CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-15+02:00. Nodus CANCIANI.odar-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CANCIANI.odar-01.xml.

Documentum CANCIANI.odar-01.xml in db pdill0


Iani Dominici Cancianini Spilimbergii liber odarum primus | ad perillustrem dominum Erasmum Valvasonum, | illustriorem modo post mortem et perpetuum sua ipsius virtute, | fama et splendore permansurum . Sic consecrata, ut antea dicaveram, Quam Erasme obisses, edo nostra carmina: Tibi edo, sed nunc mortuo tristissimus Es tanti apud nos tu, licet sis mortuus. 1. perillustri domino Erasmo Valvasono tunc viventi | dedicatoria ode prima Musae perpetuum et dulce decus meae O Erasme bonis orte parentibus, Claro, et nobilibus stemmate: sunt, quibus Est in consiliis, ut sua dedicent Tali scripta, viro, qui titulo satis Obscuro decoris praenitat face. Ipsos nos sequimur, nec minus Aedium Structores etenim hi marmoreas struunt Portas, quae arte nova, insignibus asperis Convertant oculos praetereuntium In laudem Artificisque, et Domus inclitae. Huic Valvas operi, si placet, aureas Valvasone tui nominis applico. Tu Regum propriam, tuque poeticam Frondem fronte geris, tu populos regis. Tu doctum organica voce canis melos Quod si, quam moderor, grata tibi est fides, Nil ultra cupis: grata erit omnibus. 2. de se erga Lucretiam ode secunda Quo me coecus Amor suis Transfixum iaculis eminus aureis Quo me praecipitem vocat? Non sic aerium mentis inops cito Hoemum vel iuga candida, Nimbosae Rhodopes Baccha quatit pede Ut nunc concitus evehor In vitae exitium: parce Deus, precor Rursus parce, precor, Deus. Pennas alma parens non homini dedit Sedes porrigitur loco Abrupto, nebulas dissita in arduas. Quo via alitibus vagis, Heu durum est aditus, Lux mea nobilis, Hic sole occiduo creat Ortum; quin etiam clara meridiem. Quae si se proprius mihi Sistat, det radios, seque simul volens, O me tunc ter, et amplius Foelicem: me alium tunc fatear Iovem. 3. in obitum Iacobi filii doctissimi atque probissimi | Marci Antonii Fiducii ode tertia Audax ille, dolo qui petiit Polum Et furtim rapuit particulam igneam Luget nunc merito vertice Caucasi Infelix sibi nascentia viscera. Morbos aut varios, et mala febrium. Mortales patimur nos scelere illius. Luctum queis igitur non dolor excitet? Ut natum accipient saxea pondera Fiduci obtegere, heu, moribus optimis Ornatum iuvenem, tam sibi conscium Et recti, referens ut nitidum diem Sol et praecipitans non videat parem. Num vivet Genetrix, num Pater amplius Tanta in moestitia? Vos placido in malis Vestros respicitis lumine coelites, Ut factum levius sit patientia; Nil mortis dubiae certius est via, Haec nescit lacrymis flecter impia. 4. de Diva Hieronyma Columna ode quarta Certamus Pario non hic de marmore factam, Aut Ephireo ex aere Columnam Carmine sublimi, dulcique attollere cantu, Eternae sacrareque Famae. Illa Volumna modis attollitur ardua nostris, Quae Tybrim suffulcit ad amnem, Quicquid Iuno dedit, Pallas, Charitesque, Venusque Et Veneris stirps alma, Cupido. 5. ad Acapitum sacerdotem ode quinta Iam sat aurarum, pluviaeque nobis Aedus fudit, satis et pavente Accolas flumen nimium propinqua Terruit unda. En fluit Torrens alias negatis Viribus. Cernis, rigidas ut Ornos Erutas volvit, Tuliasque prono Discutit ictu? Heu deest Pinus puerum voluptas, Heu nemus flexum, positum sagaci Ancipe, accentum temere insecutis Funera turdis. Defluunt coelo nebulae madentes, Nec tamen puri facies Olympi Panditur terris. Tonat, et minatur Ignibus aether. Obstrepunt venti, quatiuntque tures: Non vides ullam virides movere Arborem crines. Decus omne sylvae Abstulit auster. Voce Sylvanum querula locutum est, Rupe senserunt ovium magistri, Ardua huc fugit, metuens reverti Saecula Pyrrhae. Eia age o Divis igitur Sacerdos Grate, dulci, iram fide fac Deorum Temperes. Tu hoc ni facies, nec alter Gesserit ullus. 