CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus CAMPANO.appe-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CAMPANO.appe-01.xml.

Documentum CAMPANO.appe-01.xml in db pdill0


1. Delicias luge patrias, Tyrrenia, quales Qui memoret longo tempore nemo fuit. Dos animi, sancti mores, miracula vitae Et formae species non habuere parem; Simonecta fuit nomen, reges adamarunt, Morsque illi famam vitaque honesta dedit. 2. ad Thyphallum In furem latro noctu mea tecta petentem Ausum furtivo rumpere vecte seram; Nec tibi sum cordi, Papiensis, ut ante solebam. Quod dicis verum est: bestia sum, feriam. Ausus es, obscura dum cessant omnia nocte, Laedere delitias, false Typhalle, meas. 3. ad Gentilem "Pedicat" brevias, Gentiles. Haec tibi causa est: Es celer obscenas et citus ad veneres. O etiam et penem, cuius tibi mentio saepe, Perbrevies; at non tempore, sed gladio! 4. ad Papiensem Quid dextro acciderit quaeris, Papiensis, ocello: Ad facinus dominae lippuit ille meae. Hoc oculo vidi clausas mihi nocte fenestras Rivali subita mox patuisse manu. Exortae dextro tenebrae, sed laevus ocellus, Id quia non vidit, clarus ut ante nitet. Nunc cupio, ut videam fraudemque ulciscar amicae Rivalis dextra pendeat: illa vocet. 5. ad Alexandrum Sforciam Quod mihi, Alexander, suades ut martia bella Sforciadumque canam splendida gesta ducum, Da veniam: nimis alta petis; sunt classica belli, Non lyra, non tremula sistra cienda manu. Non bene vectabit spatiosa per aequora merces Littoreis tantum nota phaselus aquis. Seu quis Neptuni ludos seu vera capessat Proelia, non magna hic tela sed apta volet; Praevalidos humeros nervosaque brachia poscit, Respuit exiguas grandior hasta manus. Bella animos ferrumque petunt aciesque tremendas Fractaque pulvereo tela cruenta solo. At virides lauros et opaca silentia vates Et tacita umbrosi murmura fontis amat. Mollia me oblectant nulli permixta labori Otia, te sudor, te tuba rauca decet; Mula ego lentus eo nullis calcaribus acta Te volucer rapido turbine versat equus. 6. ad Cosmum Ursinum Si quid habes, ne crede tuum, petit omnia ferrum Quodque olim fuerat quaerere, nunc rapere est. Si quod lanificae munus fuit ante Minervae, Mars habet et ferrum est penna quod ante fuit. Fallor, an hoc venient studio maiore canenda Quo ferrum et penna forius et calamo est? An, quod maluerim, posito Mars horridus ense Lenia pacatae praeferet arma deae? Forsan pugnantes calamo Gravidus Iolcos Armat et in ferrum vertere vult calamos. At vos, utcumque est, sancti gaudete libelli: Tutius est ferro credere quam calamo. 7. ad Papiensem Sindone donaras qualem non Lydia texit, Utraque cum tonsa ... peruncta coma, Sacrorum antistes niveo spectatus amictu, Te duce, te primo munera dante fui. Semper aperta manus tua tot mihi contulit uni Pollicitus multis quot fuit Andronicus. Addita caerulea est nuper toga nullius usu Trita, sed ex humeris nunc nova facta meis. Cautus es: e nostro petitur tibi gloria tergo, Ingenii laudes nec satis esse putas; Quanto splendidior nostris toga adacta lacertis Quam si sublimi pendeat alta trabe! Caeruleus niveusque fui, spectabor et ostreo Murice cum plus tu quam Papiensis ers. Nostra tuis varios sumit fortuna colores Auspiciis, ex te tingor ego et niteo. 8. Gentiles, numeros tuos recepi Dignos quos habeat Minerva in aede, Quos candens ebur aureaque brattae Ornent, margine vestiantque tota, Scriptos in bibula tamen papyro Plena sordibus atque destinata Scombro aut sulphureo magis cucullo, Cumque illis etiam meos libellos Venale ut piper aut crocum involutos. Hoc cur accidit? Auerum poema Foedavit pice nigrior poeta. Ludis de puero, sed impudenter. Esset qui caneret lyra volebam Mecum, per numeros iturus omnes. Motum te lachrymis refers parentis; Sunt nugae, omnia posse te volebas, Credi nec poteras. Quid obtulisti Ultro tu mihi? Disce polliceri Quae praestare potes, tuasque vires Expende ad trutinam prius. Sinolfus Discessit, rediit, manet, recedet. Siquid vis, propera: fugat subornat Clam nobis. Papiensis it per agros Venator leporum. Fugit Corintho Mercator vacuus. Carina merces Allatura novas Rhodon petivit, Piscosam reditura mox Corinthum. Mordes de manicis, tamen bibisti Mecum tu ciatho pari. Excitavit Campano papiensis unda somnum, Gentilem gravis impulit liaeus Sudare ad pateras et aestuare Nullo sole, loqui procaciora Et passu dubio genas rubere Et quicquid, scio, sobrium pudere. Haec pro nequitia tua locutum Aequo tu me animo feras. Cavebis Posthac, si sapias, eum ferire Ensem qui teneat manu. Valeto. Tres nostros Medices: Petrum parentem Ac Laurentium et inde Iulianum, Donatumque meum meumque Francum, Paulum philosophum tuamque strumam, Quorum et nomina non capit libellus, Quos multos mihi tu parasti amicos, Et Bessum quoque millies saluta. 