CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus CANTALIC.eglo-05.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/CANTALIC.eglo-05.xml.
egloga quinta de regibus Aragoneis
Daunus Quid tu etiam has silvas quid, Salentine, pererras? Solus et infelix similis mihi flere videris Amissam uxorem. Nunquid tu forsitan illam Quaeris et ignoras qua parte sit orbis eundum? Non agis aut tauros, aut, Salentine, capellas, Non canibus comitatus ades. Quo tendis? Et huius Erroris quae causa tui? Rogo, siste parumper! Salentinus Me quoque participem voluit fortuna malorum Tantorum, quae, Daune, vides. Meritoque fatebor Illa pati, miseram nec parcam perdere vitam, Quod veters reges fatua modo mente perosus Stultus adoravi qui venit ab axe tyrannum Saepius et Belgas captus novitate vocavi. Ergo tui nostros tibi monstravere dolores Et quia consimili concussus sorte vagaris Amissam uxorem me quaerere, Daune, notasti. Quam vellem falsus vates mihi, Daune, fuisses! Atque utinam sola viduus consorte carerem: Vae mihi, sed geminas hodie rapuere sorores, Quas puto tu noras, non inferiora Sabinis Pectora servantes! Sed quid vixisse pudice Profuit? Imprimis genus hoc immane pudicas Persequitur, fruitur stupro fruiturque rapinis. Daunus Par scelus est igitur nostrum, par causa nefandi, Salentine, mali: meruit mala mortis uterque Et dare tam magno meritas pro crimine poenas, Huius agi in praeceps quod amavimus ocia regni. At non Belgarum coniux mea casta rapinas Sandra merebatur, quae mecum laeta ducentos Fovit heri et plures intra magalia Gallos Fronte alacri manibusque piis verbisque benignis Pinguibus ac dapibus, quales de more parare Rustica mensa potest. Illuc ego promptus et illuc Dum studeo plenis nova fercula ponere mensis Educoque pedem per limina aperta frequenter Sublata interea nusquam mihi Sandra reperta est, Quam miser, ut cernis, nemorum per devia quaero. Salentinus Heu vereor mortem ne sponte petamus uterque! Nam quid, si invenias uxorem, Daune? Quid inde Si de barbarie vel rapta uxore queraris, Daune? Statim gladio iugulum prebere necesse est. Non peccata putant Galli mortalia septem: Quicquid enim ingluvie turpique libidine peccant, Has inter gentes actus venialis habetur. Dic quid ages igitur? Statuisne longius ire, An repedare domum? Mihi nam iam sistere mens est, Ulterius nec ferre pedem, quia, Daune, reliqui Omne pecus, quod credo hodie cum coniuge raptum Ducitur in praedam. Nam si fortuna perire Hoc quoque permisit, reliqua est spes nulla salutis, Belgarum quoniam quum fessa libido iacebit, Germanas gravida cum coniuge forte remittent. Daunus Quid faciam quaeris? Tu, Salentine miselle, Consule de nostris pariter quid rebus agendum: Nam sapis, et quoniam video te vera loquentem Illud agam quod ages: ego sum vix nanque superstes. Salentinus Daune, per has silvas uxorem quaerere vanum est, Illa quod Appuliae vicina per oppida fertur Aut iam Locrenses deducta est praeda per arces. Verte pedem, atque tuam sic quaerere desine Sandram Quae tibi vel dives, vel saltem foeta redibit. Daunus Me miserum, quid ais? Quid, Salentine, iocaris? An si foeta domum redeat tibi forsitan uxor, Illam intra postquam meditaris habere penates? Salentinus Daune, mihi credas, non est, quod dico, iocari. Cur non pregnantes recipi mereantur, et illud Tollere quod parient, fuerit seu foemina, vel si Mascula progenies? Ut quos ita protinus omnes Fovimus, et toto quos expectavimus anno, Nascantur nobis etiam de coniuge Galli, Et quoniam votis respondent fata secundis Ut testamentis succedat Gallia nostris! Daunus Tu felix igitur iam, Salentine, profecto Non modo qui haeredem Gallo de sanguine dulcem Venturum expectas, sed eodem sanguine iam iam Sic tua barbarica replebis ovilia prole: Nam tibi tergeminos referat tua forsitan uxor Et plures parient tibi, Salentine, sorores: Sunt foecunda magis quia Gallica femina nostris. Salentinus Quid tum si redeant utero pregnante sorores, Gallorumque gregem pariant hinc inde reversae? Custodire pecus melius sic, Daune, licebit: Non modo pastores ovium sint ocius omnes, Si fortuna mares tribuat, si foemina nobis Nascatur, nostro volo pascat monte capellas. Daunus Dicere iam fas est te, Salentine, beatum, Qui tot pastores Senonum de gente moraris. Nulla magis caute gens hac pecuaria tractat Et, quod erit mirum, poterunt ediscere linguam Gallorum et mores et Gallica verba capellae. At si nostra marem pariat mihi Sandra, magistrum Cauponae faciam; fuerit si foemina partus Ante lupanaris prostabit limina cellae. Sed iam Phoebus equos Zephyri festinat ad undas Dum mala quae patimur frustra sectamur uterque. Protinus hinc nostrae repetamus culmina villae. Nam tua iamdudum sedit sententia cordi, Salentine, mihi: vanum est nos longius ire! Ipse tuas iam carpe vias (ego nanque revertar Qua tuleram gressus) et quum tibi reddita coniux Fuderit hos partus, me, Salentine, vocandum Curabis, quoniam statui tibi compater esse. Salentinus O bene quam dixti: primum te, Daune, vocabo Compatris ad fontes, et tu compesce dolores Interea magnos, donec tua Sandra redibit. Daunus Quam merito patimur nos haec tormenta malorum Pastores, etiam multo peiora merentes, Rura per Appuliae cuncti qui vota frequentes Sparsimus, ut regni tandem diadema novaret Parthenope, et nostris melius daret ocia rebus! Scilicet haec data sunt pastoribus ocia tantum Ut iaceant viduo socia sine coniuge lecto. Ibo domum, nec chara domi te Sandra videbo. Anne domi potero solus sine coniuge tanta Vivere? Sed rumpant potius mihi stamina Parcae! I nunc, Daune; miser iam "Francia, Francia!" clama Rura per Appuliae. Veteres migrate tyranni Gentis Aragoneae: sic deperiisse feruntur Tranquillo ranae quondam de rege querentes.