CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus BRACCESI.carm-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/BRACCESI.carm-02.xml.

Documentum BRACCESI.carm-02.xml in db pdill0


liber epistolarum ad amicos 1. Petro Soderino Forte die, quo sacra colunt solemnia Thomae Christicolae, Medicum dum pede calco viam, Insignis forma nec adhuc mihi cognita virgo Est cupidis oculis obvia facta meis. Haec erat incessu, rhosea cervice decora, Gratus erat celsae cui quoque frontis honor; Addebantur ad haec collecta modestia vultus, Atque decens gravitas, virgineusque pudor. Hanc ut fama tuo docuit, Soderine, iugatam Esse toro, subito talia voce dedi: O iuvenum saecli fortunatissime nostri, Coniugio tali facte beate quidem! Argentina tibi fatorum sorte locata est, Sponsa diu thalamo debita iure tuo: Grata quidem speties ac tali digna marito; Tu quoque, tu tali coniuge dignus eras. Coniuge tu merita possessus, et illa merenti Est possessa viro: par in utroque iugum. Convenit illa tibi, sed tu quoque convenis illi: Foelices ambos quam bene iunxit hymen! Nam tibi laudato iuveni rarissima coniunx Contigit, estque datus vir quoque rarus ei. Quis generis praefulget honor, quis gloria patrum Par, quibus est aetas et iuvenile decus? Ut vos ergo dies, fatorum conditus albo Omine, sancita iunxit amicitia, Visceribus totis sic vos amplexa tenete Pectora: concordes una cathena liget. Implicat et truncos hederae ceu ramus inermes, Vos ita vincite mutua corda simul; Alternis castum versate sub ossibus ignem, Parque sit ambobus ardor et unus amor; Coniugis optatae niveos tu leniter arctus, Illa viri placidos contegat usque sinus. Ire tibi gelidas et si foret usus ad Arctos Ultra Sauromatas Oceanique salum, Illius aut Phrygius vitiet nec adulter amorem, Penelopesve proci, sagave lena dolis; Intactum tamen illa torum tibi servet amanti Et cupiat reditum casta puella tuum. Argentum quod habet Babylon, quae pondera Lydus Aurea possedit Croesus, et Indus opes, Dulcia non frangant sacri connubia fulcri: Sit suus at semper iure pudicus amor, Sitque fides illi stabilis, praeterque iugalem Pectoribus flagret nulla favilla suis. Haec tibi formosam pariat pulcherrima prolem Persimilem matri persimilemque patri, Et longos tecum foeliciter exigat annos, Vester et assidua pace fruatur amor. 2. epistola in personam Argentinae Malespinae | ad Petrum Soderinum eius coniugem Si petis unde mihi subeant in carmina vires Litteraque alterno sit mea iuncta pede: Aoniae versus mihi non finxere sorores Nec numeris nostris auctor Apollo fuit, Sed dolor haec urgens docuit me scribere tantum, Materiam nobis ingeniumque dedit, Volvere multiplices miseram qui pectore curas Discessum propter me facit usque tuum, Qui mihi luminibus lachrymas fletusque peremnes Nutrit et assiduo corda dolore premit. Sed primum quid moesta querar, quae numina culpem Praecipue dictis nescio leva meis? Sydera ne incusem crudelia, fata ne dicam Invida laetitiae tam cito facta meae, An vos, qui diro fodistis viscera ferro Insubrium clari magnanimique ducis, Argentina, meis sectabor inulta querelis Ut causam nostri principiumque mali? Nam dulcem cum patre virum discedere nostrum Cogitis et patria tam procul ire sua, Quod tantum patrare nefas temerariaque ausi Estis sanguinea tingere tela manu. Lux mea, certa salus, spes o fidissima, nostri, Vitae sola quies praesidiumque meae, Insperata tuo quaenam me causa removit Aspectu, subitis implicuitque malis? Quis tantum adversus casus tantumque sinister Colloquio fecit me caruisse tuo, Ut loca, ceu profugus, peteres aliena, fugaci Exul ad externos ut vehereris equo, Sisque adeo furtim velox accinctus eundo, Fas ut vix fuerit dicere: "Petre vale"? Sed, veluti puro cum Titan aethere fulget Et pulsis toto nubibus orbe micat, Cum subito Scythiis Aquilo consurgit ab oris Omneque per caelum nubila densa trahit, Ilicet in nubes sol conditur aureus atras Contrahit et radios eripiturque solo: Sic es tu nostris, coniunx, sublatus ocellis; Te celeres nimbi praeripuere mihi. Infoelix nimium cuinam deserta relinquor? Quis mihi solamen, quis mihi tutor erit? En ego, quae patriam liqui carosque parentes Et potui notis omnibus esse procul, Ut tecum vitam cunctos ageremus in annos, Utque uno semper te comitata forem, Saucia nunc validos agito sub corde dolores, Discrucior suavi me procul esse viro; Quocum, nec simulo, cunctis ego rebus egena, Dum modo sis praesens, vivere malo diu, Absenti quam nupta viro terraeque marisque Imperio, gemmis, divitiisque frui. Illa quidem vel casta parum vel ferrea tota est, Coniuge disiuncto vivere siqua potest. Non vestes auro, nuptae, nitidisque lapillis Intextas petite marmoreosque Lares; Non