CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus BRACCESI.epig-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BRACCESI.epig-01.xml.

Documentum BRACCESI.epig-01.xml in db pdill0


1. ad Bartholomeum Scalam Nuper in exiguis quae parva volumina chartis Contexit rudibus nostra Thalia notis, Scala, poetarum saecli doctissime nostri, Quo nullus pleno grandius ore sonat, Ne dedigneris placido percurrere vultu, Sint licet inculta scripta notata manu. Castalio cum non admorim fonti labellum, Nec mihi Pieridum temperet ulla chelim, Ingenii stimulus siquando in carmina surgit, Scribimus audenter quolibet illa modo. At, si forte tibi non displicuisse docebis, Crediderim nostram non nihil esse lyram, Tunc me crediderim Musis et Apolline tantum Auspicibus numeros composuisse novos, Tunc ego, tunc ausim nostrum conferre poetis Carmen, et altisona concinere arma tuba: Iudicium facimus tanti, facunde, severum, Scala, tuum, quo nil acrius esse reor. 2. ad Laurentium Medicem Tempora nostra tibi multum debentia, Laurens, Non minus hoc debent nobile propter opus, Maeonium duce te quod nuper et auspice vatem Convertit Latios Angelus in numeros, Cumque decore suo, cum maiestate legendum Dat nobis, qualem Graecia docta legit, Ut dubites Latius malit quam Graecus Homerus Esse, magis patrius hunc nisi tangat amor. 3. ad Bartholomeum Scalam Quis neget auguriis cognomen, Scala, parentes Nobile captatis imposuisse tibi? Nam virtute tua non tantum scandis honores Quoslibet, at caeli sydera celsa petis, Et, pede sive velis quaecunque notare soluto, Orator vehemens dives es historicus, Seu vis in carmen validas effundere vires, Virgilio similes concinis ore modos. 4. ad eundem Nonne pudet Scalam totiens vexare, podagra, Saepius, et diris excruciare modis, Est qui maiestas Latii sermonis et unus Eloquii fulgor historiaeque decus, Qui facit aeternus moritura volumina nunquam, Maeonioque canit dulciter ore modos? Delitium quare nostri venerabile saecli Laedere iam tandem, saeva podagra, cave: Ne vatum tutela potens iratus Apollo, Inventum cuius est medicina pium Edoceat nodos quaenam dissolvere possit Vis medica, et morbos exuperare tuos. 5. in affectantem tyrannidem Italiam Pyrrhus totam dum subdere tentat, Dumque sibi imperium quomodocunque parat, Non pudet hanc flammas ferroque involvere totam Pacis amatorem quem decet esse pium. Iuppiter ex alto est hanc sed miseratus Olympo, Haud patrium passus sic periisse solum. Sedatis quoniam bellis, mitissima pacis Foedera percussit, maxima dona deum; Et, ne per Pyrrhum rursus fera bella redirent, Hunc misere subita morte perire iubet. Longaeva quare tuti nunc pace fruamur: Auctorem belli substulit ira Iovis. 6. Georgio Antonio Vespuccio Non tua te solum virtus, doctrina, poesis, Illustrant, totam nobilitantque domum; Sed probitas etiam, mores, constantia, vita, Relligio, pietas, intemerata fides, Vespucci, nec vana loquor, facunde Georgi, Perpetuo reddent nomina clara tibi. 7. ad Gasparem Massanum Te, Massane, suis merito Florentia natis Et moderatorem grammaticumque dedit, Omnis cum sceleris penitus sis purus et expers, Impar vel priscis sis neque grammaticis. 8. ad Angelum Bassum Carmina iucundo tua qui non lumine, Basse, Pellegit, et tua quem non sacra Musa iuvat, Angele, divinum tibi qui non esse poetae Asserit ingenium dulcisonamque chelim, Hunc ego vel credam liventia pectora ferre, Hunc ego vel nullis sensibus esse putem. 