CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus BONVESIN.vita-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONVESIN.vita-01.xml.
Hic rudium primo vivendi forma docetur, Postmodo doctorum, denique finis erit. Criste, veni remoque tuo succurre benignus, Transfretet ad portus navis ut ista suos. Ut per grammaticam sapiencia possit haberi, Hic claves, lector, dat tibi quinque liber. Clavibus hiis quisquis reseraverit ostia quinque, Inveniet cameram, qua cathedrata sedet, Reginam cernet nitido velamine comptam, Aspectu miram, virginitate meram. Virtutum numero sociatam cernere quibit, Veri thesauri fertilitate gravem. Hec radians fuscos homines radiare laborat, Ditat mendicos et dape replet eos. Nobilitat viles, miseros relevare videtur, Eius amatores ornat, honorat, amat, Adiuvat, hortatur, minimos facit esse potentes, Liberat et nunquam, fida, relinquit eos. Vitam securam prestat viciumque repellit Et dignos illos laudibus esse facit. Clavibus ergo meis cameram reserare parato, Ut tua sit dictis bursa repleta bonis. Mente timere Deum pura primaria clavis Est, sine quo stabilis gracia nulla datur. Dupliciter Dominus sincera mente timetur Despiciendo malum, percipiendo bonum. Errores igitur fugias et stato fidelis, Nam valet absque fide nemo placere Deo. Neglector fidei peior quam demon habetur, Credit enim demon, sed caret ille fide. Catholicus constans igitur nullatenus here, Ut fundamentum sit tibi vera fides. Postmodo despicias meditamina cordis iniqua. Cor bene correctum fertile gignit opus. Intima si forsan tentacio vana subintret, Ocia sperne, legas, aut operare bonum, Aut moveare citus, quo sic tentamina vincas. Obstes principio, postmodo victor eris. Sic obstes, ad cor ne serpat iniqua voluptas, Peccati spoliet ne mora longa domum. Tota sit in Domino fervens intencio cordis, Ut discas, quicquid discis, honore Dei. Fac tibi proponas, quod sic operaberis artem, Quod Dominus per te glorificatus erit. Proposito tali dabitur tibi gracia maior, Sic et abundanti dogmate dignus eris, Tucius in studio vives. migraveris et si, Interea liber spiritus astra petet. Eloquio sapiens discreto dirige linguam. Lingua, licet mollis, frangere dura potest. Lingua tibi non sit detractrix, subdola, vana, Grandis, adulatrix, falsa, superba, loquax. Non ea blasphemet, maledicat et arroget umquam. Promere clamosos respuat illa sonos. Non discors, audax, non germinet aspera lites, Non sit mortifere causa maligna rei. Turpia non promat, non derisoria verba, Non periuratrix, non positiva mali. Non cito tristicie nova sit narrare parata, Non testis falsi nomen in ore sonet. Non det sermones, ubi non prodesse videbit, Nam coram porcis nil preciosa valent. Sit pocius verax, humilis, discreta, modesta, Sit fructum pariens, dulcis, honesta, pia. In multis paciens, benedicens, tota faceta, Sit consolatrix et nova leta ferens. Inter discordes properate mitiget iram Ac inter socios sit positiva boni. Sepe bonum laudet, sapienter crimina culpet, Tempore sit sterilis, tempore feta suo. Sepe sacerdoti proprio tua crimina pandat, Sepe tuo Domini nomen in ore sonet. Plus tua quam genti Domino fac verba placere, Non cunctis verbis reddere verba velis. Que tibi secrete dicuntur, clausa teneto, Alter ni forsan Curius esse velis. Non indiscrete sociorum crimina pandas, Multociens odium verba iocosa movent. Quicquid dicatur, resonet responsio dulcis, Tempore sermo quoque prestat amarus opem. Multiplicat caros vox dulcis, mitigat hostes, Lingue dulcedo dira venena fugat. Abiectis viciis iustos operabere mores. Non solis verbis sufficit esse bonum. Vitam deducas humilem vitando superbam, Non iracunde, sed pacienter eas. Ad iuga doctrine qui vult se dedere recte, In forma servi flectere colla paret. Gracia vult humiles, odit divina superbos. Hos premet Omnipotens ac relevabit eos. Postquam Luciferum meditata superbia stravit, Quis per eam merito iam relevatus erit? Cor tumidum feriens sapiencia vera refutat, Digne dante Deo mite subintrat ea. Vindictam querit, sapientum dogmata frangit, Cor premit ira frequens consiliumque negat. Ne sis rixosus, contendens, invidus, asper, Immo pacificus, invidiosus, amans. Est ubi turbamen, discendi forma fugatur. Carpere doctrinam corda quieta valent. Si tua doctrine sint vasa capacia multe, Non hinc te iactes, sed tua corda premas! Ne sis arrogitans ceu clericus ille superbus, Mens erat omnino cuius in "ergo" tumens. Post mortem proprio comparuit ille magistro, Tartara cui fastu se subiisse tulit. Doctoris palmam sudoris gutta foravit, Discipulum testans igne perire gravi. A Domino noscas quod habes. benefeceris et si, Te laudent alii, mitis et ipse tace! Cum possis eciam socios superare, caveto, Posse quidem satis est, velle nocere malum. Verbis ingratis igitur vel quolibet actu Non contra socios dira venena geras! Non est expediens, iniuria querat ut omnis