CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus CALENZIO.croa-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/CALENZIO.croa-02.xml.

Documentum CALENZIO.croa-02.xml in db pdill0


Protinus ad regem stagni Cicerectus aquosi Nuntius it, bellumque ferens in limine primo Astitit et tales demisit pectore voces: "Silvarum rex et nemorum Rodilardus et agri, Rex armis belloque potens, pro funere nati Bellum iramque fremens indicit et impia tandem Supplicia obscenis scelerato in gurgite ranis. Atque ego missus ad hoc pro tali crimine bellum Indico facioque et poenam sontibus addo". Dixt et innumeros hastam iactavit in hostes; At summo stetit illa lacu nabatque per undas. Omnibus audita est murum senctentia ranis; Ostupuere metu perculsae pectora et imis Delituere vadis pavidae. Sensitque moveri Rana lacus et mox limo caput extulit ardens Auratosque humeros et pictus pectora claro Argento causamque fugae scitatur; at illae Narrarunt murem crudelia bella minantem Iactatumque lacu iaculum subitumque timorem. Tum rex ad sese ferri violenta ferarum Tela iubet fortesque duces in tecta vocari. Illae autem nondum tutae circum undique vallant Spicula, quae summo ranarum gurgite nabant. Nulla tamen propius telis accedere visa est, Sed circum timidae longam cecinere querelam, Sepius et tenui vento fugere fluentem. Sic veluti accipitrem silvis cum forte volantes Stantem in precipiti et praedam sub rostra tenentem Cornices videre, ruunt omnesque vicissim Implevere locos insanis vocibus; ille Ignavas contemnit aves nec iurgia curat, At si forte movet sese vel in aera migrat, Diffugiunt magnasque cient per inane querelas. Ut demum fragilem sensit sine viribus hastam Ventorum fluere ad nutum per stagna Coroctus, Infelix iuvenis tristes sensurus honores Telaque magnanimi Rodilardi et vulnera regis, Sic ait: "O sotii, quaenam dementia nostra est? Effugimus telum imbelle et sine viribus hastam? Aspicite hanc tantum vento veniente moveri Deferrique vadis. Quare concurrite mecum: Una omnes hodie stagno moriemur avito Aut murum insidias et tela minantia ranis Corripiemus". Ait, factoque hic agmine in hostem Inque acus insiliunt captumque ad regia portant Atria; succedunt proceres vulgusque natantum. At rex intrepidus solio sic orsus ab alto: "O proceres, vidistis - ait - quae nata superbis Muribus invidia est? Dudum temerarius ille, Qui iacet in medio resupinus gurgite, nostras Adveniens turbavit aquas stagnoque potiri Temptabat medioque lacu componere sedes. Illum ego iactantem proavos et magna loquentem Arte mea domui; nunc et bellum acre minantur Et dira in nostros torquent hastilia fluctus. Aspicite en". Dixit telumque ostendit acutum. Contremuere omnes raucoque implere Croaci Atria tota sono et crebris ululatibus undas. Atque aliqui regem incusant qui foedera rupit Immeritumque neci murem dedit, unde laborum Prima dies bellique oritur moestissima caedes. Ille deos hominesque et stagna liquentia iurat Insontem sceleris sese, sed murem Oleardum Nare lacu voluisse atque invidisse Croaco, Ignarumque freti liquidi fluctusque liquentis Ingemuisse lacu et vitam exalasse sub undis. Tum demum vario miscentur murmure fluctus. Sunt qui bella velint et qui Rodilardia dicant Arma timenda et, si fas sit, placanda vel auro Vel precibus, tum vel patrio reddenda sepulchro Membra Croacinas Oleardi vecta per undas. At rex magnanimus sic fatus murmura rupit: "O proceres, audite, oro. Si bella timemus Gentis ruricolae parvarumque arma ferarum, Pro scelus heu!, cum quo nobis victoria, cives? Ast etiam timidae fugiemus tela lacertae Invisasque deis cocleas querulasve cicadas?" Mox ait: "O magnae soboles oblita parentis, Formidatis agri populos vilemque