9. ad Ugolinum Verinum Ugoline, mihi tantum dilecte sodali, Quantum nec Phitia Damon amatus erat: Pieridum propter studium commune rogamus, In me perque tuam, dulcis amice, fidem, Quin, et si pateris, nostrum te propter amorem Oro, meam carpi ne patiare lyram, Verum liventi siquis me dente lacessat, Ipse tuo forti protege me clypeo. 10. in psitacum Desine more virum quod avis sim condita in urna Mirari, quisquis carmina pauca leges: Nam poteram Musas etiam superare canendo Psitacus, ac suavi flectere voce feras. Bencia me quotiens omnis mirata canentem Est domus, et variis obstupefacta modis! Vox distincta, sonans, concisa, intorta, gravisque, Plena, celer, vibrans, garrula, dulcis erat. 11. ad Laurentium loquitur pardus Hoc patriis uno solabar moesta relictis Finibus exilium me subiisse procul, Maxime Laurenti, quod eram tua dona futura, Moribus, ingenio divitiisque potens. Sed, postquam vivens duci me munus acerba Mors vetuit, nigras imposuitque manus, Hoc rogo, ne vitae spernas me munere functam, Ac domini foelix sis memor ipse mei. 12. in Lucilium semifatuum Myrtea, Syllani, componite serta, poetae, Pinguia quae purgent tempora Lucilii. Burchius Aoniis migravit collibus alter, Qui quoque nimirum carmen inane facit: Lucilius prisco tanto praestantior illo, Quanto hunc extollit Musa Latina magis. Nam facit hic etiam versus, quos nesciat ullus Solvere nec sensus elicere inde aliquos. Inque illis mugiunt valles, perque ossa tremendus It pavor, in salsis et mare fervet aquis; Et modo fluminibus gaudet pluvialis Orion, Iuppiter et gravidam nunc pede calcat humum; Sydera miscentur nimbis, et fulmina terrent Caelicolas, coeunt mitia saepe feris. Talia Lucilii ventosi carmina vatis Sunt equidem, posui qualia pauca modo. Quae, nisi inane, sonant nihil, et sunt turgida tantum, Sunt aliquid verbo, re tamen illa nihil. Et tamen est adeo vanus tumidusque, poema Ridiculum propter, bellua magna, suum, Ut vos hinc veteres omnino haud nosse poetas Arguat, indoctos insipidosque vocet, Sive quod interpres vestrum seu cognitor ullus Carminis insani non queat esse sui. Naviget Anticyram quare compellite, vates, Lucilium, cerebrum purget ut helleboro. 13. in eundem Lucilium Si cinicus nummi Crates contemptor et auri, Si Cratilus vehemens Pythagorasque pius, Si Zeno, diusque Plato, Cratorque Solensis, Ridiculusque senex, Milesiusque Thales, Si maris et terrae spatium tractusque metitus Primus Anaxilas sydereosque polos, Si quoque praecisam linguam qui dente tyramni Expuit in faciem Nicocreontis atram, Si nimio risu doctus gracilisque Chrisippus, Qui tulit insolitam splene calente necem, Et si Parmenides, Solon, clarusque Pericles, Si velit Averois, si sapiensque Bias, Et si philosophi quicunque est nomine dignus, Et medica quisquis auxiliatur ope; Hisque sit herbarum quicquid fert Pontica tellus, Anticyrae totus hisque sit helleborus, Lucilii haud poterunt quicquam purgare cerebrum Stultitiamque illi vel minuisse parum. 14. Iohanni Nesio Non minor eximiae cum sit tibi gloria formae, Purpureo Nesi semper ab ore nitens, Quam fuerit puero, qui dulcia pocula caelo Nectaris ardenti miscuit ante Iovi; Moribus et veterum cum sis quoque sanguine clarus, Artibus et totus deditus ingenuis, Illustrisque viri praesagia multa futuri, Macte puer, prae te certaque signa feras: Te, precor, ut longum servent pia fata per aevum Innumerosque sinant vivere posse dies, Ut praeclara suas virtus protendere vires Possit et aethereum scandere summa polum. 15. ad Nicolaum Micheloctium Nescio piscari. Nullos vivaria pisces Nostra ferunt. Vacua est ipsa crumena mihi, Hospitibusque aedes plenae. Cras sumere carnes Nos Baptista vetat. Disce, quid ergo velim! 