optate domi vobis ancilla ministret Plurima, servorum magnave turba colat: Adsint ut cari dulcesque optate mariti, Ut foveat praesens pectora vestra calor. Heu propria, coniunx, vita mihi carior ipsa, Quo magis a sponsa nullus amatus erit, Si tibi tam cordi fuerat, si cura parentem Devia legatum per loca cuncta sequi, Me quoque debueras tecum duxisse relictam: Fecissem levius hoc ego prorsus iter; Te sociam decuit tibi me coniungere: saltem Lubrica rexissem lora cadentis equi. Siquis et adversum raperet te casus, adessem, Ac mea dextra tibi prompta tulisset opem. Eventus comitem quin te complexa fuissem In cunctos equidem, noxia nulla timens, Ac tecum praesens discrimina quaeque subissem, Turpiter et pro te si moritura forem. Non miserae fieres tanti modo causa doloris, Nec mea languerent tristia corda modo, Non mihi liquisses orbum, Soderine, cubile, Flebilis absenti nec mihi causa fores, Nec mea nocturnae rupisses gaudia rixae, Frigida nec faceres vertere membra toro. Certe ego non possum strato requiescere lecto, Claudit et infirmus lumina moesta sopor, Suscipiunt stabilem nec pectora nostra quietem; In somnisque mihi plurima saepe nocent. Nulla die miseram delectant gesta puellam, Sublevat et gemitus actio nulla meos; Assiduus nitidos conturbat fletus ocellos, Nec sparso cessant imbre madere genae. Plena domi luctus apparent cuncta paternae Tristitiamque foris omnia visa ferunt. Praesentes video praesens agnoscoque nullos, Absentis tantum cernimus ora viri. Nil nisi te cupio. Sine te mihi nulla voluptas Esse potest: coniunx, tu mihi, sole, places. Tu decus omne meum, nobis tu solus honori es, Esse mihi sine te gloria nulla potest. Quare age, festina, nec longior ulla moretur Segnities: properans iam, Soderine, redi! Huc tandem concede, precor, miseramque revise Uxorem: lachrymis pascitur illa suis. A te iam castum repetit sua iura cubile, Iam merito queritur te procul esse nimis. Ipse meos, coniunx, iunxisti primus amores, Sic precor ut noster sit tibi primus amor: Te moveant luctus tenerae fletusque puellae, Te gemitus moveant coniugiique preces. Quod si plus aequo tardaveris, usque doloris Est adeo vehemens causa potensque mel, Ut, fueris postquam Laribus patriaeque reversus Atque oculis in me verteris ipse tuos, Mutatam verear cogaris dicere ne me, Et ne me quam sim forte putes aliam. Paulatim niveos iam pallor serpit in arctus, Candida purpureus deserit ora color, Paulatim macie turpi crispantur obesa Pectora, paulatim flos iuvenilis abit. Vera loquar, coniunx: non me tibi lumine taeda Dextro coniunxit alitibusque bonis. Quod feci doleo, iam iam me paenitet ultro Quod mea fallaci est zona recincta manu. Nam mihi dixisti nunquam me linquere posse, Non tibi si Cosmi, Petre, darentur opes, Et modo tam minima pro re mihi foedera rumpis, Oblitus fidei tam cito iure datae. Dic mihi: mutavit quae te sors impia? Quidnam Propositum vertit tam cito, fare, tuum? Tanta ne durities residet tibi pectore saevo, Ut longe a pulchra coniuge abesse velis? Sic et inexpertam voluisti fallere amantem Et sponsam viduo deseruisse toro? Siccine discedens connubia nostra refellis? Pertesum thalami tam cito sic ne fuit? Nulla ne res potuit durae pervertere mentis Consilium, lachrymae nec tetigere piae? An tibi nulla fuit cordi claementia? Moestae Nec tenuit pietas coniugis ulla tuae? Non haec pollicitus nobis, ingrate, fuisti, Hoc neque iussisti me trepidare malum, Sed fore dixisti thalamum inviolabile nobis Passurum et nullo tempore dissidium; Irrita sed venti secum tua verba ferebant, Dum mihi mendaci talia voce dabas. Num te crudeles adeo genuere parentes? Forsitan immitis te tulit unda maris, Quod me tam subito nihil abs te tale merentem Congressa primi deseris ipse tori? Iusta queror: Iovis una soror te pronuba Iuno, Te quoque, sancte, precor te, genialis Hymen, Iura maritalis quorum sub nomine lecti, Coniugii leges sub ditione vigent, En, iustas audite preces miseramque puellam Aspicite, atque virum conciliate mihi. Alma Venus praesens nostro succurre labori, Dextera praesidium porrige facta mihi. Tu, qui letiferis animalia cuncta sagictis Militiae cogis aera merere tuae, Fundis et in superos atque ima in Tartara vires, Cogis et imperio cuncta subesse tuo: Qualibus incensam iaculis facibusque puellam Uris, et igniculis qualibus ipsa calet, Talibus in sponsum torrentes incute flammas Ardentesque suis cordibus adde faces, Inque suum validas pectus deprome sagictas; Da sit amor similis, par sit utrisque calor, Ut redeat miserae saltem succensus amore, Daque morae impatiens sit, precor, ille brevis, Utque pedem sospes ad nos veloxque reflectat, Ne peream tandem victa dolore gravi. Nam mihi nulla