CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus CALLIMAC.epig-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/CALLIMAC.epig-02.xml.
1. ad Caesarem Accipit Oceanus septena per ostia Nilum Nec minus exiguo quicquid ab amne fluit. Sic tibi dent alii, quanto decet ore, libellos Teque deum cithara fertiliore canant, At mea te minimo fumo veneretur acerra Et placeant agni non minus exta bove.
2. ad libellum Nunc iterum veneranda, liber, Palatia cernes Nec manibus forsan reiciere dei. Si qua refers passim non sanctius ore iocoso, Virginibus teneris aspicienda minus Et quae Cecropia caruissent laude sub arce Nec bene sunt Latio digna supercilio, Omnia sub rigidis abigat censura lituris, Virgineam ut castus ingrediare domum. At minus ex aliqua fueris si parte pudicus, Censurae subitae crimen habere refer.
3. ad Glaucum Dum sequitur celeri choreas Entilia passu Et leviter saltu iactat utrinque pedem, Collecti in nodum sensim cecidere capilli Collaque sub niveis delituere comis. Quae fuerit lapsi quaeris iactura decoris Aut quid profuerint tempora culta prius: Quae formosa fuit tantummodo credita cultu, Incepit lapsis gratior esse comis.
4. ad Coluscum Nunc te palliolo tegis, Colusce, Nunc erras tunicis superbus albis, Interdum Tyriis nites lacernis, Interdum trabeis togisque pictis. Sic pannos varias die sub omni Et non, est habitus tibi perennis, Idem sed tamen omnibus diebus Sunt mores tibi pessimo, Colusce.
5. ad Echinum Dum puer ingenuas artes ediscere differs Innumeros menses et superesse putas, Improba venturos tibi iam mors auferet annos Coget et ad Stygios te properare rudem. Poplitibus teneris non parcit dira sororum Et quem constituit servat, Echine, diem. Sic tibi sit, moneo, tempus pretiosius auro, Cuius in arbitrio singula lege pari.
6. ad Probum Quod sileat semper tanquam lapis esset Opheltes, Quod superat picas garrulitate Quod nihil hic loquitur, nimis ille, in dispare facto Ambo odium populi par meruere, Probe.
7. ad Card. Papiensem Si veneranda rudis liber ad Palatia tendit Nec timet augustis auribus esse gravis, Non ego nescivi nec sum tam mentis egenus, Conveniunt tanto qualia dona deo, Sed mihi nota fuit placidae clementia mentis, Illa meo iussit pectore abire metum. Quis credet? Bonitas tua me peccare coegit, Si scelus indigna est mittere dona tibi.
8. de passere Silviae Quot fletus moriens Catullianus, Tot risus habeat, iocos, cachinnos Vivens passerulus meae puellae. Nam cum sit solitus sua valente Hera perpetuum melos movere Et mecum cavea libens iocari Ac parvo digitos fricare rostro, Nuper non caput hinc et inde versat, Non aegram dominam canens salutat, Sed maestus cavea silet, quiescit. Illinc non pedibus nec ore pendens Torquetur dominae dolore passer Maeretque immeritum notasse febrem Vultum, purpureo prius colore, Qui vicit roseae deae quadrigas. Crudeles superos miser vocaret, Si linguis volucrum daretur usus, Quo possent hominum referre voces. Tam bella domina nefas carere Ducit passerulus morique mavult Et tegi pariter sepulcro in uno.
9. ad Caesarem Cum tua sustineat regalia fercula mensa Qualeque nec stillant prela Falerna merum, Saepe tibi ponunt silvestria pruna ministri Rustica quae nec sint, sed quia rara placent: Et mea sic aliqua poterunt novitate placere, Plurima sint quamvis nobiliora tibi.
10. ad Creticum Vilia cum donas, tunc plenas, Cretice, corbes, Tunc mittis lances, cum pretiosa mihi. Hinc cupio mittas mihi semper, Cretice, lances, Plura licet corbes munera sustineant.
11. ad Lucullum Infidos alios tibi, Luculle, Non est quod doleas fuisse semper, Cum nulli fueris fidelis unquam.
12. ad Caecilium Radices herbaeque Lupi domicenia cum sint Et careat totis mensibus igne domus, Cum iaceat gelidus sine plumis tempore quovis Vixque rudes paleas stragula trita tegant, Sordidulis thalamum cum velet aranea telis Et leviter digito scrinea tacta sonent, Rides quod tunica, quam mendax tinxit ahenus, Undique per populos conspiciendus eat. Cum tu sumen edas, perdices, ostrea, rhombos Assiduo et caleat nigra culina foco, Pocula cum tingant crystalli vina Falerna In plumis iaceas purpureoque toro, Te Lupus irridet gelidis errare lacernis Quodque tua est pecudis tincta colore toga.
13. ad Cardianum Cum tussis loquerisve, Cardiane, Si te non video, puto Gigantem, Cum sis vel puero minor bilustri: Qua grandis potes omnibus putari, Ocello tibi carior sit auris.
14. ad Lupercum Saepe cibo dominae catulum reticere coegi, Prodita latratu ne mea furta forent. Quin etiam pastis feritas deponitur ursis Escaque difficiles lenit amica lupos. Cum Carolo cenas turdos, mullos leporemque Ac bibis annoso condita vina cado, Non tamen ipsius vitium narrare, Luperce, Desinis et mores enumerare malos.
15. de Perilla In latus faciem Perilla vertit, Solo prospiciens procos ocello. "Cur - quaeris - quoniam Perilla lusca est".
16. de Carphinia Annuit et renuit capitis Carphinia nutu, Si qua petit cupidus nocte dieve procus Verbaque nulla movens tacito silet usque palato, Ne vitium blaesi sentiat oris amans.
17. ad Tacitum Cum foliis dubiis et longo stipite crescit Radicesque minus altius ornus agit, Funditus exiguo quovis divellitur Austro Et ruit incassum pondere pressa suo. Sic cecidit subito, nulla radice retentus, Rumor qui vatem dixerat esse Magum.
18. ad Baptistam rusticam Baptista, montis gloria Belluli Nec digna vitam ducere villulis Tectis, Minervae perita Ruricolis melius per artes, Frondes virentes aspice ut arbores Postquam dederunt, floribus emicant, Tum poma mittunt colonis, Mitia cum fuerint legenda, Certo racemos tempore colligunt, Putres ne ab ipso palmite decidant Usuque nullo cadentes, Quas genuit, fleat arbor uvas. Sic et comosis undique frondibus Spirante fulsit vere Favonio Stipes tuus, pernitentes Tum peperit posuitque flores, Nunc poma ramos mitia degravant Ultroque carpi protinus appetunt, Ipsos sequuntur fugaces, En, digitos cupiuntque velli. At si resistes, praeterient dies Et te senectus sordida circuet. Nunc, qua potens nunc, favilla Non tibi, non aliis placebit.
19. ad Chlorim Commendo tibi Cosmici tabellam, Commendo tibi Cosmicum poetam. Quem tu, si sapis, tuo parenti Aut si quid tibi carius parente, Praepones, etiam tuis ocellis. Nam quid candidius beatiusque Vatis molliculo putas amore? Is te versiculis suis beabit, Is aequam faciet subinde divis. Et te fulgidulos habere ocellos Et te candidula valere forma Et te lucidulo colore dicet, Crines aureolos tuos vocabit Et quae pars superest eburna fiet Corporis tibi, Cosmico volente.
20. ad Asclepiadum Est nihil in cunis senio seu ponere vitam, Cum tibi sit nulla mors fugienda via. Sed bene non nihil est vita decedere ab ipsa Namque aliquid superest exsequiasque fugit.
21. ad Glaucum de Archesilao Qui modo malus arcuum magister, Nunc est causidicus malisque tantum Causis asseritur suis patronus, Quam malus fuit arcuum magister.
22. ad Archesilaum Saepe lupo raptas pecudes vorat ipse Molossus Praesidiumque gregi non minus hoste nocet. Tu quoque Corvini causam defendis, at ille Dat tibi divitias, iugera pauca, suas. Te sine quam tenuem causam perdiderat ille, Sed sibi pars etiam nunc superesset agri. Tu facis, ut causam teneat, sed perdat agellum. Utilius quare succubuisse fuit.
23. ad Glaucum "Quod petis hoc habeas" - dixisset sponte Lupercus, Si subito potuit sponte dedisse quidem. Sed totiens petii, quod iam non sponte, coactus Assiduis precibus, quod dabit, omne dabit.