16. epigrammata in Albieram Albitiam | puellam formosissimam immatura morte peremptam Ex me nil tutum morti, saevumque morari Illius imperium discite posse nihil. En mihi, quae poteram forma certare deabus Finieram et vitae vix tria lustra meae, Ingenuo desponsa viro, sata sanguine gentis Albitiae, audaces intulit illa manus. 17. in eius marmoream effigiem Albiera, insigni forma spectanda, viator, Ut paulum sistas aspiciasque rogat, Duxerit e Pario tales si marmore vultus Docta Polycleti Praxitelisve manus. Ne tamen in terris formosior ulla deabus Esset, mors iussu me rapuit superum. 18. in eandem Si neque nobilitas, nec maxima forma, nec aetas Continuere manus, livida Parca, tuas, Debuerant saltem lachrymae tetigisse mariti, Quem propter solum, mors mihi dura fuit. 19. in eandem Albiera hic, pulchras inter pulcherrima nymphas, Est sita, Gismundi cura dolenda viri. 20. in eandem Albiera, Albitia iacet hic sata gente vetusta, Olim Gismundi sponsa, dolorque modo. Illa pudicitia formaque puella deabus Par erat: en, mori numina posse nega! 21. in eandem Hac Venus et Pallas Dictimnaque clauditur urna, Mors quibus Albierae mors fuit una tribus. 22. in eandem loquentem ad Gismundum Stufam eius sponsum Quid fles? Quid lachrymas, coniunx, ita fundis inanes? En, tibi vivo uxor, vivis et ipse mihi. Nam, resoluta licet iaceant mi membra rogales In cineres, anima sum tibi viva tamen. 23. consolatio eiusdem Albierae ad sponsum Nil me solicitat caros liquisse parentes, Aetas, forma, genus, cetera nilque movent, Sed tua me tantum pietas, dulcissime coniunx, Solicitat, luctus excruciantque graves. Albieram, Gismunde, igitur ne semper acerbis Solicites lachrymis, desine flere diu; Desine me, coniunx, functam plus credere vita, Est mihi nunc quoniam nescia vita mori. 24. in Philippum Sacramorum renuentem munera Hic lepus est latitans, procul hinc venator abito: Nanque potest nullis retibus ille capi. 25. in podagrosum maledicum Nodosas Mutius chiragras tristesque podagras Balbus habet, quales solvere nemo queat: Conveniens illi magis est glossagra trinodis, Ne posset tantum lingua nocere mala. 26. in mutum pedentem Quod ventris crepitus tam multos Carolus edat Mutus, habet causam, quae tueatur eum. Os illi cum sit mutum, fungatur ut oris Officio culus nititur. Ergo sapit. 27. in conquerentem se dormire non posse Saepe tuos quereris quod non sopor occupet arctus, Et petis id fieri qua ratione potest. Da veniam, quaeso: sit non audire molestum, Dum tibi simpliciter, Ceciliane, loquor. Omne carens animal cerebro dormire negatur: Haec una insomnem te puto causa facit. 28. Petro Soderino Si laus oscuro posita est in carmine clara, Sique honor in blesis versibus ullus inest, Gloria Mobilii summa est, qui carmina condit Sic obscura, ut non solvere Apollo queat. 29. ad Franciscum Capellam Dodrantem Sexto debebat Sextus amico, Ad certamque diem solvere pactus erat. Quae cum lapsa foret, reddi sibi debita Sextus Aera petit, Varus solvere posse negat. Ille morae impatiens, nudato protinus ense, Dimidium Varo substulit auriculae. Hoc, ait ille, modo si creditor exiget omnis, Nemo quidem posthac debitor esse volet. 