CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus BONI_VER.vero-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/BONI_VER.vero-02.xml.
Interea Christi sonuerunt funera mundo; Sternitur unde telluri et pectora tundit Dilaniatque genas; vite spiramina mallet Inpendisse neci Christum quam morte teneri. Atque refert: "Quid Christe Patri, quid conditor orbis, Humani factor generis? Quid et inpia Parca? Ipsa licet nulli parcat, tibi parcere saltem Debuit! Heu dudum scripsi, mirabilis Heros, Ut tu iudeos fugeres et regna subires Hec mea tecta, lares ac horrea queque tenebam. Obtulerat mihi quidquid erat; satis illud et ipsi. Que modo te potuit gens improba, gens sine mente, Gens sine iudicio crucis ac suspendere morte? Quis Te non plagnet? Quia corpora visa polorum Te planxere, Iehsu! Tenebrosum vidimus ire Solem luce illa luna mutasseque cursus Et terremotus quales non sensimus ante; Nec natura rei, nisi post tua funera nota est. Vita hominum dulcedo qui es diademaque regum Quam male Te perdit Cesar, Te machina rerum, Te surdus, cecus, leprosus et eger ubique! Illa dies sceleris numero delenda dierum, Infelix et amara nimis! Quid crevit in orbe Illa dies qua facta lues caligoque gentis? Cur tunc flagitio tecum non Abgarus ipse Ipse datus, mea sola salus solamen et umbra?". Talia dum memorat, memorattis sepe diebus, Ecce sub ingenti comperuit ede Tobie, Alterius nati, qui nomine stabat eodem, Ipse Tadeus crucifissi singula narrans Interitum penasque Ihesu; sed rex, ubi novit Illic esse virum recitantem talia, dixit: "Venit qui morbos curabit et ulcera nostri, Plenius ut memori memorat mi pagina Christi". Mox regi accessit iussus tum presto Tobias Et parens rediit sic et fert inde Tadeo: "O vir sancte Dei, te queso accedere; regni Quid velit ignoro; Christum tamen ille veretur Ac Domini vultum secum tenet atque perorat Et longe metuit". Sic dixit. At inde Tobias: "Missus ad hoc veni regemque videre necesse". Ire libet tenduntque ambo scanduntque per aulas Regales regemque adeunt solioque sedentem Aspiciunt. Rex ipse videns assurgit et orat Sollemnem Christi famulum turmeque stupescunt Astantesque urbis proceres comitesque potentes. An Deus hoc statuit quod sic foret ut tibi natus Cresceret infamis, tua ut commissa tulerunt? An modo, siqua salus orbi ventura caduco, Romulee urbi ducibusque et regibus eius, Rex pie quod primogenitus tuus improbus heres Detestanda ferat vel tanta nepharia ducat? Suscitat omne nephas, sculptile fecit et orat Idola, marmoreos vultus, oracula surda; Hinc responsa deum, que lingua et gutture desunt Et que luce carent et sensibus orba recumbunt Et que non vivunt anima nulloque vigore Nature perstant. Legem subvertere curant Et regnum mutare fide populosque fideles Gentili de more facit quecumque vetusta: Tartareos colit ecce duces dominosque silentum Cerbereosque canes, manes flentesque cohortes. Artibus aereis vacat auguriisque sub ipsis Atque matematicis ni cromantica concitat ora Misterium deletque Ihesu vultumque verendum Horret et advertit pretiosi dogma Philippi. Ceditur Attevus presul venerabilis urbis Quem quondam instituit divinus Apostolus illic, Ac simulacra iubet fratrem hic orare minorem Et matri dixisse sue perhibetur honeste: "Aut tu sacrifices statue vel dote recedas Ipsa tua divoque tuo vultuque patenti, Aut tu procumbes iaculis et morte iacebis Qua iacet atheus". Sed postquam hec talia sensit, Non natum revocare valens erroribus actis, Exul ab ede sua, vultu contempta recedit Ierusalemque venit; velut hospes et advena querit Passus ubi Christus, quis sit locus ille sepulchri. Compatitur plagis, fusum plangitque cruorem Inproperat terre spectatque quod ultio fiat Illius et celeris mundo vindicta resurgat. Iam pennata diu ruerat sevissima Fama In partes ubi Titus erat, regnator arene Famosus libyce, tanti discrimine casus Exitioque