Vindictam, fieri si quoque iure queat. Omnem luxuriam fugiat, qui discere gliscit, Cum fetore quidem non bene iunctus odor. Dedecet in fedis preciosa sciencia vasis, Stercore thesaurus nobilis esse dolet. Ut doctus fias, mulierum cesset amamen, Doctrine zelo carneus obstat amor. Spiritus et corpus mulierum putret amore, Mens alienatur negligiturque Deus. Virtutes, mores, es, vires, gracia, fama, Visus, lucra, decus diminuuntur eo. Ex tanto vicio consurgunt crimina, lites, Ire, bella, focus, fama pudenda nimis, Cedes, rusticitas, obprobria, dedecus, ausus, Derisus, damnum, falsificata fides, Corporis ac anime pestis, corrupcio, fetor, Pauperies, levitas, denique multa mala. Pervagus hinc fit homo, lascivus, prodigus, amens. Totus ad hoc datus est, cetera peius agit. Quam fortes, iustos, sapientes femina stravit! Quod Samsone, David et Salomone patet. Absit amor turpis, sed plus Sodomitica sordes, Fetorem Domino dans super omne scelus. Hoc speciale scelus Dominus plus vindicat ipse, Crimen ob hoc urbes quinque ruere simul. In qua nocte fuit Cristus de Virgine natus, Quilibet interiit tunc Sodomita simul. Vult Augustinus: scelus est cum matre cubare, Contra naturam plus sibi peccat agens. Ergo precipue caveas a crimine tanto, Dignus comburi ni fore forte velis. Et caveas nunquam socio sociabere tali. Actorem fedum ceu fugis, acta fuge. Sis igitur castus sermonibus, actibus intus. In te conperiat digna, sophia locum. Cerne, voluptati ne sit gula dedita multe, Que non doctrine, ventris amica manet. Extollit carnem, terit es, cor supprimit illa, Dat stimulum carni, multa tacenda gerit. Impinguat ventrem, dat somnum datque podagram, Multis morborum causa necisque fuit. Hec pellem fulgere facit, cor reddit opacum, Preparat et pinguem vermibus illa cibum. Precipitavit Adam, paradisi sede virentis, A patriis Esau depulit illa bonis. Discipuli formam renuit pecorisque resumit, Ventri vel stomacho qui sua corda dedit. Sint procul ebrietas et crapula, discere si vis! Ut discas, discas ponere frena gule! Discipuli quidam comedonum nomine digni Sunt, quibus est visa lectio crebra gule. Pastibus hiis certis non sufficit esse refectos, Aut in ir aut gremiis aut erit ore cibus. Hiis locus et tempus studii sunt dedita ventri, Hiis et brutorum regula sola placet. Hii non discipulis, cum porcis esse merentur, Hii non esse scolis, immo merentur haris. Sobrietas igitur tibi sit potuque ciboque, Namque levi stomacho discere plura potes. Quantumcunque potes, ieiunia debita serves, Tempore cum tener es, disce timere Deum. Non lato lecto, non molli veste potiri Cures, dum membris non nimis obsit hiems. Si tibi corporei sit cura superflua comptus, Signum lascivi, non sapientis id est. Alea vitetur, ludi simul usus et omnis, Nam nocet id bursis et vaga corda facit. A studiis reliquis alienat corda scolaris, Virtutes, mores consiliumque fugat. Blasphemare Deum docet et turbare penates, Desperare facit dat misereque mori. Privat, sternit opes, viciat, scelus omne ministrat, Furta docet, predas luxuriamque simul. Sepe fit, ut gladius quam plures iudicis inde Exicio merito subdere colla petat. Ergo tibi caveas predicto prorsus abusu, Ne mala, peiora, pessima damna feras. Te rursus moneo crebras vitare coreas, Cordis ut a studio non vagitetur amor. Usu cor vanum reddunt spectacula vana, Fundamen stabile fert studiosus amor. Hec sub luxurie vicio predicta tenentur, Que nisi vitentur, litus arare petis. Fac, ne sis cupidus, fugias quoque nomen avari, In quo verus amor nescit habere locum. Non Deus eius amor nec homo, sed bursa repleta, Ac e converso vix amat ullus eum. Non alius deus est nisi sola, pecunia servo, Ardenter petit hanc, orat, honorat, amat. Corporis ac anime proprie neglexit amorem, Hec paradisus ei, gloria, vita, salus. Hanc cumulare studet, hanc est sua cura tenere, Pro nihilo reputat omnia preter eam. Nunquam thesauro tristis saciatur avarus, Potibus hydropicus, ariditate focus. Non habet hunc mundum nec sperat habere futurum, Res mala, spes peior, pessima pena sequens. Hic non mendicos nec amicos noscit egentes, Odit eos, crudus, non miseretur eis. Cum debet, nimis est aliis expendere parcus, Cum quis eum pascit, munere largus erit. Hic propter bursam falsus, periurus, iniquus, Discors, detractor, non caret arte doli, Proditor, ingratus, villanus et absque rubore, Corporis ac animi vim mulieris habet. Non est egregius, sapiens nec dignus honore, Utilis haud mundo, non sibi nonque Deo. Hoc facit, ut capiat bona, si qua parare videtur, Non hominis nomen, demonis immo meret. Hoc vicio multos iam desperasse refertur, Qui proprie demum causa fuere necis. Prodidit hinc Cristum Iudas, se Crassus et ipsum. Ustus aque guttam dives habere nequit. Ut per luxuriam mundum iam perdidit equor, Sic per avariciam destruet ignis eum. Hanc igitur fugias, ut dignus dogmate fias. Hanc fuge, quam bonitas, quam fugit omnis