CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus CAMPANIN.epig-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/CAMPANIN.epig-01.xml.
1. ad divum Lucidum Phosphorum Fazinum | Antonii Septumuleii Campani epigrammatum libellus Non Tagus aurifero tingit mea tecta liquore, Squalet et a turpi cellula fusca situ, Pulchraque, quod nollem, dandi sublata facultas, Et miser alterius vivere cogor ope. Hinc tibi non aurum, non gemmas, Lucide, mitto: Quas tibi dat nugas Septumeleius, habe. Cetera tempus edax vorat et cariosa senectus: His pretium maius saecula multa dabunt.
2. ad eundem Primitiae frugum Cereri vinique Lyaeo Dantur, ut accipiat dantis uterque fide; Et tibi primitias gracilis do, Lucide, Musae, Ut mea cum versu sit tibi cara fides.
3. ad Tullum Detrahis haud Latio dum quae memoranda leguntur Falsa putas, falso credita iudicio, Sed te nec doctum nec sanum, Tulle, fateris, Et dum vis sapiens unicus esse, furis.
4. ad Phineum Quid vitare cupis Saturni tempora, Phineu? Esse negas nostris commoda principiis. Non opus est stellis, opus est non augure nobis: Quodlibet inceptum dat mihi sidus idem. Addeque, si placeant tibi nunc primordia nostra, Illa placere deis sideribusque puto.
5. de avicula ingeniosa ad Achillem Aspice ut ingenium volucri sensusque ministret Venter et argutam quam bene reddat avem; Aenea quae tenuis suspendit vascula funis, Plena cibo et lymphis, attrahit ore sibi. Quod natura vetat fieri, gula cogit, Achille, Et volucri vetitos concitat illa sonos. Non mirere, trahit populum si mensa patresque, Cum iubeat nostrum pectus inesse feris.
6. ad Cosmicum Omnes dum Veneti luti colonos Audax, Cosmice, dicis esse ranas: Ranam te quoque iure nominare Possum, sed lepidae sonus Thaliae Dulcem te mihi dicit esse cygnum.
7. ad Tibullum Saepe mihi: "subeas templorum limina - dicis - Ut tibi sint faciles in tua vota dei". Non est quod credis, flectunt nec talia divos, Nec superos, demens, ista movere putes. Grata deo mens est et conscia pectora recti: Haec tribuunt nobis, culte Tibulle, polum.
8. ad Appium Di faciant, Appi, ne sint tua somnia vera Et procul a nobis hoc, precor, omen eat. Non quia fatalis fugiam fera tempora leti, Et nolim extremo reddere membra rogo; Ante sed exopto rerum cognoscere causas Et duce quo mundi vertitur iste globus. Tunc ego, deposita durae formidine mortis Conquerar extremum non properare diem. Post cineres magno surget mihi fenore nomen, Clarus et a sera posteritate legar.
9. ad zelotypum Sunt tibi complures forma praestante ministri, Qui magnum possent sollicitare Iovem. Anxius observas omnes et lumine torvo Non sinis ut quisquam munera tanta petat. Deceptus dum servat acer sibi credita vaccae Argus tam multis cornua luminibus. Quid facies oculis lippis caecaque lacuna? Efficies vigiles in tua damna canes.
10. de puero galerato Quam bene nigranti premitur coma fulva galero Quamque decent flavum pillea sumpta caput! Tu licet aetherei vincas Ganymedis amores Et nimium casto sis prior Hyppolito, Tegminibus capitis factus formosior ipse es Teque magis faciunt pillea conspicuum.
11. in Cinnam Iliaco similem pedicas nocte ministrum, Podice iam lasso deperit ipse puer. Tu quoque, dum vigilas natibus coniunctus eburnis Et capiunt dentis lactea colla notam, Non dormis somnumque negas tibi: cogeris ergo, Proh pudor, in medio stertere, Cinna, die.
12. ad Marcellum In reditu, Marcelle, tuo rediere Camenae, Etrusci fuerant quae modo fama soli: Invidiosa nimis quae te modo terra tenebat Vitantem Icarii fervida signa canis! Cesserat e Latio doctarum turba sororum, Ad Tuscos dominum iure secuta suum. Non potuere dei nostras perferre querelas, Noluit et vanas Iuppiter esse preces, Teque exoptatum Latiam revocavit in urbem Adventusque tui gaudia plena dedit. Hic maneas vivasque diu, nec tecta Quirini In pretio fuerint quam tibi Sena minus.