acto Christi cruciamine diro; Quod Nau genitus Nathan narraverat illi Quem casu Boreas illuc ad littora perflans Impulerat. Grais quamquam de finibus esset, Ierusalem tamen hospes erat legatus ad urbem Augusto pacti stabili pro lege trahenda; Cuius sperabat Titus gaudere medela. Titus et ut novit quod non foret amplius alter Qui sanasset eum qui nec sibi cura fuisset, Ni foret ipse Deus vel quem Iudea peremit, Ingemuit statuitque ulcisci funera tanti; Et cum vindictam pressisset corde sub alto, Seva verecundo discessit lumine lepra Eius ab aspectu, sani vestigia linquens Et forme prestans illi spectamina pulchre. Hic ubi tanta videt Christi miracula morte, Efficitur stupidus quicumque et talia cernens, Moxque Ihesum credit crucifissum Virgine natum Atque fuisse Dei genitum. Sic supplice voce Orat tum atque animo: "Tu iam permitte Marie Nate mi, qui cunta potes, qui rector es orbis Motorum et motor, qui provides omnia solus Distinguisque dies numeris et legibus evum Imples, ulcisci rursus tua funera presta". Sic ait et frater succursum poscit ab urbe, Imperii vires irritans atque senatus; Miratur frater, mirantur rostra curules Patriusque urbis prefectus et inde tribunal Atque magistratus, capitolia, curia, Roma Invasisse hostem Libien Titumque remotum; Nescia iam cause submurmurat atque pavebit Deterius patrie. Sic ergo alit ore pubes Consultum et pelago tradi portuque moveri Tibridis et fervens mox Vespasianus in arma Irruerat validasque acies et quinque virorum Milia traducens in prelia, velasque ventis Iam dederat flexoque ibant sub remige puppes. Undisonos verrunt austus fluctusque tumentes Et divo motu sua gratior aura secundat. Carbasa sic prompti lybycas referuntur ad oras Burdigalque petunt, ubi Titi exercitus ingens; Unus in alterius pia lumina iactat Et frater fratri coniungitur; obstupet autem Vespasianus eo quod venerit hoste vacante, Et quod sanus eat et macula mundatus ab omni Titus. Cui Titus gaudet: "Quia gaudia, frater, Evenere tibi, que causa effulserit armis Hec est quam quero: iudeum evertere regnum Et nece qua Christum verum fudere prophetam Effundam sternamque illos et primis in armis, Si libet, hiis adero, campum pugunamque lacescam. Hec erit illa dies in qua meus iste salutem Acquiret fratri totoque in corpore carnem Induet ecce novam, leprarum peste resurgens". Finit et arma capit non ultimus. Inquit: "Primus honor belli, sed gloria Martis utrisque Tradatur queso; cupio dissolvere vitam In Christoque mori, si fata optata parabunt". Mox sic arma iubent et prebent fluctibus Equoreis placidisque auris et flatibus altis Interdum, donec iudea in littera naves Conduxere suas. Confinia proxima tangunt Gavisi terramque petunt et lintea ponunt; Insudant remis, iactatur et ancora pontu; Ac exire student ac hostica menia sevo Aspectu invadunt ac ocior alite quisque Ierusalem subest, muros iaculatus et ignem Ac gladios vibrans arcu laxansque sagittas Ferum ex balista circumdat et undique castra. Rex iudea tunc Archelaus, iniquo Seductus motu, gladium per viscera mittit, Evomit ac animam rutilo cum sanguine diram Noctigenis umbrisque orci commendat et illam. Effusus merore gravi, cervice reflexa Ac oculis iacet eversis ut triste cadaver Principibusque aliis natis committit et urbem. Hinc urbs vexatur, septemque obsessa per annos Languet et ipsa fame queritur terramque remordet, Vescitur immundis, humana est carne potita. In natum gladio mater desevit acuto Inciditque armos et decoquit; usaque pastu Exuriens sic tanta urget convertit et enses In se seque ferit, ledit prosternit et ipsam. Grandis plaga hominum cedesque nephanda parans, Heumenides furieque truces Bellonaque mesta Precipitant; Parceque fere sua stamina rumpunt, Corpora dira lues et funebris omne acerbe Excidunt, vehunt duodenaque milia strata Hinc mucrone labant, occumbunt inde plateis Corpora dira lues et