honor. Non cupias aliena, tibi sis salvus ubique, Contentus rebus fac pociare tuis. Non te paupertas hortetur furta, rapinas, Infamis pauper stercore stercus erit. Pauperiem tollit de stercore fama refulgens, Vita sed infamis prorsus ad ima ruit. Sis igitur largus, velut expedit et potes ipse, Sic bonus, egregius sicve facetus eris. Largus solvendo, cum debes, largus emendo Libros et quicquid tu tibi noscis opus, Largus honorando socios propriumque magistrum, Pauperibus largus, largus honore tuo. Qui solidum solvat, nummus bene traditur illi, Denarius nummos tempore mille valet. Largus doctrinam, decus, es de iure meretur, Hunc Deus ac homines, est quia liber, amant. Qui miseret miseris, Dominus miserebitur illi, Dat, dabitur celum, mundus hic eius erit. Dum vixit dives, dare noluit, indiget at nunc, Nec guttam reperit, qui sibi mittat aque. Econtra miserans, quoniam dabat ipse, Thobias Gaudia nunc factus celica, dives habet. Quid des, cui, largus, qui, quantum, cur, ubi, quando, Discrete videas, ut sapienter agas, Nam nisi discrete, non largus, prodigus immo. Est leve largiri, sed racione grave. Hec rursus documenta tibi mea bursa ministrat, Fac pariant fructum lecta legenda bonum. Avertas oculos, ne sint ad inania prompti. Cor vanum capitis lumina vana notant. Stultis non cures intendere vocibus aures, Deliciis numquam sit data lingua nimis. Non manus ad tactus inhonestos prompta feratur, Olfandi ponas naribus ipse modum. Omnes ad celum studeas intendere sensus, Ut digne celi sic repleare bonis. Cum sociis sapiens non conversabere vanis, Usu vilescit res bona iuncta malis. Infames socios opus est vitare bonorum, Nam quales socios, talis haberis, habes. Si fidos reperis, sapientes, moribus aptos, Hos pro thesauro te penes ipse tene. Et decus et lucrum bona conversacio prestat, Usu plus claret res bona iuncta bonis. Pauperibus large sociis elemosina detur, Ceu potes, ac aliis hic quoque pone modum. Lapsis, turbatis, pravis, dubitantibus, egris Trade manum, mel, fel, consule, profer opem. Iratis, rudibus, provectos, moribus aptos, Cede locum, prosis, consule, sepe proba. Cunctis deservi sociis - est quando necesse - Illis precipue, quos bona fama probat. Fac sic, ut merito socius te diligat omnis. Fertur, qui servit non racione, perit. Sis inter socios operosus ponere pacem, Si quis stultizat, non tibi risus erit. Accidiam fugito, tristis, piger esse caveto, Sis hilaris, vigilans, promptus ad omne bonum. Surgens ac intrans lectum crucis exprime signum, Ut stertas, vigiles tucius ipse tibi. Hec subscripta duo Domini reverenter honore Omni, cum surgis, carmina mane feras: "Te rogo, Criste pie, precibus meritisque Marie, Per loca salva vie me rege quaque die." Ast omni sero, cum vis dare membra quieti, Tucius ut stertas, quattuor ista canas: "Criste, Deus vere, sancte Genitricis amore Corporis ac anime sit tibi cura mee. Hostis ab insidiis cunctis hac nocte tuere. Peccavi, fateor, tu miserere mei." Cum bibis aut comedis, signo crucis omnia signes, Nomen cristicole fac mereare tibi. Dilige, iussa fave, metuas reverere parentes, Subiectus paciens verbera, verba feras. Plus eciam matri sis dulcis nulla retorquens Verba, nec existens ad sua iussa piger. Patri vel matri quisquis maledixerit, ecce Iussit eum merita morte perire Deus. Ut sis longevus terram super, est tibi scriptum: "Diligito matrem diligitoque patrem." Iudicio Domini legitur vindicta ruisse Multa super natos, qui renuere patres. Absolon est testis, subita qui morte peremptus. Egregio patri sponte rebellis erat. De septem turba fratrumque triumque sororum Vindictam legitur morte tulisse Deum. Infestos matri mater maledixit et omnes Tacti continuo peste fuere gravi. Quando tempus habes, missas audire frequenter, Ut videas Cristum Virgine matre satum Utque fide plena visum devotus adores, Ipsi commendes teque domumque tuam. Presbyteri digitis capias signacula demum, Illa, crede, die plus tibi tutus eris. Hoc iuvenis quidam monitu faciendo parentis Fugit ab iniuste perdicione necis, Vitavit foveam, quam proditor invidus egit, In quam detractor incidit arte sua. Sancta sparsus aqua, signatus nomine trino In templum Domini fac reverenter eas. Vertice velato vites intrare, facetus, Devotus, tacitus tramite iuris eas. Altari coram flexus reverenter adores. "Regna Dei primo querite," Cristus ait. Si vis Reginam per carmina nostra precari, Hec infra scripsi carmina sena tibi: "Mater ave Cristi, sanctissima Virgo Maria, Partu post partum, sicut et ante, manens. Virgo, que Cristum peperisti, lacte educasti, Me rege, me serva, me tueare potens. Me tibi commendo, me, Virgo, relinquere noli. Ne peream, Cristo funde, Maria, preces." Si forsan quisquam tibi prosit apostolus optas, Talia devota fundere verba prece: "Sancte, rogare Deum digneris, apostole Cristi, Ut michi sit parcens debita cuncta, pius, Ut michi dignetur misereri, sedulus