falangem? Quis poterit liquido mecum contendere fluctu Aut prohibebit aquas? Et si tellure vocabunt In bella, et clipeos et pectora lata timebunt; Cognatosque deos pugiles speramus et illos Fauctores operum stagni bellique recentis, At servaturos comuni sanguine ranas. Et nos alma parens magnorum enixa deorum est. Nam cum se vitreis Cibele lavisset in undis, Erupisse ferunt inguen tepidumque coisse Per gelidos latices et flumina clara cruorem: Inde genus nostrum primaeque exordia gentis. Nos de stirpe deum et claro de sanguine natae Obscenos mures mortaliaque arma timemus? Num clipei deerunt nobis, num tela vel enses Aut bello validae vires atque apta labori Pectora? Nunc stabili mecum consistite terra". Dixit et in summo consedit margine ripae, Hortaturque duces atque arma capessere suadet. Protinus arma humeris aptant, primusque Coroctus Crura tegit folio viridis deformia betae Circundatque fremens latas circum ilia frondes Et capiti cocleam imponit dextraque trementem Vibrat humi residens hastam, sine pondere iunctum. Sic Eradus, sic ille facit laudator Averni Craccus Oretiades, dudum nece pulsus Alorchi Iamque senis raucoque ausi contendere cantu. Inde aliae, Lerdusque senex viridisque Corodus Et glaucus Lericon rufusque in terga Torocles Ethiopi iunctus sociali foedere Corbo. Armantur bello Silus Coccusque superbo Sanguine Cerbontis fluvioque Aniene creati, Torassique gener (sinerent si fata) Molocrus Infoelix sponsae nunquam sensurus amores, Et quondam duros ausus contemnere cancros Eropilus, dum prima fuit viridisque iuventa, Caudatusque Felas et crista torvus Iopes Ranarumque aliae, quarum nec nomina novit Nec numerum rex ipse lacus, pubesque minorum. Imploratque alios latices fluviosque lacusque Auxiliumque petit bello rex rana Croacus. Protinus ad pugnam veniunt Volsinia pubes Et Pontina cohors, quarum dux Ebarus illis, His Baracus tristi suffectus corpora morbo, Pallidus aspectu sed fortis pectore et armis. Lucrinus centum pedites duce forti Alamardo Et totidem mittit nemorosus Clanius Arche, Mittit et ad pugnas ingentem Fucinus iram, Bellantem populum atque duces umbone superbos, Auratum squamis Fialem viridemque Colossum, Tercentum auxilio ducentes ordine ranas, Ranas monticolas et nullius arma timentes. Postremo veniunt fluviorum in proelia turmae. Tum primum Liricas leti duxere falanges Carnellus Focarusque duces et fortis Arampus. Hi tela exacuunt clipeosque et grandia late Tegmina, quae dederat vicina cucurbita, leti Disponunt humeris et longa hastilia vibrant Vicinoque parant armis succurrere regi. Tercentum pulchris Sebetros mittit in armis Et totidem bello pugiles Campana fluenta Deque Tibri totidem veniunt, assueta iuventus Stare loco Martemque fera committere pugna Albentesque humeros crudeli opponere telo. Postquam perventum est cognati ad limina regis, Una omnes veterem stagno cecinere querelam. Mirantur vitreas immensi gurgitis undas Atque insueta vident et plus lucentia Tuscis Stagna vadis Romana falanx, nec candida cunctis Terga sed in varios melius distincta colores. Interea per agros Rodilardi nuntius Icris Mittitur. Ille tubae sonitu nemora omnia terret Vicinasque domos avium talpasque tumentes; Linquere agros veteres atque alta cubilia, nidos Et silvas altisque iubet descendere mures Montibus et querulas armis extinguere ranas. Protinus innumerae gentes populique minores Ingenti clamore ruunt camposque per omnes Bella cient optantque lacus et dira minantur Vulnera ranarum regi populoque gementi, Hostibus et vacuas feriunt mucronibus auras. Examen veluti tactis presepibus ingens Exit et in furias magno cum murmure fertur, Nunc huc nunc illuc volitans celum omne fatigat Ac magis