24. ad Leonicenum Languores varios levans Machaon Infirmis aliis parat medelam Non unam et variat salutis artes, Ad pestes quotiens novas vocatur. At laudes nivei Luperciani Quovis Gellius audiente narrat. Has dicit pariter bonis malisque Et servis dominis satellitique Ac regi, pediti, duci, colono Et civi, illepidis simul venustis, <In> cunis pueris, togis severis Et canis maribusque feminisque.
25. ad Probum Ad Probum Ut Tyria in popu1o procedam sindone cultus Luceat et circum sardonychata manus, Vendere sollicito suades me verba clienti Inque foro trepidi dicere iura rei, Tu tamen exerces numerosi fenoris artem Et fieri dives vis sine lite, Probe.
26. ad Hiulcum Pelle merum fracta si quis committit, Hiulce, Insanum certa se ratione probat. Et tibi non grato quisquam si munera mittit, Multiforis cribris credere vina potest.
27. in cervam pictam Tam similem verae cervae me pinxit Apelles, Ut similis vivens sit mihi cerva minus.
28. ad Lucidum Cum sis lucidior manu Lyaei, Sponsae candidulis Iovis papillis Et vultu Veneris comaque Phoebi, Bellorum clipeo deae corusco, Dictynnae pharetra colentis umbras, Vasti lumine fulgido Cyclopis, Gemmis Oceani marisque rubri, Squama pisciculi cavisque conchis, Guttis Heliadum, nitore gummi, Auro casside pallido micante, Splendenti gladio, thorace levi, Astrictis Borea furente lymphis Et terso digitis diu metallo, Saxis Phidiaca manu politis, Apellis tabulis, nitente fonte, Intactis violis rosisque primis, Pomi cortice, vasculis eburnis, Mollis deliciis simul puellae Et vitro speculi, dedere nomen Quam belle tibi Lucido parentes.
29. ad se ipsum Astrologus fatis natum me dixit amicis Et bona praemonuit multa futura mihi. Non ea proveniunt, sed quod non vidit in astris, Afficior multis nocte dieque malis.
30. ad Cicutam Non multis studeat placere, quisquis Vult dici lepidus suis libellis. Tu nulli penitus places, Cicuta, Credo, sis lepidissimus poeta.
31. de se ipso Callimacho fortuna brevis fuit usque, sed heu heu, Quae iam parva fuit, incipit esse nihil.
32. ad Glaucum Inter continuo ambulat peritos, Dum doctus rudibus cupit videri Et parvos socios Cicuta ducit Et maior sibi creditur Cyclope. Sed non fit socius tamen peritus Pygmaei brevior Cicuta planta.
33. in simulacrum marmoreum Quid mihi marmoreis manibus gestare libellos? Corde caret pectus usus et oris abest.
34. ad Candidum Crimen inest Cauno, simplex quod fallitur usque; Candide, tu fallis et tibi crimen inest. Ille sibi tantum, multis sed inutilis es tu, Hinc odio dignum te graviore putant.
35. ad Candidum Quem carum dicas, non est tibi notus in urbe Nec qui te carum praedicet esse sibi. Cum te nullus amet nec ames tu, Candide, quemquam Deterior nulla est conditione tua.
36. ad Tuccam Tucca, manum summam suades imponere nugis Quaeque canam monstras fortia facta ducum, Non tamen ostendis sumpti mihi lucra cothurni Quisve meo calici iunget Alexis aquam. Si nihil ingenuos prodest celebrare triumphos, Est satius quae me scribere, Tucca, iuvent.
37. ad lectorem Assiduo pretium quodvis corrumpitur usu Unaque non semper dentibus esca placet: Sic quater et totiens nugas si legeris istas Et repetes totiens, lector amice, puto, Taedia tu tandem dices afferre legenti Et lepidas spernes fessus ineptiolas. Quo magis ut placeant, aliis ieiunus inhaere Et mea post epulas vinaque multa lege.
38. ad Dindimum Interdum magni subeunt magalia reges, Non ideo parvi conditione loci. Corpore in exiguo maius quam dicere non est, Dindime, non miror, si manet ingenium.
39. ad Celerem Mellitas epulas cucurbitarum, Quis segnem poteras movere gustum, Foedavit Celer, improbus minister. Nam dum vult lepidus nimis videri Urbanus nimis et nimis venustus, Coniunxit xenio iocos amaros Et fel Cecropio addidit liquori. Hinc nullas tibi gratias habebo, Ni tantum mihi mellis ante mittas, Quantum munera fellis attulerunt.
40. ad Glaucum Si timet acceptam quisquam deponere vitam, Munera naturae nesciet ille suae. Quod natura iubet, vacuum decet esse timore, Nam timor hic vitae commoda multa rapit.
41. de Lysippo Hostis blanditias amat Lysippus, Fastidit patrias monitiones. Insanum merito vocant Lysippum.
42. ad Pamphilum Cum tibi sit nihilum modicum seu, Pamphile, cordis, Seu nihil aut prodest bibliotheca parum.
43. ad Titum Capra, pecus, vitulus depastas ruminat herbas, Utilis ut ventri sumpta sit esca magis, Nec cibus is prodest, subito quem guttura reddunt, Sed quae sunt stomacho fercula cocta diu. Conditio est eadem scriptis, Tite, Callimacheis, Lecta tibi ut placeant, sed repetita iuvent.
44. ad Caesarem Non ego depositis videas gravioribus opto, Quas mea Musa tibi dictat, ineptiolas, Nec puto ducatur vacui tibi temporis hora, Credita nam rerum portio magna tibi. Fercula sed postquam removerunt prima ministri Et properant celeri ferre secunda pede, Has poteris nugas anima percurrere sola Atque aliis horti iungere poma mei. Quodsi tunc etiam parvis tua cura negatur, Haec tibi, quae misi, somnia vana puta.
45. ad Aulum Quod bonus Corydon malus videtur, Nulli profuit obfuitque nulli. Aule, quod malus optimus videris, Nulli profuit obfuitque multis.
46. ad Barotium Non mihi tanta meae fuerat fiducia Musae Tanta nec est tenuis credita fama lyrae, Auribus ut doctis etiam placuisse putarem Et tibi, quae canerem, carmina grata forent, Divitis interdum sed rustica fercula mensa Sustinet et dulci gratior unda mero: Hac ratione tibi, studio meliore remoto, Forte minus nugae displicuere meae.
47. ad Dindimum Scribis et, ut scribam, mihi semper, Dindime, dicis, Fers tamen ex scriptis praemia nulla tuis. Est nihil aut modicum scribendo perdere verba, Tempora cum chartis perdere non modicum.
48. ad Probum Cum voces totiens Calliope mea Incassum societ lyrae, Cur ponam sterili semina litore, Poscis nunc etiam, Probe. Non spe sollicitor muneris aurei, Ingratum referens Lycam, Sed narrare meae facta puellulae In ripis Zeruli placet, Ut me basiolis ipsa beaverit, Risu, blanditiis, iocis.
49. ad Nestorem Quot ver liliolis rosisque fulget, Quot silvis redeunt caduntque flores, Quot litus teretes habet lapillos, Quot pisces alit undecunque pontus, Tot rus delicias mihi paravit, Tot risus, pariter iocos, lepores. O rus, splendidius beatiusque Magnis urbibus oppidisque bellis, Regnis omnibus et domo Tonantis! Tu das cum domina mihi sub uno Sim tecto et capiam cibos eosdem Et sermone fruar manusque tangam Et ludam et prope dormiens quiescam, Illius satiem decore ocellos. Et tot det mihi basiationes, Quot nec Lesbia praestitit Catullo.
50. epitaphium avari Qui iacet hic, vivus nulli bene fecit, avarus. Mortuus est aliis utilis atque sibi.
51. de spe sua Exoptata dies aderit tempusque petitum Et mea iam placidis cymba natabit aquis. Quam cupio, fessus iam grex requiescet in umbra Et meus optata gramina carpet equus. Sic mea fata volunt: post mille pericula rerum Excipiat facilis languida membra quies.
52. ad Caesarem Si Fortuna meo faciet me vivere voto, Est animus de te scribere multa tibi; Si minus, externos invitus quaerere cogar Atque aliis de te scribere versiculos.
53. ad Paulum Discipulum nullus meminit vidisse Matonem. Qua ratione refer, Paule, magister erit.