13. ad Glaucum Sollicitas causam formosi, Glauce, ministri: Res agis illius, res agis ipse tuas.
14. ad Bassum O cui non tetricae producunt fila sorores, Cuius vita nihil, Basse, timoris habet, Utere felici perque omnia tempora sorte, Ne doleas laetos praeteriisse dies.
15. ad Cestum Os et labra tibi roseo suffusa rubore, Lactea colla micant purpureaeque genae; Pulchrior humano vultus flavique capilli Sive tui, Phoebe, sive, Lyaee, tui. Longa manus nitidique tibi sunt, Ceste, lacerti, Pectora non tacta candidiora nive. Denique quicquid habes praestanti in corpore totum est Aut ebore aut Pario marmore candidius.
16. ad Lucidum Ausa est grande nefas, scelus et modo Parca cruentum, Dum voluit vitae frangere fila tuae: Nam scelerata lues iugulo consedit eburno, Turpis et invasit candida colla situs. Consilio superum servatus, vive, diesque, Lucide, venturos lucida gemma notet.
17. ad Kyriacum Cum fora te laudent, cum sis per compita notus, Et iam Kyriacum tota theatra sonent, Esse putas nihilum, nisi te laudaverit ille, Cui lux in vultu est, lux et in ingenio.
18. ad Lucidum Cum venies, venient rari sub tecta lapilli, Auriferum et capiet cellula fusca Tagum. Non ego, si in nostrum descendant sidera limen, Vultibus illa tuis praeposuisse velim.
19. ad Acastum Si me turba frequens primo consistere cogit Limine gymnasii, tu penetrale petis. At cum densantis turbae discesserit agmen, Si penetrale peto, limina prima petis. Cur facis hoc dicas, et qua ratione rogamus: Ne prope me sedeas, esse ut ubique velis.
20. ad Marcum Antonium Pingue solum decies si rescindatur aratro, Cultori utilius credita grana dabit. At si neglectum segnis sinet esse colonus Nec colet, in pingui surget avena solo. Te quoque, si ingenio cultus adhibere pigebit, Quod magnum est, facies protinus esse nihil.
21. ad Fabullum Quas dictant mihi calculationes Magnorum et strepitus negotiorum Magna voce probas, Fabulle, nugas. Sic pulchra referes nitere forma Thersiten niveumque sic vocabis Nigrum Memnona, sic erit disertus Nunquam verbera qui tulit magistri.
22. ad Appium Mittat cum tibi villicus capellam, Venator leporem ferat fugacem, Piscator calamo tremente captos Donet pisciculos, nec urbe tota Sit qui te vacuo sinu salutet, Daturum tibi quid putas poetam?
23. ad Splendophorum Sordida cur nimium sit cellula nostra requiris, Splendophore, et multo pulvere mersa domus. Ille meus, sine quo non horam vivere possum (Nec iuvat), a nobis pulcher Acastus abest, Cuius ob adventum radiabant limina tota Non aliter Clarii quam face tacta dei.
24. de natali filii ad Voconium O lux candidior beatiorque Illa qua peperit Iovem Cybele! Signanda et niveae nitore gemmae, Qua natus tibi filius, Voconi, Claram qui faciet domum suisque Attollet titulis lares avitos: Virtute ingenio decore felix Insignes Latio dabit triumphos. Quod solum superest, precamur ut te Di servent diu filio, tibique Filium diu sospitem reservent.
25. ad Parthenium Quamvis te labor urgeat molestus Et rerum assiduo teraris usu, Scribis carmina tu tamen diserta, Tamquam Pieria fruaris umbra. O magni ingenii potens acumen, Quod mille faciunt latere curae! Vates cum tibi denegetur esse, Non potes tamen esse non poeta.
26. ad Calvum Cur obscura domus mea sit, rogo, quaerere noli, Cum mea non ullus hostia pulset amor. Quis, nisi mentis inops, quaerat cur nocte tenebrae, Dumque latet Phoebus, nubilus aer eat?
