CroALa, 2025-05-11+02:00. Nodus CANCIANI.epig-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/CANCIANI.epig-02.xml.
Iani Dominici Cancianini Spilimbergii epigrammatum liber | secundus ad perillustrem dominum Erasmum Valvasonum
1. de eius divino opere Angeleide Virgilio Aeneas, Pelides debet Homero: Ast Erasme tibi? Coelestia Numina debent.
2. de aulerco Capta oculo ancilla Aulerci claudicat uxor: Ille ancilla sua est, uxor et ille sua.
3. ad Noctilum Esse meos versus obscuros, Noctile, dicis. Dic potius coecum te esse, videre nihil.
4. de amatore muto Mutus amore ardet. Coecum duc, mute, tu Amorem, Et tu pro muto coece loquaris Amor.
5. de Roma Plusquam olim nunc, Roma viges, nunc maxima Roma es Nam quondam terris, nunc dominare Polo.
6. de Petra Calina Brix. Qualis in Aegeo cautes asperrima ponto Funditur, et cumulis firma restitit aquae, Cumque magis crescant fluctus, mage robora durat Adversus moti verbera saeva maris: Sic ferrum et flammae nequaerint hanc vincere Petram. O Virtus: quam vis vincere nulla potest.
7. aliud Foeminae cunctae faciles creantur, Foeminae nullae reticere possunt, Foeminae frondi similes: ad ista Foemina Petra est.
8. ad Selin Dimidiae Selin curva plus cornua Lunae: Et fiat vacuus circulus in medio. Hoc insigne tuis gestetur gentibus aptum, Namque tibi nullum nunc erit Imperium.
9. aliud Indicium faciunt de te tua nomina versa, O Selin: Niles. Sic prope finis adest.
10. in medicum H. Quae facies medici: mendici protinus illam Intuitus duxi, corpora numne iuvat? Ipsa salus testis: nullum unquam misit ad Orcum. Quid dicis? Verum; nam nihil ille facit.
11. de Leucatro Leucater coitu dives, nummisque superbus, Iam senior canus non sibi busta parat. Non ob avaritiam, vel quod sit nescius esse Mortalis. Causa est consocialis amor. Vivus cum viva ut socru se immiscuit: illa Sic cum defuncta, mortuus, esse cupit.
12. ad quandam non sine pigmento et fuco Miror, et admiror, non accensus amore; Sed quia spectanda est forma stupore tua, Forma tua est facies, facies vel picta figura. Proh: pictura audis, cernis, et alloqueris.
13. de canis Qui caput ob cura iuveni canescere ducis, Cur nigro huic albet plurima seta sui?
14. de laureo Induperatores et vates laurea honorat. Laureus est Regum, Pontificumque decus.
15. r.mo Nores, Apost. Visit. | Spilimbergo decedenti a puero habitum Clare Atavis, virtute potens et numine divo, Digne Pontificis mystica sceptra gerens, Sacratum rector, moderator et optime rerum, Laudem ex infanti en perficit ora Deus. O quos aeternos (Coelestia munera) fructus Tempore in Autumni dat tua lingua, manus: Dat tua lingua, manus, quod sancte pectora nutrit, Quin animos tollens, sistis in arce poli. Res loquitur quantum sint iusti Caesar honores Iam tibi, iam summi, et nomina vera tua Sed nos, ah, linquis, linquis nos corpore sancto. Sis memor o, queis non te auferet ulla dies.
16. de primo die Augusti Augusti celebranda dies en prima Falerno Venit, et augusta non fugienda dape.
17. extollit simplicem Leucothoes candorem Esse deam Venerem rubro sine sanguine, monstrat A Diomedea vulnera facta manu. Candida Leucothoe nullo suffusa rubore Est Veneri similis: forsitan ipsa Venus.
18. Dum sua rura Micon lustrat, vineta peragrans, Innuptae et natae cura molestat eum: Arbore in annosa, foliis, viridique, carente, Quae certant cerae, Bacchica dona videt. Coniugium vitis laudat, miratus, abitque: En datur a fatuo filia pulchra, seni. Mox cum purpureo lignum sine honore reversus Vidisset, sero callidus ipse dolet. Uva velut stipi (exclamat) male tuta rigenti, Sic splendet vetulo iuncta puella viro.