datur requies et nulla voluptas: Infoelix tantum moereo sola domi. Incutiunt nobis etiam secura timorem, Laedere quae nequeunt, haec nocuisse puto; Cuncta quidem vereor, cui mille pericula sese Ostendunt, ac sum plena timoris ego. Nunc timeo ne sis peregrino captus amore, Solicitam nunc me reddit avara Thais, Et modo ne tristi languescant pectora morbo; Afficiunt variis me quoque multa modis. Sed facile haec poteris solus tu demere, coniunx Expectate, mihi si rediisse voles: Quod facias precibus summis lachrymisque profusis Abs te contendo suppliciterque peto. Dii, quibus est imbres tempestatesque potestas Sedare et brumam difficilemque hiemem, Pellite cuncta, precor, dubio vaga nubila caelo, Loraque frigoribus temperiemque date; Ac removete nives, glacies, pluviasque malignas, Atque iter omne meo sternite molle viro; Et zephyris aperite vias caelumque serenum Praestate, atque simul spiret ut aura levis, Ut tandem incolumis redeat Soderinus amanti Uxori, tantus cesset ut inde labor, Hunc ut post varias curas longosque labores Aspiciam, et caro coniuge laeta fruar. Haec ego moesta tibi moestissima carmina mitto: Da veniam, siqua liberiora leges, Iram pone, precor, laedent te siqua, marite; Hinc dolor, hine aequus scribere iussit amor. 3. ad Ginevram Benciam puellam formosissimam Ille sali numerare licet pertentet harenas Immensumque nimis aggrediatur opus, Qui morum et formae studeat tibi dicere laudes, Te quibus haud unquam clarior ulla fuit: Sic tamen et veneror simul atque admiror utrunque, Afficiorque adeo propter utrunque tibi, Ut memorare meis ausim te versibus, ore Quos precor ut placido, cara puella, legas, Bencia carminibus celebrari digna Tibulli, Dignaque divino carmine Callimachi, Quam canat et Gallus, culti quam Musa Properti, Digna sacris vatum protinus ingeniis. Parcite vos reliquae Tusca regione puellae: Haec superat cunctas moribus et facie; Illa Fluentinis est unica gloria nymphis, Splendor et ornatus perpetuumque decus. Qui cupitis, vates, aeterna in saecula nomen, Semper et a cupida posteritate legi, Aurea carminibus dicatur Bencia vestris, Bencia, quae vestrum nobile reddet opus. 4. ad clarissimum equitem Venetum Bernardum Bembum Bembe, tuum merito quis carpere possit amorem, Quisve faces valeat carpere iure tuas? Bembe, tuum magnis quis non extollat amorem Laudibus, altisonis non celebretque modis? Nanque foves casto flammas in corde pudicas, Turpeque nil, sapiens, illicitumque cupis, Nec formosa tibi, nisi quae sit casta, videri Ulla potest, nisi sit clara pudicitia. Castus amor tuus est: castas colis inde puellas, Nec tibi pulchra placet, sit nisi casta simul. Nil igitur mirum, castas si Bencia tantum Iniecit flammas pectus in omne tuum: Nanque pudicitiam siquis respexerit huius, Haud neget hanc priscam vincere Penelopen; Illius at faciem siquis meditetur honestam, Non eat inficias vincere Tyndarida. Sit ne tamen formosa magis quam casta iuventus In dubio est omnis, lisque agitatur adhuc: Pulchrior hac tota non cernitur urbe puella Altera, nec maior ulla pudicitia. Ergo tuum merito quis carpere possit amorem, Quisve faces valeat carpere iure tuas? Bembe, tuum meritis qui non extollit amorem Laudibus, huic circum stat sua corda silex; Impius est nimium, tristemque in pectore nutrit Invidiam, ac totus ferreus ille vir est. 5. ad eundem Mittimus has violas, digitis quas legit eburnis Et dignata suo est Bencia nympha sinu. Sit datus unde tamen nobis si forte requiras Hic flos, in nostras incideritque manus: Bencia, dum peterem celeberrima templa verendae Virginis, est oculis obvia facta meis; Ut me conspexit, veteris quem foedere iunctum Novit amicitiae protinus esse tibi, Permisit violas manibus cecidisse solutis, Rata fore ut legerem, Bembe, daremque tibi. Accipe dona igitur nutu tibi missa puellae, Delitias inter semper habenda tuas. 6. ad eundem Bembe, decus Veneti clarum, Bernarde, Senatus, Delitiae patriae, splendor honosque tuae, Gratia frontis inest oris cui tanta sereni Cui nitor est morum tantus amabilium, Ingenium tantum, virtus quoque tanta gerendis Rebus et eloquii pondera tanta gravis, Omnis ut observet te Florentina iuventus, Sis patribus carus, sis in honore viris - Ac tua sublimis tota resplendet in urbe Fama, velut radians Lucifer ante diem - Dii tibi dent patriae foelicis carbasa portu Colligere, ac patrios dent tetigisse Lares, Ac tibi dent longae foelicia tempora vitae, Et tibi dent annos vivere Nestoreos, Coniugis optatos amplexus, oscula nati, Et dextris dextras iungere posse manus. Bencia te lachrymis Bembum comitetur euntem, Arguat inque suas numina surda preces, Atque moras cupiat longas, iter ardua tardent Cuncta tuum superis supplicet illa