ores, Nunc regat hanc animam, denique salvet eam." Martyris auxilium si cuius querere gliscis, Quattuor hec infra dicere metra vales: "Sancte Dei martyr, qui Cristi nomine passus Pugna presenti celica regna meres, Pro me funde preces, ut victis denique bellis Leta petat merito spiritus astra meus." Si confessoris cupis impetrare iuvamen, Istas contrito porrige corde preces: "Inclite confessor, Cristi quoque serve fidelis, Qui dispensasti quinque talenta bene, Nunc a peccato, post mortem morte perenni Pro me fac precibus liberer ipse tuis." Auxilium sancte cuiusquam virginis optans Tales devoto pectore funde preces: "Virgo, Dei martyr, que Cristi prorsus amore Carnis calcasti gaudia vana tue, Suppliciter Cristum pro me rogitare procures, Carnis ut ac anime sim sine labe mee." Cum Salvatoris crucifixi tactus amore Vis decorare crucem, sic reverenter ai: "Salve, crux, in qua Cristus moriendo pependit Et per quam mundi tota redempta salus. Criste Deus, qui factus homo pro crimine mundi In cruce migrasti, fac miserere mei." Sic, si celestis quisquam, quicunque sit ille, Vis iuvet aut celi curia tota, cane: "Pro me, sancte Dei, te queso, iugiter ora, Sancte Dei, precibus me tueare tuis. Sit michi subsidium celestis curia tota, Spiritus ut vincat prelia cuncta meus." Officium sanctum si vis audire moratus, Talem carpe locum, ne moveare rubens. Vocibus intentus divinis esto quietus Et tacitus. certo tempore surge, sede. Dumque fit officium, desistas sepe vagari Aut oculos circumvolvere quaque vagos. Cum spuis aut aliquid fedi de corpore pellis, Conculces caute, ni locus aptus erit. Tunc evangelii legitur cum leccio sancti, Pande caput, solitas fac tibi fronte cruces. Aures intentas verbis adhibeto salutis, Gracia sit Domino fine relata Deo. Virginis auditum nomen reverenter honora, Auribus hec tibi vox dulce Maria sonet. Cum Iesu Cristi nomen canit ipse sacerdos, Flexa cervice fac reverenter idem. Presbyteri manibus tunc hostia quando levatur - hostia facta Deus integer est et homo -, Tunc genibus flexis, capitis velamine dempto Carmina devote quattuor ista move: "Cristi corpus, ave, sancta de Virgine natum. Viva caro, deitas integra, verus homo. Salve, vera salus, via, vita, redempcio mundi, Liberet a cunctis nos tua dextra malis." Quando levat calicem manibus, cor surrige, iunctis Ac infra totidem carmina scripta feras: "Cristi sanguis, ave, celi sanctissime potus, Unda salutaris crimina nostra lavans. Sanguis, ave, lateris Cristi de vulnere sparse, In cruce pendentis unda salubris, ave." Vertice detecto cum sumis oscula pacis, Os tersum socio porrige nonque genam Et dic: "pax tecum." nec dedignare facetus Oscula pro Cristo pauperis atque senis. Quod faciunt alii sapiens imitare fideles, Fac bona sit populi vita magistra tibi. Presbyteri digitis capias signacula demum Vertice detecto, flexus utrumque genu. Si quid presbytero vel in ara forsitan offers, Recta tibi sit mens et reverenter agas. Presbyterum transire videns cum corpore Cristi, Nudans flecte genu, sis ubicunque, caput. Omnes celestes, terrestres, ima colentes Se flectant Iesu nomine, Paulus ait. Sic demon quidam contactus carmine fecit. Arguit hoc fieri non amor, immo tremor. Presbyteros ubicunque vides, reverenter honora, Namque vicem Domini presbyter omnis habet. Sepe sacerdoti proprios fateare reatus, Ipsum te damna, iudicis ira cadet. Ad quem cum vadis contritus pectore toto, Que dicturus eris, premeditatus eas. Vade, Deum tamquam timidus, reverenter ad illum, Offensor veniam corde dolente petas. Flectaris, dempto capitis velamine, sed si Precipiat, retegas, ne paciare caput. Non equidem banco sedeas tua crimina pandens, Ast humili pocius sit tibi terra quies. Non homo, sed Deus est hoc casu quisque sacerdos, Crimina secure confitearis ei. Ambages linquas, tantum tua crimina pandas, Alterius culpe pandere facta nocet. Quo scelus horridius, plus est fateare necesse, Visa medens curat, vulnera tecta nocent. Ne sis, quem necuit demon, qui cetera fassus Presbytero tacuit turpe rubore scelus. Quam cito peccati sentis gravitate gravari, Tucior ut vivas, confiteare citus. Est sapientis enim vitare pericula caute, Nam multos subita morte perisse patet. Presbyteri post hec confessus perfice iussa, Ad vomitum rursus velle redire cave. Virgo Maria tibi fac sit specialis amica, Hanc decores, ores, hanc reverenter ames. Pulsus ad hanc fugias, clames violatus ad ipsam Teque recommendes contribulatus ei. Hec est virgo decens, David de semine nata, Mater, nata, soror, baiula, sponsa Dei. Ista magistrorum, doctrine, discipulorum Est rectrix, calathus, docta magistra vie. Hec est pupillis, viduis, iterantibus, egris Mater, consilium, pausa, medela levis. Desperatorum, flentum, turbaminis estum Est spes, est risus, aura serena fugans. Mundi, lapsorum, paradisi, flebilis orci Hec est vita, quies, porta beata, dolor. Hec