invisum quaerendo saevit in hostem. Ut venere, pium lustrant longo agmine regem Et genibus positis ingentia tecta salutant. Protinus ipse aties bello Rodilardus amicas Instruit et dignos superis metitur honores, Innocuamque parat Triviae mactare lacertam Virgineos ausam muros habitare Minervae, Formicam Cereri, cocleam tum denique Baccho Vitibus et teneris haerentem cornibus uvis. Fautoresque rogat bellorum et talia fatur: "Di, quorum vigiles ingentia templa tenemus Turaque solliciti legimus victasque movemus Semper et ardentis lustramus lampadis orbem, Auxilio vestris succurrite muribus, oro, Custodesque pii sacrarum agnoscite rerum. Non bellum invidia regnique cupidine movi, Scitis enim; diro verum pro funere nati Arma fero, nunc vos rectum decernite". Dixit Armatumque vocat Cicerectum atque agmina prima Ducere in arma iubet Martemque inducere ranis. Mox aliam Rotiro forti Claudoque cohortem Imperat educi sevaeque resistere pugnae. Tertia tum visum est committere proelia Cullo; Quartam atiem iuveni mandat parere Catello, Quo nulli melius penetrarunt orrea mures, Nec magis edoctus quisquam sub nocte furentem Fallere montanum agricolam et prevertere cursu. At quintam gemini duxere in proelia fratres Rupinus pedibus velox et corpore tardus, Consilioque tamen praestans et viribus Azur. Sextam ducit ovans pulchris Feracasus in armis, Molles caseolos fumo subducere suetus Et transire levi sentes et vimina tactu Hostilesque minas tristi contemnere fletu. Hic etiam laqueo cum rustica facta videret, Escam preripuit cautus risitque magistrum. Ergo armati omnes prodeunt Martemque minantur. Postremo rex ipse alias in proelia turmas Sevus agit fortesque duces in vulnera cogit. Tum pater omnipotens magnos assistere divos Imperat et tales emittit pectore voces: "O proceres, dolui cum primum repperit usus Armorum mortale genus ferroque cruorem Audaces sparsere viri caedemque dedere, Et timui (timuisse Iovem si dicere fas est) Arte nova clipeos ensesque et grandia tela Invenisse viros et duro corpora ferro Ingenio texisse meas passura sagittas. Mirabar structas aties, fera facta virorum, At nunc obsceni mures ranaeque loquaces Bella cient, atque arma humeris clipeosque sinistris Aptavere; tenent dextris vibrantibus hastas. Aspicite en quo se studio Rodilardus in hostem Magnanimus suaque arma parat, quo pectore ranae Tela tenent primoque expectant limine bellum. Quare agite, hinc mecum finem spectate laborum, Cui modo commissae faveat victoria pugnae". Dixerat haec. Risere omnes a vertice divi Et fragiles calamos et tam deformia murum Tegmina, ranarum clipeos iuncosque palustres. Tum deus alludens castae sic blanda Minervae Dicta dedit: "Non tu nunc bellanti Rodilardo, Nata, faves, populosque tuos tua templa colentes Victores bello facies pugnaque iuvabis? Naides interea, ranarum numina, nimphae Fautrices aderunt et tela Croacia figent. Ni tu, nata, tuae tandem auxiliabere parti, Aspicies victas aties stragemque tuorum". Tum virgo sic orsa loqui est: "Ego muribus arma Auxiliumque feram, genitor, qui pinguia thura Sertaque diripiunt nostris pendentia templis Infusumque bibunt ardenti lampade olivum? Quin etiam tenues victas pallamque rigentem Audaces rosere, manu quae stagmina foeci. Nec contra hos querulas ausim conducere ranas; Utraque progenies nobis invisa ferarum est. Nam, cum me bello fessam somnoque viaque Acciperet Lerneus ager lateque sub umbra Arboris optatae posuissem languida membra, Hae longam tristi noctem foecere querela; Clamavere omnes et turbavere quietem". Riserunt superi toto convicia caelo Iratamque deam blando sermone precati Muribus et fatuis orant ignoscere ranis. Et demum ad pugnas redeunt spectantque silentes.