6. ad Leonardum Cargam, olim eius doctorem | ode sexta O novem candor, decus et sororum, Carga, queis lymphas solido retexit Pegasus cornu feriens Parentis Ossa vetustae, In sinu quarum positus decenti, Delphicus qualis pater ipse suevit Guttur excalptis avidum frequenter Proluis undis: Quid prius laudum memorem tuarum? Qua vel arguta resonem Camoena Integram, puram, scelerisque vitam Ingeniumque? Hoc, latet quicquid Sophiae repostum, Promis c doctis Heliconis antris: Graecia, et discit, Latium tuoque Pendet ab ore. Hac per infameis scopulos iturus Tutus evadas, per et Aesculosae Dauniae Sylvas, tibi non timendus Ianitor Orci. 7. gaudia nobis non esse perpetua, | et mortem nulla demum potissima ope vitari posse, | ode septima Quem nam sic facilis perdere Mors viros Heroen querulis non sine honoribus Isto claudit in antro? Qui sic flebiliter gemunt, Spretis mundiciis? Pro superum fidem: Mutantur Superi, si liceat loqui. Tu nunc aurea sentis, Tu nunc ferrea Numina. Ah quantum miseri denique sunt, quibus Intentata favent principio Noti, Nigri flamina longo Exemplo ut patet omnibus. Ah, quencunque vocant Regna Proserpinae, Illum non tabulae, non Paries sacer Ostendit redivivum Effugisse manus Deae. 8. ad Bacchum ode octava Quem tu leni oculo vides Cum primum ex utero matris init diem, O Leneae pater, Tyrhso deposito cum facie truci Illum non litui et tubae, Permixto aut sonitu bellua tympana, Non fulgor iuvat agminum, Non leves galeae pacem amat et sapit Croessi condicionibus Illum non moveam currere per freta, Littus nec pede tangere Externum; scopulus quin solidus manet Auri fluctibus haud suae Matris dilacerat viscera sarculo, Solis agricolis labor Dignus, centimanum progenie fera. Numquam per iuga montium Nec per planiciem conspicitur vages; Umbra sed recubans meri Exercet Cyathos, hinc querimoniis, Hinc curis, et aqua procul, Quam peius refugit sanguine viperae. Sed quis carminibus modus? Plenum muneribus, Bacche pater, tuis. Illum non tonitru Polus, Quin nec terrificet fulmine Iuppiter. 9. ad Ioannem Baptistam Blanchum ode nona Vates Pindaricum carmen Horatius, Et quicquid resonat carmine Pindarus Unquam non morituro, Miris laudibus evehat, Flaccum Parthenius tollat ad ardua, Quae tangit viridi sidera vertice Qualis lucidus Atlas Sublimis columen Poli. Hunc laudent alii tuque simul dedit Cui dono Aonii in verticibus aerii Montis Clarus Apollo Cigni, cum Cithara sonum. Nos te, qui niveum es totus in alitem Mutatus, tenui dicere carmine Conamur, premit altus Quos praeter solitum stupor. 10. ad Faustum Cargam ode decima Te vocat Urbs Patavi? Linquantur, Carga, Penates. Hac iter ad superos Nec te distineant nebulae Iunonis et imbres, Queis madet usque solum; Omine namque isto constat te vertice posse Astra ferire brevi. Formidas? Comitem me velles? Non tibi tali (Crede) opus auxilio est: Pallas et alma Venus, charitesque, novemque sorores Sunt satis, atque super. 11. ad pueros et puellas ode decima prima Nunc o cum senibus vos pueri Deum, Vos purae iuvenes matribus additae Imo corde Mariam, Summa et voce precamini, Ut sint auxilio Christiacis fugent In noctes Erebi Tartareum canem. Unusquisque suprema Christum solliciter prece Tollent hi gelidum (quis dubitet?) metum aut Rebus compositis, exitio aut rates Sternentes Othomanas, Quo ve illis libeat modo. 12. ad Selin Imperatorem Turcarum ode decima secunda Quis te o Deorum, quis furor impulit Foedus paternum rumpere proelio Tentator audax? Quid Leonem Immerito Venetum