54. ad Faunum Quis me carior optimo deorum, Quis stella regitur beatiore, Dum ducit ignotas per undas Et dubios scopulos carinam? Me quidem puero parentis ustae Nullus carior et deo volucri, Qui spargit immensum per orbem Sollicitis manibus sagittas. En laudat mea Silviella versus, Quos scribo, et niveis suis papillis Coniungit haud duras tabellas Meque suum vocitat poetam. Per me post cineres novissimamque Lucem non rigidis viris placere Pergestit et clarae susurros Non nihili putat esse famae.
55. ad Caesarem Quod multi de te dictant tibi carmina, Caesar, Maeoniaque audent enumeranda lyra, Non facit altisonae Musae fiducia nec te Promeritum superis iungere posse putant, Sed pretium laudis suadet vigilare lucernam, Nam decus in magnis succubuisse ferunt.
56. ad Caesarem Quod mea pacato legisti carmina vultu, Nescio quem rumor dedoluisse refert. Ut graviore iterum tumeant praecordia bile, Quae cecini, nullus sit repetisse labor. Dicta minus lepide quamvis, rudiuscula quamvis, Affirmes placeant et repetita tibi.
57. ad Caesarem Quem pater aethereus caelo vix circuit orbem, Exiguis arctat cum color in tabulis, Tunc brevitas mundi mensuras contrahit omnes Et propriis errat singula limitibus: Sic quicunque tuas temptat describere laudes Et tua vult paucis scribere versiculis, Nititur hic minima tabula perstringere mundum Inquinat et demens, quem celebrare cupit.
58. de Silvia Qualis erat, gremio pluvium quae sustulit aurum Aut quae mendacis tergore vecta bovis, Qualis olorina facie, quam lusit adulter, Pulchrior aut talis Silvia visa mihi. Et cycnum falsumque bovem timuique metallum: Tantum erat aeterno digna rapina Iove.
59. ad Lucullum "Negasti pedibus meis cothurnum, At soccum mihi" Silviella "carpe" Dixit, et teneras colas Camenas. Hae solaciolum dabunt laborum, His tu molliculos tuos amores Cantabis, vacuus perenne curis. Et laeto modicis tibi licebit Quantum est hominum videre multis Semper sollicitum diesque nullos Laetis ducere mentibus terendos. Namque hic fervidulas timet procellas, Dum merces fragili vehit phaselo, Hunc solis rapidi favilla torquet, Ne fruges male praecoquat timentem, Hic caelum piceo colore cernens, Maturis pluvias timet racemis. At pastor queritur minus salacem Esse lanigeri gregis parentem, Latronum pavidus manus rapaces Per silvas dubias tremit viator. Nec miles propria quietus exstat Sorte et se miserum vocans sub armis, Felicem penitus putat colonum, Laudat militiam colonus aeque. Sic quivis alium vocat beatum Et culpat propriam subinde sortem. At solus nimium superba vitans Et quae sunt humili nimis repellens, Quicquid est medium probans, utrisque Exstat candidior beatiorque Cunctis caelicolis magisque carus. Is totos poterit notare mores Naturae et varias vices referre, Cur nunc se attenuent, subinde crescant Phoebi cornua fulgidae sororis, Unde et exoriens dies resurgat Et qua, cum latitat, cadit sub unda, Quis frondes prohibet deus perennes Silvae ne teneant comosiores, Cum larex, hedera ac oliva, myrtus, Laurus ac abies, cupressus, ilex, Buxus, iuniperusque ros marisque Semper sustineant comas virentes, Iris cur vario colore dicat Venturas pluvias salumque litus Cur non praetereat Noto furente Et quantum dubii creavit usquam Natura, is poterit referre clarum, Is nec pocula subbibet veneni Et spernet gladios potentiorum, Nam vitam sibi liberam paravit. Hoc tu si sapies iter beatum, Extremum fugiens, utrumque rerum Carpes et Veneres Cupidinesque Dices molliculis prius libellis, Aetas dum teneris vacare Musis Parcet, post gravior canes severos Versus, quos homines legant venusti".
60. ad Platinam Aspiciens turpis Veneris committere crimen Cum bove privignum Popiliana suum: "Rusticus ingenio superat te, Daedale - dixit - Artibus et caelis parcere disce tuis. Cuditur incassum mendaci machina ligno: Sic melius monstrum carnea vacca feret".
61. ad Paliscum Plumbo sculpsit opus, tuos Vultus tam simulans optimus artifex, Quod quicunque laboribus Confert artificis nunc faciem tuam, Restat quam dubius sibi, Quis vestrum alterius sumpsit imaginem.
62. ad Paliscum Virgilius multi fieri voluere, Palisce, Et tibi versiculos concinuere suos. Tu multis fieri Maecenas velle negasti, Cum pretium tulerit nulla Camena suum. Sed sapis atque equitem Tuscum te vincere constat Ingenio: pretium carminis ille dedit, Tu pretium non das, versus tamen accipis ultro, Quo fit habes carmen carminis et pretium.
63. epitaphium Philippi Dum mergis laqueos struit Philippus, Ut mergos avido voraret ore, Mergis in liquidum natavit esca.
64. ad Ligurinum Quemvis versiculis beas Et frangis Stygiae robora ianuae, Cantu restituens tuo Umbras corporibus, quae vada livida Nigra transierant rate. Sic vatis potuit Bistonii chelys Inferni rabiem canis Et cinctas Furias tempora viperis Et quantum est per Stygias domos Tormenti, modulis flectere dulcibus. Sed magnus citharae labor Est res ista tuae: vivida concine Interdum et titulos meae Componas lepido carmine Silviae.
65. ad Philadelphum Dum tibi discipulus et erit, Philadelphe, magister, Non tu discipulus nonque magister eris.
66. ad Platinam Tu licet Alcinoi dives verseris in horto; Quam cupida carpens aurea poma manu, Non ideo spernas celata Cydonia lana, Qualia pauperior noster agellus habet. Nam tua sunt oculis tantum gratissima poma, Nostra quidem stomacho luminibusque placent.
67. ad Chlorim Quid dura fetus dilaceras tuos, Chloris, tenaci filioli manu Carpens nitentes capillos Molliculas genulasque plangens? Nescis medullis an genitum tuis, Quem sic fatigas verbere livido, In teque fuisse nescis, Dum novies reparata luna? Nescis labores innumerabiles, Quos hunc tulisti visceribus ferens Quantumque nascens doloris Cunniculo dederit tenello? Nescis lacertis et quotiens tuum Collum ligavit, mollibus appetens Labris eburnas papillas, Quas digitis teneris fricabat? Curis gravatam saepe tenacibus Ridere fecit blanditiis suis Verbisque ludens iocosis Basia corripuit negata. Heu saeva belli filioli comis Iam parce, Chloris, verberis improbis Usum relinquens, reponat Statione manus capillos.
68. ad Cyparissum tonsorem formosum Tam leviter ferro barbam, Cyparisse, recidis, Ut gravius cum flas, spiritus ora terat.
69. de lacrimis Ambroseolae Quas modo per genulas tristibus exsequiis Fundebat lacrimas Ambroseola patris, Non equidem lacrimae, sed puto nectar erant, Quod Iovis assuevit Phryx puer in calice Ponere, caelicolas cum vocat ille deos Solemnes mensis et iubet esse dapes.
70. ad Glaucum Mollia cum legerem carmina Quintilio, Ille ait: "Hic video plurima digna lini". Tunc ego: "Sunt doctis munera, quae rudibus". Ille refert: "Fiat nulla litura tibi".
71. ad Cronicum Quo latus armatum semper tibi, Cronice, ferrum Ambiguum forma nomen habere puto. Illius est acies curvata simillima falci, Quod superest, gladii quo teneatur, habet. Non tamen est gladii nec falcis nomine dignum, Sed neutrum cum sit, inter utrumque manet.
72. ad Musam suam Iam sat, rupula pervicax, iocorum Cantasti lepidae meae puellae. Quisnam finis erit facetiarum, Quas legant Veneres Cupidinesque? En laudant tenerae meas puellae Nugas, molliculo sinu reponunt, Chartas manciolis terunt tenellis Et me nequitiae meae poetam Dicunt. Quae Latiis puella: vivit Oris, versiculis magis decora Quam quae concinitur meis libellis Et quam plus oculis amare dicor? Hanc permirificam vocant Latini, Cunctis deliciis venustiorem, Ipsam lucidulum putant ocellum, Quo caecus meus ambulat Cupido. Ponas sordidulis modum tabellis. Iam sat, rupula pervicax, iocorum Cantasti lepidae meae puellae. Tandem turpiculas relinque villas Et frondes nemorum comosiorum, Infer Thespiadum manum choreis Et ducas gelidum pedes in antrum. Illic Gorgoneus liquor capillos Hinc inde aridulos tuos rigabit. Non omnes humiles iuvant Camenae, Quam multi numeros probant severos. Iam sat, rupula pervicax, iocorum Cantasti lepidae meae puellae. Tandem molliculos sinas cachinnos Et surgens gravibus Thalia chordis Deponat numeros libens procaces. Nam sat, rupula pervicax, iocorum Cantasti lepidae meae puellae.