30. Petro Cennino Quaeris ut uxoris, dulcis Cennine sodalis, Ipse iugum nostrae servitiumque feram. Non mihi libertas minor est, quam in celibe vita Extiterit, gravius nec mihi fertur onus. Sed verum dicam: me libertate carere Hoc fecit tantum supposuitque iugo, Sponte mea Veneris quod tunc ego bella gerebam, Et nunc arbitrio coniugis arma paro. 31. ad Calvum Pacinum Diligis interdum, fastidis saepe sodalem, Nunc tibi sum carus, nunc tibi vilis ego. Aut odisse velis penitus nos, Calve, rogamus, In me perpetuus vel tuus adsit amor. Interruptus amor nescit, Pacine, iuvare: Qui non semper amat, is male semper amat. 32. in tonsorem qui frigore periit Villosas hominum doctus praecidere barbas Tonsor eram, facili dexteritate iuvans, Et manibus splendens et acuta novacula nostris Pressa virum nitidas reddidit una genas. Ut reliquos igitur tonstrinae vicimus omnes Artifices, unde nomina parta mihi, Sic mortis spetie cunctis mortalibus unus Praesum, nec similis exitus ullus erit. Nam, dum Romanum securius aethera temno, Frigoribus nullis corpora macra tego, Corripit, en, velox, tenues dilapsa per arctus, Bruma caput miserum: cetera membra rigent. Postubi paulatim tetigit praecordia frigus, Hoc gelidum corpus vita reliquit humi. 33. in potatorem Nunc mihi, nunc tandem patuit cur insula ponti Te, Chios, Aegei sit remorata diu. Nam si, vappa tibi mentem sic raptat, inanis, Comprimat ut linguam, tentet ut illa pedes, Hinc merito fateor potuisse arvisia captum Implicitumque suo te retinere cado, Lesbiaque hinc siccum spargentia vina palatum, Quae stillam aetherei nectaris instar habent, Tantum melliflui cepisse liquoris amore, Quod poteras patriae nil meminisse tuae. 34. in adulteram Credideras potuisse virum, Constantia, tuto Fallere, quod surdis auribus ille foret. Tutius id poteras caeco fecisse marito, Clamve magis sacri laedere iura tori: Te non audivit quoniam violasse pudorem, Sed vidit moechum teque coire simul. 35. in avarum Et clara et maculis obnoxia lumina nullis Varus habet, queat ut cernere cuncta procul. Cur tamen obtusam prae se ferat ille brevemque Saepe aciem solers, Posthume, nosse petis. Quis Vari sordes infamis nescit avaras, Quam misere partis abstineatque opibus? Os aperit quantum rigido mensura palato Imposuit, trutina pascitur et numero, Mense bibit sitiens comeditque famelicus uno Sola tribus quantum ponere caena solet, Quin miserum prohibet culum ne pondera ventris Emittat gravidi, quominus exuriat. Sic metuens oculos consumere posse videndo, Praestringit visum vultque videre parum. 36. Sebastiano Caroli filio Cum tibi par meritum, par sit quoque gloria formae Pincerna aetherei cum Ganimede Iovis, Nec te pulcher Hylas vincat rhoseusque Iacynthus, Alter Apollo tuus, Herculis alter amor; Nec minus ingenio praestes morumque nitore, Atque vaces totus artibus ingenuis: Foelix quae tali gaudebit sponsa marito, Sentiet amplexus, facta beata, tuos. 37. in Lucilium pediconem Lucilii cineres hac sunt tellure sepulti, Corporis absumpsit cetera flamma vorax. Infoelix vivus, praetore iubente, crematur: Qui legis haec pueros, si sapis, ergo fuge. 38. Ad Philippum Redditum Si quot luscus amat Nevius, Reddite, puellas, Mense tot infoelix concubuisse queat, Id subeat fatum, Gallus quod praetor in urbe Quondam Romulea Cornelius subiit. Qui futuens moritur, supprema haec voce locutus: Quam iuvat et pulchrum est sic potuisse mori! 39. in hominem levissimum Tu promissa negas: vis, non vis, nec tibi constas. Si tu non levis es, non levis ullus erit. 40. in maledicum Invide, ni nostros cessabis carpere versus, Veh tibi: nam de te carmina facta leges. 