CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus BONVESIN.carm-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONVESIN.carm-01.xml.
Hic legat et relegat quisquis solatia querit, Ceu menses voluere suum deponere regem. Conveniunt, livore suas dictante querelas Nequiter effundunt. Primus fert talia Februs Ceno fedatus caligas et utrosque patitos: "Ecce, quis est Ianus? quis eum sine fine super nos Constituit, tanto cum non sit dignus honore? Nam, nullum fructum pariens, nil utilitatis Efficiens, poscit, recipit, consumit habunde; Nil dat ni glaciem, fluxum nivis atque pruinam. Tam sevum, tam grande gelu parit ille malignus, Quod meus axis onus sentit, nimiumque gravatus Compescor dolore, gelu. Sed is ocia solum Solus amat; nostro fruitur sua vita labore; Et quia sum vicinus ei, quia parvulus assum, Me premit; et quanquam vites cum falce putare Incipiam, quarum fructu sibi postmodo gaudet, Me tamen ingratus pro nullo pondere ponit. Cur nimis indignor? Quoniam sum dignior illo; Nam ver incipiens hyemem depello malignam. Mortem signat hyemps anime, ver fertile vitam; Sic sapiens hyemem fugiat, ver fertile carpens, Linquendo vicium prorsus, virtute vigendo. Exemplum quoque do, cum vites amputo falce, Ut crimen sapiens sic amputet omne fatendo Presbitero proprio: cuius mandata tenendo Salvus erit et celestia regna tenebit. Exemplum nullum Iano probitatis inheret, Ymmo nequitie. Cur ergo michi dominatur Pessimus ille canis? Cogatur linquere regnum Ac decernatur de nobis dignior unus". Martius irato vultu sparsusque capillos, Totus turbatus, cui creber anhelitus instat, Os aperit tumidum, clamoso turbine fatur: "Quis dedit ut Ianus, gelidus, piger et sceleratus, Prodigus et mensis nichili cunctisque nocivus, Quis dedit ut nobis dominetur pessimus ille Tyrampnus? Per nos rex non fuit ille locatus; Ymmo dolis habuit regnum sed non ratione. Ergo quid hoc patimur? Regno privetur ab isto. Nil facit ille piger nisi nostros carpere fructus. Vites extendo; sero lina, legumina campis; Herbis, arboribus cunctis iam prebeo vires, Oppressit sevo proprio quas tempore Ianus; Iamque vigent foliis et floribus, ac redolentes Apparent viole, nova gaudia significantes. Hoc est exemplum: qui vult sibi gaudia vera, Floreat et vireat virtutum fronde vigendo, Ut sua vita bonum reliquis bona prestet odorem. Planto novas vites, ut det nova vinea vinum; Ingrato Iano mea dextera seminat ortos Fercula prestantes humane progeniei; Tunc opus inveniunt inopes, quo lucra parantur, Quos tenet oppressos nimio pre frigore Ianus; Ad nostrasque manus maior quadragesima fertur, Inducens homines ut crimina confiteantur Peniteantque mali. Sed quid facit advena Ianus Cur laudem mereat? Post nos fuit ille repertus, Qui nunc prepositus nos contra iura cohercet. Cur ergo patimur Iani crudelia regna? Prorsus ab arce ruat et precipitetur ad yma". Floribus ornatus loquitur festivus Aprilis: "Si Ianus per se sua regna relinquere vellet, Cum non sit dignus nec nobis denique gratus, Urbane faceret. Vetat alta superbia Iani Se flecti, qui vult potius moriamur ut omnes Quam se deponi. Nullatenus hoc tol[l]eremus. Cur dignus regno nulla racione videtur Plus nobis? Quia non sensu nec more nec ortu, Non exercicio superat nos; sufficit illi Quod tenuit s<c>eptrum dudum. Quo dignior illo Sum multo, quia pro glacie, quam parturit ille, Do frondes, do temperiem pro frigore duro, Pro nive do flores, pro bruma semino rorem; Iamque reviviscunt campi, viridaria, prata; Iamque boves et oves pascuntur gramine, fronde; Omnia florescunt, cantat phylomena suave, Ac omnes letantur aves; aperitur et omnis Leticie facies. Poscit mea limina Pascha, Quando resurrexit Dominus; quicunque venire Ad Pascha celeste petit, quod fine carebit, Dum vivit, per eum fiat quadragesima talis, Ut sit dignus eo. Per me bona plurima fiunt: Fructibus a propriis omnis cognoscitur arbor; Ergo quam Ianus sum