gallia continet arces Parthenopes regnique omnes, et possidet ampla Caietae castella manu. Nil proderit aura Plebis Aragoneis, nam stirps invisa per orbem Nunc mendicat opem; non illi ex more petitas Suppetias gens ulla dabit, rex Gallicus ille Ducet in hoc regnum rursus bonus agmina Xerxis Non modo, Parthenopen quae ad Gallica sceptra reducent, Italiae sed iura dabit legesque subactae. Arma quis effugiet, quis Gallica tela, quis astus? Crotus Non noram augurii te, Cobale, scire per artes Dicere de rebus praesentibus atque futuris. An tibi consimilis praedixit talia bubo, Cobale, vel tales cecinit tibi noctua cantus? O nebulo, Italiae nescis latus omne moveri Regis in auxilium nostri? Quid inania iactas Verba, miser? Quid adhuc castella retenta, quid arces Obiicis et speras venturi quid agmina Xerxis? Non bis plena sibi renovabit cornua Phoebe, Quum debellatis omnes custodibus arces Gentis Aragoneae cernes ad sceptra reverti, Cui tandem eiectis reddet deus omnia Gallis. Cobalus Crote, ego non augur nec vaticinator habendus, Nec me solertem volucres fecere futuri, Sed me harum rerum fecit natura peritum. Ipse velim dicas, quibus auxiliaribus armis Res geritur: Latias non est gens ulla per oras Auxilio eiectis merito ventura tyrannis Et qui Parthenopen modo restituere rebelles, Insidias iidem rursus bellumque novabunt. Nunquid adhuc nescis quam sit mutabile vulgus? Interea sed tu maledictis parce loquendo, Nam scio pro verbis tibi reddere verba nefandis. Crotus Talia sic mecum quid, Cobale, fundis, inepte? An patrem ignoras Romanae sedis amicas Erexisse manus et suscepisse tuendum Regnum Parthenopes, caput et pro regibus illis Ponere apostolicum nec non diadema paratum? Iam iam perspicies valeat quid Borgia mitra Et quantas habeat cernes gens Borgia vires, Nobile cui tribuit generosa Valentia nomen: Illa dedit geminos Christi vice, Cobale, patres, Qui Vaticani sanctum tenuere tribunal, Saepius et rutilo fulsit decorata galero. Sextus Alexander sed qui nunc praesidet arci, Nuper et invicta misit cum gente nepotem, Haereat ut lateri, donec sit victor, amico Regis Aragonei, cui dent rogo fata salutem. Cobalus Crote, quid iste nepos? Dic, quam valet, obsecro, ferre Solus opem? Non iste potest stabilire labantem Parthenopen, tenui gravis exit ab obice torrens. Crotus Quam bene torrentem dixisti, Cobale, Gallos: Sicut enim aestivo siccatur tempore torrens, Qui fuerat magnum brumali tempore flumen, Sic illos Latias modo qui fluxere per oras Cumque suis stabulis passim pecus omne tulerunt, Aestibus atque siti siccabit Borgia proles. Ignoras iuvenem Cotfredo, Cobale, natum Moribus et qualis, vel quantus pectore, quantus Consilio atque animo Ioannes Borgia quantus; Parthenopes sed enim postquam sunt tecta recepta Missus Aragoneo regi est tutela salusque, Non digressurus, nisi pulsis undique Gallis, Et cito cardineos ibi percepturus honores. Cobalus Unde tibi, quaeso, fuit haec tam nota propago? Nanque ego quot pascis puto te nescire capellas, Crote, tuas; demens, quid talia somnia fingis? Crotus Dementem appellas? Et me tibi somnia vana Fingere, inepte, putas? Scio nomina nempe mearum Cuncta capellarum, scio quot sunt matribus agni Et mihi quot fortes sudent ad aratra iuvenci. Unde mihi quaeris sit Borgia nota propago, Nulla magis totum qua stirps est nota per orbem? Sed tibi qui potuit gens Borgia tanta vel unde Nota patere, miser, nunquam versate per urbes, Incola silvarum nemorumque habitator et antri, Quem puto non numerum digitorum nosse nec ungues Quot manibus gestas? Iuvenis quid Borgia possit, Cobale, iam cernes, quantum valet arte videbis Pectore, consilio, lingua, sermone manuque, Moribus, ingenio, quam strenuus hostibus hostis. Cobalus Ergo tuis rebus satis est tibi Borgia proles, Parthenope. Insanis, vanum est, mihi crede, loquendo Quicquid ais: rursus Senonum Campania turmas Perferet, eiectis rursus male regibus istis Gentis Aragoneae cunctis, nec Borgia tantis Eripiet