deis, Discessum adversis ventis gravibusque procellis Optet ut impediant astra benigna tuum. 7. ad eundem descriptio horti Laurentii Medicis Ne me forte putes oblitum, Bembe, laboris Propositi nuper cum Meliore mihi, Decrevi Medicum quaecunque legantur in horto Scribere, quod Melior non queat ille tuus. Prodeat in campum nunc et se carmine iactet: Nanque mihi validas sentiet esse manus, Cumque viro forti, cum bellatore tremendo, Milite cum strenuo proelia saeva geret, Victorique dabit victus vel terga potenti, Me vocitans clarum magnanimumque ducem, Vel captiva meos augebit praeda triumphos, Afferet et titulos Crescia palma novos. Nunc hortus qui sit Medicum placido accipe vultu - Perlege nunc iussu carmina facta tuo! Villa suburbanis foelix quem continet arvis, Caregio notum cui bene nomen inest. Non fuit hortorum celebris tam gloria quondam Hesperidum, iactet fabula plura licet, Regis et Alcinoi fortisque Semiramis horti Pensilis, aut Cyrum quem coluisse ferunt, Quam nunc est horti Laurentis gloria nostri, Inclyta fama, decus, nomina, cultus, honor. Hic olea est pallens Bellonae sacra Minervae, Et Veneri myrtus, aesculus atque Iovi; Hic tua frons est, qua sese Tirynthius heros Cinxit honoratum, popule celsa, caput. Est etiam platanus vastis ita consita ramis, Illius ut late protegat umbra solum. Hic viridis semper laurus, gratissima Phoebo, Qua meriti vates tempora docta tegunt. Ante Mithridatis quam non dum Roma triumphum Viderat, hoc surgit hebanus ampla loco; Hic piper et machir, gariophilon, assaron, ochi, Mellifluens nardum, balsama, myrrha, loton; Intubus est etiam therebintus, casia, caedron, Hic et odoratus nobilis est calamus. Thus quoque fert sacrum superis hic terra Sabaeum, Fert cithisum, clarum, laudibus Antiochi. Est abies, pinus, buxus, viridisque cupressus, Nascitur hic quercus, robora, taeda, larix; Est suber, est cerrus, fagus, quin carpinus, ilex, Fraxinus, et quicquid silva nemusque ferunt. Sunt ulmi, salices, dumi, fragilesque genistae, Sambucusque levis, sanguineusque frutex, Cornus, lentiscus, terrae quoque proxima fraga, Praedulces siliquae, castaneaeque nuces. Sunt et quae Romae dederat tua poma Lucullus, Cerase, mora rubens, acida sorba iuglans. Hic et Avellanae sunt, Appia mala, pirumque Omnigenum, ficus, persica, chrysomila, Punica mala et cotona, cidoneumque volemum; Turbaque prunorum vix numeranda subit. Vicia, panicumque, fabae, farrago, lupinum, Pisa, cicer, milium, far, triticumque bonum, Ervum, fasellus, lens, sisima, oriza, siligo, Thiphe, similago sunt aliae segetes. Quin cucumis, melopepo, cucurbita longa, papaver, Allea, caepa rubens, porraque cum raphanis, Angurium, coriander, eruca, nepeta, et anesum, Marubium triste est, asparagusque simul, Serpillum, petroselinum, amaratus, onyx, Beta, cicoreum, brassica, menta, ruta. Quid dicam varias uvas dulcesque liquores, Qui mage sunt suaves nectare, melle, sapa? Quid violas referam, celseminos bene olentes, Quid niveas memorem purpureasque rhosas? Cur te, Bembe, moror? Sunt hoc plantata sub horto Quicquid habent Veneti, Tuscia quicquid habet. Pomorum speties hoc omnis frondet in horto, Hortus et hic olerum fert genus omne virens; Hic florum poteris cunctorum sumere odores, Hic, si tu quaeras, omne legumen erit. Haec nos pauca tibi de multis scripsimus: at, cum Plura voles, melius lumine cuncta leges, Lustrabisque oculis excelsa palatia regum Instar et egregia quaeque notanda tuis; Nam, si cuncta velim perstringere versibus, o quam Difficile atque audax aggrederemur opus! 8. ad Baptistam Ferrariensem theologum insignem Arrige nostra libens aures mentemque tabella Nunc acue, et monitis sis modo prompta meis: Haec mandata vigil memori mihi perfice mente, Ut domino semper fida vocere tuo. Magnipotens urbs est Venetis contermina lymphis Divitiis pollens, fertilitate soli, Quam Phaetonteius nitidis interfluit undis, Moenia lata secans, populiferque Padus. Haec habet heroas plures, dominosque potentes, Fulget et Herculei sub ditione ducis. Qua sua templa fovet saxo constructa vetusto Praesidium fidei Paulus honorque sacrae, Haec heremita colit Carmelitusque sacerdos, Imponitque aris plurima thura suis: Incolit haec noster dulcis Baptista sodalis, Cultor amicitiae sedulus usque bonae, Qui novit quaecunque velint mysteria divum, Sint licet arcanis condita verba notis, Ingenium velox partes ita flectit in omnes, Ut nihil hunc lateat quod bene nosse velit. Nunc mea dicta memor vigilansque capesse tabella Verbaque servatis imbibe nostra locis: Sed ne fallat iter longum te, neu male perdas Inscia quam nunc es tu petitura viam, Accipe quo possis tutos perducere gressus Et peronatos ponere docta pedes. I celer, et