dignior in dominatu". Taliter alloquitur extenso gutture Maius: "Ianus continuo de regno precipitetur, Cum nos fructiferos sterilis derideat ille. Ulterius renuo sua seva gravamina ferre: Nam nichilum faciens est inportunus, et omne Quod vult nos cogit sibi tradere, nil prohiberi Quo gaudet Ianus. Fit caseus optimus a me Et fenum quo pascit equos; ingratus et ille Quod sibi porrigitur a nobis, dissipat omne; Nil nisi tristitias nobis parit ille malignus. Maturans fruges ego sum; iam florida vitis In tantum redolet, quod vinea propter odorem A se bufones, serpentes effugat omnes. Panicum, mileum iam semino, tondeo lanas; Cerasa iam matura patent maturaque fraga; Prorsus odoriferas candentes et rubicundas Multas <s>par<g>o rosas; iam lilia candida parent. A quo dilectus Deus est et proximus, ille Ceu rosa resplendet, ceu lilia candida candet, Pro Christo servans sine crimine virginitatem. Hec ego; sed Ianus quid agit? petit otia sola, Que viciis assueta suis alimenta ministrant. At curosus ego, iusto dans menbra labori Militiamque gerens et equis facetus et armis, Defendo patriam; iam ver abit, [et] incipit estas. Sed Ianus nichili nomen fert officiperdi". Iunius alloquitur pre magno caumate lino Indutus solo, nudo pede, corpore fessus: "Quis Ianus? Pro quo tanto sudore laboro, Messem falce seco, frumenti grana repono: Unde facit sucos in sero perfidus ille Triticeumque facit panem nec sum sibi gratus. Amplius ingrato maturo legumina Iano, Pro quo quidquid ago totum me perdere cerno: Nam non dignatur saltem michi reddere grates, At pocius me pro nichilo reputare videtur. Merces est talis, dominus cui servio qualis: Nil pariens nil dat parientibus omnia nobis. Preterea matura meo sunt tempore mora, Prunaque iam parent estu, iam[que] poma patescunt; Ille nivem, glaciem solum parit atque pruinam. Cur ergo patimur Iani sevissima regna?" Iulius assequitur quasi nudus, pulverulentus, Et multum queritur de Iano talia dicens: "Ecce, ligoniso, multoque labore laboro, Sol mea menbra coquit, laxat mea corpora sudor, Panem quem comedo mereor, sed Ianus ad ignem Presidet et nostro vivit gaudendo labore. Plus meret omnis homo manuum vivendo labore Quam mendicando vel vi reliquis rapiendo; Et dare quam ca[r]pere legitur plus esse beatum. Ve qui se pascit alieni pane doloris! Dat labor ardentem, gelidam dant ocia mentem. Ergo beatus ego, non Ianus, pastus, ut orbis Efficitur, dapibus alienis, ocia querens. Nil meret in sero, vitat quicumque laborem. Ac ego non tantum proprio me pasco labore; Ymmo multiplices pario fructus, pira, poma; Copia mororum, prunorum multa videtur; Agresta pullisque novis fecundus habundo; Iam matura <michi> patet uva domestica quedam. At nullum fructum Ianus sterilissimus affert. Est tradenda rogo fructum que non parit arbor; Sic et comburi Ianus dignissimus esset". Palidus Augustus facie, tamen intus iniquus, De Iano queritur: "Quis Ianus? quid facit ipse Cur laudem mereat? Quidquid fit perditur illi, Qui facit omne malum, nulli placet, impedit omnes. Indignor, quoniam, bona plurima me faciente Et Iano nullum, me subiugat atque molestat. Sed cur hoc patimur? En vivit prodigus ille, Multa rapit, nil dat, large petit absque rubore. Cur, ipso faciente malum, nos sub pede calcat, Et premit ut servos viles vilissimus ille? Panicum, milium, fenum maturo secundum; Uve pinguntur; <in> aquis iam macero linum; [Nullus tollet aquam fuerit cui copia vini] Pruna Damascena, ficus et Persica pando, Sic et avellanas et amygdola sana comestu; Incipit autumpnus, qui multis fructibus uber. Hec ego; sed dicat Ianus, quid fecerit umquam: Omne malum tantum. Numquam se corrigit ipsum; Ergo cadat Ianus, rex alter <et> instituatur". At post Augustum September talia fatur: "Ve michi! quis Ianus, sub cuius pondere pressus Tamquam servus ego? Per me bona plurima fiunt, Quis fruitur Ianus. Recipit tantummodo, nil dat; Est eius reserata