73. ad Chiriacum Nil pro versibus accipit poeta, Qui nostri titulos canit Perotti, Mendaces quoniam Perottus odit.
74. ad Theophrastum Quod nulli memorant prius poetae, Quod nullus didicit prius nec ipse, Quod per me cupio sciant nepotes: Pisces Gorgonea natant sub unda.
75. ad Septumuleium Si qua movet Manes cineris bona fama sepulti, Carmine laeta tuo nobilis umbra Titi est Nec dolet Aonii titulis ornata poetae Ante diem corpus deposuisse suum.
76. ad Quintilium Quid me lyrulam tangere rursus, O, mihi luminibus anteferende, iubes? En Sergiolus dissona chordis Nescio quo pacto carmina nostra refert. Si Sergiolus vera recenset, Iam lyra non doctis concidat e manibus, Si Sergiolus falsa recenset, Quem non vult patula sentiat aure sonum Et Callimachi nomen in orbe Cantetur merita laude perenne sibi.
77. ad Paliscum Ut referant facies fabricant simulacra sepultas Verbaque pro lingua littera picta facit. Tu facis, ut vivus gelida videare figura Et loquitur quod tu sculpta tabella taces. Seu dubitas, quin te faciat tua Musa perennem Et fieri plumbo debiliore putas, Seu cupis effigiem proprii discernere vultus Nescius hanc umbram posse referre tibi, Te faciet clarum melius tua Musa metallo Et faciem vitro verius inspicies.
78. ad Lollium Quam multo capitis dolore torpes Intrare et strepitum negas senatus, Ut talos moveas manu valenti, Non istud medicae sciens Machaon Artis instituit, tuum sed exstat Inventum et cupio sciant nepotes, Si quando ut capitis dolore languent, Tractet dextera tesseras, fritillos.
79. epitaphium Helenae Hic Helene miserata proci pereuntis amores Conditur, immiti non lacrimata viro. Nec poterat tenerum nunquam violare pudorem, Sed pia cui pietas inde negata fuit.
80. ad Silviam Tandem parce tuis, Silvia, luminibus, A quibus e nostro sanguine gutta cadit. Non refugit Venetos nausea gurgitulos, Ut te destituam, tam neque lentus amo. Nil tibi sed demptis ars mea basiolis Et dare per trivia murmur inane potest. Heliadum fletus tu tamen usque petis Et cupis articulos cingere chrysolitis. Quid faciam? Cultus vis tibi lucidulos Et laus in Veneto vix mihi sola luto. Desine me lacrimis attenuare tuis. Non ego te fugio, postmodo sed veniam, Cum faber aut praeco seu citharoedus ero.
81. ad Corannum Iam paucos numerat menses tua vita, Coranne, Umbraque per Stygios iam tua quaerit iter. Et puer es puerique putant te nomine dignum. Non facit hoc aetas, sed tua simplicitas.
82. ad Avitum Dum quereris canos nimium properare cutemque Ante diem, dicis, ruga senilis arat, Quin te poeniteat scelerum testaris, Avite, In vitiis quereris teque fuisse parum.
83. ad Tacitum Quid mihi si messes Arabas et iugera Paesti Eoique ignes Silvia turis olet, Si nivibus primis matutinisque ligustris Dentibus est Indae candidiorque ferae Si bene culta comas, quantum licet esse puellae, Nec nisi delecta conspicienda toga, Munera vult ea; nulla mihi; nihilumque ferenti Non exoratum ianua robur habet.
84. ad Philadelphum Semper avos atavosque tuos, Philadelphe, recenses Illorumque loquax multa tropaea refers. Quis etiam iungis celebris benefacta parentis Egregium fecit quicquid et enumeras. Sed bene nil narras unquam quod gesseris ipse Teque putas veterum laude nitere satis. Falleris: illorum probitas tibi dedecus affert Et vitium accusat terque quaterque tuum.
85. ad Caesarem Rerum Platina temporumque custos Scriptorque Euganeo secundus ad me Accedit quotiens, salute nondum Dicta nec bene spiritu quieto, Quem passus, puto, mille concitarunt, Hortatur, monet et precatur, instat Per Manes cineresque proximorum Et quodvis superum inferumque numen Ad te, quem dominum deumque dico, Ut secum veniam, sed ipse, ne te Ad risum moveam meis ocellis Hiulca et pariter locutione, Venturum nego. Platinam monebis, Ne me sollicitet rogetque, tandem Aut vatem, moneo, tuum videbis, Lippum rusticulumque sordidumque.
86. ad Iulium Sunt illinc tibi, Iuli, et hinc ministri, Quales non tulit Ida Graeciaeque Quicquid abluit undecunque pontus, Et manes tamen integer, pudicus, Tanquam sis gelidus senex et inter Tithonos Priamosque Nestorasque. Aut alter, puto, Tantalus sub undis Vivis perpetuo siticulosus Et mus in medio horreo esuritor, Aut es Hippolytus pudiciorque Si quisquam Hippolyto fuisse fertur, Cum peccare queas minusque pecces.
87. ad Papiensem Dicebam placuisse tibi mea carmina nuper, At mihi "mentiris" unus et alter ait. Erubui, neque enim potui tunc dicere: "munus Hoc mea sit testis, si Papiensis amat". Da mihi, quo liceat linguas cohibere profanas Aut opus hoc fatear displicuisse tibi.
88. Iacobus Papiensis Card. ad Callimachum Non es mentitus, placuerunt carmina: munus En tibi, dic teste hoc: "Carmina nostra placent".
89. ad Papiensem "Numquid nunc etiam negare, Livor, Audebis, cithara licet saligna Dictem rusticulus poeta carmen? Me laudat Papiensis et placere Affirmat sibi, quicquid oscitavi. En testis tibi distichon, quod ille Ceu domum mihi misit, o beatum Munus, quod neque temporum vetusta Corrumpet series nec imber instans Aut saevi maris impotens procella. Non istud tineae voracis ora Seu furum minuent rapacitates". Riserunt comites superbientem Et carmen digitis tuis negarunt Scriptum, quod neque gemma fateretur Hoc nomen; rubui subinde; rursus In te, si cupis, albeam repostus.
90. ad Philippum Invitas; venio; dapibus tua mensa superbis Instruitur fastis et seniore mero. Nam quaesita paras diverso fercula sole, Hospitibus possent quae satis esse deis. Illic Tarpeiae custos mihi ponitur arcis Et cum perdicis pectore chortis aves Quicquid et Aetolo lautus laudaret in apro Et proles nondum fronte timenda bovis. Addis et involucres Dodonae matris alumnos Quamque prius Phasis impia novit avem. Magna quidem et magno sunt haec te digna, Philippe, At pretium mecum solius assis habent. Quid iuvat innumero mercata numismate cena, Cum possis solo lautior esse cibo? Da mihi buccellas et sobria pocula pone; Si Lepidum addideris, omnia cara dabis.
91. ad Platinam Quis furor est auro totam vacuare crumenam, Dum vates vati prandia lauta paras ? Iuppiter ambrosias epulas et nectaris haustus Spernat, ni Phrygius pocula tractet amor. Nil Corydon laudat, fuerit si demptus Alexis, Tu procul a Lepido prandia grata putas. Castaneas mallem montanaque corna dedisses Atque olerum quicquid rustica mensa probat, Dummodo cum niveo Lepido conviva fuissem Et lateri haesisset strictius ille meo.
92. ad Ravennatem Si memini, tua iussa prius pallensque tremensque Volvebam tacito terque quaterque sinu Unguibus et morsis multum vigilare solebam Singula censurae postmodo danda tuae. Sed fuit in cursu tunc spes studioque placendi Quodlibet his humeris non grave pondus erat. Nunc piger archetypis mandata negotia chartis Exsequor et coepit fervor abire meus. Qua fiat ratione, petis: labor urget arantem, Credita si parvo fenore reddit ager.
