CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus CANCIANI.appe-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CANCIANI.appe-01.xml.

Documentum CANCIANI.appe-01.xml in db pdill0


1. Carolo Lectistennio ex.mo duci et intimo Caesaraeae | Maiestatis consiliario, in eius cum innumera multitudine ad | fidem catholicam conversionem Iani Dominici Spilimbergii Alter Saulus eras, nunc es Duso inclyte Paulus: Idem nec paulus Terris, nec paulus Olympo, Eque parum caro longe carissimus Heros. Gaudia quae coelo, tecum tot millibus illi Conversis! Resonas Lectistennius inde: Caesaris atque Dei dignus penetralibus altis. Tota tui exemplo fiat gens aurea mundo. 2. eiusdem Olim despectas o qui nunc suspicis aras, Magne Heros, Christi mystica Sacra colens: Hic magno, in coelis nimio laudaris honore. Te recinit cycnus, te lyra et ipsa sonat. Quinetiam ecce tibi canis inter sydera parvus Latratu blando vult tua gesta loqui. Macte fide hac vera, quae te iam sustulit astris. Quae mage Romana catholica esse potest? 3. ad clarissimum d. Ioannem Andream Foscarenum | ac praeclarum d. Mandricardum Fracastorium | canonicos Veronenses Cancianinus Quod sacri fontis fuerint mihi flumina, primum: Mox, fuerim natus sub Veneto imperio, Quod nunc Veronae sub tali Antistite vivam, Heroum et coetu o lumina magna duo: Vos Foscarene et Fracastori optimi amici, Vos inquam atque estis lumina magna duo: Diis habeo grates. Vos me has duxisti ad oras, Pluraque in absessum dona stetere meum. Nec sileo hic doctum Vidam, cui laeta senectus Sit semper viridis, fortis et ipse magis. Vos colo: in excelsam hanc Urbem quae carmina mitto, Accipite. Olim et vos nostra camoena canet.