manus, qui porrigit, illi, Sed dando clausa; cupidus simul est et avarus, Ingratus, ganeo, tyrampnus pessimus, asper; Nil dans nil<que> boni pariens, sed crimine vivens, Nos ridet licet innocuos et sub pede calcat; Strictior ad dandum, sed largus ad accipiendum, Perfidus, occultus, brutus, villanus habetur. Sic Ianus; sed fetus ego bona plurima spargo: Panicum, milium, matura legumina trado Que medio ventris oculos dicuntur habere; Vinea matura mustosis affluit uvis; Iam vegetes, tina, iam torcularia plena Preparo, iam mustum fundo, castanea pulcra Iam maturantur, ficus siccantur, et omnes Maturo fructus hyemales, quos fero Iano, Ac agriculturas facio, qui[b]us semina prima seruntur; Iamque nuces propriis de plantis excutiuntur. Ergo michi Ianus conferri nil valet ipse". October sequitur facie mustosus et inquit: "Multiplicis vinum do Iano maneriei; Colligo poma, pira, marona<que>, que penes ignem Ille sedens comedit, nichil<um> michi retribuendo. At nichil ipse facit, sed nostris fetibus utens Ignem cantat apud, tantum solacia querit, Deque nichil nostri curat sudore laboris, Plurima consumit, numquam vult ad rationem Se poni, sed pro nichilo nos computat omnes. A nichilo domino nichili retributio surgit; Tyrampno misero non stat securus adherens; Quo magis ingrato servitur, perditur hoc plus; Servi[vi]mus Iano gratis, nichilumque meretur, Serpentem<que> sinu nostro nutrire videmur. Ergo ruat Ianus, dimittere regna coactus". Ecce November ait: "Porci sale condio carnes, Quas in succiduo comedit sepissime Ianus; Rapas et napos extirpans porrigo Iano, Unde paratur olus cum multe maneriei Carnibus, unde replens ventrem solatur habunde. Omne malum sed Ianus agit: succrescere frigus Imperat intensum; cur cogor linquere fetum Autumpni, cursumque sui properare rigoris, Ac hyemem sterilem cogor violenter inire: Propter quod claret Ianum nimis esse malignum. Donec erit dominus, crescet tribulatio nostra; Ipso deposito pax nobis multa vigebit". Postremo loquitur vestitus vulpe December: "Nullo facta modo Iani tol[l]erare valebo: Nam nimium mea dorsa gravant sua pondera seva. Tantum frigus agit, <quod>, sum quia proximus illi, Sentio grande gelu: pravo nocet esse propinquum Vicino. Quicumque potest, se separet inde: Stans prope serpentem securus non bene dormit. Omnibus ille prior posuit me posteriorem; Hoc ego non patiar quod sit prior: advena cum sit, Posteriore loco debet de iure locari. Rursus non partu fructus, sensu, probitate Me superat: cur post ego sim, sed is ante locatus? Id quod agit, nichilum. Nichil est ex quo nichil<um> fit. Ergo nichil Ianus, cum nil agat; ergo meretur Pro nichilo poni claudique sub ima profundi. Sed nos multa quidem facimus: <nam> preparo ligna Tam michi quam Iano; per me siccantur ad ignem Hyle, tuceta, multis quoque partibus hirne. Rursus ago festum Domini ceu virgine nati, Qui Deus est et homo, quo gentes letificantur; Ad nostras<que> manus minor est quadragesima ducta, Quam multi faciunt, ut sic sua crimina pellant; Induco multas ad spiritualia gentes: Est opus hoc sanctum Domino super omnia gratum. Ianus ad omne nefas dans se nimis e<s>t sceleratus; Ergo ruat penitus, cum non sit vivere dignus". Quisque voluntatem propriam patefecit, et omnes, Una concordes strepitum pedibus facientes, Vocibus ad celum transmissis undique clamant: "Ianus queratur! Ianus moriatur!". Ad arma Omnes discurrunt. Februs prior accipit illam Falciculam, cum qua vites putat; ecce secundus Martius est clangore tube resonando secutus; Tertius Aprilis ramum vexillifer offert In vice[m] vexilli florum variamine plenum; Accedit iam Maius eques splendentibus armis Omnibus armatus, campo temptoria tendens; Iunius <en> cum falce sua, cum qua resecare Est segetes solitus, properat; sumit [at]que ligonem Iulius iratus; Augustus, sit licet eger, Cum baculo veniens, cum quo substentat, iniquo Accedit vultu, baculo multumque minatur A