Galli portam de nomine dictam, I pete: collis adest proximus, illa via est. Haud procul occurret mons Ughius, indeque Petra Passibus a mille nomen adepta suum. Cum progressa parum fueris, tunc Pactia sese Porticus, en, oculis offeret ampla tuis; Si foret inde sitis nimium tibi forte molesta, Aucupis hanc poterit caupo levare tibi. Hinc iter arripies per pinguia rura Mucelli: Fertilis hic ager est frugiferumque solum; Illic plura licet videas cincta oppida muris, Scarparia tamen sola adeunda tibi est. Hinc Homo pone sequens est mortuus; inde nivali Vertice sunt colles, qui iuga montis habent. Hinc Florentiolae videas post moenia notae, Hic lautas epulas ponere caupo solet. Ulterius celsam quam tu prospexeris arcem, Hanc pete: Caprennus dicitur ille locus. Post quem, cui lolium tribuit sua nomina, pagum Repperies; Plana est hunc quoque villa prope. Nec mora longa viae superest, cum videris urbis Egregiae muros, splendida tecta, domos. Illa viris meritos doctis largitur honores, Ingenium cuivis excolit illa rude. Quod modo restat iter vestigia mille docebunt, Seque tibi passim praevia cuncta dabunt, Herculeam postquam tandem perveneris urbem, Ingredere optatas clam taciturna fores, Et properans, sis fessa licet, latitansque propinquam Et foribus iunctam tu cito posce viam, Per quam cum fueris paulum profecta, sinistra, Flecte manu, Pauli limina sancta subi. Obvius at postquam dabitur Baptista roganti, Haec illi nostro nomine verba refer: Te iubet incolumem, salvum te Braccius esse, Atque diu memorem te rogat esse sui; Nec secus exoptat carum te visere amicum Et tecum dextram iungere posse manum, Quam Strophio genitus comitem cupiebat Orestem, Distaret longa cum procul ille via. Sed cito numinibus compos sua vota secundis Explebit, paulo post quia me sequitur: Nanque, Fluentini legati scribat ut acta Atque notaturus quaeque notanda, venit, Mittit ad illustrem quem nunc Florentia sedem Herculeam, radiis quae micat aucta novis. Haec ubi rettuleris, nusquam discedere tenta, Nec visendae urbis te premat ullus amor, Hic quia censores magni veteresque Catones Versantur, gravibus afficiuntque notis: Hic viridi celebres redimiti tempora lauro Sunt vates digni posteritate legi. Quos inter Titus est magnus praestansque poeta, Vatum delitiae Pieridumque decus; Et soboles Baptista Guerinia, rhetor honestus, Emicat ingenio, fulget et eloquio; Quin etiam Carbo longum memorandus in aevum Hos inter clara splendet et ipse face: Suavibus hi docti numeris seu ludere vates, Fortia seu grandi dicere bella pede. Occultas igitur latebras pudibunda require, Dum, venio, ut mecum tuta redire queas; Nam, si forte horum quisquam te cerneret, o quam Ridiculum cunctis efficereris opus, Ac fieres piperis notus vilisque cucullus, Ac tegeres thumni sordida frustra mali! 9. topographia monasterii Monsqueti ad Philippum Sacramorum Quicunque ille fuit Monsquetae conditor aedis, Icareas pennas hunc habuisse puto: Quo magis at facies horum tibi nota locorum Esse queat, nostris accipe carminibus. Est locus Etrusco Monsquetus nomine dictus, Sunt ubi Pastori templa dicata Petro, Quem lapis a nostra tantum disterminat urbe Bis decimus, quo nil tristius orbis habet. Templaque sublimi cingunt ea vertice montes Hinc celsi, alitibus vix adeunda Iovis, Praecipites illinc rupes vallesque coronant, In quorum dorso grandia saxa rigent. Nec patet ingressus cuiquam, non exitus ulli Cernitur, at vepres omnia clausa tenent: Horridior toto qua non est altera vallis Orbe, nec immitis adiacet ulla magis. Omnia sunt illic deserta atque aspera: vastae Speluncae, et passim proxima quaeque silent, Robora praeterquam, cum dant agitata fragorem Clamoremque ferunt per nemus omne suum, Ac praterquam cum magnis ululatibus implent Omnia torvus aper Martius atque lupus. Sol radios illuc nunquam demittit, et ortum Occasumque suum non videt ille locus, Sed nebulae semper circumstant aethera densae, Quae iubar exoriens huc penetrare vetant. Non ager hic segetes maturat fertilis ullas, Hic neque pampinea cernitur uva coma; Non oleae rami sunt hac tellure virentis, Haec neque Apollinea fronde beatur humus; Arboribusque ullis nec dulcia poma leguntur, Floris et ornatus versicoloris abest; Non opus agricolae est glebas invertere pingues Vomere, non opus est solicitare boves: Infoecundus ager sterilisque est instar harenae, Nilque suo patitur crescere posse solo. Omnis praeterea locus hic procumbit in amnem, Cui latices qui sint nomine nosse potes: Dicitur Infernus, quoniam, Flegetontis, Averni Persimiles habeat sive Acherontis aquas; Et merito, cum sint hic omnia monstra locorum Qualia Plutonis regna triformis habent, Ut dubites malit proprias hic ponere sedes, Cum sint haec tenebris commodiora suis. Huc igitur fuerim cum te, Sacramore, profectus Hortante, et nullo me praeeunte duce, Non ab re posthac tantum te dicar amasse, Inferni ut pro te sim quoque potus aquas. 