CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus CANCIANI.odar-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CANCIANI.odar-04.xml.

Documentum CANCIANI.odar-04.xml in db pdill0


Iani Dominici Cancianini Spilimbergii liber odarum | quartus perillustri domino Erasmo Valvasonio 1. ad illustrissimum et reverendissimum dominum | Albertum Valerium, episcopum Famagustae et coadiutorem Veronae | ode prima Convexa coeli dum laquearia Aurata stellis trans liquidum Lunaeque nocturnos labores Mente stupens, opera alta miror: Timore sancto concutior tremens, Rerumque tantarum ille opifex Deus Quid sit, laboro scire, quantum id Mens agitans spaciatur alte: Supra illum Olympi circuitum ultimum, Spheram et Supremam, materia procul, Infraque multum, longe et omni Orbe loco, atque die, atque nocte. Licetne dicam? Quod fuit antea, Quam mundus et quae continet ambiens: Quod splendet in te te usque in ipso O Valeri, magis extra Coelum. Sed tu Adrianum gloria principum Divine princeps, praesidium et Ecclesiae, mi vellis aurem, Maxima ne resonem ista parvus. 2. ad Veronam ode secunda Talem esse quis putaverit Verona te, ni viderit? Quis protinus te non amat, Et patriam non elegit? Amoena praeter coeteras Urbes, et antiquissima, Puro salubris aere, Cunctis abundans artibus, Scatensque rebus omnibus, Nec non decoratissima Viis, foris, palatiis, Templis, theatris, arcubus, Thermis lacuque et flumine, Armis corusca et literis, Viris et inclytissima, Munimine et fortissima, Qua nuda splendet Veritas, Fidesque et vera charitas, Et Aequitas et Gratiae, Consortiumque Coelitum: Es una vere? At nomina Mutare tempus est tua. Romana iamque suscipe, Et Valerona persones Antistite hoc santissimo. 3. in nuptias Fantini et Irenes ex illius | d. d. Spilimb. ode tertia Collis in alto vertice Usque virentis Delphica Arbore, presignis rosa, Et foliis Deum matri sacris, Iuliaci, o Castrum Fori Ad Tiliaventi vada Lympidioris fluminum Italiae, viris clarissimum. Nomine Spilimbergum, ut fluis Divitiis, ac optime His frueris: sic difluas Laetitiae tibi gaudens nova En modo Fantinus tui, Ac patriae magnum decus, Tam similis Patri, quam avo, Et reliquis suis maioribus, Postulat Irenen sibi, Quae specie vincit Deas, Aemula Matris nobilis, Progenita Henrico illustri Patre, Hos moduler quo carmine? Hos resonem qua barbito? Ast Hymenaeo do Lyram. Hymen amantibus vult dicere Urania natus loquor Connubii vobis Deus. Praepropero huc veni gradu. Sit mora nulla vestris nuptiis Sedibus altis Aetheris Concilium laudat Iovis, Prorsus et illas Iuppiter. Sit mora nulla vestris nuptiis. Vociferarunt Coelites Usto videntes pectore, O Hymenaee Hymen adi. Sit mora nulla vestris nuptiis. Aurea quae vincla affero, Atque iugum istum gemmeum, Servitium dulce indicant. Sit mora nulla vestris nuptiis. Nupta, maritus, filius, Tres numero, unum scilicet: Plus alliis sese iuvant. Sit mora nulla vestris nuptiis. Aurea, nostro munere, Secla subibunt ferrea Ob sobolem vestram auream. Sit mora nulla vestris nuptiis. Obsequium, Hymen, mutuum, Obsequium, Hymen, liberum: Imperio nil discrepat. Sit mora nulla vestris nuptiis. Iam ligo, iungo arctissime Unanimes vos, ut cito, Progeniem detis parem Sit mora nulla vestris nuptiis. Vivite laeti sumite, Omnia laeti sumite Ad thalamum quae pertinent. Est mora dempta vestris nuptiis. 4. de Deo ode quarta Aeternus, infinitus, absque corpore, Rerum creator omnium Deus, Deus, quid est? Quod est supra ultimum, Circumque Coelum altissimum, Verum quid illud? Terra non neque Aqua quid, Neque Aer Ignisve, aut vapor, Nec quicquam ab his. Quid ergo? Vis purissima, Occulta, simplicissima. Non ne est ubique? Rebus est in omnibus Mundi extra et intra machinam. Magnum nefas mortalibus, nefas sacrum Velle ire supra sydera. Sed cogitare et haec mihi loqui invicem Cogor stupore maximo. 5. in obitum unicae suae filiolae ode secunda Virgungularum maestula Quo non cohors haec se movet Cum flosculis, dans lacrymulas; Tollensque tristes voculas: Quo tenditis? Quia occidit? Vestram domum nos flebilem Imus, comes tam blandula Venustula, et iocundula Quae erat, Lucretioliola, Est lucis aura nudula: Imus corollam texere His ul timis munusculis Heu nuncium misellulum Misellulo paterculo Foris reverenti domum, Suam evolasse hinc animulam: Laudabiles puellulae Praeite, odores nescite Meae Lucretioliolae Non parvulae, sed maximae, Cum maximus sit hic dolor, Ea usque flenda filia. 6. in obitum perillustrissimi | d. Erasmo Valvasoni ode sexta Plenus funere quo feror? Plenum morte nova quo atrox, Et tristis me agitat furor? Insanire volo, et mori In luctu atque doloribus, Heu ille, heu, patriae pater, Nostrum praesidium et decus, Vates inclytus occidit. Ille Erasmus, ego, sub hoc Vasto et marmore, proh dolor. Vivo parce lapis mihi. Vivo et sentio mortuus. Est in me pro anima dolor Amisi, heu, capitis mei. Hoc sum sensibilis, sine Sed nunc sum capite, heu, meo. Sed nunc sum nihil, Prater tristitiam feram. 7. ad Beatissimam Matrem | semper Virginem ode septima Axis stelliferi decus, Sydus propitium mari, Vagis Regula Navitis: Iactatae et lacerae meae Hoc coeco in Pelago rati Fulge, nubila dissipans, Ventorum et rabiem feram. Quaeso hoc sollicita prece Per solis radium tui Conceptum meritissimo.