humiles, inopes, lapsos, peccata, fideles Exaltat, ditat, sublevat, abdit, amat. Debilium, venie, pietatis, virginitatis Est baculus firmus, vena, patrona, decor. Hec peccatores recipit, iuvat atque tuetur, Dum tantum fugiant sub sua tecta citi. Hec castellani servans a demone corpus Ac animam, salvum denique fecit eum. Hec quoque piratam, quod eam reverenter amavit, Eterna vetuit perdicione mori. Hec desperatum pro nati crimine patrem Corporis ac anime mortis ab ore tulit. Iudicis eterni stans coram mitigat iram, Semper pro nobis porrigit illa preces. Hanc igitur, fili, dominam reverenter honora, Fac tua quottidie lingua salutet eam. Iam primam clavem docui te carpere, lector, Que super omne, quod est, sit retinenda tibi. De qua sufficiat. potuissem scribere plura. Que puto pro rudibus utiliora, dedi. Ferre iugum Domini discas in mollibus annis, Moribus ut iustis conficiare tener. Ex veteri ramo poterit vix torques haberi, De facili flecti virga novella potest. Ecce secunda monet clavis decorare magistrum, Quinque modis fieri quod mea metra monent. Primo pacifica vita, sapiente, faceta. Effectus causam dat bonus esse bonam. Signant discipuli morum bene tramite recti, Quod doctor proprius morigeratus erit. Addita stulticie viciisque sciencia multa Huius et istorum non nisi crimen erit. Absint clamores, verridia, bella, tumultus, Si ludis, ludo ponere disce modum. Te laudet stacio, dormicio, sessio, sermo, Non tibi sit nimium risus in ore frequens. Sis ubicunque velis, regimen paciaris honestum, Tam veniendo scolas, quam redeundo domum. Non tibi sit cursus, verridia nulla plateis, Non lapidis iactus non baculique sonus. Nulla canum fiat furiosa citacio, clamor. Sit gressus, gestus, lingua modesta tibi. Si socii faciant nimis intoleranda nocentes, Doctori, tibi non, ulcio digna licet. Instrumenta scolis solacia, sibila, cantus, Talia nulla move, si quis, abesto, movet. Dumque moraris ibi, facienda comestio non sit, Non miranda ferens, non novitate studens. Sis totus coram proprio doctore facetus, Sis inter socios, sis, ubicunque potes. Non coram proprio virgam doctore tenebis, Non baculum, nisi sit congrua causa, manu. Non te presumas in eadem sede sedere, Annuat aut iubeat ni prius ille tibi. Si manibus flores habeas fructusve decentes, Offer ei, capiet, pignus amoris erit. Tam perscrutari quam respondere sedendo Vites doctori, rusticitate carens. Cum doctore loquens caveas os ferre propinquum Ori, ne qua lues eius in ore fluat. Promptus ad obsequium surgas, reverenter honores, Cum coram transit ac ubicunque vides. Ire, redire, sequi te significato paratum, Reddere proficuum, reddere grande decus. Grandius obsequium quo fessior egeris illi, Tanto plus gaude, plus tibi laudis erit. Semper eum laudes, si quis culpaverit illum, Defendas presens, esto fidelis ei. Semper eum dominum simulatque vocato magistrum, Totus honor tuus est, cum decorabis eum. Nitere propter eum reliquos decorare magistros, Laudem pro modico lingua faceta meret. Si comitaris eum, fac ne sis previus aut par, I post non longe, ne quasi solus eat. Si magnus dispar fueris quandoque magistro, Ferme, non penitus te decet ire parem. At dum discipulus doctoris dogmate degis, Si quoque rex esses, usque preire cave. Si post te videas venientem, comminus here, Cede, salutatus transeat ille locum. Si quid eum stantem vel euntem poscere flagras, Nunquam post dorsum, verba sed ante feras. Cuius velle sciens sine iussu perfice promptus, Non "heus" aut "domine" redde vocatus ei. Si cum quo loquitur, caveas accedere sponte Verba nec auscultes, que referuntur ibi. Illo si coram liceat tibi forte sedere, Sic sedeas, ne sis in cruce crura tenens. Versus eum versum caveas ostendere tergum. Surgere letanti fronte paratus eris. Sermones aliis si permiscere videbis, Fac, comitatus eum, ne videare loquax. Ille velut dignus sexus utrosque salutet Et resalutet eos, sit tua lingua brevis. Eius de manibus si quid cecidisse videbis, Surripe continuo, porrige promptus ei. Virgam, cultellum, vel quid si porrigis illi, Partem porrigito, que magis apta capi. In thalamo clausum si forte poposceris illum, Ostia non subito te reserare decet. Primo significes pulsu vel voce citando; Rusticus ac audax, ni facis istud, eris. Non per scissuras spectes, quid fecerit ille, Et non auscultes ceu latro verba latens. Quandocunque tuum doctorem surgere cernis, Ut decoret quenquam, tu quoque surge simul. Si verris aut si qua moves aut excutis ipse, Fac pulvis coram. ne moveatur eo. Si quid dedeceat doctorem forte videbis, Hinc illum caute sollicitare decet. Corpore defectus aliquos si forsan habebit, Nec coram nec clam rideat ullus eum. Plus anime titulus quam carnis forma notetur, Non ridetur homo taliter, immo Deus. Non furiosus ei conare resistere verbis, Eloquio dulci vince benignus eum. Ne sis in motu coram doctore legendo, Non linguam digito velle iuvare