9. ad Cardinalem S. Sixti Cum tibi tot scribant passim, curo nemo poeta Qui non laudator nunc sit in orbe tuus, Cur solus tacem quaeris: fortuna timenda est, Laudari tuto non satis illa potest. Aut cautas blanditor ero suspectus ad aures, Aut laus ad stolidos non satis ulla fuit, Nec mihi mercede est mens vendere carmen iniqua, Quod facit iste cibo, quod facit ille toga: Horum, si nescis, et terga et venter emuntur; Campanum si vis, lotus emendus ero. Vis tuus ut fiam vates et carus amicus? Ne servire tibi me puta, amare puta. Non mihi serva iacet vili sub pectore fibra, Nec metuisse volo quos amo, amare volo. Sit miti lex stabilis iurataque foedera tecum, Quicquid ero in primis, hoc tibi semper ero. Nil breve curo pretio est, totum seges exigit annum; Quae facit una dies, deserit una dies. Nec tibi pro scurra fuero bibuloque lirista, Sed colar, admittar, lauder, honorer, amer. Ianua fac pateat semper, fac mensa sit una, Fercula sint eadem cuncta, bibamus idem. Sit mihi fas cubitum socia flexisse fenestra, In faciem liceat dicere, si qua volo. Excludar nunquam, pateant arcana vocerque, Auribus accessus sit mihi ubique tuis. Des mihi quae posco, tu nil nisi carmina poscas: Carminibus maius nec dare nec capere est. Addere communi si quid pro iure volemus, Lex mihi restat adhunc una, sed hanc taceo. Haec, Petre, si placeant, tuus est Campanus, habebis Qui digitos rodat in tua gesta suos Primaque solliciti vincat praeconia galli Et fraudet somnum nocte, dieque cibum. Sin minus, ad Marsum redeo Baccique coraulem; Inter opes tetrica tu tibi fronte vale, Divinasque tuas laudes et maxima facta Et genus et patriam qui canat alter erit. 10. Inclite dux, validam cui prospera fata salutem Restituere, preces hoc potuere meae, Hoc populi, hoc procerum pro te iustissima vota, Hoc quaecumque potest flectere lingua potest. Namque tua stat nostra salus: pendemus ab uno Cuncti, in fortunam consequimurque tuam. Reddita curo tibi sit subita valitudo medela, Reddita sunt regno gaudia vera tuo. Tu spes, tu columen, tu post patris aurea regna Non defecturo sanguine sceptra reges. Quam bene di certa dispensant omnia lege! Quam bene magnanimo crescis et ipse patri! An transisse canam picena per arva cohortes Arimini et victos agmina mille duces? An quoque bonorum pulsos e finibus hostes, Omnia aragonio libera facta duce? Te populi laudant tusci, Florentia nomen Et colit et semper feret ad astra tuum. Altera pacatae tua sunt praeconia gentes Quamque domi es placidus tam quoque marte ferox. Quantum patre tuo claris non dispar in armis Tam nec pace tuo dispar haberis avo. Sic ille externos homines in vota trahebat, Sic illi ingenia extollere cura fuit. Vixerat Alphonsus loto praeclarus in orbe, Sic quoque tu toto darus in orbe vives. 11. ad Federicum V Si media erepta est coniunx Baptista iuventa, Fata nec accusa nec, Federice, deos. Dii sua iuta petunt, sua fata negare protervum est; Fata diem nobis, dii statuere locum. Venerat in terras e caelo, reddita caelo est. Non fugit, in patriam sed redit illa suam. Tu superis debes quod tali coniuge dignum Te fecere; sinas cetera velle deos. 12. Octavi, insignis maioribus, inclite fama, Clareque fraterno nomine, clare tuo; Bella placent illi durique insignia Martis, At tibi tranquillo convenit esse domi. Hunc movet horrenti strident cava buccina cornu, Excitat armatos cum tuba rauca viros; Te lyra, te quicquid dulces cecinere puellae Dum se Libetrides ore sonante canunt. Sic bene partita est regni communis utrique Res et succedet sic bene Guido puer: Artibus instructus patriis et moribus, ambos Effinget, patrui consilia, arma patris. 