19. ad Ligustrinam Huc panis, vinum, huc lana, huc linum (ferit astra Vox multa) agni, et oves, huc vituli, atque boves. Audis clamorem? Cernis cum stramine ut essent Accenso celeri turba sonora pede? Orgia nocturno, nec non Cerealia sacra Tempore concelebrant, et simul illa Palis. Antiquus mos est. Ex agris venit in Urbes. Sunt sacra, quam pridem, nunc veneranda magis. Alba Ligustrina, adsis. Quin age tu quoque clama: Sed tibi non facula, sat tua forma nitet.
20. de Pistoleo fure Pistoleus caput est lictorum factus. Ab ipsis Fur fieri tutus non melius poterat.
21. in indirectum Si Virgo, Gemini, Chiron, Libra, Urna tibi essent, Esses perfectus signifer ille Poli. At post quam quinque haec absunt: obliquus ut ipse Signifer, es, scis quid? Nil rationis habens.
22. in Lauram Petrarchae Unde Amor, et qua Aurum sumpsit tam divite vena, Perficeret flavas ut tibi Laura comas? Ex quibus in spinis roseos decerpsit odores? Queis collecta plagis cana pruina fuit? Cuncta haec quo pacto valuit confundere sensu? Edere candidulas, flameolasque genas? Gemmarum unde duplex series albissima venit, Qua frangit, nec non dulcia verba premit? Unde tot, et tales referat mea lingua decores Illius clarae frontis et empyriae? Num quibus a Divis, spheris modulamina movit Ipse puer, queis me iam facit esse nihil? A quo sole acies oculorum dia refulget, Quae nobis est pax, praelia, flamma, gelu?
23. de Fulvii Rorari Psyche Florifero late in campo hic est Regia Psyche. Hic illi vincli dat se in amoris Amor. Ast magis est gaudens Rorari carmine Psyche. Quam dulci nodo, quo sibi adhaeret Amor.
24. ad Nigram Nocturnis thalamis non audes sola cubare, Et tibi vis socias Daemone Nigra pavens Daemone ne trepida, nam tu es deformior illo Crede mihi, Daemon te pavet atque fugit.
25. ad Laviniam Arabas templo, cum te Lavinia vidi. Ni orasses, fueras tu Dea culta mihi.
26. ad Aureliam B. S. Aurea alia es Venus, et si orbi non mater Amoris, Et curva ta tuus non gerat arma puer. Nec mirum est, arcum si non fert iste Cupido; Namque tuis oculis tu aurea tela iacis.
27. de Aloysio Grotto Quid si Grottus amat, cum sit sine lumine natus? Nil mirum. Ipse fuit sic quoque natus Amor.
28. de Phirne Cum coiturus eo venissem, reddere honorem Dum volo: Phirne inquit: non mihi fiat honos.
29. ad lyram Nec Fluvios sistat, nec cures saxa movere. Fac tantum mitem, quae mihi saeva fera est.
30. lyra Auritas Rhodopes deduxi carmine sylvas. Constitit ad nostrum Sithonis unda melos. Scis cur non ea nunc facio miracula? Non est, Quae mihi det voces, Threicia illa manus?
31. de varietate Planities aequa haud ipsa: alta cacumina montium Imparia, et colles sunt quoque dissimiles; Diversi lapides, flores, plantae, atque animantia. Inter se distat plusquam homo, nil varium.
32. ad Arcangelum concionatorem Fulmineo e summis deiecit sedibus ense Aetherius miles Luciferum in tenebras. Luciferi e manibus, Barathroque Arcangelus ipse Sola animas tollis voce, locasque polo. Si maiora mihi fas est componere magnis, Haec maior virtus, illaque prima minor.
33. Lanius Deposita sicca, meliorem ducere possim Ut vitam: cepi dilaniare boves.
34. hoedus Non feror invitus. Vestris me absumite mensis. Sim potius, quam hircus, mortuus, atque nihil.
35. sinapis Exiguum munus mittor lacrymosa sinapis. Quomodo grate tibi, si cieo lacrymas?
36. ad Perillam Das violam, nil das aliud formosa Perilla? Si te non violo, nolo tuam violam.
37. de Gaspare Narvesa pictore compatre Post pictas similes vivis Narvesa figuras; Fit vir, vult vivas omnimode efficere.