10. in cattam Delitias inter domini, mea catta, priores, Quae fueras oculis carior una meis, Pannonias celebri poteras seu vincere forma, Vincere seu cursus dexteritate levis. Promptior ad nutus qua non erat ulla virorum Nec domini iussis ocior ulla sui, Non infesta magis pugnabat muribus hostis Ulla quidem, plures nec dabat ulla neci. Pellis erat maculis albis distincta nigrisque, Formosi qualem tegmina lincis habent; Nulla quidem dorsum viderunt saecula tale, Nec visa in terris pulchrior ulla fuit. Te miris unam tollebant laudibus omnes, Nil facie poterat gratius esse tua. Quis mihi te rapuit manibus sceleratus iniquis, Substulit et domino munera cara suo? Quisquis es o cattam nobis auferre misellam Ausus, et in nostros improbus esse iocos, Te, precor, Altitonans metuendo fulmine tangat Iuppiter, immerset Tartareosque lacus, Furacesque manus penitus sacer ignis adurat, Ut sceleris tanti praemia digna feras, Qualia Mulcibero genitus praedator amoeni Collis Aventini Cacus acerba tulit, Clavigeri tauros cauda cum traxit in antrum Non levis hospitibus ruricolisque timor. Unguibus haec saevis oculos tibi fodiat atros, Unguibus haec laniet pectus et ora tibi, Rebus et in cunctis semper tibi praebeat omnem Pernitiem, semper sitque molesta tibi, Incolumis nobis donec reddatur et ultro Ad notos properans cursitet illa Lares. 11. ad Christophorum Landinum Me tibi tantus amor, praestans Landine, dicavit, Nostra rudis quantum Musa referre nequit; Nam livore malo capitur magnaque laborat Invidia, ac totus ferreus ille quidem est, Qui te non solum non diligit, at neque mores Miratur placidos ingeniumque tuum. Magnus es orator, moris praecepta severi Iussaque naturae condita quaeque notas; Insignis rhetor, linguae praecepta Latinae Atque etiam Graiae dogmata vera tenes; Ac, seu bella virum, teneros seu ludis amores, Utraque mirandos fert tua Musa pedes. Hinc tibi iam virtus cunctos patefecit honores, Iam notum toto est nomen in orbe tuum. Hunc igitur praestate virum, sacra numina vatum, Possit longaevos aequiparare senes, Delitias quoniam vestras servabitis, et qui Maeonia rursus concinat arma lyra. 12. ad Marsilium Ficinum Ingenio meriti si praeberentur honores, Sique forent doctis praemia digna viris, Magne Ficine, diu tibi iam diadema fuisset Impositum, capiti debita signa tuo, Inque sacerdotes merito colerere priores, Teque ego nudarem praetereunte caput. Auctores monumenta suos si clara sequuntur Ingenii, et docta scripta notata manu, Nulla tuum nomen poterit delere vetustas, Ac tibi, crede mihi, fama peremnis erit; Scripta legunt quoniam tua iam vulgata Britanni, Illa Thomitani gensque Sabaea legunt, Ut taceam nostros, quorum versaris in ore Et qui te in caelum laudibus usque ferunt. Ast ego cur tenui calamo tibi dicere laudes Tento? Quid haec raucis versibus ipse cano? Dulcius eloquium nanque haec maiusque requirunt, Et magis exculta sunt celebranda lyra; Haec ego sed magno succensus amore notavi: Da veniam, nisi te carmina digna leges. 13. ad Naldum Naldium Phoebe, Musarum decus atque custos - Qui, nisi solis radios habena Temperes, omnis penitus iaceret Orbis aduxtus; Quem tulit Phyton nimium potentem, Ore Latonam rabido sequens, quod Hanc mari divum geminam coegit Credere prolem; Novit et quantum validus sagicta Arcus et sacris humeris pharetra Apta vi possit, moriens Cyclopum Funditus agmen; Tu quidem caelo puerum dicasses, Triste si fatum spatium dedisset: Sed tamen flos es Thyrio par ostro Facte Iacynthe, Si poetarum iuvat esse numen, Haeret et cordi tibi cura vatum, Auribus Musis placidis amicas Excipe voces: Sospitem Naldum, precor, a periclis Omnibus serves reducemque avitis Finibus reddas, queat ut sodales Visere caros. 14. ad Franciscum Saxectum Assiduo quanvis te mercatura labore Occupet ac dentur ocia nulla tibi - Unde fides miranda tua est et lucida virtus Urbibus Eois, urbibus Occiduis -, Non tamen ipse operam praebes, Francisce, minorem, Quod vix credibile est, artibus ingenuis, Non minus Ausoniis incumbis, docte, Camaenis Castalidosque colis Pieridosque lacus. Doctus habes magno cunctos in honore poetas, Quod facile ante omnes Fontia Musa docet: Fontius est locuples testis, virtute decorus, Dives et eloquio carminibusque potens. Iamque vale, et longaeva tibi tua fila sorores Nectere concordes fata benigna velint, Euboici possis aequare ut pulveris annos, Thitoni longos exuperasse dies, Natorum valeas non tantum cernere natos, Sed tritavus caram visere progeniem. 