se mitra malis. Volet omnia Gallus Sub sua sceptra, potens dominus terraeque marisque, Unicus in mundo, qui pro Iove regna tenebit. Crotus Cobale, qui fueras iam pridem carcere dignus, Qui claudit reseratque fores coelestis Olympi Sic audes de patre loqui? Dare Borgia regnum Mitra potest et cuncta potest ea tollere terris, Hesperii regis cui se iunxere phalanges. Scis habeat forsan quantas Hispania vires Horrida, nec desunt Germani Caesaris arma, Magnanimumque suum quibus addidit Anglia regem Et Ligurum princeps qui temperat anguifer oras, Sfortiadasque regit populos temone sub uno. Quid referam Venetum vires artesque potentes, Quos ego non solum cunctis plus posse Latinis Crediderim populis, toto plus posse sed orbe, Qui superant alios argenti et montibus auri, Atque suas agitant classes maria omnia circum, Expanduntque manus alio sub sole frequentes? Vincere quis poterit terrestri Marte, quis illos Navali poterit vel propulsare duello? Qualiter antiquos aequant virtute Quirites, Quorum erat in rebus positus non terminus ullus! His coniuncta tuos Gallos non Borgia vincet Dextera? Vae misero tibi, qui cupis, improbe, Gallos! Cobalus Hoc sine si vicit regnum mucrone recluso Carolus, hoc vincat cur non stricto ense revertens? Crotus Nulla nec obstantes populos devincere laus est. Prodidit Italiae livor malus obvia Gallis Limina et Euboici populi diuturna simultas. Non via barbarica patuit vi facta, nec illis Fecit iter virtus: nam quid valuere cohortes Regis Aragonei populis prodentibus urbes Claustraque portarum cunctis reserantibus hosti? Scis bene quantus erat qualisque Alfonsus in armis, Non modo quem gentes omnes tremuere Latinae, Magna sed unus erat terrae formido marisque. Quid faceret tantis clausus rex ille periclis? Cessit et a nato quondam reparanda reliquit Omnia: norat enim iam iam fugitura Ruteni Agmina, quod superi menses post quinque dederunt. Quare, age, de Gallis iam desine, Cobale, pulsis, Stulte, loqui, ni forte velis armenta loquendo Cum pecore et miseram forsan deperdere vitam Et tua Aragoneum resonet iam fistula regem. Cobalus Crote, equidem moriar quavis ego morte, priusquam Excidat ex animo Galli mihi nomen et ore. Tu tibi Aragoneum regem cane, Crote, labantem. Crotus Hic hodie, nisi me pietas innata teneret, Calcibus et pugnis te, Cobale stulte, docerem Quid sit Aragoneum fando sic laedere regem, Atque tuo ferres dignas pro crimine poenas. Cobalus Anne tuos pugnos credis me, Crote, timere? Ipse etiam et pugnis et calcibus impeto ventres; Sum quoque, sum quoties opus est mordere paratus. Utque tibi stomachus crescat magis, accipe, dicam: "Vive decus mundi, tu Francia, Francia, vive!" Crotus Non potes hinc hodie pugnis nisi totus acerbis Calcibus atque meis nisi, Cobale, tunsus abire. Hos tibi nunc calces, quia sic bene "Francia" clamas, Incutio, hos pugnos habeas tibi, Cobale, quod sic Agmina Gallorum iam iam reditura profaris; Hos et Aragonei patiaris nomine regis, Hos tibi pro meritis infringit Borgia calces. I, nunc, de Gallis et cornicare per agros, Cobale, de rebus et vaticinare futuris. Forte miser disces quid sit maledicere rebus Regis Aragonei, disces quoque Borgia quanta est Clara domus, disces etiam non laedere Crotum. Vix me contineo quin te cogam ire sub umbras Tartareas, soleo sed non occidere quenquam. Vive, sed ut meritus pastorum dedecus et faex; Vive deis superis cunctis invisus et imis Atque vale Crotique tui quandoque memento. Cobalus Ferte inopi auxilium misero, succurrite, quaeso, Pastores! Quid enim merui fecive malorum? Imperiumne tenet nostris hic Crotus in oris? Sic fuit et nobis libertas rapta loquendi? Est ubi terrarum fandi non libera lingua? Sed mereor, quoniam modo sic de rege loquebar Promptus Aragoneo, nec non de patre supremo Sedis apostolicae, fuit et mihi laesa propago Borgia. Iure igitur dixit bonus ille magister: "Praestat et est melius multis aliquando tacere Quam temere et frustra male perdere verba loquendo".