93. ad Fabium Nugarum studiose congregator, Quas vinum mihi dictat et Cupido Inter tot strepitus negotiorum, Quid gratus tibi debeam tuisque Membranis, miniis et umbilicis, Quis cultus meus ambulat libellus Inter manciolas tenerrimarum, Novi et veisiculis meis rependam. Scribam quod neque negligentiorum Rubigo neque deleat vetustas: Non est Callimachi perennis ore, Sed cura Fabii, libellus iste.
94. ad Ravennatem Danti erat exiguum munus, sed grande petenti, Quod mea nunc petiit plena rubore chelys. At mihi, quod mitto, magnum, tibi vile fatemur: Sic tribuens rubeo, nec minus ante petens.
95. ad Papiensem Natali Domini Deique nostri Aurum non leve sponte liberalis, Cum nihil peterem, dedit Ravennas. Misisti tacito nihil; videbo Quid dabis, Papiensis, ecce posco.
96. Papiensis Si dedit, ut perhibes, natalia dona Ravennas, Dona, quod a nobis expedit, accipias: Non bene, cum satur est, modulatur carmina vates Nec bene, cum plena est, fictilis olla sonat. His modo contentus non poscas altera: mavult Saepe tumens venter stertere quam legere.
97. ad Papiensem Non mihi quod dederit natalia dona Ravennas, Sed quia non dederis, expedit, accipiam. Ieiunus ieiuna tibi dictabit Homerus Nec bene, cum vacua est, fictilis olla sapit. Non est cena satis, poscuntur prandia, mavult Esuriens venter rodere quam legere.
98. ad Caesarem Quod legis atque probas quicquid mea fistula lusit Et quod me vatem Romula terra putat, Quod non ad Scythiam propero Pontumque rigentem Quodque mihi vitae spes melioris adest, Hoc tibi me semper gratus debere fatebor Meque tuum dicam non opus esse Iovis.
99. ad Sigismundum Malatestam Imperatorem Iam diem veri similem reducet Arcus ardentem reserans Olympum, Horrida in summos properare montes Nubila cerno. Extulit se iam tenus umbilico Nereus, ventos fugat et reponit Quicquid undarum tumuisse cernit In statione. Rursus e sicco referent in undas Te, ratis, venti, meliore cursu, Quas seces, tonsas nemus hoc et illud Transtraque reddet. Fervet ingenti nova pix aheno Qua tuae puppis coeant hiatus; Quam minus reris, tibi silva malum Porriget ultro. Consuit Pallas tibi vela, Brontes Ancoras cudit Siculo camino, Ut vehas reges iterum Latinos, Punica navis. Creditos reddes tibi constitutis Finibus, spargent latus omne flore Integris mixtae pueris puellae, Non sine cantu. Ordinum summus minimusque factus Concolor, sumptis niveis lacernis, Lusibus festis tibi blandientur More triumphi. Teque post centum reducem coronas Pendulam templo medio dicabunt Et tuos sculpent memori tabella Undique casus. Naufragus de te media procella Multa post securo repetet dabisque Spem fatigatis quoque posse palmis Tangere litus.
100. ad Augustum Card. Mantuanum Dum pater eloquii semesos Platina fastos Excutit a tineis pulvereoque sinu, Ac illos renovat mansuros tempus in omne, Qui modo vix gemini gloria mensis erant, Et meminit structa divi genitoris ab urbe Omnia, ab Etruscis semina prima petens Semideosque atavos omnes prolemque tuorum Ingenio Euganeo nobiliore refert, Haec semel aspicias vacuus post tempora cenae Et placeat posito nectare lympha tibi. Illa quidem fessa dudum cervice legenda - Nec brevior valuit tanta referre liber - Haec anima decies poteris percurrere sola In quibus, exempto te, nihil aspicies. Quid mihi cum proavis; cum sis augustior illis Stellaque maiori luceat igne tua? Munera, consilium, probitas, convivia, mores, Quis superas divos, enumeranda mihi. Sed non unius facit hoc iactura quietis, Promissi testem nunc tibi carmen habe.
101. ad libellum Commodius dornire fuit quam scribere nugas, Ni fueris vati fratribus utilior.
102. ad clarissimum virum Augustinum de Maffeis Maffeae sobolis decus perenne Et nitor proavo nitore maior, Fratrum gloria patriaeque sidus, Quo possit merito superba cristas Vna exserere altius suosque Per te crescere Plinios, Catullos Laetari et veteres redisse partus, Hic quodcunque mihi licentiosus Dictavit iocus inter eruditos Marsos, Septumuleios et Planellas, Bassos,Chiriacosque Platinasque Do munus tibi tutius subinde, Ut rhonchos valeat severiorum.
103. ad libellum Augusti subiture domum nugose libelle, Comprime nequitiae libera verba tuae, Ne nimium petulans, cithara dum ludis acerna, Turpiter a casta reiciare manu Inficiatque tuum festiva licentia vatem, Unde putent vitae crimen inesse meae. "Nil - inquis - vereor: peperit Verona Catullum Et solita est molles saepe videre iocos. Concivis legit ille sui laudatque proterva Carmina et extincti passeris exsequias". "Quid tibi cum tanto, demens, est vate? Putasne Illius exemplo te quoque posse legi? Erras: Cecropiam passim sapit ille Minervam, Te melius blaeso balbutit ore puer". "At legar et steriles nugae fortasse placebunt, Usus in his quamvis nullus ineptiolis".
104. ad lectorem Versiculos ne sperne, meae sed parce iuventae, Lascivum si quid vatis ab ore venit. Qui cecinit pecudes et villas arma virumque, Cantarat lusus, nude Priape, tuos.
105. ad lectorem Quae non culta satis seu quae lasciva videbis Passim versiculis insinuata meis, Si minus apta legi pueris castisque puellis Censes, nil puer hic nilque puella legat.
106. ad lectorem Clamabam: "Rigidae socrus castaeque puellae, Oppositae claudant lumina casta manus. Exuor et prodam nudatis omnia membris, Cernere sit vobis vel pudibunda nefas". Quid vox profuerit, quaeris. Quae carpserat ante, Protinus illa meos coepit amare iocos Et quibus haud rigidae lasciva licentia Musae Grata minus fuerat, mentula grata fuit.
107. ad Saracenum Liminis augusti cultor custosque perennis, Cui patet Etrusci mens taciturna dei, Et nondum natas curas in pectore noscis Scriptaque divino cordis in ore legis, Cum regnare rosam noris tempusque leporum Mensaque Phidiacis cum spolianda cadis, "Callimachi - dices nostro dominoque deoque - Quo valet, invigilat parva lucerna tibi. Quae licet exiguo lychno moribunda tremiscat Duret et ad medium noctis oliva parum, Quantum fata sinunt, vigili tibi lumine servit: Sic Tagus et rivos in mare volvit aquas".
108. ad Caesarem Non decus ut praestent, obducunt stragula muros, Quae Lugdunensi pectine picta vides, Haec loca nam melius domino veniente coruscant Et pallent viso Gallica vela deo, At quia templa subit populus discrimine nullo, Ad sacra sed paucos ultima ducit iter, Pendula disposuit Caesar spectacula turbae, Cui nondum fas est ora videre dei.
109. ad Septumuleium Campanum Rarus et niveus nitor pilorum, Qui nunc Luciduli micat per ora, Non est asperior rigensque barba, Quae mento Cynicique Stoicique Innasci solet esuritiosi, Sed lanugo novae virilitatis, Qua iam femineos trahat calores, Cum solum maribus placeret ante. Hanc tu basiolis teres duobus Aut linguae minima fricatione.
110. ad Dindimum Qualia, quae cudis, sint carmina, Dindime, quaeris. Id tibi prima notet syllaba facta duplex. Hactenus auferesim scribendo dextera fecit, Dum nimis inceptum claudere gestit opus. Sed si currentem gravior frenabit habena Et vagus in proprio limite sistet equus, "Carmina" non scribet tua dextra, "cacamina" semper Teque tibi fuerint iudice nota satis.
111. ad Aesculapium Uxorem futui videns ab Aulo Argus continuo pedem reduxit Et post in thalamum vocavit illum Et dixit: "Mihi servias, minister, In cena placet, in fututione Nolo sis mihi denuo minister".