27. ad Aeneam Quis furor, Aeneas, placidam turbare quietem, Ad matutinum dum cupis ire senem? Nondum venturae praesagit tempora lucis Gallus et invisis cantibus ora movet. Anxius, attonitus surgis pallensque tremensque Vixque suum cernit mollis ocellus iter. Nonne vides duro corruptam frigore formam Hibernosque imbres iam violasse genas? Sic teneros vultus Phoebi formosaque membra Admeti in campis horrida laesit hiems, Sacraque duratis temeravit membra pruinis Imperio Alcidae dum famulatur Hylas. Quare, si sapies, calido requiesce cubili, Ne minuas formae dona superba tuae.
28. ad spernentem Parthenium Qui non vult docti celebrari carmine vatis, Adversum laudi velle videtur opus; Et in Parthenii cum nolis carmine famam, Accipies illum quod tacuisse velis.
29. ad Alcidem Accidit horrendus duro sub sidere casus, Alcide, ingenii calcar et aura mei, Cum tua crudeli percussit dente catellus Non tactis nivibus candida crura magis. Ille meos potius vellem saevisset in artus Et caput intrasset pestis acerba meum. Non tamen ut credam virus corrumpere formam: Nunquam formosos laedit acerba lues, Nec fulvum turpi rubigine carpitur aurum, Nec vitiat magnum gutta profusa mare.
30. in formosum Crede mihi, quamvis niteat tua forma, volente Parthenio fiet protinus illa nihil. Te nitidum faciet, faciet te carmine turpem: Si sapis, in pretio carmina vatis habe.
31. ad Perithoum Sum Vaticani factus novus incola montis, Nec piget extremi tecta habitare iugi. Cur placeat, quaeris. Dicam: prius unda rigabat Me tenuis, pleno nunc ego fonte lavor.
32. ad Aeacidem Cum sit pulchra tuo virtus coniuncta nitori, A superis nihilum maius habere potes. Haud aliter fulvo praecingitur alba metallo Gemma vel argenti candidus orbe lapis. Virtutis tamen est quam formae gloria maior: Vincitur haec annis, illa perennis erit.
33. ad Cassium Dum nimium muliebre genus, Parmensis, amabas Dumque tibi solum femina nota fuit, Reddidit exhaustam meretrix tibi saepe crumenam Fetidaque innumero constitit aere Venus. Vendisti tandem patrimonia tota, fututor, Et quidquid dura sorte reliquit avus. Quid facies opibus cunctis vacuatus et aere? Non dabit amplexus ulla puella tibi. "Quid faciam?" dicis. "Vertetur nostra voluptas: Praecidet teneros mentula tenta mares". Et pueri accipiunt, demens, et munera quaerunt; Afferet et damnum sexus uterque tibi. "Non damnosa mihi gratis manus ipsa placebit Inque meis digitis hermaphroditus erit".
34. ad Nestorem Parva meae quamvis sit, Nestor, gratia Musae Possit et ingenium grandius esse meum, Non tamen idcirco fieri, pulcherrime, credas Ut nostra assurgat non aliquando chelys. Naufraga casurum mergat licet unda natantem, Ter quater interdum surgit et ille tamen. Me quoque, cui gracilem genius concessit avenam, Argutis credas surgere posse iocis.
35. de Nestore Os male odoratum fert se dum Nestor habere Et porrum et cepas alliaque atra vorat; Huic ait argutis sicut solet omnia verbis Notus ab arguto carmine Callimachus: "Allia posse putas oris vitiare nitorem: Falleris et vanum te tua forma facit. Nectar erit quodcumque bibes: aconita licebit Sint data, vertetur virus in ambrosiam"
36. ad Zetum Esse tibi carum me dixi, Zete, per urbem; Id tamen insano lividus ore negat, Ostendam et quamvis sera vigilata lucerna Scripta meis a te reddita versiculis, Perstat adhuc viridi mordax aerugine tinctus Ter quater insultans clamat et usque negat, Quod mihi praeteriens tacito nil ore loquaris Desque mihi nullum pignus amicitiae. His ego non valeo totiens obsistere dictis, Vexat et immeritum turba proterva caput. Quid faciam? Ostendas fieri quo pignore possit Lividus ut carum me sciat esse tibi.
37. ad Lucidum Si non blanditus vero me dixeris ore Laudari a culto, Lucide, Parthenio, Hoc magis esse puto, quam si me Smyrna probaret, Aut Clarii laurus ingeniosa dei. Nunc mihi contempto possum livore placere. I, liber, ingenii est causa probanda mei.