longe Iano; maleus quoque ligneus, unde Stringuntur vegetes, dextra Septembris habetur; Octobris manibus portatur pertica longa, Qua marona suis de ramis excutiuntur; Carnificis cultrum capiens<que> November acutum, Quo porcos iugulat, Ianum iugulare minatur; Ecce December habet qua scindit ligna securim, Cum qua proposuit Ianum mactare repertum. Iam cuncti menses armati talibus armis Convenere simul. Resonant clamore, tumultu, Et clangore tube patitur quasi terra tremorem. Post strepitum nimium fingunt se querere Ianum; Exclamant: "Ianus non vivat, sed moriatur!". Interea Ianus, tractatus nescius huius, Secure cantans ad pir solando sedebat; Sed postquam strepitum sensit manare tumultum, Territus exurgit, multa[m]que gravedine clavam Accipit in dextra forti, tensoque lacerto Ag<g>ressus menses, insultum terribilemque In medio faciens, confecit protinus omnes, Ipse furens solo prostravit et agmina vultu. Abiuncti menses magnoque pavore trementes Abiciunt gladios, exturbo turbine strati[s]; Iam victi cessant, clamor silet atque tumultus. Tunc Ianus victor turbatus mensibus inquit: "Ecce, quis est qui me solito depellere regno Nititur? Hic ego sum: qui vult, appareat: ecce, Hic assum presens. Quisquis de me mala dixit, Aut neget id quod ait aut exulet aut moriatur. Quid michi post dorsum clamatis more canino? Cur michi detrahitis? Vos hoc tractare coegit Solus livor edax, vitium culpabile valde. Qui proprio domino clam detrahit et maledicit, Proditor et falsus vere nimis est reputandus; Infidus servus penam pro laude meretur, Laudibus et dignus et honore fidelis habetur. Qui mordens est clam, canis est et pessima serpens, Sed clam corripiens bonus est et fidus amicus. Est subiectorum dominos reverenter amare, Est detractorum solo livore nocere, Est sceleratorum domini gaudere ruina Ac illum contra nova crimina fingere, nugas Et causas falsas, mendacia, murmura, fraudes. Vos contra stimulum tractastis calce ferire: Puncture; penam vos est sentire necesse. Laudastis vosmet - proprio laus ore liquescit - Et me culpastis nimium, quia vito laborem Et non fructifero, nil do sed carpo, quiesco, Quero, consumo, canto, solacia quero. His contradico: manuales non decet esse Reges; fructifico faciens connubia multa, Per que cotidie mundus crescens renovatur, Per que compleri regnum celeste valebit. Tracto, sedens ad pir, quis campus restat arandus Aut in quo campo que debent semina spargi; Aut agriculture quid opus sit, consilium do; Et duplici vultu transacta futuraque specto: Aspicio retro mea suscipiendo tributa, Ante quidem specto subiectis precipiendo Ut bene seque regant et fructificando laborent. Ergo fructifico: nil est quod dicitis ergo. Rursus honorifice vivens solacia quero: Nam mos est regum solari, leta videre Et letam vitam semper deducere large. Me quoque culpastis, quod largus in accipiendo Nil do nec grates refero. Respondeo vobis: Non est mos regis subiectos gratificari, Dum tantum dimittat eis que sunt sua iure. Si glaciem, si trado nivem spargoque pruinam, Frigus et intensum facio, non est mea culpa. Quod Deus officium commisit, me faciente Non onus est sed honor; per vos michi copia rerum Detur, ut intensum valeam depellere frigus. Exemplum quoque do genti, quo Tartara vitent, Dentium stridor ubi fit <et> intol[l]erabile frigus. Si quoque tunc inopes habeant quod displicet illis, Nullus in hoc mundo vivit, qui semper habere Possit quod cupiat; patientia compleat omnem Defectum, per quam possunt eterna parari Gaudia, post mortem perfecte continuata. Advena non ego sum. Vester concivis habendus Assum natura, quem plus sapientia dignum Fecit quam reliquos; et ob hoc meus induperator Numma, videns quod nullus erat dignus dominari Ex vobis, me preposuit regemque locavit. Non igitur fraude sum rex, sed iure statutus; Non sum tyrampnus, sed rex dyademate dignus; Non prece nec precio sum rex, ymmo probitate Et bonitate