112. ad Iustinum Non bonus unde vocer, quaeris, Iustine, poeta, Unde minus placeant, quos cano, versiculi. Vellere sub vili non est facundia dives, Non sapit et pauper conditione mala; Sed si purpurea splenderent veste lacerti, Facundus, sapiens dicerer atque probus.
113. ad Marsum Corpore non madido mediis qui stabit in undis, Inter formosos hic mihi castus erit.
114. ad Nearcum Quid confise brevi puer iuventa Spernis versiculos meae Camenae? Cursu praetereunt dies fugaci, Aetatem spatio brevi terentes, Sed plus perpetuis perenne saeclis Hoc quodcunque canet Thalia vivet.
115. ad Nearcum Pendent vertice candido Nearci Crines aureoli, micant ocelli Ceu perlucidulus nitet lapillus. Et frons est eboris glabella, nasus Et mentum, genulae, labella, collum, Pectus ac humeri, manus, lacerti Et quicquid tegit hinc et inde vestis A summo capitis pedes ad imos.
116. ad Flavium Nequior assueto cur sit mea charta requiris. Deterior sors est, quam fuit ante mihi. Non levis immensum tollit medicina dolorem Nec satis ingenti est unica gutta siti. Sat fuerat lusisse semel modicumque Lyaei, Dum potui solo laetior esse ioco. Nubila nunc adeo mens est et plena malorum, Quod sibi sat lusus quotlibet esse negat.
117. ad Marsum Non nocet, incultas habitat dum vipera rupes, Non quem tunc possit laedere, virus habet. Nec fuit in silvis facies non hostis Amori; Castior Hippolytus esse coactus erat. Inter formosos pueros te vivere castum Hippolyto summam demere laudis erit.
118. ad Nestorem Dum vellus tibi Colchicum sorores Producunt facili manu diesque Electris, adamantibus, smaragdis Omnes dinumeras nec urbe tota Est quisquam magis aut decorus aeque, Aetatis volucris memor, poetas Et Musas cole, postmodum nepotes Ut spreto Phrygiae nitore formae Mirentur mage Pisciense sidus. Nam dum stas, loqueris, taces, moveris, Discumbis, vigilas, legis, quiescis, Dum scribis, tacite subit senectus Et formae spolium tuae reportat Quaevis hora; nihil tibi relinquet Annorum series tuosque vates Si scriptis titulos suis tacebunt, Tandem sub tumulo brevi iacebis Vicinis male notus et propinquis.
119. ad Caesarem Iam sopor totas adeat medullas Et quies curis recreet gravatum Pectus immensum liceatque rerum Ponere pondus. Nam tuo cervix oneri secunda Flaccus ex ipso rediit cubili Mortis et serpens velut obsoletos Exuit annos. Impium Fatum puduit ministro Te, reor, tanto spoliare morbo. Plus fatigatus viret ut bipenni Robora tonsa. Non tamen multo senio solutus Nuper exarsit tremuitque pro te, Sed labor summus vigilisque trivit Cura vigentem. Terruit cunctos gravis hora fati, Nuper exsultant alacres per urbem, Ordinis summi minimique certant Gaudia passim. Quis mihi voti locus aut acerrae Tot preces inter populi patrumque, Quae meam cervix inopem securem Sanguine tinguet? Non satis, totos liceat iuvencos Valle Clitumnus ab utraque mittat, Perferant omnes Arabes maniplos, Sufficiam nunc. Sed deo caespes viridans salisque Mica cum farris placuere lance Inter auratas pateras gravesque Turis acervos. Nectite abscissum prope iam sorores Stamen et Phrixi trahite omne vellus, Nemo transmisso numeret sub aevo Tempora Flacci. Haec dies illi memoranda semper Iure natalis videat Kalendas Nestoris post hanc precor et Sybillae Transeat annos.
120. in mensam cupressinam Filia Creteae redolens sum mensa cupressi, Plus meus Apicio fercula condit odor.
121. in mensam cupressinam Quis prohibet fieri redolenti e stipite mensam, Funeribus folia sint licet apta mea?
122. ad Paulum Hac reor Erigonen decepit Bacchus in uva, Si tamen haec uvas inter habenda mihi. Nam nec Hymettus habet similem nec Massica vitis, Sic sapit et solis tosta vapore nitet. Cecropios das, Paule, favos dicisque racemos, Cerea cum claudat dulcia mella cutis.
123. ad Lucullum Natalis quotiens redit Tonantis, Quicquid fert ratis Indicae magister Et merces Arabas Tagique harenas Dant donum facili manu potentes. At vates minime pecuniosi, Quis demptis calamo lucernulaque Et guttis olei duabus, omnis Restat chartea postmodum supellex, Dant carmen, nihilominus decorum Gemmis et Tyriae colore vestis. Carmen pallidulo datos sepulcro Vitae restituit beatque fortes Et pulchro numero inserit deorum. Hoc tu candidulis, Luculle, baccis Praefers, hoc tibi mittere ipse possum, Sed non multiplici oblitum litura, Nam meae situs arcae araneosus Et pullus gelidae color lacernae A me carminis otium repellit.
124. ad Flavianum Quid mihi, si decies repetam tua tecta, priusquam Audiar? Id laudi detrahit usque tuae. Dum quater incassum venio totiensque revertor, Iam tibi devotum crescere posset opus.
125. ad Glaucum Quid credis totiens semina litori Fallaci aut sterili iugo Durata assiduis colla laboribus? Non sic invalidus timet Invisae coluber rostra ciconiae Aut ungues patrios fugit Ciris seu scopulos nauta Maleacos, Ut te Pamphilius puer Incassum pedibus tardus et impotens Sectaris volucrem; melos, Non illum citharae flectere Thraciae Seu merces queat Indica, Aures difficiles ut satis applicet, Quas fundis precibus, miser. Non multis lacrimis, non querimoniis Mitescet, gemitus tuos, Ceu fluctus liquidi saxa Ceraunia, Spernit: sic abeunt dies Frustra, dum vetitis ducis amoribus In vultum croceam notam, Nec te sollicitat cura negantium Bustis corpora frondium.
126. ad Caesarem In mea nunc omnes hederae si corpora serpant Et viridis circum tempora laurus eat, Non ego Pierias lymphas hausisse putabor Seu digitum castis implicuisse choris. At si me lepidum dices, Francisce, poetam Castalii credar duxque paterque gregis, Dum loqueris, quoniam Lybiae vox exit ab antro Sive tuo fatur Delphicus ore deus.
127. ad Augustum Card. Mantuanum Iam prope sat laetum nihil est mortale futurum Disponetque sua Iuppiter exta manu, Aurato in populum descendet bractea nimbo Pellet et invisam tam bona praeda famem. Pendula deficient avidae spectacula turbae Unaque sat cupiet sit sibi Roma via. Et faciet volitans nocturna crepuscula pulvis Ac male credetur sol agitasse rotas. Namque patrum niveis praecedet turba lacernis Aureus albenti tuque veheris equo Et populo sperata dabis spectacula Martis Teque palam poterit dicere Roma deum.
128. ad Tearcum I procul hinc lauri, quondam mea cura, corolla, Si pueri pretium calceus esse potest. Quod calamo chartisque peto vigilique lucerna, Det mihi cum corio fibula posse frui.
129. ad Silviam Cum mihi subtristi promittis, Silvia, vultu Quod peto, promissis tunc caruisse velim. Quae tibi grata magis, cupio magis, et tibi quicquid Displicet, hoc etiam displicet omne mihi. Munera si qua dabis, quaeso, des fronte serena: Non amo multiplici dona coempta prece.
130. ad Lupercum Multi possideas facis, Luperce, Nulli possideas facis sed unde. Utrumque est vitium malum nocetque, Sed peius nimium manet secundum.
131. ad Cosmicum Quid colere Aonias, Cosmice, Pierides Quidve iuvat lepidos scribere versiculos? Vis fieri vates? Collige divitias. Namque tribus nummis venditur Ovidius, Virgilium solus dat tibi denarius, Carmina dant magnae quattuor Iliados. Quaevis prisca chelys vatis et ingenium An nescis assis unius in pretio? Dormiat, ut primum sidera non latitant, Uncta lucerna tuo, Cosmice, gymnasio Et tibi cum Baccho serviat alma Ceres.
132. ad Quintilium Nunc hos nunc alios manu Cicuta Libros perpetuo vehit per urbem, Ut dicat populus: "peritus hic est", Sed plenis manibus nihil libellis Sapit, cui vacuum caput cerebro.