38. ad Iulium Romanae decus unicum Minervae, Flaccum qui revocas diu sepultum, Nec tubam sinis interire Sili, Vive perpetuo tuis Latinis, Donec te duce sentiat peremptos Redditos sibi Romulus poetas.
39. ad Crepidam Cum te fama frequens vatum ferat esse parentem, Ulterius non est quaerere cura mihi: Publica vox satis est, populoque auctore probari Iudicium magni credimus esse Iovis. "Nil - inquis - tangor vulgaris murmure famae: Sat mea si laudet carmina Parthenius".
40. ad Fundasium Quid mihi, Fundasi, lautissima fercula ponis, Uno cum possit cena placere cibo? Allia si dederis, puero veniente, placebunt, Et sat erit vultu si fruar ingenuo. Ambrosia et nectar formoso absente Severo Esse videbuntur dira venena mihi.
41. ad Iulianum Cum tu sis mihi quod Paris Politi, Quod caesus fuerat Remus Quirino, Cur te carmine, Iuliane, nostro, Germane, obticeam tuumque nomen Nostris nec semel inseram libellis? Vis dicam? Proprio nitore fulges, Et cum sat faciant tuae Camenae Ne totus pereas, meas rogare Musas desine, quae nihil perenne Possunt efficere aut beare quemquam, Nec possent Culicem Maronianum Angusto revocare de sepulcro.
42. ad Lentulum Mittere cum possis nostro sine nomine carmen, Si titulus prima nomina fronte gerit, Excusare nihil te syllaba sexta videtur Longaque multiplicis nominis aura mei. Interdum exposcunt praelonga vocabula vates, Neve sonent versu verba minora cavent. Cum longum possent tibi carmina claudere nomen, Non belle in versu nomina curta petis. Nomine mutato, labor alter carmine surget, Et dat scribenti Septumeleius opem. Nec bene in exiguo luctabitur orbe Camena, Claudere si versum dictio sola potest.
43. de Severo Apros capreolos levesque cervos Non magni putat esse Galliarum Legatus, dederit quia Secundus, Pulcher sed quoniam tulit Severus.
44. ad Ligurram Quid me saepe iubes dominum perferre, Ligurra, Servitii et totiens vincla pudenda pati? Aspice ut insuetos nolint animalia frenos Et fugiat primum taurus adire iugum. Ah, pudeat mortale genus servire paratum Liberius multo pectus inesse feris!
45. ad Lucidum Sic formica potest elephas te iudice dici Et similis tauro parvulus esse culex, Iungere cum temptas priscis mea nomina Musis: Vel minima oceano iungitur unda mari.
46. ad Nervam Non cervus tua pinguior valere Fecit munera, gloriose princeps: Nam munus nihili tuum fuisset, Portasset nisi candidus Severus.
47. ad Tacitum Non quod ab indocto veniant haec carmina vate, Lividus ista salis credit habere nihil, Sed quoniam gelida veletur veste poeta, Brumalem Icarium qui putat esse diem.
48. de Severo Sint apri licet Umbriae remotis Capti finibus et pares Britannis, Hos laudat minime caduceator Gallorum et pretii putat pusilli. Sed cum reddidit aureus Severus, Miratus pueri nitentis ora, Munus auriferum vocare coepit.
49. ad Phineum Cum soleant domini quotiens novus incipit annus Felici auspicio tradere dona suis, Tu mihi das nihilum verbisque minacibus ardens Me vacui capitis terque quaterque vocas. Tristia cum dederis Iani mihi tempora prima, Tristis ab inceptis mensis et annus erit.
50. de Severo Non casses laqueique circitorum Cepere has lepores levesque cervos, Ultro sed nemore et iugis relictis Sectati ingenuos pedes Severi Mortem non timuere nec capistros.
51. ad Cosmicum Myrtea dicentur te iudice pallida, cum tu Videris Aeacidae roscida labra mei.
52. ad Fabullum Non has compositas, Fabulle, nugas Sera credideris diu lucerna, Aut ter et quater unguibus remorsis, Verum post epulas, iocos, trientes, Magnos cum movet Euchius furores. Quare sobria si parum Thalia est, Mirari, rogo, desine et poetam Defende invidia gravi premente, Uno versiculo subinde dicto: "Scripsit ebrius has poeta nugas".