decet. Ipsum diligito, metuas, pro patre teneto, Cum tibi sit vere moribus, arte pater. Dat tibi divicias thesauri nobilis ille, Cui conferre nequis istius orbis opes. Corporeis rebus genitor tua corpora pascit, Perpetuis animam sed fovet ille cibis. Non solum fueris coram doctore facetus, Fac mores laudet sexus uterque tuos. Ablue mane manus, faciem, si tempus habebis, Tegmina membrorum, membraque munda tene. Imbre scolas madidus non intres vel nive tectus, Ut potes, excucias excucienda prius. Ex te si sputum vel si qua superflua pellis, Qualiter eicias aut ubi, cerne prius. Nulla lues naris vel defluat oris ab alto, Ne male quo casu quid maculetur ea. Cum sociis ludens ludo paciare faceto, Non aliis tua sint dicta vel acta rubor. Tunc animum, si te socius derideat, arce, Ne pluris risus causa sit ira tua. Est pro villano villanum reddere stulti, Non paciens, sed agens rusticus esse meret. Ex sociis si quis paciatur, fidus adesto, Promptus ad obsequium conpaciare, iuva. De te mente tua vertas, fore quicquid agendum Velles in simili condicione tibi. Doctorem modus est, si vis decorare, secundus, Ut discas totis viribus ipse tuis. Nam bene si disces, poscetur quis tibi doctor, Doctoris laudes inde sequetur honor. Te bene discentem bona quattuor ista sequentur: Laus, decus, utilitas, primitus fama tibi. Hec eadem proprium doctorem deinde sequentur, Qui splendore tuo glorificatus erit. Caros preterea sic letificabis amicos, Ut de te sperent lucra decusque sequi. Denique confundes inimicos absque reatu, Fama tue quociens laudis adibit eos. Non aliter melius confunditur invidus hostis, Quam quando noscit, quod sapienter agas. Hec sine peccato vindicta fit absque periclo, Rusticitate caret, pondera laudis habet. Intendas igitur studio discendo libenter Nec pigeat magno magna labore peti. Querere ne pigeat thesauri nobile lucrum, Quem fur furari, demere predo nequit. Hunc non grando potest, non alea demere, non vis, Non, quocunque feras, te gravat eius onus. Si quoque contingat bona perdere temporis huius, Nunquam te vita deserit ille tua. Doctor quando docet, sileas, des providus aures Et cor et aspiciat frons tua versus eum. Non nunc illorsum, nunc orsum lumina vertas, Aspectu vario mens variata datur. Scribendi studium vites ceu dulce venenum, Grammaticus fieri dum cupis ipse bonus. Tercius ecce modus decorandi: promptus obedi. Que tibi precipiet, cuncta fidelis agas. Fac cito dilecte, facie sine murmure leta, Non excuseris, quando favere vales. Non excuseris, nisi sit iustissima causa, Si quid prosit ei, stare vel ire iubet. Consilium doctoris habe, fac missus ab illo Promptus eas, redeas et sapienter agas. Quando reversus eris, referas rem protinus illi, Ne corvo factis assimilare tuis. Aptum doctorem nunquam mutaveris ab re, Ut fedans multas ne videare scolas. Cunctis postpositis ad eum procurre vocatus, Non, quid vult, aut cur te vocet ille, petas. Ante quidem solitam tibi si contingeret horam Cedere, fac doctor annuat ante tibi. Cum recipis ferulam, reverenter porrige stans ir Ac discipline cuilibet aptus eris. Ceu morbi causam medicina repellit amara, Verbera sic viciis sunt inimica feris. Verbera doctoris pacienter suscipe dignus, Si quoque non dignum verberis esse putes. Iusta vel iniusta fer verbera, verba magistri Nec dedigneris, sed pacienter agas, In te quicquid agat, intencio sit bona, credas, Cum doctore tuo ne placitare velis. Hostis blandiciis carorum verbera prestant, Que fel salvificat, sepe mel egra fovet. Si te quam reliquos graviori verbere punit, Quod te plus aliis diligit ille, putes. Nam natum, cui plus blanditur simia, pinguem Venator cicius decipit arte sua. Est doctoris amor verus non parcere virge. Quem plus doctor amat, corrigit ille magis. Quanto maior eris, humilem plus esse decebit, Ut te sublimet philosophia magis. Discipuli formam, qui vult bene discere, sumat, Regis Francorum si quoque natus erit. Quarto doctori si reddere poscis honorem, Sit merces alacris, integra, sponte, cita. Est etenim dignum, quod mercenarius omnis Pro mercede sua premia digna ferat. Qui cito, letanter, plene dat, tempore, bis dat. Qui facit econtra, rusticus esse meret. Solvere doctori qui negligit aut dare non vult, Se quam doctorem negligit ille magis. Doctori causam prestat turbaminis ille, Sepe suos nummos hic petit, ille rubet. Discipulum talem vix doctor diligit ullus, Sepe libris spoliat, sepe repellit eum. Ergo citus solvas, sic apparere magistro Coram securus de racione vales. A doctore datur possessio nobilis intus, Cui data conferri premia nulla valent. Quinto largiri nitaris munera sepe, Munere quam precio plus decorabis eum. Doctorem gratis est lucrum vincere donis, Denarius solidum dans racione datur. Inter discipulos sic te cognoscet, amabit, Omnia sic poteris poscere tutus eum. Tucius accedes ad eum, tibi nulla vetabit, Si que iusta liquent, si vel honesta