15. ad Ugolinum Verinum Cum modo nascentem praecedat, clare poeta, Carliadem celebris fama, Verine, tuam, Intrepidas late cum iam protenderit alas, Advolet et celsas candida facta domos: En, quid erit, postquam fuerit tibi carmen adultum Carliados, postquam coeperit illa loqui? Non tantum meriti Latio tribuerunt honores, Nec solum nostri laurea serta dabunt, Sed passim lato semper celebraberis orbe, Ibit et ad geminos maxima fama polos. Nam tibi Pierides sublimia carmina fingunt, Concinis et docto regia bella pede, Iamque diu serpit circum tua tempora laurus Aonia, et vatum praemia certa manent. Quare age, ne dubita, coeptoque incumbe labori, Perpetuum quoniam sic tibi nomen erit. 16. ad Angelum Politianum Tanta tibi tenero cur surgat pectore virtus, Quanta vel annoso vix queat esse seni, Ac tua grandisono reboent cum docta cothurno Carmina, magnanimo non nisi digna duce, Et tibi sit locuples oris facundia docti, Teque suis ditet Graecia litterulis: Te precor in longos ut servet Iuppiter annos, Incolumemque sinat vivere posse diu. Nam tua Maeonio multum certantia, vati Carmina quis dubitet Virgilioque fore? Atque decus magnum nostrae clarumque futurum Quis neget aetatis te, memorande puer? Sis igitur foelix, nostri spes maxima saecli, Teque putes nobis carius esse nihil. 17. ad Laurentium Emporianum hortorum cultorem Hortorum celebris fuerit quam gloria quondam Hesperidum, satis hoc fabula prisca docet; At modo maius habet nomen Theanensius hortus, Quem te, Laurenti, composuisse ferunt, Qui vacuum late fama iam personat orbem, Pulsat et aetherei sydera celsa poli. Laurenti, quae te cum gloria certa sequatur Auctorem titulis afficiatque novis, Non miror, veteris quod sis oblitus amici Et quod sis factus turgidus inde nimis. Nam, cum fingendis tantum tibi nomen in hortis Quaesieris, laus sit tantaque parta tibi, Cumque datus custos illis sis fidus, et uni Sit quoque servandi credita cura tibi, Sisque Priapo etiam multo membrosior ipso - Es, Laurens, etenim mentula totus iners: Te puto iam sanctum numen partesque Priapi Hellespontiaci sumere velle dei. Et iam te positum video cum falce saligna Furaces horto pellere quasque manus, Ac te divinos cerno quoque poscere honores, Utque tibi in templis rudat asellus iners: Quod siquando deum numerum cumulaveris, oro Sis memor ut nostrae, dexter, amicitiae. 18. carmen ridiculum ad Meliorem Crescium Cum Naldo, Melior, nostro caenabis apud me: Nulla tibi melior caena parata fuit. Quid melius Musis, melius quid, amice, poetis Esse potest, omnes cum superent epulas? Adfuerit quoniam citharae modulator Apollo, Caena tibi haec vates Pieridasque dabit. Carmina tu cunctis cantabis dulcius unus, Carmina tu dapibus his meliora dabis; Carmine sive velis, seu vis sermone soluto Sic resonas, scopulos ut reboare putes. Tu valles mugire facis durareque saxa, Flumina tu solitis cursibus ire facis; Te cantante, riget glacies concreta nivali Frigore, muta quidem bellua quaeque silet. Haec canimus surdis, et amant ridicula vates: Ergo, tibi cum sit caena parata, veni! 19. ad Carolum Poggium Carole, quem Latiae genuit laus inclyta linguae Poggius, eloquio dives et ingenio, Cuius fama virens semper nomenque manebit Inter Hyperboreos inter et Ausonios, Aurea fulgebunt rhoseo dum sydera, caelo, Dum caput oceani sol quoque merget aquis, Dum liquidum volucres sulcabunt aethera pennis, Prodiga dum tellus mitia poma feret: Iam propria titulos auges virtute paternos Et genus et nomen tollis in astra tuum. Te pater est nato, soboles tu digna parente: Vendicat aeternum nomen uterque sibi; Nam tibi facundo Poggi, ceu fonte peremni, Scilicet eloquium manat ab ore novum. Punica tu nosti quicquid Romanaque castra Gesserunt armis, aemula regna, feris, Bella quot Euphrates movit, quot Tygris et Ister, Et quot sint ferro milia caesa virum, Dinumeras toto quot sint et proelia mundo Gesta, ducesque refers ordine quosque suo. Mente adeo retines abs te perlecta tenaci, Effluat ut nunquam quod semel ipse legis; Ingenium quocunque placet versatile flectis, Nil tibi difficile est quod didicisse velis. Innumeris doctos effers doctissimus omnes Laudibus, officiis prosequerisque tuis, Omnibus ut merito doctis sis carus: at uni Tu tamen es cunctis carior ipse mihi. Nam praecone mea est te non explosa Thalia, Oraque doctorum carmina nostra legunt; Te suadente sacros libavi e fonte liquores, Parnasi colitur te mea Musa duce. Nec mirum cum tu laudes mea carmina: nanque Laudatis vera est laus placuisse viris. Quod, siquid nostrae possunt in carmina vires, Hoc equidem totum debeo doque tibi. 20. ad Calvum amicum absentem Attica si centum mihi nunc talenta darentur, Essent conspectu non mage cara tuo. Cernere