133. ad Faustinum Quamvis in pretio sit reverentia Rugosi capitis cum nivea coma, Mallet Quintilius quam venerarier Nunc mollis fieri, quo meretricibus Ac esset pueris semper idoneus.
134. ad Lucullum Nunc bona forma tibi, sed mens non recta, Luculle: Mens bona cum fuerit, tunc mala forma tibi.
135. ad lectores Non ego Cadmeas Thebas, non civica bella, Non facies versas, non Phrygis arma viri, Non pecudes, non rura cano; quicunque requirit Ista, sit a nostro longius usque libro. Me legat, offendit quem non lasciva Corinna, Cynthia nec Sappho Lesbia nec Nemesis.
136. ad Cronicum Si pestis teneram tibi parentem Et fratres rapuit, simul sorores, Quid tu non meritas comas recidis Et nudas caput omnibus capillis? O, solaciolum novum doloris, Ignotum ac atavis avisque priscis! Illi ab exsequiis caputque mentum Detonsum minime diu ferebant, Quod index habitus foret doloris. Sed tanti tibi mors tuae parentis Non est, ut capitis feras dolorem Et curam propriae abnuas salutis.
137. ad Memmium Troianis atavis decora proles Quod sis et celebris nepos potentis Mnesthei ac genitus iubente Phoebo, Ut per te Latium solum quiescat Nec Parthos timeat fuga feroces, Iocosae citharae referre non est.
138. ad Silviam Menses effugiunt, Silvia, Silvia, Menses effugiunt et nive candidis Hiberna redeunt gramina collibus Et ramis virides comae. Vestit purpureum litora floribus Ver nuper, variis horrea frugibus Aestas sicca gravat, pinguibus amphoras Autumnus satiat meris, Umbrosis foliis exuit arborum Ramos bruma rigens: sic vicibus solum Mutatur variis; sidera nubibus Nec semper latitant nigris, Et nunc plena micat lampade fulgida, Nunc Phoebe latitat, certaque lucidus Certo signa deus tempore circuit; Non semper placidum mare Et quandoque Noto, nunc Aquilonibus Fervet; perpetuum nil fuga temporis In terris patitur. Te quoque, Silvia, Mutabit volucris dies. Accedet capiti nix, senium tuo Et fastus tetricae cornua contrahent Rugae; ni tumulo corpora livido Reddas, ante dies graves. Tunc quamvis careat robore ianua Et gratis liceat tangere limina, Ad te lentus ero, iusseris ac licet, Causas inveniam morae.
139. ad Cosmicum Hactenus ignita facula faciente ruborem Musa verecundis edidit apta genis Et quae virgineis manibus tractare liceret Ac legeret coram nupta pudica viro. Nunc moriens somnos coepit suadere lucerna Et pudor in tenebris tutior esse putat. Iam non casta canet, latebrae removere pudorem, Profert immodicum libera verba merum. Sit satis ignavi partem legisse libelli, Cosmice: Silviolae scripta secunda meae.
140. ad Cronicum Litterulis denis, moneo, mercabere culum, Bis quater acceptis, qui negat esse tuus. Has quoque si renuit, "bis denas accipe" dicas Et totidem iungas, si satis esse negat. Mille licet tribuas, emitur bene, Cronice, culus, Dum satis ad pretium scripta papyrus erit.
141. ad Lucillum Cum moechas futuis, vir es, Lucille, Femina es, patiens fututiones. Quo fit a facie, Lucille, leno, A tergo meretrix queas vocari.
142. ad Tacitum Nuper anum patula properabat inire fenestra Nec poterat cupidus Pamphilus arrigere. Lumine damnato quo clausit utrinque fenestram Ac ait: "In tenebris non mihi turpis eris". Nec mora, pertumuit sublata mentula luce Egit et officium terque quaterque suum. Lumina at illa suae noscens inimica figurae, Optavit caecos protinus esse viros.
143. ad Augustum Card. Mantuanum in funere sororis Hac traxere die nigrantia vellera Parcae, Quam tibi signabit Stygia madefactus in unda Calculus, et quotiens acto renovabitur anno, Funereae pullo celebrabitur ordine pompae. Nam iacet in media soror intercepta iuventa Venturis fraudata bonis multumque cupito Connubio, cuius non exorabile fatum Florentes annos primaque in parte recidit Stamina felici digito deducta sororum. Unde sed aggrediar nondum tractabile vulnus Quodque tibi tanto mentem rapiente dolore Lenimen mea Musa canet? Tu flere paratus, Nec lacrimis adhibere modum iactura sororis Te sinit et surda solamen despicis aure. Nec mirum: rapit inde tuos mors improba sensus Et matura minus rapit hinc in sanguine fratris Nomen, et absenti quod adempta sit illa, moveris, Et venit ante oculos, quod quando revisere caelum Et natale solum patrio cogeris amore, Non illa accurret tibi gratatura manumque Coniunctura tuae, facie cultuque decora, Quis bene germano poterat te digna videri. Et si forte petes, ubi sit Dorothea, sorores: "Cur, quae me lacrimis abeuntem vidit obortis, Non me nunc laetis redeuntem suscipit ulnis?" Quod superest solum, signatum in marmore nomen Illius ostendent aliquisque ex ordine letum Quaerenti exponet, cuius minus ora tenebit Et dolor et fletus, referetque, ut repsit in artus Insidiosa quies vitaeque recesserit aura Utque, fatigati cum iam languore maligno Deciderent vultus et visibus error adesset, Rursus in aethereas auras e limine mortis Se referens, caros fratres tenerasque sorores Felicesque prius nec passos ante parentes Triste aliquid iussit moribunda voce valere, Te tamen absentem nixu maiore vocavit Multaque tunc etiam, quamvis moritura iaceret, Cura fuit pro te superos ambire precando Proque salute tua supplex his vocibus orsa est: "O superi, quoniam rapior iuvenilibus annis Nec licet optatos ex me generare nepotes, Fraternum servate caput, date candida Parcae Fila trahant illi, superet quoque Nestoris annos. Sic non omnino pater invidisse putabit Vos sibi, sic columen credet superesse suorum". Illius inde memor, de quo, si fata tulissent Nec foret ad superos virgo revocata, futura Mater erat, secum supremo murmure dixit: "O cui virginitas fuerat mea danda, superstes Pars melior mansura mei! Licet impia multum Me trahat ante diem mors, non invita iacerem, Si mihi subreptos possem tibi linquere Ianos. Sic placitum superis: moriens in flore iuventae Destituo thalamos, quod iungere uterque cupivit. Quamvis non licuit properataque funeris hora Dividit amplexus sperataque gaudia rupit, Tu modo parce tuis lacrimis, ne coniugis umbra Vexetur plangore tuo; post funera si quis Restat amor, tumulo liceat sim condita, semper Teque tuosque colam, te tangat cura meorum Sitque illis, voluisse satis, quod fata negarunt; Sic ego nec Stygios nec lucida Tartara cernam, Sed loca summa petam caelique admittar in oras". Dixerat et moriens circumvolitabat Amorum Turba pudica caput sponsique adstabat imago. Denique purpureum vulsit Proserpina crinem Vertice ab aurato frigusque inrepsit in artus. Non Maro, Lethaea si nunc remearet ab ora, Per vetitum regressus iter, patriamque videret In lacrimis versam, dominam dum plorat ademptam, Exsequias posset merito describere versu. Illic Inda seges Cilicumque Arabumque manipli Quicquid et in Latium mittit Panchaica tellus Fluxit et implerunt redolentia nubila caelum Certaruntque tuis radiis funalia, Titan. Ingemuit populus lacrimasque ex ordine cives Pro domina fudere sua, nec flesse putares Ad bustum dominae, fratrum sed flere sorores Funera, natorum matres natosque parentum. Nec visus gemitus tanto satis esse dolori, Talia quin madidis lacrimarum rore querelis Clamarent: "Divum quis certo foedere iunxit Invidiam, Fortuna, tibi. Quaecunque beasti Limina, non aequis oculis ea cernit et alta Gaudia perturbat saevae conamine dextrae. Florebat Gonzaga domus, caelestia vincens Sidera natorum rutilo splendore suorum. Nil querulum, nil triste sibi tam laeta timebat, Inclite, quod timeat nec habet, Ludovice, fatemur, Te salvo genitoque tuo, ceu cardine cuius Religio innixa est humero sociataque magnis Cum dis sceptra tenet, seriem quis temperet orbis. Unde inconcussos