petes. Sic te nitetur cura maiore docere, Sic tibi subsidium consiliumque dare. Si legis assidue, sic tercia clavis habetur, Quod duplici fieri dat mea Musa modo. Primo suppresse, nullo clamore legendo, Vox intellectum prepedit alta suum. Lectorem proprium ledit modus ille legendi Impedit et socios, mens studiosa quibus. Post hec distincte, quicquid legis ipse, legendo, Ut melius capias corde, quod ore legis. Ut melius capias, reliquis cor surripe curis, Discere totalis sit tua cura simul. Non te decipiat vigilandi tempore somnus Nullaque pigricies sit tibi causa nocens. Fac tua sepe scole tibi sint viridaria festa, Libri sint viole, lilia pura, rose. Mentis tota tue sit delectacio prorsus Leccio, ne pereant tempora cara tibi. Si quandoque tamen piget, interpone quietem. Continue tensus molliter arcus agit. Cum tempus fuerit, solacia quere modesta, Post hec ad studium, cum petit hora, redi. Detur hiems, estas, autumnus verque labori. Perdita restitui tempora nulla valent. Ne vanus fias, consorcia despice vana, Moribus et studio consociare bonis. Vana super speculas raro spectacula queras, Fac lateas pocius, clarius ipse leges. Utque legas melius, victu tibi sobrius esto, Crapula discipulis ebrietasque nocent. Custodi libros. est querere perdita tarde. Qui bene conservat, rem reperire valet. Dedecet inmundis manibus te volvere dicas, Munda petunt mundas sepe voluta manus. Clavis quarta monet dubitata rogare frequenter. Omnis enim patefit sepe rogando via. Doctorem, socios, doctos contabere sepe, Et minimos eciam, discere si qua potes. A minimis dubitans non dedignare doceri, Ut sublimeris tucius, ima petas, Damnans elatos. est indignacio stulta, Nam facit indignos nobilis artis eos. Te quoque si socius dubitans interroget ullus, Doctus eum leta fronte docere velis. Hec tria te moneo, vis quando rogare magistrum: Primo suppliciter lingua benigna roget. Impetrat auratum responsum sermo benignus, Mel cor dulcorat, mollia dura movent. Conveniens tempus rursus discerne facetus, Est sermo verax: "Omnia tempus habent." Demum cerne locum. sapientis ubique rogare Non est. vult certum res sibi certa locum. Clavis quinta monet retineri dogmata mente, Qua sine patrande perditur artis opus. Hanc querens perlecta legas repetendo frequenter. Acquirit stabilem leccio crebra locum. Sepe docens alios melius possessa tenebis. Artem distribuas, plus erit aucta tibi. Ut quoque plus memores, cum multis plurima confer. Ex ferro ferrum sic tenuatur enim. Si repetis, repetita doces confersque frequenter, Hec mentem memorem sepius acta dabunt. Clavibus his habitis poteris reperire sophiam, Qua decus et lucrum sub tua tecta fluent. Iam rudibus claves patuerunt quinque sophie. Doctorum regimen dat modo carta sequens. Hec tria prudenti sunt observanda magistro, Quis sine non tanto nomine dignus erit. Doctor discrete se primo corrigat ipsum, Sit sua discipulis vita magistra suis. A viciis caveat, virtutibus hereat, absint Fastus avaricie luxurieque fimus. Doctorem dignum non sola sciencia reddit, Moribus ars sterilis est olus absque sale. Se bene doctor agens duplici fit dignus honore Ac peccans duplici verbere dignus erit. Ergo viam rectam capias sine crimine primus, Et sic secure corrige, solve, liga. Est scriptum: gratos fructus bona parturit arbor, Nam talis fructus, qualis et arbor, erit. Victu, vestitu te, ceu res poscit, honores, Discipulis honor est nam tuus omnis honor. Non homo plura valet quam se facit ipse valere, Glorificat dignos vestis honesta viros. Vestes non curtas, sed tamquam clericus esses, Longas et latas sufficienter habe. Femineos comptus, longos fuge ferro capillos, Omnia vana cavens artis honore tue. Fac sapienter eas, decet ut, sociatus honeste. Norma magisterii querit honore frui. Doctores, socios artis decorabis amando Ceu caros fratres invidiamque fuges. Non tua sublimet te vox nec deprimat illos, Non detractoris more nocere iuvet. Artis fac studium, non sollicitamina falsa, Discipulos multos accumulare tibi. Dum decores artem, decus ars dabit et bona lucra. Qui caret arte bona, vivere fraude parat. Moribus ut proprios informes - ecce secundum - Discipulos. artes moribus absque nocent. Evulsis viciis virtutes insere liber, Ne timeas pravos fuste domare tuo. Ne paciare malos laxis transcurrere frenis; Quando recalcitrant, utere calcar eis. Si quis et indomitus pharaonis corde potitur, Morbifera pocius peste carere velis. Fermenti modicum paste corrumpere molem Ac solet inmensos parvula flamma rogos. Ne timeas, ut deficias pellendo venenum. Usque iuvat dominos ars bene recta suos. Discrete caveas, ubi, quando, qualiter, ex quo Discipulum ferias, ne furat ira nimis. De digitis baculum feriens ne feceris ipse, Ni penam secum participare velis. Quantumcunque potes, viciis prohibeto potiri. Si facis hoc, eciam celica regna meres. Qui datus est heresi, fac ne tua tecta subintret, Demone