41. in pediconem ardentem puerum, cui nomen erat Deus Quam bonus egregia sit relligione Iohannes, Hoc docet: insano flagrat amore Dei. 42. Antonio Meliorocto Miraris, promissa tibi quod epistola non sit Reddita. Nil mirum: nam data nulla fuit. 43. allusio in nomen Mobilii Mobilio impositum consulto ab Apolline nomen Quis neget? En, cerebrum mobile semper habet. 44. in pediconem Crispum quod sacri pueri sit captus amore, Arguis iniuria: relligiosus homo est. 45. in Albium Cum tibi displiceant fur, ganeo, moechus, adulter, Ut quoque displiceas est opus, Albe, tibi. 46. in Bonum Te, Bone, quisque vocat, semper facit ille figuram Antiphrasis, quando sis malus ipse nimis. 47. in poetam maledicum Non amat indoctos Rufus vilesque poetas: Non igitur sese Rufus amare potest. 48. Naldo Naldio Ad leporem Thomas invitat. Oluscula ponit. Hoc rogo: num lepus et, Nalde, vocatur olus. 49. cisterna Quam mihi sub terris lympham, Neptune, negasti, Aethereo praestat Iuppiter imbre mihi. 50. poplema Sexaginta novem, centum sex, octo trecenta, Noningenta decem milia quinque tenent. 51. in Candidum Omnia promittis semper, promissaque nunquam Servas: sic igitur, Candide, cuncta negas. 52. in pediconem Si non pedicas, cur gaudes, Paule, cynedo? Aut igitur fellas aut tibi prurit anus. 53. in Gargilianum Aut scis et pateris, tacitusque id pectore gaudes, Uxorem futui, Gargiliane, tuam, Aut es mentis inops, si, quod vicinia cernit Et populus, tu non, Gargiliane, vides. 54. in Albium amantem numerosas puellas Ardet tot miser Albius puellas, Insunt quot Latio dies in anno. Sed, cum sit numerus satis molestus, Illarum, memori domos tabella Et nomen simul et vias notavit, Unicuique diem suum dicavit, Et semper queritur quod ulla nunquam Fessas audierit preces amantis. Quam stulte queritur, semel per annum Si quem sunt solitae videre tantum, Tam rarum fugiant procum puellae! 55. in picturam Vix sibi tam similis Petrus est Puglesius ipsi, Quam similis vero est picta tabella Petro, Expressit mira quem nobilis arte Philippus, Sic ut iure queas dicere Apellis opus. Atque simul sese tabula sic pinxit eadem, Protinus a picto distet ut ille nihil, Ut pictos siquis cum veris conferat, horum Pictus uter fuerit non bene nosse queat. 56. in eundem Tam veris similes sibi Philippus Et Petro simul aurea tabella Expressit facies manu perita, Quam vultus resident utrique veri, Ut pictis nisi vox et aura desit, Nec vivi careant nisi tabella. Hoc si fiet, erunt pares utrique. 57. in sedentem super epistolis Ciceronis Excepit miserum quae me sors improba, linguae Qui dicor Latiae, maximus esse parens! Heu, modo sum factus duri subsellia culi, Qui me saepe sua garrulitate necat. Extat siqua mei vobis reverentia doctis, Vos precor, heu, supplex: hoc prohibete nefas. 58. in subdolum et incostantem Promittis, subitoque negas audacter. Eodem Tempore vis, non vis, et tibi nulla fides. Ipse dolis fallax variis circumvenis omnes, Retia quin, auceps, subdola cuique paras. Perfidia vincis Penos, levitateque Gallos, Quaecunque invertis dissimulasque malus. In tot se polypus nescit mutare colores, Prothea nec formas tot variasse ferunt, Ipse modis in quot mentem vultumque animumque Et linguam et mores vertis et ingenium. Sed vis expediam te verbo protinus uno: Te levius toto vivit in orbe nihil. 59. in poetam maledicum Dum similem ranis Naldum confingere doctum Tendis, et hinc vatis nomen habere putas, Ranarum propria, raucus, sic voce coaxas Persimilemque illis exprimis ore sonum, Ut, tua te quisquis recitantem carmina vatem Audierit, ranam verius esse putet. Sic multo simulat madidumque gravemque Lyaeo Ebrius, et stultum sic male sanus agit! 60. in eundem Quam male de ranis dura fingis, inepte, querelas, In Naldum spargit quas tua Musa bonum, Efficis ut vates, bene tam ceu garrula iactas Rana tuum carmen blesaque verba nimis. Nam garrire potest melius nec rana palude, Nec melius silvis ulla cicada fremit. 