funebris omne acerbe Sortis et atra dies angustia mortis et asper Exitus et vite finis sub fine dolorum. Quis fuit iste furor? Quenam vesania mortis? Est satis ire mori cum mors infesta minatur! Nedum cum vite cursus queat esse superstes, Anticipare necem placuit. Gens improba nobis Innocuas nocuasque simul disperdere turbas. Vivere dulce homini laudabile prefuit esse Quam non esse magis. Quis flagitat ire per umbras, Linquere tuta sui loca nec prescire futura? Quove incertus eat? Quo nescius audeat ire, Ni sit mente carens? Sed dicta es mente carere Heus hebrea cohors! Ubi non tibi noscere Christum Ecce tuum libuit? "Accedunt reges primo radiantibus armis Titus Marte potens et Vespasianua anhelans Iudeorum obitu. Sequitur stipata iuventus, Iudicium clavesque urbis regnique rependunt. Ingressus iam Roma tenet Tirone superbo Stridentique tuba turbe clamore ruentis Comprenduntque duces Annam Cayphamque revolvunt In mortem horrendam lapidatos atque relinqunt. Inde damasceno Pilatum carcere claudunt Dum casu maiore trahant; crucibusque flagellant Hinc alios, alios scindunt aliosque reservant In servos venduntque foro; quo proditus extat Iudeo Christus pretio, sic quisquis eorum Venditus ac simili mensura venditur illis Atque pari trutina sub eodem pondere massa. Funduntur muri, sternuntur menia celsa, Diripiturque aurum pretiosaque tota suppelex, Et templi spetiosa cadunt sinagocaque cedunt Atque prophete complentur et uncio cessat, Hinc Aaron virga et Moysi io federis arca. Urna repleta est manna, rapiuntur et arae Ornatusque harum Cherubin Seraphinque revellunt, Organa perfrigunt, candelabra vasaque cuncta Aurea deportant et quatuor inde columnas Eris. Et in planum ducuntur et omnia fiunt Imperio atque urbi. Tanti victoria Martis Traditur et bello mundanas percutit aures. "Armenia venit nato regina repulsa Cui nomen sonuit Veronica dicta tenere; Hec Christi vultum vere impressamque figuram Que dominum regem Edese tunc ulcere canchri Restituit sanumque dedit medicamine tali". Cesar egit. Dixit: "Regnum pro Cesare iussus Spondeo, cesareum rursus diademaque pendam Perpetuo sibi quidquid habet dum vulnere lepre Liberet et sanum modo gentibus urbis et orbis Reddat". Ait; totam tendit sic preco per urbem. Buccinat et Annam lustrat parereque regi Precipit; hec coram stat preside, tradere iussa Celatum vultum Domini. Negat inscia facti Remque ipsam simulat; rex autem, concitus ira, Supplicio tradi iubet hanc et fune ligari. Hec ubi se cernit tormentis anxia, vultum Explicat atque duci lacrimis mandantibus alto Lumine designat; sed non sinit illa secuta Vultum quem coluit, quem sepe orare solebat, Quo confisa aderat, cui semper lumina flexit Tradiderat mentemque suam, vocemque resolvit "Spem mihi trade meam vultum sanctumque videre Da mihi; numquid ego, laribus deiecta, redemi Et tectis depulsa meis, post summa mariti funera Funera visa mei non me vexasse licebat? Velosiane, sequar quo vultum fata lacessent". Pervenit ad proram lacrimis et vocibus acta: "Non sine me Domini vultus de littore cedet. Non urbem intrabit sine me. Non ista carina Perficiet cursum nec ventus flaverit aptus. Tollite me sursum, me sursum tollite naute Ut faciem quam sepe fui consueta videre Orem, quam longe servavi tempore mecum". Applaudit princeps, applaudunt undique naute, Talibus inspectis miris, veniamque reposcunt. Hostia panduntur navis mulierque subintrat Illius et pedibus declinant agmina puppes; Nobiliore loco, tamquam regina, locatur. Vela parant et ventus eis gratissimus heret Perflat et a tergo potius et litora crebro. Ut pelagi fugiant fastidia, grandia carpunt Ac animis requiem donant et sepe per algam, Sepe super stramen, virides ac sepe per herbas Conducunt somnos, cenas et prandia sumunt; Interdum prestantque iocos, solatia ducunt Magnificantque Dei quo tybridis undas Attingunt portusque intrant.