displiceat forcius ille tibi. Fur, taxillator, pathicus, rixator, adulter Absint, ne viciis hos paciare frui. Usu si quis habet Domino maledicere celi, Aut domitus redeat aut refugabis eum. Si quis patre carens matri maledixerit usu, Ceu pater hoc illi ne paciare scelus. Maiores nunquam toleres violare minores, Extinguas strepitus, prelia cuncta manu. Discipulos in pace tene, verridia sterne. Est ubi pax, studium pingue vigere valet. Quantumcunque vagos poteris prohibere vagari, Rustica neve velis dicta vel acta pati. Moribus et studio laudans hortare iugatos, Blanda verecundis sit pia lingua piis. Plene solventes et munera grata ferentes Cognoscas, decores, auxilieris eis. Munera suscipiens plene laudare memento, Fac, ne dent frustra munera grata tibi. Nam recte, qui sic faciunt, addiscere querunt, Tales sunt digni laudis, honoris, opum. Instrue, sollicita, moneas generaliter omnes, Ut studeant, caveant et sapienter agant. Fac memores hortatus eos, bona quanta sequentur, Intima si repleant uberis artis ope. Prememores, que lucra, decus, que gracia, que vox, Quantus apud mundum fructus apudque Deum, Quis honor, ex caris quod erit solamen amicis, Si bene discendo se sapienter agant. Plus quandoque valent quam verbera talia verba, Accendunt, animant ad meliora bonos. Premonitos facias, si quo transmiseris illos, Laudet ut actores ordo modusque suos. Nulli vicino prorsus paciare noceri, Plus prope vicinus quam procul orbe parens. Inter vicinos resonent bona cantica de te, Hii prodesse valent hiique nocere tibi. Si multos tecum ducis sociandus ab illis, Ordine premoneas utque decenter eant. Fac thalamos propria presencia sepe requirat, Ut videas, quid agant. plusque timoris erit. Moribus errantes quos videris, argue tute, Sepe pigros stimules indomitosque domes. Sint alienigene cure tibi, sis pater illis, A patria moti qui tua tecta petunt. Omnes sepe mone Domini mandata timere Atque quod inpensent de meliore via, Missas, sermones ut vel loca sacra frequentent. Sepe valet monitus ad meliora frequens. Ieiunandorum prenuncia lingua dierum Sit tua discipulis, prosit ut illud eis. Dilige ceu natos, horteris, dirige, serva, Hospicio ne sint ulla pericla, cave. Sollicitudo frequens tibi sit, ne culpa tuorum Det subito casu damna dolenda foco. In thalamo, sapiens, ubi videris esse periclum, Candele prohibe ne teneantur ibi. Ut decet, hospicium te mundificare iubeto. Hospitis est mundi nuncia munda domus. Pulcra decet sedes, cui congruit, alta magistrum Discipulosque decet ordine banca tuos. Omnia quod vir sis tua dent decorabilis acta, Laudant actores ordo modusque suos. En sit postremum tradendo viriliter artem; Quattuor hec racio postulat esse modis. Primo continues studium, dum tempora prestant, Aut alios doceas, aut tibi sepe legas. Fac tibi sis merita dignus mercede recepta, Ars tua te laudet, ditet, honore levet. Exige sic faciens mercedem more virili, Nam mercede carens pena dolenda labor. Ne spernas inopes, quamvis non solvere possint, Pro quibus arca Dei munera multa dabit. Si quis in extrema sit paupertate gravatus, Induc discipulos huic pietate frui. Promoveat properata tuos doctrina scolares, Qui sint in populo lux tibi, fama, decus. Non igitur pigeat pondus sufferre laboris, Ne stertas tempus, cum vigilare petit. Desine, cum studii te postulat hora, vagari, Mus furit et ledit, cum catus omnis abest. Ebrietas non inpediat nec crapula mentem, Subdita corda gule victa vigore carent. Et te si quisquam dubitans interrogat ipsum, Dulce satisfaciat lingua suavis ei. Preterea doceas distincte cuncta legendo; Ordine si careat lingua, placere nequit. Confusus sermo non det pro luce tenebras, Absque modo fusus tedia sermo parit. Nunquam verba vigent non intellecta docentis, Fructificare negant semina sparsa male. Ante quidem quam lingua scolis documenta seriscat, Hiis primo metris invocet illa Deum: "Matris amore tue michi sit tua gracia, Criste, Ut mea fructificet nomine lingua tuo." Post hec incipiens suppressa voce docere, Paulatim tenuet lingua perita sonum. Quantumcunque potes, dicens immobilis esto, Exterior vagitas cor notat esse vagum. Non tua membra tibi sint instrumenta loquendi, Nam soli lingue convenit illud opus. Tercius ecce modus: studeas tibi sepe legendo, Provideas, erret ne tua lingua docens. Ad fora stultus iens stultus remeabit et inde. Post non penituit, qui fuit ante cavens. Testibus atque bonis racionibus esto paratus, Proficit armorum copia grata viris. Cura scribendi non desit, cura legendi - Leccio - negligitur, scribere quando viget. Quarto continuo Latinis tempore verbis Hospicio cunctos omnia coge loqui. Nostre nunc claudat, discrecio limina Muse. Omne, quod est nimium, tedia ferre solet. Iste liber merito sit Vita scolastica dictus. Sit Iesu Cristo gloria, laus et honor. Hec Bonvicinus de Ripa, noscere lector Si vis, conposuit carmina dante Deo.