53. ad Cassium Veste putat fieri cultissima carmina Cinna: Corporis a cultu iudicat ingenium, Hac ratione, cupit vates quia Cinna videri. Dic mihi: "Quid Cinna stultius esse potest?"
54. ad Severum Non si Sarmaticas coles pruinas Extremum aut Tanaim bibes, Severe, Nostro pectore decides: manebit In te mens mea semper et remotum Horis omnibus usque te videbo Et ficta fruar allocutione. O, quae candidulum meis remittes Votis incolumem, dies notanda, Dum vivam, oceani nitente gemma!
55. ad Parthenium Umbrum Ut freta concipiunt tenui de flumine lymphas Quidquid et exiguus miserit amnis aquae, Plenus et argento tenuissima munera sumit Et data non larga dona minora manu, Sic te posse puto cithara meliore canentem Suscipere exigui carmina vatis opus.
56. de corona Nestoris O utinam aeternum viridi stet fronde corona Ramus et hic nunquam languidus esse queat, Sertaque florescant nullis violanda pruinis, Quae modo Nestorea texta fuere manu; Temporibusque meis decus immortale corona Ingenium vatis testificata ferat, Quae, licet ex hedera non sit, nec ab arbore Phoebi Lecta, nec aut gemmis aut adamante gravis, Auctoris pretio placet: haec lauroque hederaque Argento et gemmis est pretiosa magis.
57. ad Voconium Progeniem Martis nullos generare poetas Plurimus Ausonia livor in urbe refert, Et dominam rerum vacuatam vatibus urbem Ac nihil in Latio surgere Pierium. Scilicet ignorat quanto canis ore, Voconi, Qui veteres aequas, vincis et ipse novos.
58. ad Catullum Ibis maxima pars mei, Catulle, Nostri sed memor: hoc satis dolenti, Si memor fueris, dabis sodali. Heu sors instabilis tenore nullo, Quae nil quod placeat facis perenne!
59. ad Aulum Postquam formosus Tuscis aestivat in oris Cynthius et fruitur candidiore polo, Immemor est nostri, non illi cura suorum, Lethaeas pleno gutture potat aquas. Non mirere tamen, multo maiora reliquit, Maiores animo deposuitque faces: Aeacidem, propriam solitus quem dicere vitam, Liquit et absentis nil meminisse fuit. Hac ratione potest propriam nec amare salutem Et fieri vitae non memor, Aule, suae.
60. ad Augustum Caesarem Iam volucri diffidit equo patriisque sagittis Parthus et esse fugam non putat auxilium: Nam modo, quae sensit, formidat Caesaris arma, Signaque non victi iam reditura ducis. Quam facilis veniet victoria! Fortiter armis Vixdum collatis conspiciendus eris, Cum famula Ausoniae submittet colla securi, Frena recusati perferet imperii. Hoc mihi non cecinit Delphos, non fibra deorum Conscia, non fati nuntia vexit avis, Sed rosa, diffundens auratis frondibus umbras, Imposuit capiti quam pia Roma tuo. Haec mihi venturi certissima signa triumphi Cunctaque portendit candidiora deo. Quantus eris, cum tu Parthorum rege subacto A septem dominis excipiere iugis! Ardua cingentur florentibus atria sertis Et dabit augustas aurea pompa rosas. Horridus Arsacio sudatus pulvere miles Ludet, quae festus verba triumphus amat. Ante alios celsus curru vectabere eburno Densaque candentes turba tenebit equos; Obvius excipiet Tyria te veste senatus Et patriae patrem vox numerosa feret. Aureus intrabis Capitolia celsa triumphans Inque Iovis pones aurea serta sinu. Di, precor, ante meum veniat victoria funus Et quae vaticinor vera videre iuvet.
61. ad Calenum Flores nubilus ut perurit auster Et laetas segetes vorax retundit Et vites populatur et racemos Densa grandine concitatus imber, Autumnum sterilem ferens colonis, Sic nati ingenium tui, Calene, Indocti schola conteret Suilli.
62. ad Caecilianum Non ego quo versu maior mihi gloria surgat Post cineres, opto, Caeciliane, mori. Sat mihi viventem si laudet Lucidus et me Pierio dignum censeat esse choro. Hoc duce sat famae, nec scombros charta recondet, Auspiciis cuius hoc lucubratur opus.