61. ad Petrum Cennium Caenarum cupidus nimium, Cennine, videri Debueram merito ridiculusque tibi, Hesterna tecum si nocte, diserte sodalis, Ut sum pollicitus, discubuisse velim. Nox atra atque imbres, tractus quoque longus, et urbis Instar torrentis rivulus omnis erat; Qui monstraret iter, veheret quae cymba, fugaret Quae tenebras oculis nulla lucerna fuit. Ne caecus claudusque igitur, Cennine, venirem, Posthabui mensas hac ratione tuas. 62. Petro Soderino Ut spatium mutui sermonis longius adsit, Liber et a curis longius esse queam, Solicita in tutam mutavi prandia caenam: Est tibi cras igitur caena parata, veni! Haec mora capreolum convertet forsan obesum In leporem, fiet sive molossus aper. 63. eidem Ante aliquid fueram quam nos arcana iuberent Publica nosse patres, sum modo, Petre, nihil; Antea causidici nam certum munus obibam, Nunc dubius locus est instabilisque mihi, Nullius atque rei commissa negocia certae Procuro, incertum est sed mihi servitium. Sancta magistratus nunc iussa capessere summi Est opus - hinc nimium pendeo solicitus, Nuncque decem retinet suspensum cura viratus: Sic animus titubans inter utrunque iacet. 64. in Nicomedem Dum Nicomedes erat tenera lanugine, fertur Qui peteret molles non habuisse nates. Nunc vir factus habet plures hirsutus amantes, Hunc pediconum plurima turba rogat. Vis referam causam? Nota est mensura priapi Omnibus, et cornu durius inguen habet: Sic quem tu paticum credebas esse cynedum, Pedicat rigidos, assis amore, senes. 65. Antonio Vallae Si te, Valla, dolis totiens cepere sodales Versuti, captum si tenuere suis, Credulitas faciles illis tua praebuit ansas: Decipitur quisquis credulus est nimium. 66. Antonio Sinibaldo Historicis et dat, medicis, dat Lisa poetis, Iureque consultis grammaticisque simul: Lisa viris tantum dare vult lasciva peritis, Unaque cum toto gymnasio futuit. Hoc facit illa quidem, vulvam quod habere disertam Sic putat, et famae consuluisse magis, Altera ne coeat tota facundius urbe, Neve sit alterius doctior ulla Venus. 67. in Bassam Abs te non miror Venerem quod Matho requirat, Sed miror monstro quod dare, Bassa, queas. 68. Meliori Pontico Carmina non recito, Melior, tibi, Pontice, nostra, Ne tua tu recites, Pontice, forte mihi. 69. in Marianum deformem Ornatus cum sis a vertice totus ad imos Usque pedes, pulchrum te, Mariane, putas. Saepius ornantur rebus quoque turpia multis, Nec faciunt turpem cosmica quenque minus. 70. in ambitiosum Hic septum dextra quem respicis atque sinistra, Cui multo est semper turba cliente comes, Qui cervice tumens alta vanusque superba Ambulat et mira garrulitate valet, Qui sibi cuncta putat cunctos debere merenti, Arrogat ingenio maxima quaeque suo, Scire negat quenquam nisi se: cui semper inanis Gloria captatur, ambitiosus homo est. 71. ad Paulum Qui bene, Paule, negat, crimen fugit ille negantis: At male qui praestat, hic male, Paule, negat. 72. poblema V geminum versis inter se necte figuris, Insit ut in medio littera nona suo. Postmodo transverse ducatur linea duplex, O laevum claudat, dexterum omega latus. Feceris hoc postquam, videas maiora Priapum Moliri, atque simul hermafroditus erit. 73. in furem Qui modo pauper erat, nunc est ditissimus Oddo: Quis cito non multas fur cumularet opes?