quaterent mala Fata Penates, Invenere tamen laetumque intrare lacunar Vis saeva instituit, nam cum te numina terris Vix bene monstrassent, crescentes Atropos annos Abstulit. Heu nimium superi, Dorothea, putarunt Gonzagam iam posse domum, diuturna fuisses Si magis in terris, tantaque aequabat alumna Vertice sublimi stellatum Mantua caelum. Nil probitas, nil casta fides, nil forma nec aetas Semideumque genus, nil ars et cura medentum Profuit! Ut rapido pallent sub sole ligustra Et subitos violae declinant culmen ad Austros, Sic sensim niveo cessit de corpore sanguis. Heu ubi virgineus pudor est candorque nivalis Sidera marmoreum collum crinesque micantes Ex auro, quibus haec Latias heroidas omnes Vincebat tantumque fuit conspectior illis, Nereidum quantum superat Venus aurea turbam! O, ubi venturum genus et sperata nepotum Progenies, Latiis quae post regnaret in oris Et geminos belli studio pacisque referret Semper avos meritoque satam de semine tanto Cognosci posset parque esset laude vetustis Aut maior, certe saeclis imitanda futuris!" Mincius interea lacrimis augentibus undas Creverat et solito multo violentior ibat Nec satis assuetis poterat consistere ripis. Venit ad Eridanum postquam vis maior aquarum, Concitus ille prius tanto subitoque tumore: "Bella mihi - dixit -v ideo popularia; tangit Flumina laudis amor, dolet hic sua nomina ab undis Intercepta meis et quod mare notus adire Non valet, ut faciunt rivi fluviique minores". Inde caput cannis cinctum ceu cornibus unda Extulit et causam subitarum sensit aquarum. Tum verum totos nimbos cecidisse putares Et totas fluxisse nives e montibus altis: Sic Padus intumuit latosque erravit in agros. Non eadem mansit campis silvisque iugosis Forma, sed abiecta specie pallere videres Omnia, demissis squalebant lilia passim Frondibus et violis fuerat decor omnis ademptus. Sic genus aereum fusis miserabile pennis Triste aliquid rauco stridebat in aethera rostro Et quae caede solent semper gaudere ferarum Agmina inassuetis oculis lacrimasse feruntur. Quis neget et montes Nymphas ululasse per omnes Et Satyros rurisque deos quotcunque colendos Fontibus et silvis cis Alpes Gallia nutrit? Venit et ad populos dolor intra moenia tandem Atque urbes, quascunque Padus videt, undique vertit In luctus: flebant pariter iuvenesque senesque, Quae fuerant dominae clamantes funere digna. Ter quater implerat lustratas lampade terras Phoebus et algentis totiens incensa sororis Cornua monstrarat, requiem nec fletibus ullam Addiderant, videre novi cum sideris ignes Et novere tuam caelo fulgere sororem Inter avos atavosque suos, sed sidere quali Praevius adducit radiatum Lucifer axem. Tum subito posito luctu venerabile credunt, Quod nuper flebant, et digna voce salutant. Tu quoque neu seriem fati nescire puteris Et quod lege pari morituri nascimur omnes, Seu potius videare queri, loca plena quietis Quod Dorothea colit, lacrimarum contrahe lora. Non soror occubuit, terras fugitura reliquit Ad superos, stellis ubi iuncta refulget avitis Et tua ab excelso benefacta videbit Olympo Laeta, quibus clarum sidus radiabis ab alto, Sed sero: nam terra prius pacanda fretumque, Ut non invitus totus tibi serviat orbis Omniaque in priscum per te reditura metallum. Et cum iam tellus omnisque aget otia pontus, Canitie Pylii senior remeabis ad astra, Unde datus terris, et parte nitebis ab omni.
144. ad Nestorem Iam meae nervi lyrulae quiescant, Cuius ad cantus nihilum moveris, Sed dies passu veniet citato, Quo meum multi facies canorem. Tunc ego tactus meliore divo Atteram plectro graviore fila, Ut mei funus superent libelli Nec tegar totus tumuli lapillo, Sed rogi postquam cineres quierint, Me manus iactet rigidi magistri Et loquar vivo similis per urbem. Urna sed tecum titulos recondet, Quos mea non vis cithara referri. Et tuum spemet titulum viator Nec gemens "belli pueri quiescant Ossa in hoc - dicet - niveo sepulchro Molliter oro."
145. ad Glaucum Incedit clausis ideo Rufina labellis, Ne dentes patulo, quos emit, ore cadant.
146. ad lectorem Qualia Virgilius lascivo lusit in horto, Talia non rigidus verba libellus habet. Praedia sed siquis dederit vicina Cremonae, Abductas flebit tunc Meliboeus oves. Nec mora, per Siculam flores populabimur Hyblam, Si fuerint placidis otia digna iugis. Rursus et Aeneas Lybicas calcabit harenas, Qui mihi vina paret si quis Alexis erit.
147. ad Augustum Maffeum Si qua iocosa meis et te non digna libellis Maffeae cernes gloria prima domus, Non ea dictavit nimium mea Musa proterva Conveniuntque minus moribus illa meis. Talia multorum mores et vita requirit, Est quibus indignum scribere casta nefas.
148. ad Menalippum Insidias hosti quales, Menalippe, parares, Si geminos fratres decipis atque patrem.
149. ad Silvium Nescio, cur claude quaeris connubia, Silvi, Pallentis taedas, sed scio, cur subeas. Cum sit fulva tibi, facies quoque fulva puellae, Pro natis aurum tu generare putas.
150. ad Cosmicum Cum dare, quae cupiunt, pueris non posset Olenus, Exiguo cunnos munere tristis emit, Quodque licet futuit, cum pedicare negetur: Sic mala naturam sors variare potest.
151. ad Fabullum Hispidulum monuit Mauri sic ira cinaedum: "Si non das hodie, cras minus aptus eris".
152. ad Faustinum Quam bene Saturni praebebat temporis glans Fercula simplicibus populis, potum liquidus fons, Aede pari fuerant homines, etiam pecudum grex, Iuncta suis qualem faciebat stipitibus frons. Tunc mel, lac, flos, glans, lens, vas, puls, sal quoque, nux, far Munera magna tuo puero fuerant, Corydon, sat. At pueri pueraeque simul nunc percupiunt aes, Quo modo tu careas omni simul et careas spe.
153. ad lectorem Cum Musis iuveni licet iocari. Scripsit improbius Camena si quid, Aetatem potuit decere mollem.
154. ad Platinam Squamea brumali torpebat frigore serpens, Laedere calcantem non satis apta pedem. Aspicit hanc pastor gremioque imponit amico, Sanguinis ut proprii sublevet igne gelu. Illa venenato pastorem dente fatigat, Ut sensit virus intepuisse suum. Sic gelida algentem togula nudisque lacertis Sordidulis pedibus squalidulisque comis Phaedronium Lupiis propria pietate recepit, Viveret ut servi conditione iugi. At vacui postquam replevit corporis antrum Phaedronius turdis, sumine, ficedulis Coepit et insolitis sommos deducere plumis Et rudibus legem ponere criniculis, Quam prius incassum digiti temptare solebant, Deliciis tantis mentula pertumuit Et Lupii teneram coepit violare sororem, Nec mora, coniugii iura pudica sui. Hoc Lupius novit voluitque carere ministro, Coeperat ex illis namque timere sibi.
155. ad Iollam Quod semel Archephylax cunni damnarit hiatum Et "puerum sponsum - dixerit - esse puta" Pedicare tibi semper concedis, Iolla, Semper et uxore pro Ganymede frui. Cum piget errati, culpa est peccasse pugilla, Sed scelus est vitium fine carere tuum.
156. ad Silviam Iam satis incasto lusisti, Silvia, plectro. Hic sit lascivis finis ineptiolis. Ut pateat tibi casta domus nugasque receptet Et neget Augustus turpiter ire foras, Fortius astringas loro retinente tenaci Frena, per effusas quae iacuere iubas, Et cane quae rhonchos contemnant casta malignos Nec timeant fieri paenula pisciculis.
157. ad libellum Quamvis Inda pecus minus tabellas Praebuerit niveas dente nitente tibi, Quamvis nec crocei decor coloris, Nec tibi sit Tyria sindone culta cutis, Augusti subeas domum pudicos Nec rubor ad digitos te vetet ire suos. Nam si fers lepidos satis lepores, Te teget ostrina protinus ille toga; Si non grata canis, tegi sub auro Non video possis qua ratione liber.