63. ad Platynam Esse deos nullos credebam, Platyna, nullum Numen et a sacris mens aliena fuit, Sacra deum matris sed postquam limina adisti Attonitusque refers facta verenda deae, Incipio tonitrus et fulmina saeva timere, Quae Iovis irati suspicor esse minas. Maior me multo superum reverentia cepit: Qui neglector eras, cultor es ecce deum.
64. ad Lucidum Signavit tabulas tuus supremas Ille Septumeleius, inter omnes Quondam praecipuus tibi sodales. Expectat sitiens relictus heres, Heres ut rapiat tui poetae Consumptas tineis situque chartas. Ascripsit cineri locum sub alta Lauri perpetuo virentis umbra. Iam levis Libitina cum papyro Empta est, et struitur rogus poetae. Nil prosunt medicae salutis artes: Frustra sollicitus petit Machaon. At si veneris et tuo nitore Cellam reddideris sereniorem, Sanatus subito vigens resurgam.
65. ad Phrygem Mos mihi di facerent teneris, Phryx, esset ab annis Velatum nullo tegmine habere caput. Non haec Augusti possent edicta nocere Et vox in cunctis ter repetita foris, Purpureo ne quis praecingat tempora amictu Neve caput cuiquam coccina lana tegat. Quid faciam? Est aliud capiti mihi tegmen emendum In me si nolim tela venire Iovis. Sed mea non auro, non est gravis aere crumena, Cogor et edictum nolle timere dei. Da mihi quo possim permissos sumere cultus: Concessum a magno Caesare vellus emam.
66. ad Callimachum Rem dignam auribus et tuo cachinno Audi, Callimache, elegantiarum Princeps et Latiae lepos Thaliae. Bacchi dum pateras capaciores Et Phryx pocula crebriora siccat, Vacillant oculi manus pedesque. Huic dicunt "Bibe parcius" sodales. Ridens Phryx petit alteros trientes Et servo iubet afferat lagoenam, Quam nymphae Numa condidit sub antro. Tandem multiplici madens liquore Et vino miser hinc et inde plenus Lasso corpore debilis tremensque Adiutus socia manu cubile Ascendit crapula movente somnum. Vix horae spatio quiete functus Assurgens medio toro resedit Et prensa digitis virilitate Bacchi flumina iecit in sodales, Nec soli nocuit sibi bibendo. Arrident socii, iacens sed ille Laxo podice ter quater pepedit.
67. ad Appium Quis furor ereptam fletu vexare sororem Atque supervacuo fata dolore queri? Non lacrimis revocanda soror nec fletibus ullis Flectitur inferni ianua nigra dei. Indefessa ratis semper nova pondera sentit, Ducitur et nigro semper onusta lacu. Aeacus innumeris licet urnam impleverit umbris, Umbras non fessus gaudet habere novas. Hac rate vecta soror, hanc illa admissa per urnam, Et fixum cunctis illa peregit iter. Tu quoque, sed sero, similem patiere ruinam Et Latia ad infernas umbra trahere domos. Ipse ego seu sero vel sim cito raptus: iturum Protinus excipiet nigra carina caput. Pone modum lacrimis: fuerit sat habere nepotes, Pignora quos, Appi, certa sororis habes.
68. ad Lucidum Torvus ab incultis rediit modo vallibus Argus Et nimium nostro laesus amore furit. Non datur, ut quondam, formosi intrare Severi Limina, quae multo durior hospes habet. Roma relinquenda est, si non licet ore Severi Et facie nivibus candidiore frui. Nunc aestus pulvisque mihi sentitur amanti Meque magis tepidi territat aura Noti. Nunc Scythiam videor Pontumque habitare rigentem, Nunc mihi sentitur, sed sine sole, dies. Omnia sunt invisa mihi mutataque rerum Semina non solita condicione manent. Vivere me credis conclusum faucibus Aetnae? Non vivit si quem, Lucide, torquet amor.
69. ad libellum Sit iam nequitiis modus, libelle, Nam bilem totiens pudet movere Doctis auribus et choro diserto. Nugarum satis et facetiarum: Hos lusus fugiunt severiores, Notant naribus et subinde aduncis. Sit iam nequitiis modus, libelle.