lacesti? Coelesti alto consilio et potens, Praestansque tanto robore, num fera Sylvae videbatur? Putasti Posse sua huc spoliare pelle! Non is, qui virenti sub Nemees coma Cervice fractus concidit, est Leo: Qui distat illi, ceu iuvenco Sanguineus placido Lycaon. Quin si resurgat maximus Hercules, Clavam timeret stringere dextera In praepotentem: pertimendum Ungue recurvo, et hyante rictu Vides, ut hostis per mare, per solum, Et per sonantem se rapit aera Te te requirens, annuente Consilio Iovis et Deorum? Iam fulminantem dentibus excutit Accensus ignem, iam pavido imminet Arectus aliis iam suprema Te ferus exagitat ruina. 13. esse bibendum ob Venetam Victoriam | ode decima tertia Atquis vetustum promere Coecubum Spernit diota? Nunc patere graves Et hauriantur nunc bibacem Teutona me faciat voluptas, Donec madenti lumina comprimens Morpheus suavem sensibus inferat Oblivionem quid moraris? Dulce merum puer huc ministra. Hostis Deorum perpetuus Scythes, Nosterque tinctum sanguine Thracio Potavit aequor nos olenti Vina decent saturata moscho. 14. ad Somnum ode decima quarta O, qui me inani ludis imagine, Fuscis tenebris et caput et latus Utrunque tectus, somne, nocteis Mitte mala specie carentes, Sic te supinus propter aquae canam Rivum strepentis, dicere pervicax Quantum olim Ulyxes, te favente, Cum socio te potuisset uno. Tydide sumpto in Threicios dedit Pallentis Orci sedibus inferis. Rheso, et perempto, castra raptis Vectus equis ad amica cessit. 15. ad Album ode decima quinta Terris propinquo cur mihi cereas Natura pennas ingenii dedit? Cur ne volveris non Diones Ala vehit per amoena Coeli? Nam qualis udae Iros Phrygiae in iugis Venator errans (sic placuit Iovi Flavente praesignis capillo) Aethera transiliisse fertur: Cygnus supremum te super aera Ferrem canorus, quem peramant Dei Lauro coronandum, rosique, o Albe aliis melius canende. Exempla terrent multivolum Icari. Lauderis alto carmine ab optimis, Quodcunque cantas atque dicis Auspice Parthenii camoena. 16. in quandam cuius nomen siletur ode decima sexta O matre turpi filia turpior, Queis criminosis te lacerem modis Digna Charibdi vorticosa, Aut tremulis crepitare flammis? Aes tam frequenti verbere non strepit Lunae laboranti auxilium ferens, Insana Bacchi non sacerdos Sic geminat rigidos boatus: Ut semper urgebo opprobriis feram, Pontoque dictis asperioribus, Ac ense torvi praeliantis, Et Iove, cum sua tela mittit. Natura ab omni parte tulit sagax Foedum, quod istam turpet imaginem: Mores Hiianae fraudolentos, Niliaci lacrymasque nostri. Me iusta bilis concitet asperum Ad facta tandem: supplicium grave Sis certa nostris perferendi E manibus meritum paratur. Fias licebit mitior omnibus, Mutare laetis non volo, tristia, Nec dicta vere destruantur Crede animum mihi non amicum. 17. de Hominum vitiis et Deorum Gentilium ode decima septima Iam nunc quid audax, quid fidibus parat Aptare Clio? Quo nemore, aut specu, Quo monte Musis dedicato Sic mihi praemeditata venit? Vos pulchra pictis gramina floribus, Dumosa rupes, Lauriferum nemus, Aves canorae sentientis, Quae recinam comitata plectro. Canto Deorum flagitia et virum Auditis? Et di crimine non vacant, Quamvis nitenti Nectar olim (Fama tulit) biberint Olympo. O prisca quos, quos suspicit, et colit Aetas: suprema ad sydera quos vehit: Quos stulta convexi imminentis Esse putat, dominosque Terrae: Non qualis altus sit memoro pater, Saturnus arci quem Superum dedit (Semper parentes sunt colendi), Qui niveas sequitur puellas. Binus calenti non satis Euhyo est Ortus. Renasci nunc quoque, sed Iovis Deberet ipso de cerebro; Mens etenim furiata vexat Rixis amicos, bella ciens mero, Tradit protervis, duro et Acinaci. Contundit