38. ad Nasutum de Hieronymo Narcis Cui foetent omnes, Nasute: hunc olface florem. Narcissus flos est, olface, flosque vivum Tam nitidum, et gratum nam cum tu olfeceris illum Vitae auram optabis, non aliunde, tuam.
39. ad Musam in adventum Bernardini Parthenii Musa mea, o mea Musa exi, quibus abdita, ab antris, Forsitan extinctam te mea musa voco. Non sic clamatus per littora, per nemora ille Pulcher, et infelix, nomine dictus Hylas. Exi hilaris tandem, non sunt ea nubila mentis, Ob quae fugisti, sed mihi laeta dies. Euge en Parthenius venit praesentia tanti, Tam Cari et Capitis iure colenda tibi est. Ille suam, et nostram scis quantum ad sydera tollit Hanc Patriam, talis quando Poeta fuit? Patri, et Patrono, tantum inclinere silendo. Illius in laudem sat sua scripta sonant.
40. ad clarissimum Franciscum Fallerium Te immensa gravitate virum, te Numen in orbe Divinum veneror, pronus colo pene, et adoro. Accessi versu, at tanto sub pondere pressus. Nunc bene cognosco, quod non sum stellifer Atlas. Fallor, Falleri, Frangor, Francisce, tuorum. Agressus meritum laudes, et dicere facta.
41. ad egregium uvae elluonem Cerea sit quamvis nostri vindemia agelli Cernitur haec eadem semper acerba tibi. Est natura autem: sed pallens oris hyatum Illa tui, talis siti tibi, non aliis.
42. in adventum illustrissimi et reverendissimi | Marini Quirini Concordiae Episcopi cum Bonaverio | vicario per Sacerdote Villarum Manlinsii et Gryphi Adriaci generosa maris, regumque propago Magne heros, custos gregis, et speculator ovilis Summi Pastoris, qualis quondam fuit ille, Lumina qui centum vigilantia fronte gerebat, Nostrarum regum columen, bona vera reportans, Salve: optatus ades. Te a Manli nomine dictum, Te et Gryphi rus, nocte; die, et nemora ista vocabant, Queis praesum incertus, ni me tua gratia firmet. En tibi se ut colles submittunt, prata supina Assurgunt, en exultant hominesque feraeque. Tantum ob diva tui praesentis numina gaudent. Magna haec, laetitia, at maior; quin maxima fiat, Sit, quando repetat Romanus Iuppiter astra. Roma tibi, et Coelestia subdita Regna Quirino
43. ad suos versus salutatum Octavium iurisperitum At nunc a studiis clientibusve, A docta Cithara, suisve curis Vacat maximus is meus patronus? Non: nunquam requiescit. Ille cursu Curarum sedet usque et usque currit, Ceu sol irrequietus atque firmus. Sed vos nil dubitate, nil timete, Vos o Versiculi mei pudentes Meninum petere, ac ei salutem Nostro dicere nomine is iuvaret, Nos reos capitis, celer salute.
44. ad Servilium Throeum iurisperitum Utinensem Throee mihi (recolis?) dixisti talia verba? Quid stas? Coniugii sit tibi rupta mora. Ergo tuae doctae quaeso per fulmina linguae, Ut si coniugii nunc tibi cura mei Tu iuvenem invenies, vultuque, et more decoram, Quae bene sit nata, et (non sine dote) parem. Sum tibi devinctus totus, nec sum satis unus. Vellem etiam de me pignora vincta tibi.
45. ad Marcum Antonium Fiducium Fiduci pater omnium leporum, Cui assurgunt charites, novem et sorores, Si quando aut Latio, locisve Gravis Illarum virides petis + manumque fidam: Quin laudes recinendo, serta ponunt De lauro capiti tuo Camoenae. Gratiae autem properant novum sedile Seni spargere floribus venusto. Quid tu? Illis modulans refers honores, Atque auges radios Apollinares, Clarus luce tua: placesque Phoebo. Illuc, unde abii in viam revertor. Est desiderium mihi supremum, Par tuis meritis, meoque amori: Vellem, quas habeo, referre posse, Ne dum dicere, gratias: tibi inquam, Tot, ut sint numero quasi carentes. Vellem, et carmina dicere altiora, Atque iis carminibus te ad nostra ferre, Te tam magnificum virum, probumque, Quam qui maxime, et optimum Poetam. Sed iam cum volo, non mihi est voluntas, Ut sim perpetuo tibi obligatus, Fiduci, pater omnium leporum.