mea. Deponere me voluistis Invidia solum; semper mea regna tenebo Vobis invitis. Vulgariter est quoque dictum: 'Quisquis habet, teneat'. Vos que sunt vestra tenete: Quisque suis rebus contentus debeat esse Nec propriam falcem trahat in messes alienas. Quis Februs curtus, reliquis qui peior habetur, Quem prope me posui, qui me clam mordet acutis Dentibus? Et quare loquitur reticenda December, Qui nisi frigus agit - ego non -, qui tempore cuncto Posteriore loco positus stetit ordine nostro? Quid novitatis ego feci, cur sim removendus A solito regno? quod crimen, dicite, feci? Numquam cernetis tempus, quo regna relinquam. Preterea mors vestra foret, si linquere regna Cogerer. Et quare? Quoniam contentio magna Inter vos esset de regno, magnus et error; Vos non sufferret concordes ambitus esse; Hoc ne contingat est ergo pro meliori. Preterea quia sepe vaco, spaciumque gerendi Tractandique bonum vestrum cognoscor habere Plus vobis, quibus est peragendi cura laboris. Rursus terrarum rectores tempore Iani Incipiunt regimen. Cur dicor nomine Ianus? Ianua sum, quoniam per eam rectoribus est mos Intrent ut regnum. Sic ergo per has rationes Sum rex et digne sum primus in ordine vestro". His dictis reliqui menses, terrore trementes Sub Iani clava mortemque pavore timentes, Stant muti flexa facie, testante rubore<m>. Tunc alacri facie contra festivus Aprilis Festive loquitur, ut Iani mitiget iram, Dicens: "O Iane, rex insuperabilis, audi Et precibus nostris intendas, te rogitamus. Ut parcas nobis, nostram nos dicere culpam Atque satisfacere sumus et parere parati Mandatis. Nos penituit; miserere! Rogamus Ne sis attendens nostris defectibus; iram Subtrahe, Iane, tuam; faciem tu flecte benignam Nobis. Nam quod nos vice <sic> peccavimus ista, Non ita nequicia fuit hoc ut simplicitate: Ergo te vincat patientia, maxima virtus. Nunquam nos alias hoc fecimus: hac vice prima Parcas subiectis; numquam peccabimus ultra. Nostro defectu bonitas tua non minuatur: Non decet ex minimis irasci nobilitatem. Vulnere pro modico bona num<quam> perditur arbor; Queque super firmum fundamen condita turris Firma manet nec pro vento prosternitur omni; Non pro passeribus sinitur quin arva serantur, Nec propter muscam fit temo volubilis usquam; Permanet illesa spinis rosa, nilque decoris Amittit spinis nec odoris, nilque valoris. Sicve tui bonitas inter nos fulgida sistat, Et redolens vigeat. Lux solis non tenebratur Stellarum radiis; sic et sapientia Iani Pro nostris factis numquam sua lumina perdat. Noster defectus non turbet nobilitatem, Iane, tuam: tua nos vincat patientia magna. Hec postponantur, hec nunc in pace quiescant; Pro nostro domino volumus te semper habere, Semper obedire reverentius et decorare Et te perpetuum regem clamare libenter". His dictis Ianus facilis vultuque benignus Flectitur, et menses nimio terrore paventes In se iam redeunt, Iani cessante furore. Exclamant omnes: "Vivat per secula Ianus! Vivat rex noster, gaudens letetur habunde, Et rex perpetuus firmetur protinus, et qui Huic contradicet non vivat sed moriatur!" Tunc fit continuo contractus publicus, ut sit Perpetuus rex et dominus; se quilibet horum Obligat et iurat spondens attendere pactum. Quisquis vult aliquod dubium tractare vel altum, In primis monet hec hystoria premeditari Et spectare rei finem, sapientis habendo Consilium firmum, per quod deliberet ipse, Ne male presumens temerarius esse sciatur. Principium, medium, lector, plus aspice finem: Sic et in eternum tutus sine crimine vives. Bonvicinus ego tibi do viridaria pulcra: Inveniens flores et fructus, elige que vis; Exores pro me, sit laus et gloria Christo.
2. epilogus Qui scripsit scribat et omni tempore vivat; Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor. Hystoria finita sit nobis bona vita Ac bonum vinum cum Iano ante caminum, Sepius infusum patrum sequentibus usum, Recte vivendo, neminem male stimulando.