illos et cruentat. Talibus illecebris pacatur. Descendit astris saepe Cupidinum Lasciva sanctis Mater oloribus. Mutatque complexus Deorum, Aethereis satiata furtis. Vulcane fracto nunc pede claudica, Nunc disce, Pallas quid valeat ferox Contra hos salaces qui pudorem Virginibus rapere expetiscunt Se nil moventem, pene datum neci Vexit Phaselus per mare Lemnius Longe Sicanos ad Cyclopas, Exul ubi strepit officina In non virili non sibi tradita Cultu trahebat pollice vellera Prognatus Alcmenae minacis Non dominae metuebat ictus? Unum reponam de egregiis Deae Factis Dianae, quae in Niobes genus Cum fratre telis saeviente Haud facinus rigidum patravit. Hoc sola tantum saevitiae dedit Exemplar Actaeon vagus invios Saltus pererrans sorte prava Pervenit ad laticam latentem. Irata tunc, heu, Sylvipotens Dea, Quod se abluentem viderit, illico Cervum in fugacem vertit illum, Ut canibus propriis voretur. Tangenda, nunc sunt rustica Numina: Nymphaeque, Faunique, ac Satyri truces, Silvani et, o vos, vos, ferarum Quisque vocet merito sodales. Fratris miselli sanguine Romulus Gaudet profusus Martigenam manum Est oci amator Numa, mendax. Annibalem metuo et Catonem. Albus decentum flos iuvenum et decus Coelo vel ipsi suaviter alto Laudes meretur solus omnes, Tam nimia integritate floret. Sed institutum desero cur meum? Cur laudo demum? Nunc cito corrigam, Laudes amici sic recantans Quae ultra modum, est moderanda virtus. 18. ad Raphaellem Cyllenium ode decima octava Raphael virtute nitens parentis Voce qui docta iuvenum audientum Evehis mentes, viridi locasque in Vertice Pindi. Degener non es; genitore natus, Quo magis nullum sophia refertum Cernit Argois, Latiisve in oris Pulcher Apollo. Es tui magnum, decus, et tuorum, Optimus cultae fidicen Italiae, Aut canis Martis fera bella, sive Dulcia furta. Te meae semper resonet Camoene. Usque Cylleni meditabor, ut te Laudibus tollam super astra, vates Sim licet imus. 19. in funus Fausti Cargae ode decima nona Descende Pindo tristia lugubri Complexa ramo tempora, Pieri Regina: nigrae nunc cupressi Quippe decent, querulumque carmen. Tecum sorores sint aliae novem, Adsitis omnes et fleat invicem Vestrum peremptum quaeque alumnum, Qui ante diem cohibetur urna. Num vera cerno? Num lacrymabilem Me ludit error? Prospicio iuga Montis relinqui tum iam hic Camoenae. Calliope movet, ecce plectrum Dum pulsat unco pectine barbiton, Stant expetentes carmina dicere Alterna Musae nec iocosos Mente modos meditantur aegra. Calliope Cuncta, heu, scientis progenies sumus Iovis, Deaeque hinc noscimus omnia. Moeremus at nunc cuncta nosse Plura loqui vetat ipse moereor. Clio Cervo fugaci vita volucrior Fugit bonorum non ita palmulis Instructa Pinus linteisque, Remigio et Borea it secundo Erato. Eheu severae quanta protervitas Innata morti: quos necat invidia Faustum Camoenis sic amatum Sustulit ah subitam rapinam. Thalia Tali ulla nusquam flore nitet plaga Narcisus aeque haud conspicuus suis Floret rubetis atque dumis, Ut decori fuit ille Pindo. Terphsicore Ter functus octo, queis super additur Vix unus, annis, moenia Brixiae Linquit dolentis, nec penateis Morte obita patrios revisit Euterpe Excussit arces montibus insitas Ipsosque montes Terra tremens, gravi Commota letho promerentis Vivere perpetuo, haud perire. Melpomene Melo suavi gradia prossumus Hoc ille quid non aethere turbido Deproeliantes mulsit auras Atque feras; nequitque mortem. Polymnia Perivit Orbi, non periit Polo. Secum recessit vivida faustitas. O Terra, quando te videbit Sol properans hilarem quadrigis... Urania Vivit supernis astra perambulans Tollit supremum carminibus Iovem. Praesente Fausto gaudet Aether, Aethere quo fruitur beatus.