46. ad Paulinam uxorem Res mihi cum cunctis placitis est lina puellis. Quas aveo, illae omnes tu mea Lina mihi es.
47. de Bargaeo et Tito Ut nitidam gemmam purum circum ligat aurum, Nobilis et firmam circulus usque gerit. Illa habeat cytharam et Phoebum; doctasque sorores Qualis erat Pyrrhi lucidus ille lapis. Sic ego nempe Titum et Bargaeum pectore servo. Dicere sed laudes lingua stupore nequit.
48. de se aegrotante Impulerat febris deponere membra cubili Languida; nuncque gelu, nuncque aestus me exagitabant Essem ut perpetuo nuda umbra atque hostia Diti, Qualis in aeriis, si quando montibus ornum Hinc Aquilo hinc Notus insurgens vellere tentant, Annis firmatam, et duratam robore multo: Illa tremit, motatque comam spoliatam decore. Sic ego iactabar lecto, non inde movebar: Morsque minabatur capiti, falcemque tenebat. Pulcra sub Auroram ter iuncto Cynthia cornu Splendebat Terris, quando haec mihi visa fuere In somnis, quae etiam potuerunt rumpere somnum Cerno, ut qua vehitur carbo, fuligine nigram Portari cistam longum et funebre feretrum. Mortuus intus erat, iuvenes hunc praecedebant Cantantes duo, vox sublimis, carmina vero Sapphica, sed tantum ex his unum rite recordor. Cessit Aegroto tibi dira Febris ... Cessit et Aegroto febris mihi dira, soporque: Mortuus et morbus tenuas seccessit in auras. Sed tamen haec tristis semper terret imago.
49. de aedibus illustrissimi | Prosperi vicecomitis Mediolanensis Quae res exornant hac alta palatia mirae: Construxit Prosper quae vicet tecta, comes, Ornamenta illis sunt multa, et maxima, verum Quod magis insigne est, est herus ipse, decus.
50. aliud Quis molem? Prosper. Vice num Comes? Ille paravit. Cui nam? Vel mi. Quae es tu? Dea Prosperitas.
51. noenia Lucretiolae unicae eius filiolae Est hic parva meat est hic tam pulchellula nata: Est hic in cunis Lucretioliola. Salve mi sanguis, sed dormi filiola; et tu Somne veni nostrae Lucretioliolae. Hunc auricolis, hunc clausis accipe occellis, Blandula nata mea Lucretioliola. Iam dormire cupit, totam dat se ipsa quieti. En dormi , dormi Lucretioliola. Audiat haec Somnus, non nostra infantula. Somnum Alloquar, haud nostram Lucretioliolam. Somne adsis, violas Somne atque papavera plena Sparge manu carae Lucretioliolae. Puppula ut optimula est, non vagit, sed neque ridet Risum habet, et vultu Lucretioliola. Hinc mala Melline, hinc fuge, somnia namque fugasti Tu mater lecta Lucretioliolam.
52. alia naenia Au, au, nata sile. Au, au, sentis? Comprime buccam. Claude occulos etiam, nigra ea felis adest. Nigra ea felis adest, puppas quae devorat omnes, Quae nolunt somnum, vociferantque malae. Hic non puppa mala est, sed puppa bona, o mala felis. Hic silet in cunis Lucretioliola. Lucretioliola, en abiit felis nigra, ride, Ride, nec paveas, nam nigra felis abest.
53. de ipsa Lucretioliola Minime nata refert aviam, matremque patremque, Minimula non ergo est: sed mage maximula.
54. ad Mindum Nec pede tu iuncto, nec scribis, Minde, soluto. Et tamen o scribis, Minde, in utroque modo.
55. epitaphium Fr. Paracliti Frangip. Haec Frangipanis sunt ossa Paracliti in urna, Vatis, pro Coelo respuit ille solum. Nobilis abiecit fastus, se addixit eremo, Inclusit secum Castaliique Deas. Dumque Deo servit summis longiquus ab oris, En Deus, en illum vult sibi adesse polo.