te coniunx optat, carique parentes, Te soror et frater, te tua tota domus. Optatus cunctis venies: teque ipsa videre, Sit quanvis infans, filia parva cupit. Quid referam quantos fletus Antonia mater Iam tua, quot lachrymas fuderit atque parens? Nec desiderium te natum utrique videndi Ulterius, venias tu nisi, ferre queunt. Huc igitur propera, patriamque Laresque revise, Nanque tuos omnis visere tempus adest. Quid cessas igitur? Cur non calcaria nectis? Sessor equum iam iam scande, citusque veni. 21. ad Antonium Clementium Legi versiculos, non sine gaudio, Aspersos latice fontis Apollinis, Gratos usque videndos Versus inter amabiles. Quod, si non renues munera Cynthii Multo - virtus enim sic adipiscitur! - Contingenda labore, et Forti pectore perferes, O quam te, lyrico carmine nobilem, Nullis inspicio vatibus imparem Venturo fore saeclo, Vel fama vel honoribus! 22. ad Nicolaum Micheloctium in Lucilium carmen ridiculum Saevum, horrendum, ingens et invincibile bellum Lucilium, cerebrum nimirum mobile, fama est Moliri, ac peditum turmas equitumque cohortes Praemisisse ferunt iam iam validasque phalanges, Opprimat incautos ut nos ac vincat inermes. Proh dii, quis modus est tantos avertere casus? Numina quaenam tot sedabunt dextra tumultus, Immanemque adeo nam quis placaverit iram? Quis mollire queat tantumque ferocia corda? Quis feret auxilium? Quis nos tutabitur hoste Tam valido? Omnipotens nobis defensor adesto, Iuppiter, et tantos propius compesce furores, Ac procul a nobis tam magna pericula, dexter, Deiice, et invictas praesta vires animunque, Diripienda manu simus ne praeda cruenta. Sed video quam me iam nunc timidumque rudemque Incuses, Nicolae, nimis dum talia fundo: En, ego sum forti clypeo contectus et hasta, Atque animum pugnae rapit incredibilis ardor; Mique manus ambae iaculis onerantur acutis, Quae torquere parat virtus sibi conscia in hostem, Illius inque animam diffundere tela cruentam. Tu quoque ne dubita mecum ire in proelia fortis, Et vagina audax educere cominus ensem: Irrita iactantem nequicquam iurgia tristes Lucilium inferias Stygiae mittemus ad umbras. 23. ad eundem Albam cum nudius tibi papirum Quartus flagito, dicis: hanc libenter Cras mittam: Venit ecce cras, amice: Tu das nil tamen. Unde rursus oro, Dones ut tenui simulque pura Nos charta: nihil. At resume prorsus Posthac vilibus id daturus usque, Illa qui teretes agunt cucullos Seu turpem faciunt rudes pagellam, Et multos male sordidos in usus Vertunt: ast ego promerem tabellas, Quis te nunc reliquosve consodales Appellem modo litteris amicis, Et nunc versiculis citem venustis Torpentes animos ab insolenti Somno, tedia qui parit maligna, Ut sic ocia nos habere honesta Possimus, Nicolae dulcis omni Semper tempore Braccio sodali. 24. ad Gulielmum Becchum episcopum Fesulanum Mercuri, curvae citharae parens et Pindari sacrum modulate carmen, Qui doces plectro resonare lyram Anacreontis: Supplices, nostris facilem precamur Spiritum praestes fidibus, decoras Ut queam laudes celebrare grandi Carmine dignas. Nam queat magni cumulos virentis Quis viri laudis meritos referre Barbito pressa, nisi sit deorum Numine fretus ? Praesulum nobis decus est canendum, Almus antistes, probitate clarus, Dignus aeternum Gulielmus omnis Quem colat aetas. Aureos mores habet ille, prudens, Integer, claemens, pius ac benignus; Dulcis est illi facilisque sermo Atque modestus. Hoc quidem nemo colit aut deorum Sanctius cultus meliusve leges Servat, aut rectos magis ullus actus Diligit alter. Improbos damnat celebratque iustos, Utili praefert sapiens honestum, Fraudis est vindex bonus atque sordes Nescit avaras. Hunc vocet castum magis et pudicum Phaedra quam durum Hippolytum noverca, Hunc magis dicat Stenoboea, castum Bellerophonte. Arduis fortis, dubiisque rebus Est ei prudens animus, secundis Firmus, ut nullo valeat moveri Fulminis ictu. Doctus est rerum facile explicare Conditas vires, quibus insit atris Frigidus venis cruor, et Minerva Pinguis inhaeret. Quid deum sermo velit, ille clausis Abditus verbis sacer, ille novit, Dogmatum pastor bonus usque cunctos Solvere nodos. Quid velint mores docet elegantes, Litteris sacris simul et profanis Praeditus, quem nec lateant diserti Verba magistri. Syderum lapsus fugit aut recursus Hunc neque, haud ortus Hyadum cient quid, Quam ferat magnas pluvias Orion Vergiliaeque. Qualibus certe meritis fatemur Debitum sacro capiti, remoto Iam diu pullo, croceum galerum Purpureumque. Sed quid extensos titulos vagamur Per suos, tanquam vacuum per orbem Vel per immensi fragili oceani Aequora lembo? Sit satis nobis voluisse tantum Lesbiis dignum fidibus referre Nomen, Alcaei meritum quod ornet Musa sonori.