13. Gratia tanta tibi quantam, Federice, meretur Eximium munus magnificumque tuum. De me sic statuas: pergratum vivere et omnes Ingenii vires invigilare tibi. Nemo interpellat mea scripta, epigrammata nemo: Campanum totum dux Federicus habet. 14. ad Papiensem Implorare tuum Campanum dentice noli Excluso: non est qui fuit ante locus. Fronte ali a, obliquis oculis fugienteque vultu Aspicior: non est qui Papiensis erat. Computat, exiguum si quid dedit, et dare cessat; Vultum ego nec curo dentice, curo manum. 15. Quid, Papiensis, agis? Roma secessimus una Atque una optatam vidimus Etruriam. Nunc tu solus abis, soli nos linquimur; illa Gratia tam sociae deperitura viae est. Fac, quo te eripuit praelata Pientia nobis, Illo tu nobis inveniare loco. Reddamur Romae, Roma qui cessimus, omnes: Una dies reddat quos dedit una dies. 16. Non satis es odisse malos; malus hoc quoque posset. Id fuerat maius, Cosme: placere bonis. 17. de Gela sacrifico Sacra peracturus venientem ad sacra puellam Arripit, incertum qua sed amore, Gela. Inserta cupidus sed dum rapit oscula lingua, Linguam perstringens abscidit illa Gelae. Accusator agit nutu; sua iura puella Obicit. Ille suos advocat, illa suos. Arbiter est populus: populi pars illa volebat Oscula sacrifici casta fuisse patris. Scire puella negat; verum, quaecumque fuissent, Oscula sive patris, basia sive viri, "Qua data mente, Gelae cepi hac" ait "oscula: linguam Intulit ille furens, abscidi et ipsa furens". 18. de Mirrone Vulgarem solitus venerem conducere Mirro Imprudens gravidam Layda nocte vocat. Vt iacuit posito Lays cum veste pudore Mirroque sollicita prenderet arma manu, Nondum tacta, deos et te, Lucina, vocare Incipit, instantem reicit, orat opem; Parturit; ad vocem currit vicinia, claudit Mirro fores, frangit turba, revellit, init. Ridet turba, rubet Mirro, laetissima Lays Cum puero quem mox edidit acta domo est. Roma videt quae non fuerant miracula quondam; Maius id est, fari quam potuisse bovem: Nocte venir Lays et concipit et parit una, Et fit, cui non est femina tacta, pater. 19. Octo puerperiis totidem, Federice, tulisti Femellas, nono fata dedere marem. Hunc ideo Lucina diem tot distulit annis, Herculeas vincant ut pueri astra moras. Tanto maior erit natus puer Hercule, quanto Nox gemina est annis amplius octo minor. Cresce, infans, animosque hauri, generose, paternos: Alcidem si vis vincere, vince patrem. 20. ad Candidum] [ad Sixtum IV Candidus es solo tu nomine, sordidus ore: Factum audes Christum dicere, non genitum. Omnia qui fecit, cui caelum et sidera parent, Esse Deum non vis, vis opus esse Dei. Sed Victorinus longe, nigre Candide, vincit, Tuque tuum perdis nomen et ille tenet. 21. Evam cunctorum primam tu, Crispe, parentem Fecisti; mater quae tibi, Crispe, fuit? 22. Vita deest tantum; Crispi mihi cetera quaeque Artificis mira tradidit arte manus. Quaeque deest tantum, vitalis defuit aura Quod non humanis viribus illa venit. Viva tamen videor, non sim licet: aspice sensum Fallere ut exterior haec mea forma queat. Laus tua quod fallo est, fateor; sed crederis, auctor, Hoc quod fallo Fides, laudis habere minus. Quicquid id est igitur quo fallo, detrahe rursus, Vel mihi dent animam numina funde preces, Ne vultu, alma Fides superum nutrixque parensque Quae dicor, fallam decipiamque meo. 23. De Baptista muliere Dum cursum memoras actae, Baptista, iuventae, Miror ego tot te tantaque posse loqui. At tua si posset cunnus quoque facta referre, Compleret rauco garrula tecta sono. Ille tacet dum tu loqueris; ic maxima vitae Pars perit, in cunno quae fuit acta tuo. 24. Ne tibi rescribam, studio ne fungar amici, Nominis in causa est syllaba sexta tui, Quaequamquam sexta est, non hoc contenta, videtur Septima: tantum orbem Septimuleius agit. Vel nomen muta, vel nostra silentia perfer: Deficit ad tantos spiritus amphilobos. 25. Si mi non poteris pro versu reddere versum, Saltem quod poteris reddere redde mihi; Hac mercede tibi, Papiensis, scribere malo, Quam Musae a magnis sacre tulere viris. 26. Si tibi pro numeris numeros fortuna dedisset, Non staret capiti tanta corona tuo.